Capitulum 3
Numérotation du verset
Gn. 3,1
Sed et serpens
erat callidior
cunctis animantibus terre que fecerat Dominus Deus, qui dixit ad mulierem:
Cur precepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi?
Numérotation du verset
Gn. 3,2
Cui respondit mulier: de fructu lignorum que sunt in paradiso vescimur1,
1 vescimur
Rusch
] vescemur
Weber
Numérotation du verset
Gn. 3,3
de fructu vero2 quod est in medio paradisi precepit nobis3 ne comederemus et ne tangeremus illud ne forte moriamur.
2 vero
Rusch (hapax)
] + ligni
Weber
|
3 nobis
Rusch
] + Deus
Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 3,4
Dixit autem serpens ad mulierem: nequaquam moriemini4,
4 moriemini ΣM ΩM
Rusch (hapax)
] morte
praem. Weber
Numérotation du verset
Gn. 3,5
scit enim Deus
quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri
et eritis sicut dii,
scientes bonum et malum.
Numérotation du verset
Gn. 3,6
Vidit igitur mulier
quod bonum esset lignum
ad vescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile et tulit
de fructu eius5 et comedit,
5 eius
Rusch
] illius
Weber
deditque viro suo qui comedit.
Numérotation du verset
Gn. 3,7
Et aperti sunt oculi amborum
cumque
cognovissent se esse6
6 se esse
Rusch
]
inv. Weber
nudos,
consuerunt folia ficus
et fecerunt sibi perizomata.
Numérotation du verset
Gn. 3,8
Et cum audissent
vocem Domini Dei
deambulantis
in paradiso
ad auram post meridiem,
abscondit se
Adam
et uxor eius
a facie Domini Dei
in medio ligni paradisi.
Numérotation du verset
Gn. 3,9
Vocavitque Dominus Deus Adam
et dixit ei:
Ubi es?
Numérotation du verset
Gn. 3,10
Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me.
Numérotation du verset
Gn. 3,11
Cui dixit Deus7: Quis enim indicavit tibi
7 Deus
Rusch
]
om. Weber
quod nudus esses nisi quod ex ligno de quo tibi preceperam ne comederes comedisti?
Numérotation du verset
Gn. 3,12
Dixitque Adam: Mulier quam dedisti mihi sociam8
8 mihi sociam
Rusch
]
inv. Weber
dedit mihi de ligno et comedi.
Numérotation du verset
Gn. 3,13
Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Que respondit:
Serpens decepit me et comedi.
Numérotation du verset
Gn. 3,14
Et ait Dominus Deus ad serpentem:
Quia fecisti hoc maledictus eris9 inter omnia animantia et bestias terre, supra10 pectus tuum
9 eris
Rusch
] es
Weber
|
10 supra
Rusch
] super
Weber
|
gradieris et terram
comedes cunctis diebus vite tue.
Numérotation du verset
Gn. 3,15
Inimicitias ponam inter te et mulierem
et semen tuum
et semen illius,
ipsa
conteret
caput tuum
et tu insidiaberis
calcaneo eius.
Numérotation du verset
Gn. 3,16
Mulieri
quoque dixit Deus11: Multiplicabo erumnas tuas et conceptus tuos, in dolore paries filios tuos12
11 Deus
Rusch
]
om. Weber
|
12 tuos
Rusch
]
om. Weber
|
et sub viri
potestate eris
et ipse dominabitur tui.
Numérotation du verset
Gn. 3,17
Ade13 vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tue et comedisti de ligno ex quo tibi preceperam14 ne comederes, maledicta terra in opere tuo,
13 Ad(a)e
G²
ΛL ΣO
T M
Φ ΘAM
P
ΨDFM
Rusch Ed1530 Clementina
] ad Adam
G* X
Π
Amiatinus O Weber
|
14 tibi preceperam
Rusch
]
inv. Weber
|
in laboribus
comedes ex ea15 cunctis diebus vite tue.
15 ex ea ΩS ΩJ
Rusch Clementina
] eam ΩM
Weber
Numérotation du verset
Gn. 3,18
Spinas
et tribulos germinabit tibi
et comedes herbas terre.
Numérotation du verset
Gn. 3,19
In sudore vultus tui vesceris pane tuo16 donec revertaris in terram
16 tuo
Rusch
]
om. Weber
de qua sumptus es, quia pulvis es et in pulverem reverteris.
Numérotation du verset
Gn. 3,20
Et vocavit Adam nomen uxoris sue Evam17
17 Evam
Rusch
] Eva
Cava
...Φ Θ Ω
Ed1530
, Heva
Clementina
, Hava
Weber
eo quod mater esset
cunctorum viventium.
Numérotation du verset
Gn. 3,21
Fecit quoque Dominus Deus
Ade18 et uxori sue19 tunicas
18 Ade
Rusch Clementina
] Adam
Weber
|
19 sue
Rusch
] eius
Weber
|
pelliceas20
20 pelliceas ΩS Ω J
Rusch Clementina
] pellicias
Weber
et induit eos.
Numérotation du verset
Gn. 3,22
Et ait: Ecce
Adam factus est quasi unus ex nobis
sciens bonum et malum. Nunc ergo
ne
forte mittat manum suam
et sumat21 de ligno vite et comedat
21 sumat
Rusch
] + etiam
Weber
et vivat in eternum,
Numérotation du verset
Gn. 3,23
emisit eum22 Deus de paradiso
22 eum
Rusch
] + Dominus
Weber
voluptatis ut operaretur
terram de qua sumptus est.
Numérotation du verset
Gn. 3,24
Eiecitque Adam
et collocavit ante paradisum voluptatis
cherubim
et flammeum gladium
atque versatilem
ad custodiendam viam ligni vite.
Capitulum 3
Numérotation du verset
Gn. 3,1
marg.|
{y}
Sed et serpens erat callidior]
Dicitur naturaliter : Unde caput tegit : corpore expositio Mt. 10.b. Estote prudentes sicut serpentes, etc. Et accidentaliter, quia diabolus loquebatur. Eiectus enim diabolus de Paradiso spirituum, invidit homini, quod esset in Paradiso corporum, sciens quod si peccaret homo, sicut ipse eiiceretur. Timens autem a viro deprehendi, mulierem primo aggressus est in serpente, qui tunc erectus erat, habens vultum virgineum, ut dicit Beda.
marg.|
{1.
6ra} {a}
Cur precepit]
id est ut comederetis, sed non de omni, querit, ut ex responsione occasionem inveniat dicendi ad quod venerat, quasi dicat, quod malum inde accideret ?
Numérotation du verset
Gn. 3,2
marg.|
{b}
Vescimur]
id est vescendi licentiam habemus.
Numérotation du verset
Gn. 3,3
marg.|
{c}
Ne comederemus, et ne tangeremus]
id est ne tangeremus, et ne comederemus. Et videtur mentiri mulier, quia de tactu nulla fuit facta prohibitio, sed tantum dictum est : de ligno scientie boni, et mali ne comedas. Forte Adam exponens mandatum nomini mulieri dixit, ne tangeret illud lignum, quia ex tactu facile fit casus in gustum. Similiter Tobie 2.d. Vide ne forte furtivus sit : Non enim licet nobis edere, aut attingere de furto.
marg.|
{d}
Ne forte]
Illud forte addidit mulier de suo. Sed cum forte sit adverbium dubitandi, dubitavit mulier, ergo peccavit ante comestionem pomi. Solutio : Forte, est adverbium eventus, et dixit, forte, quia eventus ad utrumque se habuit. Et nota quod diabolus inter omnes creaturas primo nominavit Deum : ut patet hic. Similiter in Evangelio primo vocat Iesum Nazarenum, quia novitas multum placet ei. Item querit AUGUSTINUS : quare Deus permisit tentari hominem, quem sciebat casurum ? Respondet, quia non esset laudabile homini, si bene vivere posset, quia, nemo male vivere suaderet, cum in natura posset, et in potestate haberet velle non consentire, Deo iuvante : Et ut alii casum istum timerent, et caverent, et propter bonum, quod inde secutum est, scilicet incarnatio, passio, etc. Nec est mirum si Adam permisit tentari, qui proprium Filium voluit tentari : Dederat enim ei talia arma, que nisi prior abiecisset, invicta firmitate eum tuerentur. Et AUGUSTINUS : Non permitteret summus Paterfamilias in sua Republica malum fieri, nisi inde bonum eliceret.
Numérotation du verset
Gn. 3,4
marg.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Gn. 3,5
marg.|
{e}
Aperientur oculi vestri]
non quia prius essent clausi, sed ut videntes nuditatem suam erubescerent, et ut sentirent, quod prius non sentiebant. Et potuit trahi ad duo, sicut Prophetia Caiphe. Diabolus intellexit de oculis, id est de rivulis concupiscentie, mulier de oculis intelligentie.
marg.|
{f}
Et eritis sicut dii]
etc. Glossa Gregorii. Primum parentem diabolus tribus modis tentavit. Gula, vana gloria, avaritia. Et tribus modis superavit. Gula, cum cibum vetitum comedendum suasit. Vana gloria, cum dixit : Eritis, sicut Dii. Avaritia, cum addidit : Scientes bonum, et malum. Avaritia enim etiam altitudinis est, cum supra modum sublimitas ambitur. Unde : Non rapinam arbitratus est esse se equalem Deo. Sed eisdem modis a secundo victus est homine, quibus primum se vicisse gloriabatur.
Numérotation du verset
Gn. 3,6
marg.|
{g}
Vidit igitur]
etc. Ecclesiastici 26.b. Fornicatio mulieris in extollentia oculorum. Lam. 3.f. Oculus meus depredatus est animam meam. Iob. 31.a. Pepigi fedus, etc.
Numérotation du verset
Gn. 3,7
marg.|
{h}
Aperti sunt]
Ecce per comestionem pomi aperiuntur oculi. GREGORIUS super Iob. 24. Culpa oculos claudit, pena aperit. Unde et dives in inferno Lazarum respexit in gloria, quem nolebat videre in miseria : Lc. 16.f. Clauduntur oculi eorum, qui edunt de ligno scientie boni, et mali, id est qui propriam voluntatem sequuntur. {1.
6rb} Unde signanter prius dictum est : boni, et post mali, quia qui hic bonum experiri volunt, in futuro malum experientur. Unde mali comedunt lignum scientie boni, et mali, sed sancti viri e converso comedunt lignum scientie mali, et boni. 1Ptr. 1.b. Prenuncians eas que in Christo sunt passiones, et posteriores glorias. Unde Mc. 15.b. signanter dicitur : Et dabant ei bibere vinum myrrhatum, et noluit bibere, quia Christus hic myrrham bibit, ut postea vinum biberet. Hab. 2.b. Vinum potantem decipit. Et infra c. Ve qui potum dat amico suo mittens fel, et inebrians, ut aspiciat nuditatem illius. Primo debet esse cibus, postea potus. Unde, et Christus primo cibavit Apostolos corpore suo die cene, et postea potavit eos die Pentecostes aqua sapientie salutaris.
marg.|
{k}
Fecerunt sibi perizomata]
id est succinctoria, vel brachas.
Numérotation du verset
Gn. 3,7
mystice
mystice
marg.|
{i}
Folia ficus]
Per ficus Clerici, qui si boni, optimi, si mali pessimi. Ier. 24.b. Quid tu vides, Ieremia ? Et dixi : Ficus bonas, bonas valde, ficus malas, malas valde, que comedi non possunt, quia Clerici corrigi vix possunt, quia faciunt sibi perizomata de foliis ficuum, id est verbis peccatum suum vel defendunt, vel occultant. Et nota quod non foliis ficuum sanatur vulnus,
[sed ficubus ipsis]
id est bonis operibus. Is. 38.d. De Ezechie<le>.
Numérotation du verset
Gn. 3,8
marg.|
{l}
Et cum audissent]
GLOSSA Unde hora nona Christus spiritum emisit, qui sexta hora crucifixus fuit : ut eadem hora restitueretur homo, qua de Paradiso eiectus.
marg.|
{m}
In medio ligni]
id est sub ligno scientie boni, et mali, quod est in medio Paradisi.
Numérotation du verset
Gn. 3,8
mystice
mystice
marg.|
Mystice. {m}
In medio ligni]
boni, et mali se abscondunt : Qui peccatum suum per hoc, quod audit, vel docet Theologiam, celare contendit. 1Pt. 2.c. Sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam, quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitie libertatem. Vel ligna sunt boni, inter quos latent mali, cum tamen deberent fugere, secundum quod dicitur Dt. 23.b. Si fuerit aliquis inter vos nocturno pollutus somnio, eiiciatur extra castra usque ad vesperam. GREGORIUS Nocturno somnio polluitur, qui occulta cogitatione peccat.
Numérotation du verset
Gn. 3,9
marg.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Gn. 3,10
marg.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Gn. 3,11
marg.|
{n}
Quis enim indicavit]
GLOSSA Quis te ad hanc infirmitatem deduxit, nisi quod preceptum meum non observasti ? Qui non humiliter confitens, sed superbe se excusans, et in auctorem mulieris culpam retorquens.
Numérotation du verset
Gn. 3,12
marg.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Gn. 3,13
marg.|
{o}
Que respondit]
<Glossa> interlinearis Similiter superbe se excusat, et in conditionem serpentis culpam iactat.
Numérotation du verset
Gn. 3,14
marg.|
{p}
Et ait Dominus Deus]
etc. Serpens non interrogatur, quare fecerit, quia non ipse propria voluntate, et natura fecit, sed de illo diabolus, et per illum, et in illo, qui iam pro impietate, et superbia eterno igni destinatus fuerat. Et ad ipsum ergo refertur, quod serpenti dicitur, et qualis humano generi futurus sit, ostenditur.
marg.|
{q}
Maledictus es]
GLOSSA Diabolus qui occulte serpit : Sicut enim per serpentem loquebatur, ita in serpente maledicitur.
marg.|
{r}
Super pectus]
id est superbiam, quia in pectore impetus animi dominatur.
marg.|
{s}
Et terram comedes]
In Hebreo habetur, asphar id est favillam, vel pulverem.
Numérotation du verset
Gn. 3,15
marg.|
{1.
6va}
Δ
{a}
Inimicitias ponam]
GLOSSA Gregorii in Moral. Caput serpentis conterere, est initia suggestionis manu sollicite considerationis a cordis aditu extirpare, qui cum ab initio deprehenditur, percutere calcaneo molitur, quia quem prima tentatione non percutit, decipere in fine tendit. Si autem cor in tentatione corrumpitur, sequentis actionis medietas, et terminus ab hoste possidetur, quia totam sibi arborem fructus ferre conspicit, quam veneni dente in radice vitiavit.
marg.|
{b}
Et tu insidiaberis]
<Glossa> interlinearis Si in illicita labatur, vel fini, cui maxime insidiatur diabolus.
Numérotation du verset
Gn. 3,16
marg.|
{c}
Erumnas]
difficultates vincende prave consuetudinis.
marg.|
{d}
Conceptus]
id est affectus ad bonum opus paratos per consuetudinem bonam, victa consuetudine prava, cautius obtemperabis rationi, ne per aliquam perniciosam consuetudinem defluas. Glossa Augustini Hos esse labores humani generis in terra nemo ignorat, et quod non essent, si felicitas que erat in Paradiso teneretur, indubitanter constat.
Numérotation du verset
Gn. 3,17
marg.|
{e}
Maledicta terra]
etc. Terre maledixit, non aquis, quia homo de fructu terre contra vetitum manducavit, nec de aquis bibit, et in aquis erat peccatum abluendum de fructu terre contractum. Animalia quoque terrestria plus maledictionis habent, quam aquatilia, quia plus vivunt de maledicta terra. Inde Christus post resurrectionem, de pisce manducavit, non de terrestri animali. GLOSSA STRABI. Terra maledicitur, non Adam, ut cuncti, propter quos hec scripta sunt, terrerentur, ne similia facientes simili pena plecterentur. Ipse vero Cain, quia prime prevaricationi fratricidium addidit, maledicitur, cum dicitur : Maledictus eris super terram.
marg.|
{f}
In opere tuo]
<Glossa> interlinearis non ruris colendi, sed peccato, sicut in Hebreo habetur.
Numérotation du verset
Gn. 3,18
marg.|
{g}
Spinas]
Rabanus: Spine antea erant, sed non ut laborem homini inferrent, cui post peccatum fuerunt ad laborem, et afflictionem, sicut serpentes, et quecumque noxia, ante erant innoxia. Et notandum quod Ade extrinseca imponitur pena, cum dicitur :
Maledicta terra in opere tuo,
mulieri vero intrinseca, cum dicitur :
Multiplicabo erumnas tuas,
etc. quia seducta seduxit virum.
Numérotation du verset
Gn. 3,19
marg.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Gn. 3,20
marg.|
{h}
Eva]
id est vita.
marg.|
{i}
Eo quod mater esset]
etc. Reddit causam nominis, quare vocaverit eam vitam. Animalitas conversa ad rationem, mater est vivorum, id est bonorum operum.
Numérotation du verset
Gn. 3,21
marg.|
{k}
Tunicas]
quibus significatur mors, que post peccatum debetur nature.
Numérotation du verset
Gn. 3,22
marg.|
{l}
Ecce Adam]
etc. Dupliciter potest intelligi :
[Quasi unus ex nobis]
id est Deus, quod pertinet ad insultationem, sicut dicitur : Unus ex Senatoribus, id est Senator. Vel quod Deus esset non natura, sed creatoris sui beneficio, si sub eo manere voluisset. Sciens bonum, et malum, quasi potestatem Dei pena sua disceret esse inevitabilem, qua pati noluit beatus, et consentiens, et habebit scientiam per penam, quam Deus habuit per sapientiam.
marg.|
{m}
Quasi unus]
id est quasi nec illud, quod volebat, assecutus est, et perdidit, quod factus est.
marg.|
{n}
Nunc ergo]
Verba Dei sunt.
marg.|
{o}
Ne forte mittat]
Aposiopesis est, que irato, vel perturbato congruit.
marg.|
{p}
Manum suam]
etc. Impleto numero electorum, gustaturi erant de ligno vite, et sic ad beatum statum migraturi, sed custodia est adhibita, ne qui indigni facti sunt, attingant ulterius.
Numérotation du verset
Gn. 3,23
marg.|
{q}
Emisit eum]
supple quasi excommunicando, sicut homines nunc quoque pravi emittuntur ab Ecclesia.
Numérotation du verset
Gn. 3,24
marg.|
{r}
Eiecitque Adam]
HIERONYMUS Septuaginta. Et eiecit, et habitare fecit contra Paradisum voluptatis, et statuit Cherubim, et flammeam rhompheam, que venitur ad custodiendam ligni vite viam. Alius sensus est in Hebreo. Ait enim : Et eiecit Dominus Adam, et sc. et habitare fecit ante paradisum voluptatis Cherubim, et flammeum gladium, etc. non {1.
6vb} quod Adam habitare fecisset contra Paradisum voluptatis, sed illo eiecto, ante fores Paradisi Cherubim, et flammeum posuit gladium, ne quis posset intrare.
marg.|
{s}
Et collocavit]
etc. Hoc per celestes potestates etiam in paradiso visibili factum esse credendum est, ut per Angelicum ministerium ibi esset quedam ignea custodia, non tamen frustra, sed quia aliquid de Paradiso significat spirituali.
marg.|
{s}
[Et collocavit]
etc. Cherubim, plenitudo scientie, hec est Caritas, que plenitudo legis est divine. Gladius flammeus pene temporales, que versatiles sunt, quoniam tempora volubilia sunt. Ad arborem igitur vite non ingreditur, nisi per Cherubim, id est plenitudinem scientie, id est caritatem, et per gladium versatilem, id est tolerantiam temporalem.
marg.|
{s}
[Et collocavit]
etc. Hoc est per ministerium Angelorum igneam custodiam constituit. Flammeus gladius tribulationes, et labores, et dolores huius vite, quibus nos exercemur : Vel sententia iuste damnationis, que homini data est, qui ita damnatus est, ut Christi Passione redimi posset. Unde gladius versatilis dicitur, quia potest removeri. Remotus est enim Enoch, et Helie, et quotidie removetur fidelibus de hac vita ad supernam beatitudinem transeuntibus. Nec dicit flammam, et gladium, sed flammeum gladium. Qui enim ad paradisum redeunt, necesse est, ut igne Spiritus sancti omnes concupiscentias huius vite exurant, et gladio verbi Dei omnia noxia precidant.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_3)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_3)
Notes :