Capitulum 22

Numérotation du verset Gn. 22,1 

Que postquam gesta sunt, temptavit Deus Abraham
et dixit ad eum: Abraham. Ille respondit: Assum
Numérotation du verset Gn. 22,2 

Ait illi1: Tolle filium tuum2 quem diligis Isaac
1 illi Rusch ] ei Weber |
2 filium tuum Rusch ] + unigenitum Weber |
et vade in terram visionis
atque ibi3 offeres4 eum in5 holocaustum
3 ibi Rusch ] om. Weber |
4 offeres Rusch ] offer Weber |
5 in Rusch ] om. Weber |
super unum montium quem monstravero tibi.
Numérotation du verset Gn. 22,3 

Igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum
ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum.
Cumque concidisset ligna
in holocaustum abiit ad locum quem preceperat ei Deus.
Numérotation du verset Gn. 22,4 

Die autem tertio,
elevatis oculis, vidit locum procul
Numérotation du verset Gn. 22,5 

dixitque ad pueros suos: Exspectate hic cum asino,
ego et puer illuc usque properantes, cum6
6 cum Rusch ] postquam Weber
adoraverimus
revertemur ad vos.
Numérotation du verset Gn. 22,6 

Tulit quoque ligna holocausti et imposuit super Isaac filium suum.
ipse vero portabat in manibus
ignem et gladium.
Cumque pergerent duo7 simul,
7 pergerent duo Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 22,7 

dixit Isaac patri suo: Pater mi. At ille respondit: Quid vis, fili? Ecce, inquit, ignis et ligna; ubi est victima holocausti?
Numérotation du verset Gn. 22,8 

Dixit autem8 Abraham: Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter.
8 autem Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 22,9 

Veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo edificavit altare
et desuper ligna composuit. Cumque alligasset9
9 alligasset Rusch ] colligasset Weber
Isaac filium suum, posuit eum in altari super struem lignorum
Numérotation du verset Gn. 22,10 

extenditque manum et arripuit gladium
ut immolaret filium.
Numérotation du verset Gn. 22,11 

Et ecce angelus Domini
de celo clamavit dicens: Abraham, Abraham. Qui respondit: Assum.
Numérotation du verset Gn. 22,12 

Dixitque ei: Non extendas manum tuam
super puerum neque facies10 illi quicquam. Nunc cognovi quod timeas Dominum
10 facies Rusch ] facias Weber
et non peperceris
filio tuo unigenito propter me.
Numérotation du verset Gn. 22,13 

Levavit Abraham oculos viditque post tergum
arietem
inter vepres
herentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio.
Numérotation du verset Gn. 22,14 

Appellavitque nomen loci illius Dominus Videt,
unde usque hodie dicitur: in monte Dominus Videbit.
Numérotation du verset Gn. 22,15 

Vocavit autem
angelus Domini
secundo Abraham11 de celo dicens:
11 secundo Abraham Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 22,16 

Per memet ipsum
iuravi,
dicit Dominus, quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito.
Numérotation du verset Gn. 22,17 

Benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas celi
et velut arenam
que est in litore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum
Numérotation du verset Gn. 22,18 

et benedicentur
in semine tuo
omnes gentes terre
quia obedisti voci mee.
Numérotation du verset Gn. 22,19 

Reversus est Abraham ad pueros suos
abieruntque Bersabee simul
et habitavit ibi.
Numérotation du verset Gn. 22,20 

His itaque gestis, nuntiatum est Abraham quod Melcha
quoque genuisset filios Nahor fratri suo.
Numérotation du verset Gn. 22,21 

Hus12 primogenitum
12 Hus] Us Weber
et Buz
fratrem eius et13 Chamuel patrem Syrorum
13 et Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 22,22 

et Chased
et Azau Pheldas quoque et Iedlaph
Numérotation du verset Gn. 22,23 

et14 Bathuel de quo nata est Rebecca.
14 et Rusch ] ac Weber
Octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham.
Numérotation du verset Gn. 22,24 

Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee et Gaon15 et Thaas et Maacha.
15 Gaon Rusch ] Gaom Weber

Capitulum 22

Numérotation du verset Gn. 22,1 
marg.| {h} Que postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham] Contra. Dicit Iacobus : Deus neminem tentat. Solutio : Deus neminem tentat ad malum : Unde quasi exponens se Iacobus subdit : Intentator enim malorum est. Et nota, tentat homo, tentat Deus, tentat diabolus. Homo ut sciat, Deus ut probet, diabolus ut decipiat.
marg.| {i} Abraham Abraham] Expressio nominis, signum est familiaritatis. Simile Ex. 33.d. Novi te ex nomine. Et Lc. 16.e. Lazarum quasi familiarem nominat, divitem non. Io. 20.c. dixit Dominus : Maria : et ipsa Rabboni : Cognita, cognoscit. Geminatio autem nominis, magne familiaritatis est signum. Vel potest dici, quod in Veteri Testamento fit geminatio ista, non in novo, ad significandum, quod in Veteri Testamento erant surdi ad audiendum verbum Domini, {1. 28rb} sed in Novo Testamento, dociles.
marg.| {k} Adsum] Statim respondet, non sicut servus, qui etiam respondere contemnit. Is. 65.b. Vocavi, et non respondistis, locutus sum, et non audistis.
marg.| {l} Tolle] Fortis tentatio.   [Tolle] Non per alium, sed propria manu.
marg.| {m} Filium] Non servum.
marg.| {n} Tuum] non alienum.
marg.| {1. 28va} Δ a Unigenitum] Non unum de multis.
marg.| {b} Quem diligis] quasi in senectute gentium, et a Deo quasi contra naturam datum.
marg.| {c} Isaac] Non Ismael, sed Isaac, qui fuit causa gaudii tibi. Ipsum nomen, dolorem aggerat, quasi illum, in quo tibi semen promissum est.
marg.| {d} Vade] Exaggeratio doloris, et tentationis. Si enim statim occidi preciperet quasi ex impetu, sustinendum esset, sed per tres dies ducere iubet filium, ut visu, et societate, et colloquio filii retardari possit. Alcuinus. Non statim iussus est Abraham filium occidere, sed triduo ad immolandum ducere, ut longitudine temporis tentatio augeretur. Per triduum enim crescentibus curis, paterna viscera cruciantur, et prolixo spatio pater filium intuetur, cibum cum eo sumit, tot noctibus pendet puer in amplexu patris, cubat in gremio, et per singula momenta in paterno affectu dolor occidendi filii incumulatur.
marg.| {e} In terram visionis] Terra visionis dicitur, quia de longe poterat videri. Unde Is. 22.a. dicitur vallis visionis.
marg.| {f} In holocaustum] Ut nihil remaneat de ipso ad solatium patris.
marg.| {g} Super unum montium] In Iudea erat quidam monticulus ceteris eminentior, quem monstravit Dominus Abraham ad immolandum filium ibi, dictus mons Moria, in quo tradunt Hebrei templum postea factum, altare factum ibi, ubi Abraham fecerat suum altare, et ibi vidit David Angelum reponentem gladium in Area, scilicet Ornam Hiebusei. Unde Is. 2.a. dicitur : Erit mons domus Domini in vertice montium, et fluent ad eum omnes gentes. De quo etiam precepit Dominus Dt. 12.b. ne immolarent alibi. Sed obiicitur de Elia, quia 3Rg. 18.f. alibi immolavit, scilicet in monte Carmelo, ergo peccavit. Solutio : Non peccavit, quia in dispensatione hoc fecit, quod patet per hoc, quod ignis de celo holocausta consumpsit.
marg.| {h} De nocte] id est non expectat diem, sed statim mandatum Domini satagit adimplere.
marg.| {i} Stravit asinum] Per asinum, accipe alios necessarios apparatus.
marg.| {l} Cumque concidisset] Nota tantum duo ligna fuerunt in substantia Crucis, unum erectum, aliud transversum. Quoddam autem lignum infixum fuit rupi, cui affixa est Crux : Tabula etiam quedam superposita fuit a Pilato, cui erat inscriptus titulus, et ita quatuor ligna in Cruce, duo principalia, et duo coniuncta.
marg.| {n} Die autem tertio] HIERONYMUS Notandum, quia de Geraris usque ad montem Moria, id est sedem templi, iter trium dierum sit, et Abraham illuc die tertio pervenisse dicitur. Male ergo putant, Abraham tempore illo habitasse apud quercum Mambre, cum inde ad montem Moria vix unius diei plenum inter sit.
marg.| {1. 29ra} Δ {d} Revertemur ad vos] Sed quomodo dicit hoc Abraham, cum haberet in proposito immolare Isaac : et volebat etiam ? ut dicit Alcuinus. Solutio. Credebat firmiter eum postea suscitari, per quem multiplicatio generis fieret, sicut promiserat Deus, sed tamen hoc noluit revelare servis, quia secreta Domini non sunt talibus revelanda. Iuxta illud : Pectoris arcanum, non est committere sanum, Rimis servorum, quia fictile pectus eorum. Sed secundum hoc minor fuit tentatio, si credebat suscitandum. Solutio. Duo fuerunt in Abraham maxime meritoria : Fides implende promissionis in filio, et anxietas in morte eius. Licet crederet suscitandum, immo, etsi sciret cito suscitandum, non poterat tamen non dolere de morte filii, sicut nec beata Virgo, que certissime sciebat filium suscitandum tertia die. Unde Beatus BERNARDUS contra quosdam dicentes eam non doluisse : Quis tu homo abundans in sapientia, ut non mireris filium Dei in corpore patientem, et mireris matrem suam in corde compatientem ? Sed numquid resuscitandum credebat ? Utique, et fideliter. Numquid ergo dolebat ? Utique. Sed vehementer.
marg.| {i} Cumque colligasset] IOSEPHUS refert verba patris ad puerum, dicentis. Quia sicut ex voluntate Dei ingressus fuerat mundum mirabiliter, ita ex voluntate Dei necesse erat egredi mirabiliter, quasi quem Dominus iudicasset dignum non egritudine, non bello, aut aliqua passione humanam vitam finire, sed cum orationibus, et sacrificiis animam eius ad se revocare, et quod suscitaret eum ob implendas promissiones, et sic Isaac libens accessit ad aram, et mortem. Et dicit Alcuinus, quod indubitanti animo mactare volebat filium. Laudandus in constantia offerendi, et in fide suscitandi. Ergo Abraham credidit filium suscitandum, et aliter accidit, ergo credit falsum ; ergo falsum subest fidei : Solutio. Abraham non credidit falsum, quia non credidit simpliciter filium suscitandum, sed sub hac conditione, si ipsum immolaret. Unde Hbr. 11.d. Fide obtulit Abraham Isaac, arbitrans, quia a mortuis suscitare eum est potens Deus.
marg.| {l} Nunc cognovi, quod timeas Deum] id est feci te cognoscere. Similiter dicitur in sequentibus. Vocavit nomen loci illius, Dominus videt, id est videre fecit, signans per efficientem id, quod efficitur. Ut frigus pigrum dicitur, quia pigros facit. Item   [Nunc cognovi] Ergo Abraham sciebat se habere timorem, ergo sciebat se habere Caritatem, et omnem virtutem, quia qui habet unam, habet omnes. Contra Eccles. 9.a. Nemo scit, an amore, an odio dignius sit, ergo nemo scit, an habeat caritatem. Solutio : Duplex est cognitio, scilicet scientie, et experientie. Cognitione scientie, nemo scit se habere caritatem, sed cognitione experientie bene potest. Rm. 8.g. Quis separabit nos a caritate Christi ? Ergo probatio dilectionis, exhibitio est operis.
marg.| {m} Propter me] id est obedientiam meam.
marg.| {p} Inter vepres] Hebreus habet : In virgultis Sabeth herentem cornibus : Et est Sabeth genus virgulti. Hic erravit Eusebius, qui dicit Sabeth Hircum erectum ad carpendum frondes.
marg.| {1. 29va} Δ a Appellavitque nomen] etc. HIERONYMUS Pro eo, quod hic habetur videt, in Hebreo, videbitur, scriptum est. Hoc apud Hebreos exivit in proverbium, ut in angustiis constituti, et Dei optantes auxilio sublevari, dicant, in monte Dominus videbit, id est sicut Abrahe misertus est, miserebitur nostri. Unde et in signum dati Arietis, solent cornu clangere primo die Septembr.
marg.| {b} In monte Dominus videbit] Quia ibi fecit Abraham videre Dominum suum. Ubique Dominus videt, sed vidit, dixit, pro apparuit, id est videre fecit, sicut illud. Nunc cognovi, quod timeas Dominum, id est cognosci feci. Per efficientem enim significatur id, quod efficitur, sicut pigrum frigus dicitur, eo quod pigros facit.
marg.| {c} Vocavit autem Angelus] id est Christus, magni consilii Angelus, vel Angelus ipse in persona Dei loquebatur.
marg.| {d} Iuravi] scilicet de semine multiplicando ex Isaac, et de terra danda semini eius. Et dicit, iuravi, id est firmiter promisi, et veraciter solvit, ac si iurasset.
marg.| {e} Reversus est Abraham] id est in fine mundi, fides de gentibus ad Iudeos revertetur.
marg.| {f} Quod Melcha] etc. Que soror Sare. Saram duxit Abraham, Melcha vero Nachor. Vel aliter. Chus, de cuius stirpe Iob. Unde. Vir erat in terra Hus nomine Iob. HIERONYMUS de Melcha uxore Nachor, filia Aram natus est Hus, de cuius stirpe descendit Iob, sicut est scriptum Iob. 1.a. Vir erat in terra Hus, nomine Iob. Male Igitur existimant Iob de genere Esau esse. Quod enim in fine libri eius habetur, quod de Syro sermone translatus sit, et quartus ab Esau, et reliqua, que ibi continentur, in Hebreo non habentur. Secundus natus est de Melcha Buz, ex cuius genere Balaam divinus, sicut Hebrei tradunt, qui in Iob dicitur Eliu. 32.a. Primum vir sanctus, et Prophetes Dei, postea per inobedientiam, et desiderium munerum, dum Israeli Nm. 22.d. maledicere cupit, divino vocabulo nuncupatur : Unde Iratus est Eliu filius Barachel Buzites, etc. Iob. 32.a. Chamuel vero pater est Damasci. Ipsa enim vocatur Aram, que hic pro Syria scripta est, et ipso nomine legitur in Isaia.
Numérotation du verset Gn. 22,mystice 
marg.| Mystice. {h} Tentavit Deus Abraham] Sancti sic exponunt, Abraham, Deus pater. Isaac, filius. Quid est ergo, quod tentat Abraham, si Abraham Deus pater est ? Sed nota quod 1Io. 4.d. dicitur. Deus caritas est, et caritas ipsa Deum patrem non solum tentavit, sed etiam compulit, ut traderet filium suum unigenitum propter nos. Rm. 8.f. Qui proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit Deus illum.
marg.| {i} Abraham, Abraham] Geminatio nominis innuit, quod caritas pulsabat viscera patris, etiam ante filii incarnationem. Beatus BERNARDUS. Veritate, et iustitia in terra remanentibus, ut miserum hominem flagellarent, pax et misericordia successerunt in cor patris, et patris pulsantes viscera, pio quodam susurro loquebantur : Numquid in eternum proiiciet Deus, et non apponet, ut complacitior sit adhuc ? Numquid obliviscetur misereri Deus, aut continebit in ira sua misericordias suas ? Et bene ad impetrandum redemptionem humani generis, geminatur hoc nomen Abraham, quod interpretatur pater multarum. quasi dicat caritas : Tu qui es pater multarum, succurre ei.
marg.| {k} Adsum] Ecce Deus pater obedit statim imperio caritatis ; Quid igitur faciet homo ? Magister Hugo de Sancto Victore. O caritas, quam magnum vinculum tuum, quo et Deus ligari potuit. Si ergo contra Deum fortis fuisti, multo magis contra homines prevalebis.
marg.| {l} Tolle] Pater tulit, id est tradidit filium. Rm. 8.f. Qui proprio filio, etc.
marg.| {n} Tuum] consubstantialem tibi.
marg.| {a} Θ Unigenitum] Per naturam, licet multos habeas per adoptionem.
marg.| {c} Isaac] id est Christum, gaudium patris, gaudium matris, gaudium universorum.
marg.| {d} Vade in terram visionis] Duplex est visio. Una per speciem manifesta, alia per fidem enigmatica. A prima dicitur triumphans Ecclesia, Hierusalem : A secunda militans dicitur etiam Hierusalem, et sic accipitur hic. Et licet pater ubique sit, videbatur tamen a mundo recessisse, per subtractionem beneficiorum. Iob. 39.c. Nonne per sapientiam tuam plumescit accipiter ? Accipiter iste, Deus pater, qui a mundi cavea quasi silvester avolarat, sed viso reclamatorio carnis filii sui, quasi domesticus rediit ad manum hominis, a qua Adam eum fecerat avolare.
marg.| {f} In holocaustum] Ceteri sancti dicuntur sacrificia, quia partim pro se passi sunt : Sed Christus dicitur holocaustum, quia nihil pro se, sed pro nobis totus incensus est. Unde per vitulam rufam significatur, que tota cremabatur. Lv. 16.f.
marg.| {g} Super unum montium] Iste mons est caritas, super quem totum negotium incarnationis, predicationis, passionis, consummatum est. Is. 40.b. Super montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion.
marg.| {h} De nocte consurgens] Nox fuit tempus legis, ubi omnia sub figuris latebant. 1Cor. 10.a. Omnes sub nube fuerunt. Dies, tempus gratie, ubi clausa aperta sunt. Rm. 13.d. Nox precessit. etc. Vel nox, fuit tempus ante legem : Diluculum fuit tempus legis : Dies, tempus gratie. De nocte igitur surrexit, quia etiam ante prefiguratus est occidi. Apc. 13.b. Agnus qui occisus est ab origine mundi.
marg.| {i} Stravit asinum] Asinus, iudaicus populus, stramenti, {1. 28vb} id est ceremoniis oneratus. Act. 15.c. Hoc est onus, etc. Asinus fert, et nescit quid, sic Iudei mysterium Incarnationis, et Passionis serunt, et nesciunt.
marg.| {k} Duos iuvenes] Duo iuvenes, duo populi, qui in mortem Christi consenserunt, quos lapis angularis, id est Christus coniunxit in unum, in nativitate pastores, et Magos ; in passione latronem, et Centurionem ; in resurrectione Petrus, et Ioannes simul currunt ad sepulchrum, id est duo populi ad Christi fidem.
marg.| {l} Cumque concidisset ligna] Ligna concidit pater, quando Crucis materiam preparavit.
marg.| {n} Die autem tertio] Tres dies, sunt tria tempora ; Ante legem, sub lege, suo gratia. Primum usque ad Moysen : secundum usque ad Ioannem : tertium usque in finem seculi, in hoc passus est Dominus. Vel tres dies, prima dies venditionis, secunda dies captionis, tertia dies crucifixionis.
marg.| {a} Θ Elevatis oculis vidit locum] Deus pater dicitur oculos elevare, ut nos similiter faciamus ; quod est celestia contemplari, et desiderare.
marg.| {b} Procul] Pater, et filius viderunt locum passionis a longe, id est ab eterno. Vel   [Procul] id est remoti a cogitationibus Iudeorum, et Gentilium, qui mala voluntate mortem Christi voluerunt. Is. 55.c. Quomodo exaltantur celi a terra, etc. Vel ideo procul, quia Caritas, qua Christus passus est, procul est ab omni alia Caritate, maior omnibus. Unde dicitur Mt. 26.f. {1. 29rb} quod Petrus a longe sequebatur. Sunt autem sex, in quibus preeminet passio Christi, Sanctorum omnium passiones. Tempore, quia prior passus est. Io. 15.c. Si mundus vos odit, scitote, quia me priorem vobis odio habuit. Multitudine tormentorum. Omnes enim pene conflate sunt in Christo : afflictio, paupertas, vilitas, mors turpissima coniuraverunt in ipsum. Unde ipse dicit. Omnes fluctus tuos induxisti super me. Versus. Sputa, flagella, mine, probra, clavi, lancea, spine, Felici fine sunt nostre meta ruine. Vilitate. Nullus enim ita abiectus fuit sicut ipse. Is. 53.a. Vidimus eum novissimum virorum. Acerbitate. Lam. 1.d. Attendite, et videte, si est dolor, etc. Causa, quia non pro suis sed pro nostris peccatis mortuus est. Rm. 5.b. Christus pro nobis mortuus est. Utilitate, quia omnibus causa salutis eius passio quantum in se fuit.
marg.| {c} Expectate hic cum asino] Duo iuvenes, id est Iudei utriusque regni, scilicet Israel, et Iuda, cum asinaria tarditate, et duritia. Os. 3.b. Diebus multis expectabis me, non fornicaberis, et non eris cum viro, quia non sunt modo idololatre, nec habent sponsum Christum.
marg.| {d} Revertemur] Completo sacrificio Christi. Is. 10.e. In veritate reliquie convertentur. Nondum completa est immolatio Christi, quia adhuc patitur in membris suis. Col. 1.d. Adimpleo ea, que desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia.
marg.| {e} Ligna] Et Christus crucem suam tulit. Io. 19.c. Et baiulans sibi crucem exivit. Is. 9.b. Factus est principatus eius super humerum eius. Is. 22.g. Dabo clavem Domus David super humerum eius.
marg.| {f} Ignem, et gladium] Pater portat ignem, et gladium in manibus, id est caritatem in operibus. Ignis enim caritas, dicitur, quia peccata consumit. Lc. 12.f. Ignem veni, etc. Et gladius similiter, quia separat a mundo. Mt. 10.d. Non veni pacem mittere in terram, sed gladium.
Numérotation du verset Gn. 22,moraliter 
marg.| Moraliter. {h} Tentavit Deus] Iam ad preceptum Domini eiecerat Abraham Agar, et filium, et peregrinabatur in Geraris, et post tentatur : Sic quilibet iustus cum incipit bonum, incipit tentatio. Eccl. 2.a. Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in timore, et prepara animam tuam ad tentationem. Sap. 3.a. Tentavit illos, et invenit eos dignos se.
marg.| {i} Abraham, Abraham] Geminatio nominis, idem quod Lv. 17.c. et Ez. 14.a. ubi dicitur : Homo, homo quasi dicat Homo interior, et homo exterior promptus debet esse ad obediendum in duobus, scilicet ad flagella, et opera. Ps. 107. Paratum cor meum, etc.
marg.| {k} Adsum] Ecce prompta obedientia. Act. 9.a. Domine, quid me vis facere ? Is. 6.c. Ecce ego, mitte me,   [Tolle filium] Per Isaac intelligitur gaudium quodcumque, in quo cor hominis delectatur, quod precepit Dominus offerri sibi, et recipiemus centies tantum. Mc. 10.d. Nemo est, qui reliquerit domum, etc. qui non accipiet centies tantum nunc in hoc tempore. Offertur Isaac, nec moritur, sed sanctificatur. B. BERNARDUS Vere bene dicitur de Domino. Qui fingis laborem in precepto. Non enim est labor, sed fictus est labor, servire Domino. Putatur labor, quod est magna recreatio. Fictus labor, onus leve iugum suave. Multi sunt, qui gaudium exterius libenter dimittunt, quando eis precipitur : etiam exterius * quod est in contemplatione dimittendum est, si prelatus precipiat exteriora officia exercere. Quod notatur in hoc, quod dicit. a   Unigenitum, quem diligis] Item per filium unigenitum significatur spiritus, sicut per ancillam caro. Eiecta igitur ancilla, id est carnalibus vitiis derelictis, precipitur cuilibet, ut tollat filium suum, id est occidat spiritualia vitia. Ideo enim Deus pater pro nobis filium occidit, ut nos occidamus filium nostrum propter ipsum. 4Rg. 6.f. legitur de duabus mulieribus, que condixerunt sibi de comedendis suis filiis, et occidendis. Sed uno occiso, et comesto, altera abscondit suum. Timeo, ne multi nostrum defraudent Dominum, qui iam occidit filium suum, et ipsi suum abscondunt. Sed melius esset occidere, et perdere filium, quam sic custodire. Io. 12.d. Qui amat animam suam, perdet eam, et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam eternam custodit eam. Sed quia difficile est, vel forte impossibile, non gaudere temporaliter, et esse in mundo. Subdit.
marg.| {d} Et vade in terram visionis] id est in religionem, que dicitur terra visionis, quia a longe videt, et a longe videtur. A longe videt usque in celum. Io. 13.d. Numquid ad preceptum tuum elevabitur aquila, id est contemplativus, et in arduis ponet nidum suum. In petris manet, et in preruptis silicibus, id est in duritia, et arduitate regularis observantie, atque inaccessis rupibus, ne a colubro tortuoso ledantur pulli sui. Inde contemplatur escam, et de longe oculi eius prospiciunt. Esca contemplativi, Christus est, quem de terra videt in celo ad dexteram Patris. Unde Act. 7.g. Stephanus inter lapides dixit. Ecce video celos apertos, etc. Et a longe videtur, quasi spectaculum omnium. 1Cor. 4.b. Spectaculum facti sumus mundo, et Angelis, et hominibus.
marg.| {g} Super unum montium] Dt. 12.b. Cave, ne offeras holocaustum in omni loco, quem videris, sed in eo quem elegerit Dominus. Iste mons, Christus est, quem monstravit Dominus. Mt. 3.d. Hic est filius meus dilectus. Extra hunc, non est ritus sacrificii. 1Cor. 3.c. Fundamentum aliud nemo ponere potest preter id, quod positum est, Christus Iesus.
marg.| {h} De nocte consurgens] Lam. 2.f. Consurge in nocte, et lauda in principio vigiliarum. Ad litteram enim de nocte purior est oratio. BERNARDUS Quando nocturnus sopor indicit silentium, tunc liberior, et purior erit oratio, nullo turbata clamore, vel strepitu, nulla inspicientis laude tentata.
marg.| {i} Stravit asinum] id est stramenta preparavit corpori Sir. 33.d. Cibaria, virga, et onus asino, panis, et disciplina, et opus servo. Panis ne deficiat, disciplina ne lasciviat, opus ut proficiat. Sed que stramenta huius asini ? Mc. 11.a. Adduxerunt pullum ad Iesum, et imposuerunt illi vestimenta sua, id est afflictiones, ieiunia, vigilias, et huiusmodi.
marg.| {k} Duos iuvenes] Duo iuvenes, discretio, et magnanimitas, que numquam debent deesse. Nam discretio, et magnanimitate iners est magnanimitas sine discretione, preceps.
marg.| {m} Ligna in holocaustum] Christi beneficia, et exempla Sanctorum : Ignis caritas. Istis ventilabitur consideratio peccatorum.
marg.| {n} Die autem tertio] Tres dies, quibus itur ad montem, Dominus videt, id est ad claustrum, abrenunciatio omnis extrinsece proprietatis, desertio proprie voluntatis, utriusque professio castitatis.
marg.| *{f} Ignem, et gladium] Ignis, et gladius zelus, et discretio. Zelus, si solus est, errat ; scientia, si sola est, inflat.
marg.| {g} Ubi est victima ?] Sic dicit spiritus, vix credens se posse pertingere ad tante perfectionis gratiam. Hoc est, quod dicitur supra. Putasne centenario nascetur filius ?
marg.| {h} Altare] Crucis Domini.
marg.| {i} Cumque colligasset] funibus, scilicet mandatorum, circum ligatis exemplis Sanctorum, que sunt panni, quibus extrahitur Ieremias de lacu. Ier. 38.d. Et que sint hec vincula, dicit B. BERNARDUS Funis, Clavus, Gluten. Finis pudor, Clavus timor, Gluten amor.
marg.| {k} Non extendas] mysterium patet.
marg.| {n} Abraham] quilibet iustus Isaac hilaritas Aries caro. Quid est, quod Angelus iubet arietem immolari, et Isaac vivere, nisi quia vult dominus, ut cum hilaritate fiat penitentia ? Mt. 6.b. Cum ieiunatis, nolite fieri sicut Hypocrite tristes. Tu autem, cum ieiunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava. Unge caput, ut sine murmure fiat ieiunium. Faciem lava, ut sine vento inanis glorie sit. Ista duo, ut dicit BERNARDUS scilicet murmur cordis, et inanis gloria, solent ieiunium plurium enervare. Unde murmurantibus dicitur, unge caput, gloriantibus faciem lava.
marg.| {o} Viditque post tergum arietem] Ita quilibet iustus post tergum debet habere carnem suam, ne curam eius faciat in desideriis. Quidam vero arietem suum semper habent ante oculos, tantum, que carnis sunt cogitantes, quorum Deus venter est, et gloria in confusione.
marg.| {p} Inter vepres herentem cornibus] Vepres, sunt vestis asperitas, cibi ariditas, discipline severitas. Cornua, sunt spes, et timor. Vel vepres sunt puncture peccatorum. Duo cornua ieiunium, et oratio, quibus omne genus demoniorum debellatur. Mt. 17.d. Hoc genus non eiicitur nisi per orationem, et ieiunium, Hier. Oratione sanantur pestes mentis, ieiunio pestes corporis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_22)

Notes :