Hugo de Sancto Caro

Capitulum 27

Numérotation du verset Gn. 27,1 

Senuit autem
Isaac
et caligaverunt oculi eius et videre non poterat.
Vocavitque Esau
filium suum maiorem
et dixit ei: Fili mi, qui respondit: Assum.
Numérotation du verset Gn. 27,2 

Cui pater: Vides, inquit, quod senuerim et ignorem diem mortis mee.
Numérotation du verset Gn. 27,3 

Sume arma tua pharetram et arcum et egredere foras. Cumque venatu aliquid apprehenderis,
Numérotation du verset Gn. 27,4 

fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et affer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar.
Numérotation du verset Gn. 27,5 

Quod cum audisset Rebecca
et ille abisset in agrum ut iussionem patris expleret,
Numérotation du verset Gn. 27,6 

dixit filio suo Iacob:
Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei:
Numérotation du verset Gn. 27,7 

Affer mihi de venatione tua1 et fac cibos ut comedam et benedicam tibi2 antequam moriar.
1 de venatione tua Rusch ] venationem tuam Weber |
2 tibi Rusch ] + coram Domino Weber |
Numérotation du verset Gn. 27,8 

Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis
Numérotation du verset Gn. 27,9 

et, pergens ad gregem , affer mihi duos hedos optimos ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur,
Numérotation du verset Gn. 27,10 

quas cum intuleris et comederit benedicat tibi priusquam moriatur.
Numérotation du verset Gn. 27,11 

Cui ille respondit: Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego lenis?
Numérotation du verset Gn. 27,12 

Si attrectaverit3 me pater meus et senserit, timeo ne putet me4 sibi voluisse illudere et inducat super me maledictionem pro benedictione.
3 attrectaverit Rusch ] attractaverit Weber |
4 me Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 27,13 

Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledictio, fili mi. Tantum audi vocem meam et pergens5 afferque que dixi.
5 pergens Rusch ] perge Weber
Numérotation du verset Gn. 27,14 

Abiit et attulit deditque matri. Paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illius.
Numérotation du verset Gn. 27,15 

Et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat domi, induit eum.
Numérotation du verset Gn. 27,16 

Pelliculasque hedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit.
Numérotation du verset Gn. 27,17 

Deditque6 pulmentum et panes quos coxerat tradidit.
6 deditque Rusch ] dedit Weber
Numérotation du verset Gn. 27,18 

Quibus illatis dixit: Pater mi. Et ille respondit: Audio, quis es tu7 fili mi?
7 es tu Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 27,19 

Dixitque Iacob: Ego sum Esau primogenitus tuus. Feci sicut precepisti mihi. Surge, sede et comede de venatione mea ut benedicat mihi anima tua.
Numérotation du verset Gn. 27,20 

Rursum Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas8 Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam.
8 voluntas Rusch ] voluntatis Weber
Numérotation du verset Gn. 27,21 

Dixitque Isaac: Accede huc ut tangam te fili mi et probem utrum tu sis filius meus Esau an non.
Numérotation du verset Gn. 27,22 

Accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac: Vox quidem vox Iacob est, sed manus9 sunt Esau.
9 manus Rusch ] + manus Weber
Numérotation du verset Gn. 27,23 

Et non cognovit eum quia pilose manus similitudinem maioris expresserant. Benedicens ergo illi
Numérotation du verset Gn. 27,24 

ait: Tu es filius meus Esau? Respondit: Ego sum.
Numérotation du verset Gn. 27,25 

At ille: Offer, inquit, mihi cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum, quo hausto,
Numérotation du verset Gn. 27,26 

dixit ad eum: Accede ad me et da mihi osculum, fili mi.
Numérotation du verset Gn. 27,27 

Accessit et osculatus est eum. Statimque, ut sensit vestimentorum illius flagrantiam, benedicens illi10 ait: Ecce odor filii mei
10 illi Rusch ] om. Weber
sicut odor agri pleni11
11 pleni Rusch ] om. Weber
cui benedixit Dominus.
Numérotation du verset Gn. 27,28 

Det tibi Deus de rore celi
et de pinguedine terre abundantiam
frumenti12,
12 frumenti Rusch ] + et Weber
vini
et olei13.
13 et olei Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 27,29 

Et serviant tibi populi
et adorent te tribus.
Esto dominus fratrum tuorum
et incurventur
ante te filii matris tue.
Qui maledixerit tibi,
sit ille14 maledictus,
14 ille Rusch ] om. Weber
et qui benedixerit tibi15,
15 tibi Rusch ] om. Weber
benedictionibus repleatur.
Numérotation du verset Gn. 27,30 

Vix Isaac sermonem impleverat et egresso Iacob foras, venit Esau.
Numérotation du verset Gn. 27,31 

Coctosque de venatione cibos intulit patri dicens: Surge pater mi et comede de venatione filii tui ut benedicat mihi anima tua.
Numérotation du verset Gn. 27,32 

Dixitque illi Isaac: Quis enim es tu?
Qui respondit: Ego sum filius tuus primogenitus16 Esau.
16 filius tuus – primpgenitus Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 27,33 

Expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest admirans ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi
et comedi
ex omnibus priusquam tu venires? Benedixique
ei
et erit benedictus.
Numérotation du verset Gn. 27,34 

Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno
et consternatus ait:
Benedic etiam et17 mihi, pater mi.
17 et Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 27,35 

Qui ait: Venit germanus tuus fraudulenter
et accepit benedictionem tuam.
Numérotation du verset Gn. 27,36 

At ille subiunxit: Iuste vocatum est nomen eius Iacob: supplantavit enim me en altera vice; primogenita mea ante tulit
et nunc secundo subripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem: Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem?
Numérotation du verset Gn. 27,37 

Respondit Isaac: Dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi. Frumento et vino stabilivi eum. Et18 tibi post hec, fili mi, ultra quid faciam?
18 et Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 27,38 

Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater? Mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque eiulatu magno fleret.
Numérotation du verset Gn. 27,39 

Motus Isaac dixit ad eum: In pinguedine terre
et in rore celi desuper
Numérotation du verset Gn. 27,40 

erit benedictio tua. Vives in19 gladio
19 in Rusch ] om. Weber
et fratri tuo
servies. Tempusque veniet cum excutias et solvas
iugum eius
de cervicibus tuis.
Numérotation du verset Gn. 27,41 

Oderat
ergo semper Esau
Iacob
pro benedictione qua benedixerat ei pater. Dixitque in corde suo:
Venient20
20 venient Rusch ] veniant Weber
dies luctus patris mei et21
21 et Rusch ]ut Weber
occidam Iacob fratrem meum.
Numérotation du verset Gn. 27,42 

Nuntiata sunt hec Rebecce,
que mittens et vocans Iacob filium suum dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te.
Numérotation du verset Gn. 27,43 

Nunc ergo fili mi22 audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Aran.
22 mi Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 27,44 

Habitabisque cum eo dies paucos
donec requiescat furor fratris tui
Numérotation du verset Gn. 27,45 

et cesset indignatio eius obliviscaturque eorum que fecisti in eum. Postea mittam et adducam te inde huc. Cur utroque orbabor filio in una die?
Numérotation du verset Gn. 27,46 

Dixit quoque Rebecca ad Isaac: Tedet me vite mee propter filias Heth. Si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terre, nolo vivere.

Capitulum 27

Numérotation du verset Gn. 27,1 
marg.| {1. 36ra} a Senuit autem Isaac] etc.
marg.| {c} Vocavitque] etc. ad accipiendam legem.
marg.| {d} Maiorem] id est populum priorem.
marg.| {g} Et ignorem] Seneca : Iuvenes mortem habent a tergo, et senes ante oculos. Iob. 32.d. nescio quamdiu subsistam.
marg.| Gregorius Alter ad venandum mittitur, ut benedicatur, alter per suppositionem matris a patre benedicitur. Quis parvulorum in facto istorum non iuxta sacre lectionis historiam pascitur ? Videri autem potest : quia Iacob primogeniti benedictionem non per fraudem surripuit, sed debitam accepit, quam a fratre comparavit. Allegorice vero Isaac maioris filii venatione vesci cupit, quia omnipotens Deus Iudeorum bona operatione pasci voluit, Sed illo tardante, minorem Rebecca supposuit, quia dum Iudaicus populus bona opera foris querit, gentilem mater gratia introduxit, ut omnipotenti patri cibum boni operis offerret, et benedictionem maioris acciperet. Cibum ex domesticis animalibus prebuit, quia gentilis populus de exterioribus sacrificiis placere non querens, dicit. In me sunt Deus vota tua, que reddam laudationes tibi. Iacob, manus, brachia, et collum hedinis pellibus texit, quia hedus solet pro peccato offerri, et gentilis populus dum se peccatorem confiteri non erubescit, carnis in se peccata mactavit. Vestimentis maioris induitur, quia sacre Scripture preceptis, que maiori populo data sunt, in bona operatione, vestitur, et eis minor in domo utitur, que maior foras exitus, reliquit intus.
marg.| {r} Quod cum audisset] etc. id est Spiritus Sanctus prescientia.
marg.| {1. 36va} Δ a Dixit filio suo Iacob] quia audierat antequam pareret, Maior serviet minori.
marg.| {f} In me sit] etc. quasi dicat ego dabo tale consilium, quod non est timendum tibi, quia non poteris de facili deprehendi.
marg.| {h} Et vestibus] etc. Hieronymus Et in hoc loco tradunt Hebrei, primogenitos functos officio sacerdotum, et habuisse vestimentum sacerdotale, quo induti victimas offerebant, antequam Aaron eligeretur in sacerdotium.
marg.| {i} Domi] Vestes primogeniture remanebant domi, neque eis utebantur nisi certis temporibus, et tunc Rebecca habebat eas penes se.
marg.| {k} Manibus] ut similitudinem fratris exprimerent, in aliis similes erant, quasi gemelli.
marg.| {o} Ego sum] Sed nonne mentitus est Iacob ? Non, quia transumptive usus est hoc nomine Esau. Sic dixit Dominus de Ioanne Mt. 11.b. Etsi vultis scire, ipse est Elias.
marg.| {1. 37ra} Δ {f} Et probem utrum] etc. Non volebat probare utrum Iacob esset Esau : Istud erat impossibile, sed utrum ille, qui erat presens, esset Esau.
marg.| {i} Et non cognovit eum] Ps. 17. Populus, quem non cognovi, servivit mihi.
marg.| {k} Benedicens ergo] id est benedicere volens.
marg.| {o} De rore celi] Hippolytus, De pluvia verbi divini. Gregorius de contemplatione dicit.
marg.| {p} Abundantiam] id est congregationem populorum. Gregorius dicit, caritatis.
marg.| {q} Et vini, et olei] id est fervoris in nova conversatione.
marg.| {s} Et adorent te] Gentiles conversi.
marg.| {t} Esto dominus fratrum] etc. Iudeorum, vel Hebreorum, de quibus : Filii matris mee pugnaverunt contra me. Ct. 1.b.
marg.| {u} Et incurventur] adorando.
marg.| {x} Filii matris tue] id est plebis Iudaice.
marg.| {y} Qui maledixerit tibi] etc. Hoc fecerunt, qui dixerunt : Demonium habet. Io. 8.f.
marg.| {z} Maledictus] eterna hereditate privatus.
marg.| {a} Et qui benedixerit tibi] id est qui corde, et ore dixerit : Benedictus, qui venit in nomine Domini. Lc. 29.f.
marg.| {b} Repleatur] presentibus, et futuris.
marg.| {1. 37va} Δ a Stupore vehementi] Stupor ille fuit mentis excessus, id est extasis, in qua vidit in spiritu hoc factum a Domino esse, et significationem pie fraudis intellexit, et non irascens, sed confirmans, quod fecerat, ait : Venit, etc.
marg.| {b} Quis igitur ille est, qui] etc. Quantus, et quam prudens, qui illo labore de meritis suis gloriatus est.
marg.| {c} Et comedi ex omnibus] id est gratanter recepi omnia bona, que mihi retulit.
marg.| {d} Benedixique ei] id est benedicenti me.
marg.| {e} Et erit benedictus] immobiliter.
marg.| {f} Auditis Esau sermonibus] id est revelato sibi sacramento, benedictionem confirmat.
marg.| {g} Irrugiit clamore magno] Adhuc dolet prior populus primatum, sibi esse ereptum.
marg.| {h} Benedic] etc. Etsi non eterna, vel presenti benedictione.
marg.| {i} Fraudulenter] id est in figura, et sacramento.
marg.| {k} Benedictionem tuam] Sed numquid emerat primogenita ? Ergo sibi debebatur benedictio patris.
marg.| {l} Cumque eiulatu magno] Videtur contrarium, quod sup. 25. c. d. quod abiit parvipendens, quod primogenita vendidisset, ergo Esau primogenita contempsit. Sed de benedictione sibi subrepta doluit.
marg.| {m} In pinguedine terre] id est omnium rerum copia.
marg.| {n} Et in rore celi] id est scientia scripturarum ; quia adhuc ille populus compluitur.
marg.| {o} Vives gladio] crudeliter Prophetas, et Apostolos persequendo.
marg.| {p} Et fratri tuo servies] quia Idumei tributarii, fuerunt Israel, qui Iacob dicitur. Et hoc impletum est, quando rebellaverunt Idumei, ne essent sub Iuda. 4Rg. 8.f.
marg.| {q} Ut occidat te] Cum Scriptura dicat : Esau in corde suo de morte fratris tractasse, quomodo, vel a quo hec nuntiata sunt Rebecce ? Sed datur intelligi, quod ei divinitus omnia revelabantur. Unde ad magnum pertinet mysterium, quod minorem pro maiore benedici voluit.
marg.| {r} In Aran] id est in Syriam.
Numérotation du verset Gn. 27,mystice 
marg.| Mystice. {a} Senuit Isaac] etc. Isaac, Deus : Esau primogenitus, Iudaicus populus, primus in cultu Dei. Agricola, id est terrenis inhians. Venator, id est in fundendo sanguinem, id est in malo delectans. Iacob, gentilis populus, ultro conversus. Simplex, id est in simplicitate vite ambulans. Domi manens, interioribus intendens. Senectus Isaac, consummatio seculi. Oculi caligantes, fidei extinctio in mundo, et religionis, quia in fine pauci credent. Lc. 18.b. Filius hominis veniens, putas inveniet fidem super terram ?
marg.| {c} Vocavitque Esau] id est primo dedit legem Dominus Iudaico populo, quem dilexit, dilectione quidem presentis exhibitionis.
marg.| {e} Respondit, Adsum] Hoc est, quod legitur Ex. 19.b. Quecumque dixerit nobis, faciemus, et audiemus.
marg.| {h} Sume arma] observantiam mandatorum.
marg.| {i} Pharetram] memoriam.
marg.| {k} Arcum] sacram Scripturam.
marg.| {l} Et egredere] id est in exterioribus ritibus legalibus exercere.
marg.| {m} Cumque venatu aliquid] etc. id est cum aliquem proselytum feceris.
marg.| {n} Fac mihi inde pulmentum] id est instrue in lege.
marg.| {o} Sicut velle me nosti] scilicet spiritualem intelligentiam ei aperi. Hoc numquam fecerunt Iudei. Adhuc foris stant querentes Iesum, id est salutem, in littera. Mt. 23.b. Ve vobis Scribe, et Pharisei hypocrite, qui circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis illum filium gehenne duplo, quam vos : Hoc est, quod venationem captam non parant, sicut vellet Dominus.
marg.| {q} Antequam moriar] id est antequam deficiat omnis religio.
marg.| {r} Quod cum audisset] etc. id est gratia, vel Dei prescientia voluit, ut populus gentilis sibi preriperet benedictionem, et precipit Iacob, ut afferat duos hedos, fidem, et confessionem, quia utrumque necessarium. Rm. 10.b. Corde creditur, etc. Quibus cibus delicatissimus Domino preparatur, licet de matre fetida, id est de peccato preterito. Nec valet cibus, nisi Rebecca prepararet, id est gratia, quia sine fide impossibile est placere Deo : Hbr. 11.a. AUGUSTINUS gratia prevenit, ut velimus : subsequitur, ne frustra velimus.
marg.| {d} Θ Nosti, quod Esau frater] etc. id est populus Iudaicus multiplici transgressione reus est, et gentilis non, quia legem non receperat. Item legitur hoc de Christo, sic. Per Iacob, Christus ; per Rebeccam, gratia. Dicit ergo Rebecca, Iacob, id est gratia, Christo, ut eat ad gregem, et afferat duos hedos optimos, id est conversos de utroque populo : Christus autem ad gregem ivit, quando carnem assumpsit. Et bene congruit, quod pelliculas hedorum circumdedit collo, et manibus Iacob, quia Christus ex gratia sua, carne indutus est simili peccatrici. Rm. 8.a.
marg.| {h} Et vestibus Esau] etc. Iacob vestibus Esau : Christus est natura humana indutus. Item Iacob vestibus Esau indutus, gentilis populus in moralibus legis instructus. Nam Esau, id est Iudaicus populus, duplices vestes habuit, id est ceremonias, et moralia. Unam vestem semper secum ferebat, scilicet ceremonias, et adhuc fert, quia semper cortici littere insistit. Alteram vestem scilicet moralia, domi relinquens, quibus Rebecca, id est gratia, vel Ecclesia ornavit gentilem populum conversum.
marg.| {l} Deditque] etc. Rebecca dat pulmentum, et panes Iacob, id est gratia, vel Ecclesia dedit gentili populo converso opera penitentie, que per panes designantur, et intelligentiam verbi Dei, que per pulmentum designatur. Et hoc est, quod legitur 3Rg. 17.a. Ibi precepi corvis, ut pascant te, et deferebant corvi mane carnes, et panem, et similiter vesperi, et Elias comedebat, Idem significatur per Eliam ibi, et per Isaac hic, scilicet Deus. Idem per corvos, et per Iacob, scilicet gentilis populus, niger in peccatis. Idem ergo est Deum precipere corvis, ut deferant cibos Elie, et Rebeccam dare pulmentum, et panes Iacob, ut deferat Isaac, Aliter ab isto loco.   [Deditque pulmentum] Iacob Christus, qui patri suo panem, et pulmentum dedit. Panis est congregatio fidelium, igne tribulationis, et caritatis excoctus, quos obtulit Christus patri iam in parte, sed tandem totaliter, quasi hostiam acceptam, et bene placentem. Rm. 12.a. Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem.
marg.| {n} Quis es tu fili mi ?] Hoc est, quod pater in Passione, quasi dissimulavit non agnoscere filium. Unde in Ps. 21. Deus, Deus meus, respice in me, etc.
marg.| {o} Ego sum Esau primogenitus tuus] id est rubeus. Christus enim fuit rubeus sanguine Passionis. Is. 63.a. Quis est iste, qui venit de Edom, etc.
marg.| {p} Feci, sicut precepisti] etc. Philipp. 2.a. Humiliavit semetipsum, factus obediens, etc.
marg.| Θ {a} Surge] Vox filii ad patrem. Pater enim ante Incarnationem latebat, quasi dormiens. Ct. 1. Dum esset rex in accubitu suo, nardus, etc. Quo sentito non potuit se tenere, quin surgeret. Unde statim sequitur : Ecce tu pulchra es amica mea, ecce tu pulchra. Est ergo sensus : Surge, id est hominibus innotesce.
marg.| {c} Quomodo inquit] Mirabile ostendit Dominus, quod tam cito, tam facile sit conversa gentilitas. Ct. 6.d. Que est ista, que progreditur, quasi aurora consurgens ? Verba sunt Synagoge admirantis de ascensu gentium ad fidem.
marg.| {d} Voluntas Dei] Hoc est, quod dicitur. Is. 53.d. Voluntas Domini in manu eius dirigetur.
marg.| {e} Accede huc] Pater filium tetigit in Passione, et probavit. Iob. 1.b. Extende paululum manum tuam, et tange cuncta, que possidet, nisi in faciem benedixerit tibi. Sap. 2.d. Contumelia, et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam eius, et probemus patientiam illius.
marg.| {g} Vox quidem] id est simplicitas, et veritas in verbo Christi. Is. 53.c. Non est inventus dolus in ore eius.
marg.| {h} Sed manus] etc. id est quasi peccatrices affixe Cruci, et clavis perforate. Is. 63.a. Quare est rubrum vestimentum, id est quare habes manus Esau, id est sanguineas, et hispidas. Za. 13.c.
Numérotation du verset Gn. 27,moraliter 
marg.| Moraliter. {a} Senuit Isaac] etc. Isaac Deus seu Christus : Esau primogenitus, maiores Prelati, scilicet. Iacob, simplices : Rebecca gratia. Senescit Isaac, quando refrigescit caritas in nobis 3Rg. 1.a. Senuerat rex David. Et certe in multis apertum est senium Isaac, id est Christi, et utinam non moriatur in eis Isaac.
marg.| {b} Et caligaverunt oculi] id est Prelati, et predicatores defecerunt, per quos videt Ecclesia Domini voluntatem. Is. 29.d. Claudet Dominus oculos vestros, Prophetas, et Principes vestros, qui vident visiones, operiet, et erit vobis visio sicut verba libri signati.
marg.| {c} Vocavitque Esau] etc. id est Christus Prelatum mittit venari peccatores.
marg.| {d} Filium suum maiorem] quia prelatis maior debetur {1. 36rb} honor, et reverentia. 1Tim. 5.c. Qui bene presunt, duplici honore digni sunt.
marg.| {f} Vides, quod senuerim] Senectus enim Isaac, id est defectus caritatis, et ceterarum virtutum, multum deberent movere omnes ad predicandum verbum Dei. Verbum enim Dei ignis est, et calefacit infrigidatos. Ier. 33.f. Numquid non verba mea sunt, quasi ignis ardens, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram ? Revera sic. Sed dicit auctoritas : Qui non ardet, non incendit. Et manus Moysi, id est Prelatorum, et predicatorum graves, nec possunt malleum elevare, id est verbum opere adimplere, ut sic conterant dura corda peccatorum. Hoc est, quod legitur Ex. 17.c. quod Hur, et Aaron sustentantibus manus Moysi, vincebatur Amalech. Amalech interpretatur lingens sanguinem, id est diabolus. Hur interpretatur ignis. Aaron montanus. Et si predicator haberet ignem caritatis in corde, et fortitudinem in opere, revera diabolus vinceretur.
marg.| {g} Et ignorem] Christus moritur in nobis, quando deficit fides, sed dum vivit fides, vivit Christus. Fides vero per caritatem vivit, sicut dicit : BERNARDUS Et sicut vita ex motu cognoscitur, sic vita fidei ex operibus caritatis. Iacob. 2.d. Sicut corpus sine spiritu mortuum est, ita fides sine operibus mortua est. Quod enim vivit, necesse est moveri aliquo genere motus.
marg.| {h} Sume arma] Tria dicit, arma, pharetra, arcus, que sunt necessaria predicatori ad capiendum feras, id est peccatores. Arma sunt virtutes, et bona opera. Eph. 6.b. Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare, etc. scilicet loricam iustitie, scutum fidei, galeam salutis, id est spei, calceamentum, Celum, scilicet et scientiam, et gaudium spiritus, quod est verbum Dei. Pharetra ubi sagitte continentur, memoria peccatorum, beneficiorum, comminationum, promissionum, que omnia debet predicator auditoribus memorare. Arcus intentus, affectus bonus est, qui valde necessarius est : nam sine affectu verbum insipidum est De his duobus. Lam. 3.b. Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam, misit in renibus meis filias pharetre sue. Predicator debet esse signum ad sagittam, quod non movet se propter sagittas, ita et ipse stabilis debet esse, nec moveri debet a loco, nec propter verba, nec propter verbera, id est Reg. 17. elegitur, quod David contra Goliam assumpsit quinque lapides de torrente, et fundam in manu, et peram, in qua erant lapides. Funda, et arcus, idem, pharetra, et pera, lapides, et arma. Tamen dicit BERNARDUS quod quinque lapides sunt quinque verba in sacra Scriptura, scilicet verbum comminationis, promissionis, dilectionis, monitionis, orationis, et unumquodque horum sufficit contra hostem, vel quinque lapides sunt quinque documenta, que debet scire, et docere omnis predicator. Primo, quid credendum, scilicet 12 articulos fidei. Secundo, quid agendum, scilicet 10. mandata, et consilia. Tertio, quid fugiendum, scilicet 7. peccata mortalia. Quarto, quid timendum, scilicet penas inferni. Quinto, quid appetendum, scilicet gaudia paradisi. Hec sunt illa quinque verba, de quibus 1Cor. 14.d. Malo quinque verba sensu meo loqui, ut alios instruam, quam decem millia verborum lingua. Qui sine his tribus generibus armorum egreditur ad predicandum, sepe occidetur a Golia.
marg.| {l} Et egredere] etc. Hic torpor, et ignavia predicatorum suggillatur. Ez. 3.f. Egredere in campum, et ibi loquar tecum. Egredi in campum, est proximorum necessitatibus subvenire. Ct. 7.d. Egrediamur in agrum, commoremur in villis, mane surgamus ad vineam.
marg.| {m} Cumque venatu aliquid] etc. id est cum aliquos ab errore suo ad Christum converteris, eos in servitio Domini informare studeto. Quod non faciunt mercenarii, neque hypocrite, qui sepe peccatores verbo predicationis convertunt, sed eos postmodum in Domini servitio non informant, In hoc similes struthioni, de quo Iob. 39.b. Penna struthionis similis est pennis herodii, et accipitris, quando dereliquit ova sua in terra, tu forsitan in pulvere calefacies ea, obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat. Mt. 24.d. Quis putas est fidelis servus, et prudens. BERNARDUS Fidelis qui diligit, prudens, qui intelligit Domini voluntatem.
marg.| {p} Et affer] non dicit mitte. Et est contra quosdam, qui semper per alios serviunt Domino, sed numquam, vel raro personaliter, cum dictum est eis. Io. 15.c. Ego elegi vos, et posui vos, ut eatis, et fructum afferatis, etc.
marg.| {q} Antequam moriar] Moritur Christus, quando bonus prelatus moritur. Ecclesiastica historia. Vado Romam iterum crucifigi.
marg.| *{b} Nunc ergo, fili] etc. Rebecca, id est gratia, consulit Iacob, id est cuilibet simplici, ut pergat ad gregem. Pergere ad gregem, est, exempla Sanctorum considerare, et ibi duos hedos accipere, id est peccatorum exprobrationem, optimos ; nullus enim cibus magis saporatus est Deo, quam conversus {1. 36vb} iuvenis ad penitentiam. Mi. 7.a. Precoquas ficus desideravit anima mea.
marg.| {c} Ut faciam] Gratia facit cibum Domino, quo libenter vescitur, quia optima, et placens Deo peccatorum recordatio ad exprobrationem, sed pessima ad delectationem. Ier. 3.a. Leva oculos tuos in directum, et vide, ubi nunc prostrata sis. quasi dicat considera sordes peccatorum, quibus involutus es. Et per hoc, quod dicit : in directum, notatur recta intentio recordantis, que debet esse ad dolendum, non ad delectandum. 2Rg. 14.f. Legitur, quod Absalon ponderabat capillos suos pondere publico, id est estimabat peccata sua secundum publicum iudicium hominum, qui non attendunt peccati damnum, sed tantum presentem peccati delectationem. Dolosum est pondus : Deberet enim Deus poni in una lance, et peccati delectatio in alia, et sine dubio preponderaret Deus. Sed ponderator dolum facit. Os. 12.b. Chanaam in manu eius statera dolosa. Amos 8.b. Augeamus siclum, supponamus stateras dolosas. Mi. 6.c. Numquid iustificabo stateram impiam, et saccelli pondera dolosa ?
marg.| {d} Nosti, quod Esau frater meus homo pilosus sit] id est fortis, strenuus, virtuosus, et ego lenis, id est mollis, et remissus. Et accipitur hic pilus in bono, sicut 2Rg. 10.a. ubi nuntiis David rasa est dimidia barba. Boni, et simplices, qui per Iacob designantur, semper reputant se tanta benedictione, vel dignitate indignos. Ex. 3.c. Quis ego sum, ut vadam Pharaonem, et educam filios Israel de Egypto ? Mt. 8.a. dicit Centurio : Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum.
marg.| {e} Timeo ne] quasi dicat Si invenerit me mollem, et remissum, maledictionem pro benedictione incurram. Mt. 21.b. Maledixit Iesus arbori, quam invenit mollem foliis, sed sine fructu, et statim arefacta est. Is. 22.e. dicit ad Sobnam prepositum templi : Quis tu hic, aut quasi, quis hic ? Et subdit : Ecce asportari te faciam, sicut asportatur gallus gallinaceus.
marg.| {f} In me sit] Verba sunt Rebecce, id est Ecclesie, et venit onus istud super sponsum eius, id est Christum. Gal. 3.b. Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum. Scriptum est enim Nm. 30.b. Si sponsa votum fecerit, et sponsus non reclamaverit, tenebitur voto mulier. Unde Ecclesia tenebatur, et Christus pro sponsa solvit. Is. 46.
marg.| {b} : Ego feci, et ego feram.
marg.| {l} Deditque pulmentum] Iacob penitens, qui offert Isaac, id est Christo panem lacrymarum. Unde Ps. 41. Fuerunt mihi lacryme mee panes die, ac nocte. Pulmentum vero quod facit panem aridum comestibilem, est spes venie. Unde hec duo simul debent offerri. labor penitentie, et spes venie. Iudas obtulit panem sine pulmento. Mt. 27.b. Iudas penitentia ductus, retulit triginta argenteos dicens ; Peccavi tradens sanguinem iustum, et abiens, laqueo se suspendit. Multi etiam offerunt pulmentum sine pane, absque dolore penitentie, peccatorum veniam presumentes, quibus dicitur Mt. 3.b. Facite dignos fructus penitentie.
marg.| {m} Pater mi] Hec est prima vox penitentis querentis veniam. Lc. 15.d. Pater peccavi in celum, et coram te : iam non sum, etc.
marg.| {n} Quis es tu] etc. Ecce benignitas Salvatoris : Penitens dicit : Non sum dignus vocari filius tuus : Et ipse filium nominat : Mt. 9.a. Confide, fili mi, remittuntur tibi peccata tua. Ier. 3.b. Saltem amodo voca me pater meus.
marg.| {o} Ego sum Esau] id est hispidus, et pilosus, quia ut dicitur Rm. 8.a. Christus de peccato damnavit peccatum, id est de carne simili peccatrici : Sic debet dicere quilibet penitens : Ego sum hispidus, et pilosus, peccatis plenus, quia si homo agnoscit peccatum suum, et Deus ignoscit. Eccl. 4.d. Non confundaris confiteri peccata tua. 2Rg. 12.d. Dixit David ad Nathan : Peccavi Domino. Dixitque Nathan ad David : Dominus quoque transtulit peccatum tuum.
marg.| *{a} Surge, sede, et comede] Surgit Christus, quasi dormiens in contritione : Sedet quasi iudicans in confessione. Prv. 20.b. Rex, qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo. Comedit, quasi se reficiens in satisfactione.
marg.| {b} De venatione] Opera penitentis sunt venatio extorta a faucibus diaboli, quibus Dominus satiatur. Amos 3.c. Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum auricule, sic eruentur filii Israel, qui habitant in Samaria.
marg.| {c} Quomodo tam cito] Ecce quantumcumque sit tarda penitentia, tamen Dominus citam reputat.
marg.| {d} Voluntas Dei] non suis meritis, sed Dei gratie ascribit penitens conversionem suam. 1Cor. 15.b. Gratia Dei sum id, quod sum, Lam. 3.c. Misericordie Dei, quod non sumus consumpti, quia non defecerunt miserationes eius.
marg.| {e} Accede] Dominus accedentes ad se tangit, id est flagellat. Hbr. 12.b. Flagellat Dominus omnem filium, quem recipit.
marg.| {g} Vox quidem] Penitens debet habere vocem Iacob, id est verba humilia, et simplicia in oratione, et confessione.
marg.| {h} Sed manus, manus Esau] id est fortia opera, et dura, in satisfactione. Et tunc statim recipit benedictionem a Christo. Prv. ult. c. Manum suam misit ad fortia, {1. 37rb} et digiti eius apprehenderunt fusum. Et postea sequitur : Non timebit domui sue a frigoribus nivis, omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus.   [Da mihi osculum] Quem prius tetigerat Dominus per flagellum, modo invitat ad osculum. Sed est osculum ad pedes penitentium ; osculum ad manus proficientium : osculum ad os perfectorum. Ct. 1.a. dicit sponsa, id est fidelis anima : Osculetur me osculo oris sui. quasi dicat non osculo pedum, vel manuum, sed oris. Primum est pacificantium ad invicem. Lc. 15.d. Cum adhuc longe erat, vidit illum pater illius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum eius, et osculatus est eum, Secundum est offerentium, hic. Tertium, amantium. Ct. 1.a. ut dictum est. In primo venit Deus ad hominem. Unde Lc. 15.d. Accurrens pater, osculatus est eum. Etiam secundo veniet homo ad Deum. Unde hic Accedit Iacob ad Isaac. In tertio simul sibi occurrent. Tob. 9.c. Cum ingressus esset Gabelus domum Raguelis invenit Tobiam discumbentem, et exiliens osculati sunt, se invicem. BERNARDUS Osculum reconciliatorium, illud ad pedes : muneratorium, illud ad manus : contemplatorium, illud ad os. Primum in remissione peccatorum, secundum in collatione gratuitorum, tertium, in revelatione secretorum. Sed nota quod non statim receptus est Iacob ad osculum patris, sed post tactum, post prandium ; tunc demum sit osculum, id est post patientiam flagellorum, et fortitudinem bonorum operum. Hoc est, quod legitur. 2Rg. 14.f. quod Absalon reconciliatus David, per duos annos mansit in Hierusalem, et faciem regis non vidit.
marg.| {m} Ecce odor] Vestimenta Iustorum sunt virtutes, et opera. Eccl. 9.b. Omni tempore sint vestimenta tua candida. Item vestimenta Christi, sunt fideles, et Christus vestimentum eorum. Is. 49.e. Vivit Dominus, quia his omnibus velut ornamento vestieris, et circumdabis eos tibi, quasi sponsa. Et Apostolus Gal. 3.d. Quotquot baptizati estis, Christum induistis. Horum vestimentorum, statim ut Deus sentit fragrantiam, dicit   [Ecce odor] etc. Et bene ager plenus dicitur Christus ; quia, ut dicitur Coloss. 2.b. In ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Item bene dicitur. Agri pleni, quoad Ecclesiam. Eph. 1.d. Ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, que est corpus ipsius, et plenitudo ipsius, qui omnia in omnibus adimpletur.
marg.| {n} Det tibi Deus de rore] etc. Ros de celo, gratie infusio. Terre pinguedo, bona operatio. Frumentum, sacre Scripture satietas. Vinum, in penitentia hilaritas. Oleum, compassionis pietas : Nam sicut oleum omni liquori supernatat, ita pietas. 1Tim. 4.c. Pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vite, que nunc est, et future.
marg.| {r} Serviant tibi] etc. Hoc de Christo planum 2. Is. 60.c. Gens, et regnum, quod non servierit tibi, peribit. Et statim post : Venient ad te curvi filii eorum, qui te humiliaverunt, et adorabunt vestigia pedum tuorum. Hoc etiam verum est de quolibet iusto. 1Cor. 3.d. Omnia vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive presentia, sive futura : Omnia enim vestra sunt, vos autem Christi : Christus autem Dei. Eccl. 10.d. Servo sensato servient liberi.
marg.| {c} Vix Isaac] Esau de venatione sua cibos patri afferens, significat superbos de suis operibus gloriantes, quibus erectis, humiles sublimantur. Eccl. 10.b. Sedes superborum ducum deiecit Dominus, et fecit sedere pro eis mites : radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_27)

Notes :