Capitulum 6
Numérotation du verset
Gn. 6,1
Cumque cepissent homines multiplicari super terram et filias procreassent.
Numérotation du verset
Gn. 6,2
Videntes filii Dei
filias hominum1
1 hominum
Rusch
] eorum
Weber
quod essent pulchre, acceperunt
uxores sibi ex omnibus quas elegerant.
Numérotation du verset
Gn. 6,3
Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus
in homine in eternum quia caro est.
Eruntque dies illius centum viginti annorum.
Numérotation du verset
Gn. 6,4
Gigantes autem erant super terram in diebus illis,
postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illeque genuerunt. Isti sunt potentes a seculo et2 viri famosi.
2 et
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 6,5
Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore.
Numérotation du verset
Gn. 6,6
Penituit eum3
3 eum]
om.
ψM
quod hominem fecisset in terra et precavens in futurum4
4 et precavens in futurum Π Σ
B M
Φ
P
ΨDFM Ω
Lyra
Rusch Ed1530
]
om. Clementina ... Weber
et tactus dolore cordis intrinsecus.
Numérotation du verset
Gn. 6,7
Delebo, inquit, hominem quem creavi a facie terre ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres celi.
Penitet enim me fecisse eos.
Numérotation du verset
Gn. 6,8
Noe vero invenit gratiam coram Domino.
Numérotation du verset
Gn. 6,9
He generationes Noe: Noe vir iustus atque perfectus fuit
in generationibus suis; cum Deo ambulavit.
Numérotation du verset
Gn. 6,10
Et genuit tres filios: Sem,
Cham
et Iaphet.
Numérotation du verset
Gn. 6,11
Corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate.
Numérotation du verset
Gn. 6,12
Cumque vidisset Deus terram esse corruptam, omnis quippe caro corruperat viam suam
super terram,
Numérotation du verset
Gn. 6,13
dixit ad Noe: Finis universe carnis venit
coram me.
Repleta est terra
iniquitate a facie eorum
et ego disperdam eos cum terra.
Numérotation du verset
Gn. 6,14
Fac tibi arcam
de lignis levigatis,
mansiunculas
in ea5 facies et bitumine linies
5 ea
Rusch (hapax)
] arca Λ H ΣO Ω
Weber
intrinsecus et extrinsecus,
Numérotation du verset
Gn. 6,15
et sic facies eam: trecentorum cubitorum
erit longitudo arce, quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius.
Numérotation du verset
Gn. 6,16
Fenestram facies in ea6
6 facies in ea
Rusch
] in arca facies
Weber
et in cubito consummabis summitatem eius7.
7 eius
Rusch
]
om. Weber
Ostium
autem arce pones in8 latere deorsum. Cenacula et tristega
8 in
Rusch
] ex
Weber
facies in ea.
Numérotation du verset
Gn. 6,17
Ecce ego adducam aquas diluvii9 super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vite est subter celum et10 universa que in terra sunt consumentur.
9 aquas diluvii
Rusch
]
inv. Weber
|
10 et
Rusch
]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 6,18
Ponamque fedus meum tecum
et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum.
Numérotation du verset
Gn. 6,19
Et ex cunctis animantibus universe terre11 bina induces in arcam ut vivant tecum masculini sexus et feminini.
11 terre
Rusch
] carnis
Weber
Numérotation du verset
Gn. 6,20
De volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terre secundum genus suum. Bina de omnibus ingredientur tecum
ut possint vivere.
Numérotation du verset
Gn. 6,21
Tolles igitur tecum12 ex omnibus escis
12 Tolles igitur tecum] Vel tolles igitur tecum
Hic incipit cap. 7 iuxta capitala Stephani Langton (
)
que mandi possunt et comportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum.
Numérotation du verset
Gn. 6,22
Fecit ergo Noe omnia que preceperat ei13 Deus
13 ei
Rusch
] illi
Weber
Capitulum 6
Numérotation du verset
Gn. 6,1
marg.|
{b}
Noe vero cum quingentorum esset annorum]
Secundum Bedam tamen quingentorum duorum annorum erat. Sed Scriptura non curat minutias.
Numérotation du verset
Gn. 6,2
marg.|
{c}
Videntes]
Dicturus Moyses de diluvio, causam premittit, que est luxuria.
marg.|
{d}
Filii Dei]
id est filii Seth religiosi, Vel, incubi, id est Demones, qui cum mulieribus concubuerunt, et genuerunt gigantes, ut dicunt.
marg.|
{e}
Filias hominum]
id est de stirpe Cain, humum sapientium.
marg.|
{f}
Acceperunt]
victi concupiscentia. Ideo malum est respicere mulieres. GREGORIUS Non licet intueri, quod non licet concupisci. Ps. Averte oculos meos, etc. Iob. 31.a. Pepigi fedus, etc.
marg.|
{c}
Videntes filii]
Nehemie ult. c. Vidi Iudeos ducentes Azotidas, Ammonitidas, et Moabitidas, et filii eorum ex media parte loquebantur Azotice, et nesciebant loqui Iudaice. Azotus interpretatur ignis uberum, id est voluptas carnis. Ammon, populus iniquus, aut populus inutilis, vanitas mundi. Moab ex parte, iniquitas diaboli, id est superbia. Has uxores accipiunt filii Dei, id est Clerici contra preceptum Domini. Dt. 7.a. Non inibis fedus cum eis, neque misereberis earum, nec sociabis cum eis coniugia. Hi nesciunt loqui Iudaice, quia raro, aut numquam ad confessionem peccati, vel laudis accedunt.
Numérotation du verset
Gn. 6,3
marg.|
{g}
Non permanebit spiritus meus]
id est indignatio mea. quasi dicat nec ita indignabor, quod velim eum corrigere per flagella. Beatus BERNARDUS Crudelior est omni indignatione hec misericordia Domini, qua parcit peccatoribus, nec corrigit per flagella. In libro Prosperi legitur. Peccator cum peccat, non ideo a Domino non videtur, quia male agentis pena differtur, gravius enim in eum discernitur, cum et ipsa correctio denegatur. Is. 26.b. Misereamur impio, et non discet facere iustitiam. In eodem, dicunt Angeli ad Dominum. Indulsisti, Domine, indulsisti, genti, numquid glorificatus es ? quasi dicat non.
marg.|
Vel,
[Non permanebit Spiritus meus in homine in eternum]
id est non puniam eternaliter, sed temporaliter, id est non accendet Dominus omnem iram suam. Sap. 16.a. Non in perpetuum ira tua permansit, sed in brevi ad correctionem turbati sunt.
marg.|
{h}
Quia caro est]
id est fragilis, quasi dicat ideo miserebor, quia fragilis. Non ita de diabolo, quia spiritus est tantum, et non caro, et sine suggestione peccavit, ideo sine redemptione punietur. Et nota quod dominus quandoque punit, extra parcendo. Os. 4. Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicate. Quandoque flagellando. Is. 47.b. Iratus sum super populum meum, contaminavi hereditatem meam, et dedi eos in manu tua. Quandoque concupiscentiis tradendo. Rm. 1.c. Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in immunditiam, ut contumeliis afficiant {1.
9rb} corpora sua. Quandoque excecando, et indurando. Is. 63. in fin. Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis, et indurasti cor nostrum, ne timeremus te ?
[Caro]
Is. 64.d. Et nunc, Domine, Pater noster es, nos vero lutum, et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos, ne irascaris Domine satis Iob. 13.d. Contra folium, quod a vento rapitur, ostendis potentiam tuam.
marg.|
{i}
Eruntque dies]
Inducias dat eis Dominus, et locum penitentie. Et secundum statum hoc dixit Dominus, antequam arca incepta esset, scilicet centum viginti annis ante diluvium, sed increscente malitia, acceleravit vindictam. Et nota hic duplicem Dei misericordiam. Unam in prefinitione termini, cum dicit. Erunt dies illius 120. annorum. Alteram in acceleratione vindicte 2Mcc. 6.c. Et non multo tempore sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium. Sed Dominus invitus accedit ad penam, et cito tollit illatam. Unde deliberat de vindicta. Is. 27.a. Quis dabit me spinam, et veprem ? In prelio gradiar super eam, succendam eam pariter. An potius tenebo fortitudinem meam ? quasi dicat non ibo. Et subdit quare. Pacem faciet mihi, faciet mihi pacem. Etiam dolet, quando flagellat. Is. 1.f. Heu consolabor super hostibus meis.
marg.|
[Eruntque dies illius]
etc. Strabus. Eruntque dies illius centum viginti anni ante diluvium, scilicet ad agendum penitentiam : Sed quia in malitia perseveraverunt, ante prefixum terminum, centesimo anno deleti sunt.
marg.|
Hieronymus
[Non permanebit Spiritus]
etc. Hebreus. Non iudicabit spiritus meus homines in sempiternum, quoniam caro sunt, hoc est, quia fragilis est hominum conditio, non eos eterno cruciatui reservabo, sed hic reddam, quod merentur. Clementia est ergo, non severitas, quod peccator hic pro scelere visitatur. Unde Deus iratus dicit : Non visitabo super filias eorum, cum fornicate fuerint, etc. Et alibi. Visitabo in virga iniquitates eorum, etc. Ne autem videatur crudelis, quia locum penitentie non dederit, adiungit. Et erunt dies eorum centum viginti anni. Non enim intelliguntur predicti anni esse humane vite, cum post inveniatur homo amplius vixisse, sed intelligitur ante annos viginti, quam inciperet arca fieri, que facta legitur centum annis, hoc Deum tantum ad Noe dixisse prenunciando diluvium, non vite humane deinceps future prescribendo spatium, sed eorum, que in diluvio erat deleturus.
Numérotation du verset
Gn. 6,4
marg.|
{k}
Gigantes]
scilicet quidam homines, immanes corpore, superbi viribus, inconditi moribus. Unde gigantes, quasi terre filii dicuntur. In Hbr. habetur cadentes. Dicunt enim quidam Iudei, quod Angeli de celo cadentes, acceperunt sibi uxores, quos supra dixit Moyses filios Dei. Unde illud. Non permanebit spiritus meus, exponunt sic. Spiritus meus Angelicus non permanebit in eternum in homine, id est in commixtione humane nature, sed certo tempore, scilicet centum viginti annis. Et dicunt ideo diluvium fuisse, ut hanc copulam destrueret. Methodius dicit, Cain causam diluvii fuisse, quia filii Cain abutebantur uxoribus fratrum suorum, post uxores abusi sunt viris supergradientes, post exarserunt homines in alterutrum, post filii Seth concupierunt filias Cain contra preceptum Ade, et inde nati sunt isti gigantes. Post diluvium etiam nati sunt alii gigantes in Hebron filii Enach, qui transierunt in Egyptum, et dicti sunt Titanes.
marg.|
{1.
9va}
Δ
{a}
Potentes a seculo]
id est a principio seculi, vel longo tempore, Baruch. 3.c. Ibi fuerunt gigantes nominati, illi, qui ab initio fuerunt statura magni, scientes bellum, non hos elegit Dominus,
Numérotation du verset
Gn. 6,4
mystice
mystice
marg.|
Mystice. {k}
Gigantes]
a gy, quod est terra, per quos recte significantur amatores terrenorum, qui revera dicuntur cadentes. Quantumcumque enim isti ascendant in oculis mundi, magis cadunt in conspectu Dei. Ps. Oculos suos statuerunt declinare in terram. Ier. 17.b. Domine, omnes, qui te derelinquunt, confundentur, recedentes a te in terra scribentur, Is. 26.b. Terram gigantum detrahes in ruinam. Prv. 21.c. Vir, qui erraverit a via doctrine, in cetu gigantum commorabitur.
marg.|
Θ
{a}
Potentes]
Ps. Ecce peccatores, et abundantes in seculo obtinuerunt divitias. Et tanguntur hic per hec nomina, Gigantes, potentes, famosi, tria, in quibus maxime gloriantur filii huius seculi, divitie, potentia, sapientia. Ier. 9.g. Non glorietur sapiens in sapientia sua, non glorietur fortis in fortitudine sua, non glorietur dives in divitiis {1.
9vb} suis, sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire, et nosse me.
Numérotation du verset
Gn. 6,5
marg.|
{b}
Videns autem Deus]
etc. Non in Deum penitentia cadit, aut dolor cordis, cui est de omnibus tam fixa sententia, quam certa prescientia, sed utitur Scriptura usitatis verbis coaptans se nostre parvitati, ut ex cognitis incognita cognoscamus. Nam ira Dei non est perturbatio animi, sed iudicium, que erogatur peccatori. Cogitatio vero cordis eius, mutandarum rerum immutabilis ratio.
marg.|
{c}
Malitia hominum]
Unde Is. 24.a. Defluxit orbis, altitudo populi terre infirmata est, et terra infecta est ab habitatoribus suis. Os. 4.a. Non est veritas in terra, non est scientia Dei in terra, Maledictum, et mendacium, et homicidium, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.
Numérotation du verset
Gn. 6,5
mystice
mystice
marg.|
{b}
Videns autem]
Duo notat hic Dominus, scilicet impenitentiam, et propositum adhuc peccandi. Eccl. 21.a. Fili, peccasti, non adiicias iterum, sed de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur.
Numérotation du verset
Gn. 6,6
marg.|
{d}
Penituit]
Anthropopathos est, et ponitur antecedens pro consequente, quasi dicat. Faciet Dominus, quod facit penitens, scilicet mutabit opus suum, et hoc fecit voluntate, dispositione sua immobili permanente.
[Penituit]
<Glossa> interlinearis Usitatis verbis nobis loquitur Scriptura, ut ex cognitis procedat ad incognita.
marg.|
{e}
Tactus dolore]
Hoc dicitur, ut ostendatur aliquo modo immensitas divine offense. Vel est Anthropopathos, quando scilicet Deo, quod est hominis, dicitur convenire. Iudei fecerunt eum dolere extrinsecus crucifigendo, sed non intrinsecus peccando.
Numérotation du verset
Gn. 6,7
marg.|
{f}
Ab homine]
id est a maiore usque ad minorem. Ez. 9.c. A sanctuario meo incipite. Amos 6.a. Ve vobis, qui opulenti estis in Sion. Sir. 40.a. ab eo, qui utitur Hiacyntho, etc.
marg.|
{g}
Penitet me]
Beatus BERNARDUS Penitet me, id est pena tenet, id est tenebit me, quia feci. Is. 46.b. Ego feci, et ego feram. Is. 43.d. Servire me fecistis in peccatis vestris, prebuistis mihi laborem in iniquitatibus vestris. Za. 13.c. Quid sunt plage iste in medio manuum tuarum ? Et dicet. His plagatus sum in medio eorum, qui diligebant me.
Numérotation du verset
Gn. 6,8
marg.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Gn. 6,9
marg.|
{h}
Atque perfectus]
Est perfectio.
-Sufficientie, quam facit chari as. Mt. 5.g. Estote perfecti sicut Pater vester, etc.
-Comparationis, ut hic. Perfectus fuit in generationibus suis, id est respectu suorum.
-Ordinis. Levitic. 19.a. Sancti estote, quia ego sanctus sum.
-Religionis. Mt. 19.c. et Mc. 10.c. Unum tibi deest, Si vis perfectus esse, etc.
-Prelationis. Ioa. 15.b. Maiorem hanc dilectionem.
-Securitatis. 1Io. 4.d. Perfecta caritas, etc. foras mittit timorem.
Est perfectio.
-Sufficientie, quam facit chari as. Mt. 5.g. Estote perfecti sicut Pater vester, etc.
-Comparationis, ut hic. Perfectus fuit in generationibus suis, id est respectu suorum.
-Ordinis. Levitic. 19.a. Sancti estote, quia ego sanctus sum.
-Religionis. Mt. 19.c. et Mc. 10.c. Unum tibi deest, Si vis perfectus esse, etc.
-Prelationis. Ioa. 15.b. Maiorem hanc dilectionem.
-Securitatis. 1Io. 4.d. Perfecta caritas, etc. foras mittit timorem.
Numérotation du verset
Gn. 6,10
marg.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Gn. 6,11
marg.|
{i}
Terra]
id est homo, propter quem cuncta creata, quo peccante omnia dicuntur corrupta. Is. 24.a. Transgressi sunt leges, mutaverunt ius, dissipaverunt fedus sempiternum. Is. 33.b. Dissipate sunt vie, cessavit transiens per semitam.
Numérotation du verset
Gn. 6,12
marg.|
{k}
Omnis quippe caro]
id est homo, quo peccante, omnis caro dicitur corrupisse viam, quia propter eum omnis caro creata affligitur.
Numérotation du verset
Gn. 6,13
marg.|
{l}
Finis]
Ez. 7.b. Afflictio una, afflictio ecce venit.
[Finis]
venit, venit finis.
marg.|
{m}
Venit]
beneplacito mihi iudicio.
marg.|
{n}
Repleta est terra]
id est habitatores terre. Ez. 7.f. Fac conclusionem, quoniam terra plena est iudicio sanguinum, et civitas plena est iniquitate.
Numérotation du verset
Gn. 6,14
marg.|
{o}
Fac tibi arcam de lignis]
scilicet fortibus, et insolubilibus, et bene coarctatis, que alia translatio dicit quadrata, ut nec vi ventorum, nec diluvii inundatione solvatur.
marg.|
{1.
10ra}
Δ
{b}
Bitumine]
quod est gluten firmissimum, quo linita ligna nulla violentia dissolvuntur.
Numérotation du verset
Gn. 6,14
mystice
mystice
marg.|
{o}
Fac tibi arcam]
Verba patris ad filium precipientis, ut sibi edificet arcam, id est Ecclesiam, quasi dicat non alii. Eccl. 2.a. Edificavi mihi domos. Et Prv. 9.a. Sapientia edificavit sibi domum. Ex quo modo loquendi instruuntur Prelati Doctores, et Predicatores, ut non sibi, sed Christo edificent, et profectum Ecclesie adscribant. Sunt enim quidam, qui sua querunt, non que Iesu Christi. De quibus BERNARDUS in lib. de consideratione. O venerandam sponsam talibus inclytam Paranymphis, qui eius assignata cultui proprio dedicare questui non verentur. Et in eodem. Θ Mirum est, quod clerici aliud esse, aliud videri volunt. Habitu milites, questu clericos, sed actu neutrum exhibent, quia nec pugnant, ut milites, nec evangelizant, ut clerici. Arca igitur de lignis Sethim imputribilibus, et levigatis facta est, Ecclesia de Sanctis viris, imputribilibus per continentiam, et abstinentiam, et levigatis, id est planis sine offensione. 1Cor. 10.g. Sine offensione estote Iudeis, et gentibus, et Ecclesie Dei, sicut et ego. Et quadratis, virtutum quadratura. Quadratum autem difficile movetur de loco suo, et si movetur, firme stat ubi cadit : Sic boni clerici, vix moventur ad prelationes. Et si forte fiat eis vis, firme stant, id est bene se habent in prelatione. Prv. 17.b. Gemma gratissima expectatio prestolantis, quocumque se vertit, prudenter intelligit. E converso mali cito moventur, et postea promoti male stant, Is. 23.c. Quasi in Cethim consurgens trans freta, ibi quoque non erit requies tibi. Et de Sobna preposito templi dicitur Is. 22.f. Coronans coronabit te tribulatione, quasi pilam mittet te in terram latam, et spatiosam, ibi morieris, et ibi erit currus glorie tue, et ignominia domus Domini tui.
marg.|
{a}
Mansiunculas]
fac Christo in Ecclesia militante, quia ibi diversitas meritorum. Et in triumphante, quia ibi diversitas premiorum. Io. 14.a. In domo patris mei, etc. Et AUGUSTINUS Displicebat mihi, quicquid agebam in seculo pre dulcedine Dei, et decore domus eius, quam dilexi. Et post. In qua alius sic, alius sic ibat.
marg.|
{b}
Bitumine]
id est caritate linivit eam Christus interius, et exterius. Bitumen, quod est gluten indissolubile, significat caritatem Ecclesie, de qua Ct. ult. c. Aque multe non potuerunt extinguere caritatem, hoc est, diluvium non poterit dissolvere bitumen arce. Interius, et exterius linita est arca, quia Ecclesie duplex est caritas. Interior in affectu, exterior in effectu. Is. 58.c. Cum effuderis animam tuam esurienti, Ecce affectualis caritas. Et animam afflictam repleveris bonis, orietur in tenebris lux tua, Ecce exterior in effectu. Bona est exterior, sed melior interior, quia omnis gloria eius ab intus est. Bicamerata est arca, id est Ecclesia quoad activos, et contemplativos. Et tricamerata quoad tria genera hominum, que sunt in Ecclesia Dei, scilicet Noe, Daniel, Iob, id est rectores, continentes, coniugati. Ez. 14.f. Si fuerint tres viri in medio eius, Noe, Daniel, et Iob, ipsi iustitia sua liberabunt animas suas. Item quinque camere sunt in Ecclesia militante, secundum AUGUSTINUM Infima est sentina, per quam significantur luxuriosi, qui saltem nomine non numine, numero non merito sunt de Ecclesia cum bonis in Sagena Evangelica. Is. 7.c. Sibilabit Dominus musce, que est in extremo fluminis Egypti : Musca, que est in extremo fluminis Egypti, propter immunditiam, et inquietudinem dicitur luxuria. Et recte dicitur in extremo fluminis, id est Nili, qui in septem dividitur rivos, quia luxuria inter septem mortalia extremum locum tenet propter fetorem, et immunditiam. Post sentinam sequitur stercoraria, id est avaritia. Divitie non stercora sunt, que in unum congregate fetent, disperse fecundant. Unde sicut cloaca non est ad ornatum domus, sed ad necessitatem ; ita divitie debent esse ad necessitatem Ecclesie. Et sicut quis quanto minus potest, immoratur in cloaca, ita debet et in divitiis. Eccl. 5.a. Noli attendere ad possessiones iniquas. Seneca. Nihil magni estimes, quod caducum est. Isid. Longe quippe a Deo est animus, cui vita ista adhuc dulcis est. Tertia autem est apothecaria. Hi sunt sacri verbi predicatores, in quibus est refectio, et unguenta animarum. Qui tamen magis mercedem propriam diligunt, quam egrotantium sanitatem. De quibus Os. 9.a. Dilexisti mercedem super omnes areas tritici. Area, et torcular non pascet {1.
10rb} eos, et vinum mentietur eis. Quarta est mansio immitium animalium, id est Prelatorum, et Principum, in subditos more ferarum sevientium. De quibus Ez. 19.a. Et tu, fili hominis, assume planctum super Principes Israel, et dices. Quare mater tua Leena inter Leones cubavit, in medio leunculorum enutrivit catulos suos et eduxit unum de leunculis suis, et leo factus est, et didicit predam capere, hominemque comedere ? Quinta est camera mitium, id est claustralium. De quibus Is. 11.b. Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hedo accubabit, vitulus, et leo, et ovis simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos. Ultima est mansio hominum, et avium, id est solitariorum, qui propter altitudinem contemplationis comparantur aquile. Iob. 39.d. Numquid ad preceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum ?
Numérotation du verset
Gn. 6,14
allegorice
allegorice
marg.|
Allegorice. {o}
Arca]
Christi humanitas, que omnes fluctus persecutionum sustinuit. Ps. Omnes fluctus tuos induxisti super me. Et omnes, qui ad fidem eius confugiunt, salvat. Sap. 14.a. transeuntes mare per ratem liberati sunt. Hec arca facta est de lignis Sethim, ubi quatuor intelliguntur. Levia sunt, et caro Christi levis est sine omni peccato. Is. 19.a. Ascendet Dominus super nubem levem, et ingredietur Egyptum. Imputribilia, et caro Christi imputribilis. Ps. Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem. Fortia, et Christus fortis ad alligandum fortem diabolum. Lc. 11.c. Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, que possidet. Si autem fortior illo superveniens vicerit illum, universa arma eius auferet. Similia albe spine, et caro Christi similis carni peccatrici. Rm. 8.a. Deus mittens filium suum in similitudinem carnis peccati, de peccato damnavit peccatum. Item facta est arca de lignis levigatis, id est planis, et caro Christi plana fuit sine omni macula, et sine ruga. Iob. 31.a. Si declinavit gressus meus de via, si secutus est oculus meus cor meum, si manibus meis adhesit macula, seram, et alius comedat. Quinque camere in arca, et quinque vulnera in carne Christi. Per que et homines, et iumenta salvasti, Domine. Ct. 2.d. Veni, columba mea, in foraminibus petre, in caverna macerie, ostende mihi faciem tuam, etc. Sed signanter dicitur.
marg.|
Λ
{a}
Mansiunculas in ea facies]
non mansiones, quia tantum humiles in ea habitant. Mt. 19.b. Sinite parvulos venire ad me, talium est enim regnum celorum.
marg.|
{b}
Bitumine]
caritatis linita est caro Christi interius, et exterius, ut omnium vitiorum nostrorum carnalium, et spiritualium tenacitas solveretur. Peccatum quidem gluten est, sive vinculum. Prv. 5.d. Iniquitates sue capiunt impium, et funibus peccatorum constringitur. Is. 52.a. Solve vincula colli tui, captiva filia Sion. Beatus BERNARDUS loquens de Deo, qui vere est, quomodo ligari possit, et nos, qui nihil sumus, distinguit tria genera vinculorum. Funes, clavos, et gluten. Funis dure ligat, et fortiter. Clavus durius, et fortius. Gluten suaviter, et secure. Funes sunt verecundia, et intuitus honestatis, qui retinent a peccato. Sed funes cito putrescunt, et intensa tentatio cito rumpit hos funes. Clavi sunt timor gehenne, et timor offense. Gluten est caritas, qua Deo, et proximo copulamur suaviter. Hoc vinculum indissolubile debet esse. Hoc vinculo ligatus erat Paulus, qui dicebat. Certus sum, quod neque mors, neque vita, neque Angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura aliqua poterit me separare a caritate Dei, que est in Christo Iesu Domino nostro. Rm. 8.g.
Numérotation du verset
Gn. 6,14
moraliter
moraliter
marg.|
Moraliter {o}
Arca]
conversatio viri iusti, que fluctibus persecutionum concutitur in hoc mari. 2Tim. 3.c. Omnes, qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur. Precipit ergo Dominus cuilibet iusto, ut arcam faciat, id est ut bonam conversationem habeat. Ligna sunt opera, que debent esse levigata, id est plana absque omni scrupulo offensionis, et reprehensionis. B. BERNARDUS de sancto Malachia. Prima fuit virtus corporis sui, quod ita composite semper agebat, ut nihil posset inveniri in eo, quod posset offendere intuentes. 1Cor. 10.g. Sine offensione estote. Item imputribilia debent esse opera per intentionem, quadrata per stabilitatem, albe spine similia, id est peccatoris penitentis vitam exprimentia. Sunt enim quidam imperiti, qui nolunt agere penitentiam, ne videantur peccatores fuisse, non attendentes, quod Dei filius, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius. 1Ptr. 2.d. factus est in similitudinem carnis peccati. Rm. 8.a. 1Io. 1.d. Si dixerimus, quoniam peccatum non habemus, mendacem eum facimus, et verbum eius in nobis non est. Hec arca bicamerata debet esse per contritionem. et confessionem, et tricamerata per satisfactionem. Que consistit in tribus. In oratione, et ieiunio, et elemosyna. De quibus habemus Mt. 5.g. et 6.a.b. Habet etiam quinque mansiunculas. Prima est stercoraria. id est consideratio iniquitatis, et proprie fragilitatis. Amos 4.c. Ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras. Lc. 13.b. Domine, dimitte illam * et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora, id est abominationem peccatorum, que feci, reducam ad memoriam. Apothecaria, id est bonorum operum, et virtutum repositoria. Ioel. 1.d. Demolita sunt horrea, dissipate sunt apothece, quoniam confusum est triticum. Camera immitium animalium, severitas iusti, qua movetur contra peccatores increpando. Os. ult. a. Parvuli eorum elidantur, et fete eius scindantur. Ps. 67. Increpa feras arundinis, etc. Camera mitium mansuetudo erga devios, et fragiles. Gal. ult. a Si preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis. Quinta camera est hominum, et avium, quia quilibet iustus debet esse homo laborando per opus, et avis volando per meditationem. Inde est, quod sponsus in Canticis aliquando vocat sponsam in agrum actionis, aliquando iubet, ut non excitetur de {1.
10va} loco contemplationis. Sunt vero quidam, qui volunt tantummodo aves esse. De quibus Apostolus 2Th.3.c. Qui non laborat, non manducet. Ps. 71. In labore hominum non sunt. Alii sunt, qui semper laborantes in terra, numquam de celestibus meditantur, quibus dicitur Is. 51.e. Elevare, elevare, consurge, Hierusalem : Longitudo, fides. Altitudo, spes, Latitudo, caritas : Ostium, liberum arbitrium : Fenestra, que supra ostium disponitur : gratia, que movet liberum arbitrium. Consummatur arca in uno cubito, hoc est in perfectione consiliorum. Mc. cap. 10.c. Unum tibi deest, Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia, que habes, et da pauperibus, et veni, et sequere me. Linita est arca bitumine caritatis, interius, quo ad Deum, exterius, quo ad proximum.
Numérotation du verset
Gn. 6,15
marg.|
{c}
Trecentorum]
s. geometricorum, quorum quilibet septem cubitis humane manus impletur.
marg.|
{c}
Arce]
AUGUSTINUS In prima habitatione, id est in inferioribus semel camerata erat arca. In secunda super inferiorem habitationem, bicamerata. In tertia vero super secunda, tricamerata. Alii dicunt in inferioribus duas fuisse mansiunculas, et sic arcam fuisse bicameratam. Harum inferior stercora suscipiebat. Secunda escas, que apothecaria dicebatur. In superioribus tricamerata erat, ubi homines, et animalia congrua distensione continebantur.
Numérotation du verset
Gn. 6,15
mystice
mystice
marg.|
{d}
Longitudo]
trecentorum cubitorum, que latitudinem sexies continet, significat, quod a primo iusto usque ad ultimum per sex etates habuit Ecclesia fidem Trinitatis operantem per dilectionem.
marg.|
{f}
Latitudo arce]
que quinquaginta cubitorum fuit, significat remissionem peccatorum, que fit per gratiam, que infusa est quinquagesimo die a Pascha super Apostolos, qui Ecclesiam dilataverunt per universum orbem.
marg.|
{g}
Altitudo]
triginta cubitorum est expectatio promissorum, que debetur observantibus Decalogum cum fide Trinitatis.
Numérotation du verset
Gn. 6,15
allegorice
allegorice
marg.|
{d}
Longitudo arce]
est longanimis patientia Christi, qua mala nostra sustinuit, et nos adhuc ad penitentiam expectat, Rm. 2.a. An divitias bonitatis, et longanimitatis contemnis, ignorans, quoniam benignitas Dei ad penitentiam te adducit ?
marg.|
{f}
Latitudo]
Caritas Christi, qua patienter pro nobis persecutiones malorum portavit, et bona sua nobis benigne communicavit. 1Cor. 13.b. Caritas patiens est, benigna est.
marg.|
{g}
Altitudo]
arce, est Christi humilitas, qua exaltari meruit. Phil. 2.a. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem Crucis, propter quod et Deus exaltavit illum.
Numérotation du verset
Gn. 6,16
marg.|
Δ
{a}
Fenestram]
Hanc tradunt Iudei Crystallinam fuisse.
marg.|
{b}
In ea]
3Rg. 6.b. Ostium lateris medii erat in pariete domus dextre.
[Consummabis]
etc. Congrue arca in summo velut tecto quodam angusto cacuminata est, ut imbrium minas diffunderet, et ima in aquis stabilitate quadrata consistens, nec impulsu ventorum, nec impetu fluctuum, nec inquietudine animalium, que intus erant, inclinari posset, aut mergi.
marg.|
{e}
Cenacula]
Isidor. dicit, Cenacula, esse inferiores mansiones, tristega vero tres superiores, quasi tria tecta. Beda super Actor. 20. dicit :
στεγὴ
: stege Grece, tectum latine, et tristega triplicia tecta dicuntur. Trica trice, mora, vel mansio, vel ornamentum, quo mulieres ligant crines. Unde Sir. 31.c. Hora surgendi non te trices. Alia littera habet, non te tristes.
Numérotation du verset
Gn. 6,16
mystice
mystice
marg.|
Θ
{d}
Ostium arce]
huius, Christus. Io. 10.a. Ego sum ostium.
marg.|
{a}
Fenestra]
per quam lux intrat in Arcam. beata Virgo, per quam venit in mundum Christus, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
Numérotation du verset
Gn. 6,16
allegorice
allegorice
marg.|
Λ
{d}
Ostium arce]
vulnus lateris. De hoc ostio dicitur. 3Rg. 6.b. Ostium lateris medii erat in pariete domus dextre.
marg.|
{a}
Fenestra]
plage manuum, et pedum. Prv. 7.b. De fenestra domus mee prospexi per cancellos. Arca in conum tendens, in cubito consummatur, et vita Christi in angustia passionis super Crucem consummata est Lc. 12.f. Baptismo habeo baptizari, et quomodo coarctor, donec perficiatur ? Per sentinam, sive stercorariam, ut pro eodem accipiantur, secundum Bedam, signatur improperia Christi. Nm. 19.a. Fimus vitule rufe, iubetur comburi extra castra : Christus enim ad litteram extra civitatem passus est. Unde Hbr. 13.c. Exeamus ad eum extra castra, improperium eius portantes. Et bene deberemus improperium eius portare : Ipse enim peccata nostra portavit in corpore suo super lignum. 1Ptr. 2.d. Apothecaria, predicatio Christi, in qua omnis bonorum affluentia, omnes reficiens laborantes. Mt. 11.d. Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, etc. Per tertiam, que immitium animalium, duritia vite Christi Ps. 68. Pauper, et dolens ego sum. Per quartam, que est mitium : significatur mansuetudo Christi. Mt. 11.d. Discite a me, quia mitis sum, etc. Ier. 11.d. Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam. Quinta, in qua homines, et aves, significat duplicem statum Christi. Christus enim homo fuit in passione, sed avis in Ascensione. Iob. 5.b. Homo natus ad laborem, et avis ad volatum.
Numérotation du verset
Gn. 6,17
marg.|
{f}
Ecce ego]
etc. Comminatur Dominus diluvium, ut vel sic timerent homines peccare. Simile Ez. 31.c. Et flumina eorum, quasi oleum adducam, ait Dominus Deus.
marg.|
{g}
Subter celum]
Bene dicit, que subter celum sunt, quia ut dicit Ecclesiast. 1.c. Vidi cuncta, que fiunt sub Sole, et ecce universa vanitas. Et ideo posuit in Sole tabernaculum suum, non sub Sole, id est Ecclesiam : ut non figeret spem in terra cum malis, quos subvertit quotidie diluvium vitiorum.
Numérotation du verset
Gn. 6,18
marg.|
{h}
Ponamque fedus]
de te, et de familia tua conservanda, ad reparationem generis humani.
marg.|
{i}
Ingredieris]
Ecce seorsum nominat viros, et seorsum mulieres, in egressu vero coniunctim ponit eos viros cum uxoribus, per quod significatur, quod tempore luctus, et afflictionis non est vacandum amplexibus. Eccl. a. Est tempus amplexandi, et est tempus longe fieri ab amplexibus, Et Za. 15.d. In die illa erit magnus planctus in Hierusalem, et plangent terre familie, et familie seorsum : familie domus David seorsum, et mulieres eorum seorsum. Ioel. 2.d. Egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo. 2Rg. 11.b. dixit David ad Uriam : Numquid non de via venisti, quare ergo non descendisti in domum tuam ? Et ait Urias ad David : Arca Dei, et Israel habitant in papilionibus, et Dominus meus Ioab, et servi Domini mei super faciem terre manent, et ego ingrediar in domum meam, ut comedam, et bibam, et dormiam cum uxore mea ? Per salutem tuam, et per salutem anime tue non faciam hanc rem.
Numérotation du verset
Gn. 6,19
marg.|
{k}
Et ex cunctis animantibus universe carnis]
AUGUSTINUS Queritur de minutissimis animantibus : quales sunt mures, et stelliones, quales et Musce, et scabrones, scarabei, et pulices, si numerus servatur. Solutio : Que non de coitu generantur, sed de terre humore, vel cadaverum, vel aliarum rerum corruptione nascuntur, non fuit necesse in arca esse. Quod innuitur, cum dicitur. De volucribus iuxta genus suum, et de iumentis in genere suo. Illa quoque, que in domibus versantur, sicut pulices, et mures, et musce non fuit necesse secundum numerum esse, que intelliguntur {1.
10vb} tunc in domibus plura fuisse. Que autem ex commixtione diversi generis nascuntur, sicut muli, burdones, et huiusmodi, non est dicendum in Arca fuisse. Que autem in aquis, et in terris communiter vivunt, sicut lutri, vituli marini, extra Arcam habebant loculos preparatos, quibus se possent recipere velut in aridis. De avibus quoque marinis, et fluvialibus idem sentiendum. Quia cuncta animalium genera includuntur in Arca : significat quod ex omnibus gentibus, et nationibus congregata est Ecclesia : Sicut in disco Petri munda, et immunda sunt animalia : Actor. 10.c. si in Ecclesie Sacramentis versantur boni, et mali.
Numérotation du verset
Gn. 6,20
marg.|
{l}
In genere suo]
Per ista animantia diversi generis significantur boni, et mali, qui sunt in Ecclesia simul, numero saltem. Hoc est, quod legitur Mt. 13.f. De sagena ex omni genere piscium congregati. Et Act. 10.b. de disco, qui ostensus est Petro plenus quadrupedibus, et serpentibus, et volucribus. Hic est uterus Rebecce, ubi duo populi pugnabant. infra 25.c.
Numérotation du verset
Gn. 6,21
marg.|
Δ
{m}
Tolles igitur]
etc. Ambrosius. Solet queri de animalibus, que tantum putantur vesci carnibus, utrum preter numerum ibi fuerunt sine transgressione mandati, que aliorum alendorum necessitas coegisset includi : vel quod magis credendum est, preter carnes alimenta esse potuerunt, que omnibus convenirent. Multa enim animalia, quibus caro cibus est, fructibus, pomisque vescuntur, maxime fico, et castaneis. Potuit ergo vir sapiens, et iustus, divinitus admonitus, que cuique congrueret, alimoniam preter carnes reperire, et condere, et omnibus vesci coegit fames : Et nihil est, quod Deus suave, et salubre facere non possit : qui etiam ut sine cibo viverent, divina facultate donaret.
Numérotation du verset
Gn. 6,22
marg.|
[sine postilla]
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_6)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_6)
Notes :