Capitulum 9
Numérotation du verset
Gn. 9,1
Benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit1 ad eos: Crescite et multiplicamini et replete2 terram.
1 dixit] do. ?
P14417
|
2 replete ∑oΩSJ
Rusch Clementina
] implete
Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 9,2
Et terror ac tremor vester3 sit supra4 cuncta animalia terre et super omnes volucres celi cum universis que moventur in terra.
3 ac tremor – vester
Rusch
]
inv. Weber
|
4 supra
Rusch
] super
Weber
|
Omnes pisces maris manui vestre
traditi sunt
Numérotation du verset
Gn. 9,3
et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum. Quasi olera virentia tradidi vobis omnia
Numérotation du verset
Gn. 9,4
excepto quod carnem cum sanguine non comedetis.
Numérotation du verset
Gn. 9,5
Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum
et de manu hominis, de manu viri et fratris eius, requiram animam hominis.
Numérotation du verset
Gn. 9,6
Quicumque fuderit5 sanguinem humanum6 fundetur sanguis illius. Ad imaginem quippe Dei factus est homo.
5 fuderit
Rusch
] effuderit
Weber
|
6 sanguinem humanum
Rusch
]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 9,7
Vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam.
Numérotation du verset
Gn. 9,8
Hec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo:
Numérotation du verset
Gn. 9,9
Ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos
Numérotation du verset
Gn. 9,10
et ad omnem animam viventem que est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terre cunctisque7 que egressa sunt de arca et universis bestiis terre.
7 cunctisque
Rusch
] cunctis
Weber
Numérotation du verset
Gn. 9,11
Statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans omnem8 terram.
8 omnem
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 9,12
Dixitque Deus: Hoc signum federis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem que est vobiscum in generationes sempiternas.
Numérotation du verset
Gn. 9,13
Arcum meum ponam in nubibus et erit signum federis inter me et inter terram.
Numérotation du verset
Gn. 9,14
Cumque obduxero nubibus celum, apparebit arcus meus in nubibus
Numérotation du verset
Gn. 9,15
et recordabor federis mei vobiscum et cum omni anima vivente que carnem vegetat. Et non erunt ultra aque diluvii ad delendam universam carnem.
Numérotation du verset
Gn. 9,16
Eritque arcus meus9 in nubibus
9 meus
Rusch
]
om. Weber
et videbo illum et recordabor federis sempiterni
quod pactum est inter Deum et10 animam viventem universe carnis que est super terram.
10 et
Rusch
] + inter omnem
Weber
Numérotation du verset
Gn. 9,17
Dixitque Dominus ad11 Noe: Hoc erit signum federis quod constitui inter me et12 omnem carnem super terram.
11 Dominus ad
Rusch
] Deus (ad)
Weber
|
12 et
Rusch
] + inter
Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 9,18
Erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem,
Cham
et Iaphet.
Porro Cham ipse est pater Chanaan.
Numérotation du verset
Gn. 9,19
Tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne genus humanum13 super universam terram.
13 genus humanum
Rusch
] hominum genus
Weber
Numérotation du verset
Gn. 9,20
Cepit14 autem15 Noe, vir agricola,
14 cepit
Rusch
] cepitque
Weber
|
15 autem
Rusch
]
om. Weber
|
exercere terram et plantavit vineam.
Numérotation du verset
Gn. 9,21
Et bibens16 vinum inebriatus est
16 et bibens
Rusch
] bibensque
Weber
et nudatus
iacuit17 in tabernaculo suo .
17 iacuit C2 Λ
X
Σ
B
ΨB ΩS
Rusch
] est G O ΘM* ΨF ΩM
Edmaior.; om.
C* Π
A
T M Φ ΘAM2
P
ΨDM ΩJ
Clementina Weber
Numérotation du verset
Gn. 9,22
Quod cum vidisset Cham
pater Chanaan verenda18 patris sui
18 verenda
Rusch
] + scilicet
Weber
esse nuda nuntiavit
duobus fratribus suis19.
19 suis
Rusch
] + foras
Weber
Numérotation du verset
Gn. 9,23
At vero Sem et Iaphet
pallium imposuerunt humeris suis
et incedentes retrorsum operuerunt verenda20 patris sui.
20 verenda
Rusch
] verecunda
Weber
Faciesque eorum averse erant et patris virilia non viderunt.
Numérotation du verset
Gn. 9,24
Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset
que fecerat ei filius suus minor
Numérotation du verset
Gn. 9,25
ait: Maledictus Chanaan puer21.
21 puer ΩM
Rusch
]
om. Weber
Servus servorum erit fratribus suis.
Numérotation du verset
Gn. 9,26
Dixitque: Benedictus22 Deus Sem
22 benedictus
Rusch
] + Dominus
Weber
sit, Chanaan servus eius.
Numérotation du verset
Gn. 9,27
Dilatet Deus Iaphet
et habitet
in tabernaculis Sem
sitque Chanaan servus eius
Numérotation du verset
Gn. 9,28
Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis
Numérotation du verset
Gn. 9,29
et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est.
Capitulum 9
Numérotation du verset
Gn. 9,1
marg.|
Benedixitque Deus Noe]
etc.
marg.|
{m}
Crescite, et multiplicamini]
Homo in terrorem ceteris animalibus preponitur in solatium transacte vindicte, ne pauci homines a pluribus bestiis opprimantur, et sciant se irrationalibus, sed non rationalibus dominari. Ad solatium enim dat eis hoc dominium.
marg.|
{1.
13ra}
Δ
{a}
Terror, ac tremor vester]
etc. GREGORIUS Homo non rationalibus, sed irrationalibus prelatus est natura, ideo dicitur ei, ut ab animalibus, non ab hominibus timeatur, quia contra naturam superbire est, ab equali velle timeri. Unde antiqui Patres, non reges hominum, sed pastores pecorum fuisse dicuntur. Omnes ergo homines, natura equales genuit, sed pro variis meritis, aliis alios dispensatio Dei iusta, et occulta preponit, ut humana formidine peccare metuerent, qui divina iudicia non formidant. Non autem prepositi ex hoc timore superbiant, in quo non suam gloriam, sed subditorum querunt iustitiam, non enim hominibus, sed bestiis dominantur.
marg.|
{b}
Traditi sunt]
Dt. 14.c. Omne, quod mundum est, comedite.
marg.|
{d}
Quasi olera virentia]
In quibus nullus scrupulus conscientie est. Rm. 14. in princ. Qui infirmus est, olus manducet. Primo, homini herba conceditur in cibum, nunc autem conceditur caro. Hoc est, quod infirmis temporalia concedunt. Rm. 14.a. Qui infirmus est, etc. Innovatis autem per gratiam, caro ; illa inquam caro, de qua Io. 6.f. Caro mea vere est cibus.
marg.|
{e}
Excepto quod carnem]
Esus carnium concessus videtur post diluvium propter infecunditatem terre, et hominis fragilitatem.
[Excepto, quod carnem]
De hoc Act. 15.e. dicit Iacobus. Placuit Spiritui sancto, et nobis, ut abstineatis ab immolatis simulacrorum, et suffocato, et sanguine, et fornicatione. Sed ad tempus dictum est hoc, propter vitandum scandalum infirmorum. Et revocatum, ad Titum 1.d. ubi dicitur : Omnia munda mundis, coinquinatis autem, et infidelibus nihil est mundum. Mystice autem in suffocato, prohibetur vitium gule. In sanguine vero homicidium, ne scilicet propter delectationem edendi sanguinem, delectemur in effusione sanguinis humani. Unde periculosum valde est officium lictorum, et carnificum, quia quadam usuali frequentia ad effundendum humanum sanguinem fiunt proniores.
marg.|
{f}
Sanguinem enim]
quasi dicat, ideo prohibeo effusionem sanguinis ; quia ego requiram sanguinem animarum vestrarum, id est animatorum vestrorum, scilicet corporum.
[Sanguinem]
Lv. 7.c. Sanguinem omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus, quam de pecoribus. Omnis anima, que ederit sanguinem, peribit de populis suis. Et prohibetur ad litteram tam hic, quam ibi homicidium.
marg.|
{g}
De manu omnium bestiarum, et hominis]
id est suam ultionem de omni effundente sanguinem, sive manu propria, sive ministerio bestiarum effusus fuerit sanguis. Aliquando enim principes tradebant bestiis Martyres lacerandos, vel ignibus concremandos. Hbr. 11.f. Obturaverunt ora leonum : extinxerunt impetum ignis : effugerunt aciem gladii. Vel sic.
[De manu omnium bestiarum, et de manu hominis]
id est hominum ferocium, et etiam cuiuscumque hominis. Unde quasi explicando, subdit.
marg.|
{h}
De manu viri]
id est hominis fortis, et audacis.
marg.|
{i}
Et de manu fratris eius]
scilicet occisi, quasi dicat de manu omnium requiram, etiam fratris eius qui occisus est.
marg.|
{l}
Quicumque effuderit sanguinem humanum]
sive suum, sive alium.
marg.|
{m}
Fundetur]
id est punietur pro sanguinis effusione. Similis modus loquendi est Mt. 26.e. Quicumque acceperit gladium, gladio peribit.
marg.|
{n}
Ad imaginem]
quasi dicat, ideo non debet effundi sanguis humanus, quia ad imaginem, etc. Vel sic. Ideo de omni effundente sanguinem sumitur ultio ita gravis, quia graviter peccat.
[Quippe ad imaginem Dei factus
{1.
13rb}
est]
etc. quam destruit, qui occidit. Alii sic exponunt.
marg.|
{k}
Requiram]
id est colligam in novissimo die, licet exhaustum a bestiis. Iuxta illud Lc. 21.d. Capillus de capite vestro non peribit. Sic habet locum talis coniunctio. Alii dicunt, quod sanguis humanus omni sanguine dulcior est, et ideo ne propter esum sanguinis sese interficerent, prohibet hic Dominus effusionem sanguinis humani, et esum.
marg.|
{o}
Ecce ego]
quia homines maxime timebant, ne Dominus iterum inundaret aquas diluvii, et quia Noe quotidie orabat ut non fieret, sicut refert IOSEPHUS, pepigit cum eis fedus Dominus, quod ultra non fieret diluvium, et in signum huius federis posuit arcum in nubibus. Et est signum duorum, scilicet iudicii preteriti per aquam ne timeatur, et futuri per ignem ut timeatur. Inde est, quod habet duos colores, ceruleum, qui aquosus est, et exterior, quia diluvium aque iam preteriit : et rubeum, qui est igneus, et interior, quia iudicium ignis venturum est. Et tradunt Sancti, quod quadraginta annis ante iudicium non videbitur arcus. Sed cum arcus naturaliter fiat ex repercussione solis ad nubem aquosam, quomodo est signum ? Forte ante diluvium, nec pluvia, nec nubes fuerant.
marg.|
{p}
Et ad omnem animam]
Hoc convenit bonis, quorum anima carnem vivificat, ut facta carnis mortificet. Rm. 7.c. Si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.
marg.|
{1.
13va}
Δ
{a}
Arcum meum]
STRABUS. Arcus duos colores habet, ceruleum, et igneum. Que duo iudicia exprimunt : Unum aque, quod preteriit : aliud ignis, quod venturum est in fine seculi. Unde ceruleus color extrinsecus, igneus intrinsecus. Alc. Arcum dedit Deus in signum securitatis, ne homines formidolosi timerent altero diluvio deleri, pluviarum inundationes sepe cernentes. Hic in celo positus est, ut ab omnibus videri possit, et pro quacumque tribulatione ad eum attollamus cordis oculos, qui habitat in celis. Quia vero arcus non est nisi ex radiis Solis, et humida nube : videtur, quod ante diluvium non fuissent pluvie : poterat autem ex rore, vel fontium inundatione terra fecundari.
marg.|
{b}
Recordabor]
More nostro loquitur, qui viso signo, quod in memoriam alicuius rei faciende ponimus, statim illius recordamur.
marg.|
{c}
Aque diluvii]
generalis, scilicet Pluries enim factum est diluvium particulare, ut in AUGUSTINUS 18 De civitate Dei capitulo 8. legitur, et etiam nostris temporibus.
marg.|
{1.
14ra}
Δ
{a}
Signum federis]
Fedus pacis publice solet per precones clamari. Et ex parte Domini clamaverunt Angeli : Et in terra pax hominibus bone voluntatis. Ex parte nostra : Apostolus Rm. 5.a. Iustificati ex fide, pacem habeamus ad Deum. Orig<ene> eodem ad Romanos miratur, quomodo hanc pacem tam solemniter factam tam de facili volumus immutare.
marg.|
{b}
Erant igitur filii Noe]
etc. Recapitulat de filiis Noe, ut texat eorum generationem.
marg.|
{c}
Ipse est pater Chanaan]
Hoc dicit : quia de ipso Chanaan statim dicturus erat.
marg.|
{d}
Noe vir agricola]
Za. 13.c. Homo agricola ego sum : Adam exemplum meum ab adolescentia mea. quasi dicat hoc fuit studium antiquorum.
marg.|
{f}
Bibensque vinum]
Post diluvium Noe inebriatus est, quia forte nesciebat vino posse inebriari. Nec enim ante diluvium leguntur homines vino usi, ideo de Noe dicitur, quod plantavit vineam. Nudatio femoris sequitur ebrietatem, sicut libido satietatem.
marg.|
{h}
Cum vidisset Cham]
Cham ridet, dum membra videt detecta parentis : Iudei risere Dei penam patientis.
marg.|
{1.
14va}
Δ
{b}
At vero Sem, et Iapheth]
GREGORIUS in Moralibus. Aversari dicimur, quod reprobamus. Quid ergo est, quod filii verenda patris superiectis dorso palliis aversi veniendo operiunt, nisi quia bonis subditis sic prepositorum suorum mala displicent, ut tamen hec ab aliis occultent ? Operimentum aversi deferunt, quia diiudicantes factum, et venerantes magistrum, nolunt videre, quod tegunt.
marg.|
{d}
Filius suus minor]
Minor statura. Vel minor, id est indignior. Vel de Iapheth dicitur, qui cum minor esset natu, prudentior fuit Cham maiore. Peccavit autem Cham in tribus, quia non operuit quod debuit, et quia risit, quod dolere debuit, et quia quod solus vidit, aliis propalavit. Iuxta illud Mt. 18.b. Si peccaverit in te, etc. Iudeus dicit quod Cham virilia patris abscidit, ne alios filios haberet, cupiditate hereditatis habende. Quod coniectant ex hoc, quod sequitur. Videns, que fecerat ei. Sed non est credendum.
marg.|
{e}
Maledictus Chanaan puer]
Et quia terram Chanaan promissurus erat Dominus filiis Israel, ut sic scirent nomen eius.
[Maledictus Chanaan]
Non filio suo, sed filio filii maledicit, quia sciebat ipsum in spiritu non personaliter serviturum fratribus suis, sed semen eius, nec omnes de semine eius, sed tantum illos, qui de Chanaan. Et est sensus : Non leteris,
marg.|
{o} Cham, de filio tuo Chanaan : sicut nec ego de te. Vel ideo maledixit Chanaan, et non Cham, quia Deus benedixit eum in egressu de Arca. Unde Numeri. 23.b. dicit Balaam. Quomodo maledicam populo, cui benedixit Dominus ? GREGORIUS : Patre peccante, punitur filius, quia reproborum nequitia hic diu proficit, sed in posterum perit. Chrysostomus dicit : Hec maledictio venit in Gabaonitas. Iosue 9.d.
marg.|
{f}
Benedictus Dominus]
Prophetia est, quia previdit in filiis Sem nomen, et cultum unius Dei permansurum, ceteris ad idolatriam transeuntibus. Benedixit autem Deo, cuius gratie hoc imputandum est.
marg.|
{g}
Dilatet Deus]
Hoc iterum prophetia est. Gentes enim que de Iapheth dilatate sunt, et numero, et cultu deorum, nunc autem Deo auctore inserte sunt trunco olive, ut dicit Apostolus Rm. 11.c. Hebreus hoc refert ad gentes, que fuerunt de Iapheth, et in magnis solemnitatibus in Hierusalem convenire solebant.
[Dilatet Deus Iapheth Gentiles]
GLOSSA Is. 54.a. Dilata locum tentorii tui. Is. 49.f. Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tue : Angustus est mihi locus, fac spatium mihi ut habitem inter gentiles. Quia igitur lata est multitudo credentium, a latitudine que Iapheth dicitur, latitudo nominatur. Quia autem ait :
[Habitet in tentoriis Sem]
de nobis prophetatur, qui in eruditione, et scientia Scripturarum eiecto Israel versamur.
Numérotation du verset
Gn. 9,mystice
marg.|
Mystice. {m}
Crescite, et multiplicamini]
Hoc bene convenit Ecclesie, que satis dilatata est. Ps. 79. Multiplicasti propagines eius, et replevit terram. Ez. 16.a. Multiplicata es, et grandis effecta es, etc. Is. 60.c. Ponam te in superbiam seculorum, etc. Θ
marg.|
{a}
Terror, ac tremor]
Ante peccatum dederat Dominus Ade dominium super bestias, hic Noe innovat pactum, quod bene convenit Christo, cuius tremor incubuit super homines, et demones. Mc. 5. in princ. Quid mihi, et tibi, Iesu fili Dei altissimi ? Adiuro per te Deum, ne me torqueas. Lc. 10.c. Dedit eis potestatem calcandi super serpentes, et scorpiones.
marg.|
{c}
Omne, quod movetur, et vivit]
Per hoc significatur, quod boni, qui moventur operando per caritatem, et vivunt fide, sunt predicatoribus in cibum, quia tales comedunt predicatores, et incorporant magis, et magis corpori Ecclesie. Malos vero prius occidere oportet, et postea comedere. Unde Act. 10.c. dicitur Petro. Macta, et manduca. Et Lc. 6.a. Apostoli prius confricabant spicas removentes paleam, et postea manducabant.
marg.|
{e}
Excepto quod]
Ecce dat nobis Dominus carnem in cibum, sed excipit carnem cum sanguine. Quod tribus modis exponitur. Uno modo, carnem comedere cum sanguine, est in peccato carnis delectari. Nomine enim sanguinis peccatum intelligitur. Os. 4.a. Sanguis sanguinem tetigit. Is. 9.b. Vestimentum mixtum sanguine erit in combustionem, et cibus ignis, Is. 59.a. Manus vestre pollute sanguine, et digiti vestri iniquitate. Secundo modo, in peccato alterius delectari. Sicut multi gaudent de lapsu alterius. Sir. 27. ante fin. Qui laqueum ponit aliis, peribit in illo. Iob. 31.c. Si gavisus sum ad ruinam eius, qui me oderat ? Tertio modo, hominem in peccato fovere, vel eum in peccato imitari. Mt. 8.c. Dimitte mortuos sepelire mortuos suos.
marg.|
{f}
Sanguinem enim animarum]
Sanguis anime, lacryme sunt, ut dicit AUGUSTINUS quas Dominus vindicat in oppressores pauperum, et viduarum. Sir. 35.c. Nonne lacryme vidue ad maxillam descendunt, et exclamatio eius super deducentem eas ? A maxilla enim ascendunt usque in celum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis.
Numérotation du verset
Gn. 9,mystice
marg.|
Θ
{a}
Arcum meum ponam]
Mystice, Arcus iste signum est federis inter Deum, et homines, habens cornua versus terram, et incurvaturam superius. Et quamdiu sic erit, non oportet nos timere sagittam. Significat autem sacram Scripturam, de quo Iob. 19.d. Arcus meus in manu mea instaurabitur. Quod fit, quando quod studendo cognoscitur, bene vivendo impletur. Sed est arcus dolosus, qui emittentem sagittam vulnerat. Os. 7.d. Reversi sunt, ut essent absque iugo, facti sunt, ut arcus dolosus : Hi scilicet qui bene dicunt, et male vivunt. In libro Prosperi dicitur, Bene loqui, et male vivere, nihil aliud est, quam se sua voce damnare. Arcus iste constat ex ligno veteris Testamenti, quod durum est, et chorda novi Testamenti, que flectit rigorem eius. Audi duritiam ligni, Animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente. Ex. 21.c. Audi et mollitiem chorde. Penitentiam agite, appropinquavit enim regnum celorum. Mt. 4.c. Lc. 11.f. Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Ligni cornua mobilia sunt, sed medium manet immobile, quia ceremonie recesserunt per novum Testamentum, et moralia remanserunt. Mt. 5.g. Dictum est antiquis. Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum, Ego autem dico vobis. Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui vos oderunt. Iste arcus bicolor est, ceruleus, et igneus, quia sacra Scriptura docet duo iudicia, unum per aquam, quod iam factum est, aliud per ignem, quod est futurum. Vel arcus ceruleus est per promissionem glorie : aqua enim refrigerat. Igneus per comminationem gehenne. Iob. 37.a. Audiet auditionem in terrore vocis eius. Ecce comminatio. Et sonum de ore eius procedentem. Ecce promissio. Iste arcus ponitur in nubibus celi, id est in predicatoribus verbi Dei, qui sunt nubes : pluendo per eruditionem, tonando per comminationem, coruscando per bonam operationem. Is. 5.b. Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbrem. In talibus enim positus est arcus Scripture. Unde Is. 8.c. Liga testimonium, signa legem in discipulis meis. Hoc arcu pugnant egregii pugnatores, id est predicatores. 1Par. 5.c. Filii Ruben, et Gad, et dimidie Tribus Manasse, viri bellatores scuta portantes, et gladios, et tendentes arcum. Arcus tenditur in studio, postea sagittatur in predicatione. Gregorius, sexto Moralium. capituulo 24. Non est perfectus predicator, qui vel propter contemplationis studium operanda negligit, vel propter operationis instantiam contemplanda postponit. Boni igitur predicatores debent esse filii Ruben per scientiam, et Gad, per bonam vitam, et Manasses per contemptum mundi. De filiis Ephrem, id est divitibus predicatoribus, dicit Ps. 77. Filii Ephrem intendentes, et mittentes arcum, conversi sunt in die belli. Quid est arcum mittere, id est de manu proiicere, nisi bene dicere, et nihil facere ? Tales convertuntur in die belli, quia dicitur eis : Qui predicas non furandum, furaris, Rm. 2.c. Mt. 23.a. Super Cathedram Moysi, etc. Arcus iste bene ponitur in signum federis inter nos, et Deum, sicut in compositione solet aliquis titulus elevari, quo convincuntur recedentes {1.
13vb} a pacto. Iob. 31.d. Librum scribat ipse, qui iudicat, ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi, per singulos gradus meos pronunciabo illum, et quasi principi offeram illum, quasi dicat. Ecce, Domine, liber mandatorum tuorum, vide, si impleverim illum, et solve, quod promisisti. Et ipse dicet. Euge, serve bone, et fidelis, etc. Mt. 25.b. Alioquin nisi hoc diceret, posset argui de promisso per Scripturam. Is. 1.e. Querite iudicium, subvenite oppresso, iudicate pupillo, defendite viduam, et venite, et arguite me, dicit Dominus. Si Dominus videret hunc arcum in nubibus, statim federis, id est misericordie quam nobiscum pepigit, recordaretur. Sed quia non videt, ideo oblitus est nostri. Ps. Quare oblitus es mei, et quare tristis incedo, etc. Bene potest respondere Dominus, quia non video in nubibus arcum, id est sacram Scripturam in prelatis, et predicatoribus. Prv. 29.c. Cum defecerit prophetia, dissipabitur populus. Is. 24.a. Transgressi sunt leges, Mosaicam, scilicet et Evangelicam, et venit tertia, scilicet lex Iustiniana, que turbat utramque. Ecclesiastici 28.b. Lingua tertia multos commovit. Et bene congruit, quod sequitur. Lingua tertia mulieres viratas, id est fortes eiecit. Ad litteram, quia Legiste hodie divortia querunt, et faciunt. Solet dici, quod due lingue laudant Deum, et adhuc tertia filet. Modo verius potest dici, quod due tacent, et tertia loquitur. Aliter.
marg.|
{a}
Arcum meum ponam]
Arcus iste Christus est. Za. 9.c. Extendi mihi Iudam, quasi arcum. GLOSSA id est Christum Is. 49.c. Dedi te in fedus populi, ut suscitares terram, et possideres hereditates dissipatas, Sir. 43.b. Vide arcum, et benedic, qui fecit illum : valde speciosus est in splendore suo. Lignum huius arcus, divinitas, chorda, humanitas satis in Passione extensa. Ab hoc arcu procedunt sagitte preceptorum, et comminationum. Hic arcus bicolor fuit in Passione per aquam, et sanguinem de latere manantem. Arcus fit, Sole intrante nubem : et Christus factus est, filio Dei intrante in Virginem. Ignis, et aqua in nube ; virginitas, et fecunditas in Virgine. Cornua huius arcus modo sunt versa ad nos, et ideo, non timemus. Tit. 3.b. Apparuit benignitas, et humanitas Salvatoris, etc. Ecce cornua versa sunt ad nos : sed in fine vertetur arcus, quando veniet in nubibus celi cum virtute magna, et potestate : Ecce cornua superius. Tunc iaciet quinque sagittas. Prima communis omnibus : O vos omnes, qui transitis per viam, attendite, et videte, si est dolor, sicut dolor meus : Threnor. 1.d. De qua HIERONYMUS. Sive bibam, sive comedam, etc. Secunda tantum malis, scilicet : Esurivi, et non dedistis, etc. Tertia tantum bonis. Esurivi, et dedistis, etc. Quarta tantum malis. Ite maledicti Quinta tantum bonis. Venite benedicti, etc. De his sagittis dicitur Iob. 6.a. Sagitte Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum. Iste quinque sagitte, quinque plagas faciunt. Prima timorem, secunda pudorem, tertia dolorem, quarta admirationem, quinta letitiam sempiternam. Et hi sunt quinque panes, quibus Dominus satiat quotidie quinque millia hominum. Io. 6.b.
marg.|
{a}
Arcum meum ponam]
Arcus fit ex repercussione radiorum Solis in nube aquosa. Nubes fuit Magdalena, peccatorum, scilicet multitudine obscura. Aquosa fuit, quando lacrymis pedes Domini lavit. Radiis solis fuit repercussa, id est gratia Dei respersa, et sic facta est arcus bicolor quidem : igneus per gratie repercussionem, aqueus per lacrymarum effusionem, et sic ponitur in nubibus celi, id est inter Sanctos, ut sit fedus inter nos, et Deum. Quis igitur iam valeat desperare, qui videat arcum istum ? qui, inquam, videat, quod peccatrix tam ignominiosa effecta est inter Sanctos tam gloriosa ? Os. 2.c. Dabo vallem Achor ad aperiendam spem. Achor interpretatur pervertens, vel perturbatio. Ipsa prima plurimos turbavit, atque pervertit in vallem, id est profunditatem peccatorum, hec tamen facta est arcus celi, id est speculum Ecclesie, ut iam non sit locus alicui desperandi. Arcus iste debet semper tempore pluvioso videri.
Numérotation du verset
Gn. 9,mystice
marg.|
Θ Mystice {d}
Cepitque Noe]
Noe Christus, qui est agricola Ecclesie. Ier. 14.b. Quare colonus factus es in terra, quasi viator declinans ad manendum ? Ita querit Ieremias, admirans quod celicola factus sit in terra colonus. Et respondet Is. 52.b. In Egyptum descendit populus meus in principio ut colonus esset ibi : quasi dicat Populus meus colonus erat, et volo ei esse similis, eadem via descendens, quia et populus. Lc. 10.f. Samaritanus eadem via descendit, qua descenderat ille, qui incidit in latrones. In hoc dat exemplum humilitatis, et conformitatis Prelatis. Sir. 32.a. Rectorem te posuerunt, etc.
marg.|
{e}
Et plantavit vineam]
id est Synagogam. Is. 5.a. Vinea facta est dilecto meo. Et inf. b. Vinea Domini exercituum domus Israel est. Vino huius vinee, id est persecutione, inebriatus est Noe. Iob. 16.b. Exprobrantes percusserunt maxillam meam, saturati sunt penis meis. In hoc, quod dicitur, inebriatus, notatur affluentia, et oblivio sui. Plures enim potationes faciunt ebrium, et oblitum sui. Unde Petrus eum quasi oblitum sui monuit, dicens : Propitius esto tibi, Domine. Mt. 16.d. Sed non acquievit ei Dominus, immo repulit eum quasi adversarium, et inimicum humano generi, dicens : Vade retro satana, tu mihi scandalum es. Volebat enim bibere vinum sue vinee. Io. 18.b. Calicem, quem dedit mihi pater, non vis, ut bibam illum ? Certe multiplex fuit potus iste : Contumeliarum, detractionum, verberum, alaparum sputorum, aceti, mortis. Unde propter multitudinem appellatur ebrietas. Lam. 3.b. Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absinthio. Confregit ad numerum dentes meos, cibavit me cinere. Sed quia homo hoc non attendit, ideo subdit : Recordare paupertatis, et transgressionis mee, et absinthii, et fellis. Memoria memor ero, dicit Ecclesia pro filiis suis, et tabescet in me anima mea. Hec recolens in corde meo, in Deo sperabo. Item est aliud vinum, quo Christus inebriatus est, scilicet vinum caritatis, qua in tantum dilexit nos, ut et mori propter nos voluerit. Ps. Et calix meus inebrians quam preclarus est. De hoc dicitur infra. 43.g. quod Ioseph cum fratribus suis inebriatus est. Sequitur :
marg.|
{g}
Et nudatus in tabernaculo]
id est in medio suorum, ad maiorem confusionem. Ad litteram, propriis vestibus, vel a suis derelictus. Iob. 19.b. Noti mei quasi alieni recesserunt a me : dereliquerunt me propinqui mei. Vel Nudatur, quia tunc maxime apparuit assumpta humanitas, et infirmitas. Hanc nuditatem multi contemnunt, non intelligentes mysterium Crucis, et utilitatem discipline. Prv. 15.a. Stultus ridet ad disciplinam patris sui, id est Christi, qui pro nostris debitis tam aspere disciplinatus est. Is. 53.b. Attritus est propter scelera nostra, disciplina pacis nostre super eum. Adhuc irridetur Christi nuditas in membris suis imitantibus eum. Iob. 12. Deridetur iusti simplicitas, lampas contempta {1.
14rb} apud cogitationes divitum. Qui tamen dicturi sunt. Nos insensati, vitam illorum estimabamus insaniam. Sap. 5.a. Beatus BERNARDUS. Egyptiaca, malitia, et Herodiana crudelitas est, natum persequi Salvatorem, et allidere parvulos Israelis. Si quid enim ad salutem pertinens, si quid religionis exigitur, quicumque reluctatur, quicumque repugnat, cum Egyptiis masculos Israelitici germinis necare conatur, immo cum Herode nascentem persequitur Salvatorem. Mali materiam irrisionis querunt in Cruce, Crucis baiulos irridentes. Quod notatur hic, cum dicitur.
marg.|
{h}
Cum vidisset Cham verenda, scilicet patris]
Sed beni subtilius, Θ et interius intuentes, in ea gloriam inveniunt, in nullo alio gloriantes. Gal. 6.d. Absit mihi gloriari nisi in Cruce Domini nostri Iesu Christi. 1Cor. 1.d. Nos predicamus Christum crucifixum, Iudeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Iudeis, atque Grecis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Sed multi revera Crucem, et crucis molestias predicant, sed eam cum Christo ferre nolunt. Quod innuitur, per quod sequitur.
marg.|
{a}
Nuntiavit duobus]
Mt. 23.a. Super cathedram Moysi sederunt Scribe, et Pharisei, Omnia ergo quecumque dixerint vobis, servate, et facite, secundum vero opera eorum nolite facere. Dicunt enim, et non faciunt. Alligant autem onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere. Sed Sem, et Iapheth, id est boni Doctores, et Prelati, pallium ponunt in humeros, id est caritatem in opere, et operiunt verecunda patris, imitando eius Passionem. Si enim participem me facio ignominie vie tue, {1.
14vb} in parte velo ignominiam tuam, et porto eam. Sed quid est, quod aversa facie incedebant operire verenda patris, nisi quod bonis subditis Prepositorum suorum mala displicent, et tamen ea aliis, quantum possunt occultant ? sicut dicit GREGORIUS in Moralia. De reverentia Prelatorum dicit BERNARDUS Non sufficit exterius obtemperare Prelatis, nisi interius quid sublimiter sentiamus de eis. Et si enim adeo indigna alicuius Prelati vita operitur, ut nihil omnino excusationis, nihil dissimulationis admittat propter eum, tamen a quo omnis potestas est, excelsum eum reputare debemus, non propriis persone meritis, sed ordinationi divine, et dignitati officii deferentes. Idem. Sileamus interim de magistris Ecclesiarum Prelatis, sic enim faciendum est, et sic placet illis, ut evadant humana iudicia, ut tandem incidant in iudicium, quod in his, qui presunt, fiet, sicut innuit, quod dicitur Sap. 6.a. Iudicium durissimum fiet his, qui presunt. Exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem potenter patientur tormenta. Item per hoc quod retro aspicientes incedebant, significatur, quod non debemus de operibus nostris hic querere remunerationem, sicut hypocrite, sed in futuro, quibus dicit Dominus Mt. 6.a. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.
marg.|
{c}
Cum didicisset, que fecerat ei filius suus minor]
etc. Hoc est, quia Dominus per minores, et simplices nos versutos, et callidos arguit in iudicio, qui modo patris verenda nolumus operire per imitationem. Simplices, et idiote sibi celum rapiunt, et nos cum litteris nostris ad inferna demergimur. Vetule peregrinantur, et nos in stratis eburneis lascivimus. Amos 6.a. Ve vobis, qui opulenti estis in Sion, qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris, qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti, qui canitis ad vocem psalterii, bibentes in phialis vinum, optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Ioseph, quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium. Iob. 10.c. Instauras testes tuos contra me. Mt. 12.d. Viri Ninivite surgent cum generatione ista, et condemnabunt eam, quia penitentiam egerunt in predicatione Ione. Mirabile, immo miserabile est : Ninivite ad duo verba Ione induerunt se sacco, et tota die verberant aures nostras sacra verba, et tamen non movemur. Et illud terribile. Meretrices, et publicani precedent vos in regno Dei. Mt. 21.c.
marg.|
{d}
Cepitque Noe]
Noe Prelatus, cuius officium est primo exercere terram corporis sui, ut postmodum terram subditorum exerceat 1Cor. 9.d. Castigo corpus meum, et in servitutem. etc. 1Tim.4.b. Exerce te ad pietatem. 1Tim.3.a. Si quis domui sue preesse nescit, quomodo Ecclesie Dei diligentiam habebit ? Is. 26.d. Iustitiam non fecimus in terra nostra, ideo non ceciderunt habitatores terre. Sed signanter dicit,
[Cepitque Noe]
etc. Semper enim dicendum est cum Ps. Et dixi, nunc cepi. Sir. 18.a. Cum consummaverit homo, tunc incipiet. Noe plantat vineam, quando prelatus verbo, et exemplo edificat Ecclesiam. Prv. ultim. c. De fructu manuum suarum plantavit vineam. Plus enim proficit opere, quam sermone. Tunc autem bibit vinum de vinea, quando de profectu suorum gloriatur. Sed quando plus debito, suo profectu gloriatur, tunc inebriatur, et nudatur merito, et premio. Iob. 31.c. Si vidi Solem cum fulgeret in die, id est si gloriatus sum in prospera conversatione subditorum, et Lunam incedentem clare, id est arrisi claritati fame mee, et osculatus sum manum meam, quod est iniquitas maxima, et negatio contra Deum, id est si laudem quesivi de opere meo.
marg.|
{g}
Vel, Nudatur Noe in tabernaculo suo]
quando prelatus commendat opera sua inter domesticos suos, et propter immoderatam gloriam permittit eum Dominus cadere in aperta peccata. Ier. 13.b. Ego implebo Sacerdotes, et Prophetas, et omnes habitatores Hierusalem ebrietate, id est impleri permittam. Et in fine cap. Quia oblita es mei, et confisa es in mendacio, ecce ego nudavi femora tua. Aliquando enim accidit hoc prelatis, ut deturpent femora sua per luxuriam. Unde 2Rg. 10. in princip. Nuntiis David truncantur tunice usque ad nates. Cham ridet, nuntiat aliis. Hi sunt mali subditi, qui peccata Prelatorum aliis manifestant. Et nota quod in Noe suggillatur gloriatio de profectu bonorum, in Cham insultatio de excessu malorum. Beatus Bernardus : A dextris et a sinistris providendum est nobis. Nam a dextris insidiantur nobis tria, que timenda sunt de profectu bonorum, scilicet inanis gloria, invidia, emulatio indiscreta. Videntes enim aliqui non invidentes quod Daniel ex parsimonia sua consecutus sit prophetiam, laborant incaute et nimis abstinent et profani fiunt potius quam prophete. A sinistris insidiantur similiter tria. Exultatio, contra quod Prv. 24.c. Si ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina eius ne exultet cor tuum. Revelatio, quod valde periculosum est, nisi tali, qui velit, et possit prodesse, et non obesse. Abominatio : Tales enim abominatores, qui non condescendunt infirmis, abominabitur Dominus. Is. 65.a. Qui dicunt, recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es : Isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens. Origenes ad Romanos. Quidam statim peccatores abiiciunt, et ab Ecclesie societate depellunt, hi volunt facere ne Christus aliquid nostri portare velit, cum nullus ita perfectus sit, qui non indigeat portari a Christo, qui libenter omnes portat. Is. 46.b. Usque ad senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_9)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_9)
Notes :