Hugo de Sancto Caro

Capitulum 11

Numérotation du verset Gn. 11,1 

Erat autem terra labii unius et sermonum eorundem.
Numérotation du verset Gn. 11,2 

Cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo.
Numérotation du verset Gn. 11,3 

Dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cemento
Numérotation du verset Gn. 11,4 

et dixerunt: Venite faciamus nobis civitatem et turrim cuius culmen pertingat ad celum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.
Numérotation du verset Gn. 11,5 

Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim quam edificaverant1 filii Adam
1 edificaverant Rusch ] edificabant Weber
Numérotation du verset Gn. 11,6 

et dixit: Ecce unus est populus et unum labium omnibus . Ceperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere compleant.
Numérotation du verset Gn. 11,7 

Venite igitur,
descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non audiat
unusquisque vocem
proximi sui.
Numérotation du verset Gn. 11,8 

Atque ita dimisit2 eos Dominus
2 dimisit Rusch ] divisit Weber
ex eo3 loco in universas terras et cessaverunt edificare civitatem.
3 eo Rusch ] illo Weber
Numérotation du verset Gn. 11,9 

Et idcirco vocatum est nomen loci illius4 Babel quia ibi confusum est labium universe terre. Et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.
4 loci illius Rusch ] eius Weber
Numérotation du verset Gn. 11,10 

He generationes Sem: Sem erat centum5 annorum quando genuit Arphaxat biennio post diluvium.
5 erat centum Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 11,11 

Vixitque Sem postquam genuit Arphaxat quingentis annis6 et genuit filios et filias.
6 quindentis annis Rusch ] quingentos annos Weber
Numérotation du verset Gn. 11,12 

Porro Arphaxat vixit triginta quinque annis7 et genuit Sale.
7 annis Rusch ] annos Weber
Numérotation du verset Gn. 11,13 

Vixitque Arphaxat postquam genuit Sale trecentis tribus annis et genuit filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 11,14 

Sale quoque vixit triginta annis et genuit Heber.
Numérotation du verset Gn. 11,15 

Vixitque Sale postquam genuit Heber quadringentis tribus annis et genuit filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 11,16 

Vixit autem Heber triginta quatuor annis et genuit Phalech8.
8 Phalech Rusch ] Faleg Weber
Numérotation du verset Gn. 11,17 

Et vixit Heber postquam genuit Phalech quadringentis triginta annis et genuit filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 11,18 

Vixit quoque Phalech triginta annis et genuit Reu.
Numérotation du verset Gn. 11,19 

Vixit quoque9 Phalech postquam genuit Reu ducentis novem annis et genuit filios et filias.
9 vixit quoque Rusch ] vixitque Weber
Numérotation du verset Gn. 11,20 

Vixit autem Reu triginta quinque10 annis et genuit Sarug.
10 quinque Rusch ] duobus Weber
Numérotation du verset Gn. 11,21 

Vixit quoque11 Reu postquam genuit Sarug ducentis septem annis et genuit filios et filias.
11 vixit quoque Rusch ] vixitque Weber
Numérotation du verset Gn. 11,22 

Vixit autem12 Sarug triginta annis et genuit Nachor13.
12 autem Rusch ] vero Weber |
13 Nachor] Nahor hic et ubique Weber |
Numérotation du verset Gn. 11,23 

Vixitque Sarug postquam genuit Nahor ducentis annis14 et genuit filios et filias.
14 ducentis annis Rusch ] duecentos annos Weber
Numérotation du verset Gn. 11,24 

Vixit autem Nahor viginti novem annis et genuit Thare.
Numérotation du verset Gn. 11,25 

Vixitque Nachor postquam genuit Thare centum decem et novem annis15 et genuit filios et filias.
15 annis Rusch ] annos Weber
Numérotation du verset Gn. 11,26 

Vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram et Nachor et Aram16.
16 Aram Rusch ] Aran Weber
Numérotation du verset Gn. 11,27 

He sunt autem generationes Thare: Thare genuit Abram17, Nachor et Aram18. Porro Aram genuit Loth.
17 Abram Rusch ] + et Weber |
18 Ara(m) Rusch ] Aran Weber |
Numérotation du verset Gn. 11,28 

Mortuusque est Aram
ante Thare patrem suum in terra nativitatis sue in Ur Chaldeorum.
Numérotation du verset Gn. 11,29 

Duxerunt autem Abram et Nachor uxores. Nomen19 uxoris Abram Sarai et nomen uxoris Nachor Melcha filia Aram patris Melche et patris Iesche.
19 nomen Rusch ] + autem Weber
Numérotation du verset Gn. 11,30 

Erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos.
Numérotation du verset Gn. 11,31 

Tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aram20 filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan. Veneruntque usque Aran
20 Aram Rusch ] + filium Aran Weber
et habitaverunt ibi.
Numérotation du verset Gn. 11,32 

Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum et mortuus est in Aran.

Capitulum 11

Numérotation du verset Gn. 11,1 
marg.| {h} Erat autem terra] Terra, id est Ecclesia : erat unius labii, id est unius fidei, uniusque professionis, antequam per hereses divideretur. De hoc labio Sophon. 3.b. Reddam populis meis labium electum, ut invocent omnes in nomine Domini, et serviant ei humero uno. Act. 4.f. Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una. Corde scimus : anima afficimur. Idem ergo sentiebant, et in eodem consentiebant. Dissonantia in affectu schismaticum facit, sed dissonantia intellectus hereticum. Utrobique non servatur vinculum caritatis. 1Cor. 1.
marg.| {b} Obsecro vos per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes. Ecce unitas intellectus. Et non sint in vobis schismata : Ecce unitas affectus. Et hoc est, quod dicitur hic : Erat terra labii unius, et sermonum eorundem. Per unitatem labii unitas intellectus, per identitatem sermonis, identitas affectus intelligitur. Vel Terra erat unius labii : quando quinque sensus hominis convenerunt unanimiter in obsequium Dei. Hoc est, quod dicitur Is. 19.c. In illa die erunt quinque civitates in terra Egypti loquentes lingua Chananea, id est commutata in Hebream. [Erat autem] etc. AUGUSTINUS Dictum est superius, quod filii Noe, vel filiorum eius distributi sunt per terras secundum linguas suas : sed hic per recapitulationem postea commemorat, quod prius erat. Sed obscuritatem facit, quod eo genere locutionis, ita contexit, quasi de his narratio, que postea facta sunt, consequantur.
marg.| {k} Campum] Quilibet gaudet de invento suo. Cupidi gaudent de inventione prebende. Sed bonus dicit cum Psalmista. Tribulationem, et dolorem inveni.
marg.| {m} Venite faciamus] Sap. 2.b. Venite, et fruamur bonis, que sunt.   [Venite] Timebant iterum diluvium : ideo auctore Nemroth voluerunt sibi construere turrim : in qua diluvium non timerent.
marg.| {n} Et Bitumen] quod aquis dissolvi non potest, nec aliqua re, nisi menstruo sanguine postquam siccatum fuerit.
marg.| {o} Civitatem] quam Deus non ingreditur
marg.| {p} Nomen nostrum] Sap. 2.a. Nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo habebit memoriam operum nostrorum.
marg.| {1. 16ra} Δ {a} Ut videret civitatem] Iudith. 6. Intuere, Domine, superbiam eorum, et respice in humilitatem nostram, Is. 37.d. Aperi oculos tuos, Domine, et vide, et audi omnia verba Sennacherib.
marg.| {b} Filii Adam] quasi dicat homines fragiles, et mortales, unde gravius est. Beatus BERNARDUS. Si tam dure animadversum est in Angelum apostatam, nec ei profuit, quid cognata potentibus superbia esse dignoscitur, quid de me fiet misero, et superbo ?
marg.| {c} Cogitationibus suis] Dominus dissipat consilia malorum. Iob. 5.b. Qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint manus eorum complere, quod volunt.
marg.| {d} Venite igitur, descendamus] Ad Angelos dixisse intelligitur. Vel secundum illud : Faciamus hominem ad imaginem, et similitudinem nostram. Nam singulari numero subiunctum est : Divisit eos, etc. sicut ibi : Creavit Deus hominem ad imaginem, etc.
marg.| {e} Divisit eos] etc. Naturale est, inter superbos semper schismata esse. Prv. 13.b. Inter superbos semper iurgia sunt. Iudicum 7.f. Versus est gladius uniuscuiusque, et mutuo se interficiebant. In hac divisione linguarum nihil novum fecit Deus, sed dicendi modos, et formas loquelarum diversis gentibus divisit, unde easdem syllabas, et eiusdem potestatis litteras aliter coniunctas in diversis linguis invenimus, et sepe eadem nomina, vel verba aliud significantia. Unde ubi dicimus in Ps. 2. In virga ferrea, in Greco habetur ἐν ραύδωσίδηρα, in radio sidera. Igitur in Latino sidera non ferrea significat, sicut in Greco, sed astra.
marg.| {f} Sem centum erat annorum] Beda. Magna nobis questio nascitur secundum litteram, quomodo Sem biennio post diluvium centum esse annorum dicatur, cum supra, quingentesimo anno Noe natus asseratur, et sexcentesimo anno eiusdem Noe diluvium venisse legatur. Ut ergo numerus temporum sibimetipsi non repugnet, intelligendum est, aut Noe duos plus quam quingentos annos habuisse, quando natus est Sem, aut duos minus ad sexcentos annos, quando venit diluvium, aut Sem habuisse centum, et duos annos, quando natus est Arphaxad. Solet enim sic loqui Scriptura nonnunquam, ut et si modicum supersit, vel desit, plenarium tamen, et perfectum in computo numerum sonet. Videtur autem verisimile, ut mea fert suspicio, quod cum natus esset Sem, duos super quingentos annos habuisse Noe, neque falsum dixit Scriptura, quia quingentos annos habuit etiamsi quingentos, et duos annos habuerit, quia nimirum minor numerus intra maiorem continetur. Forte autem sancte {1. 16rb} scriptor historie, diligentius hoc loco curavit explicare, dicendo : Sem biennio post diluvium centum fuisse annorum, quia se meminit annum nativitatis eius, quasi negligentius annotasse.
marg.| {g} Abram, et Nachor] Ordo preposterus. Abram propter dignitatem preponitur. AUGUSTINUS : Non simul, sed suis temporibus, ex quo gignere cepit. Nec attendendus est in his ordo nativitatis, sed significatio future dignitatis, in qua excellit Abram.
marg.| {h} Mortuusque est Aram] id est ab igne consumptus, ut aiunt Hebrei, quem adorare noluit.
marg.| {i} In Hur Chaldeorum] Hur secundum Iosephum, nomen est civitatis, ubi hactenus sepultura Aram ostenditur. Hebrei dicunt, Hur, ignem.
marg.| {k} De Hur Chaldeorum] HIERONYMUS in Hebreo, in Hur Chesin, id est in igne Chaldeorum. Hinc fabulantur Hebrei, quia Abram in igne sit missus, quia ignem noluit adorare, quem Chaldei colunt, et Dei auxilio liberatus de idololatrie igne effugerit. Unde ad eum dicitur, Ego sum, qui eduxi te de Hur Chaldeorum.
marg.| {l} Et facti sunt] etc. AUGUSTINUS : Usque huc facti sunt dies Thare ducenti quinque anni, et mortuus est in Aram. Prius dicitur, quod cum esset Thare septuaginta annorum genuit Abram, et postea cum omnibus suis mansit in Charram, et mortuus est. Et dictum est Abre, ut exiret de Charram, et exivit cum esset septuaginta quinque annorum.
marg.| Sed per recapitulationem ostenditur vivo patre Dominum precessisse, et Abram de Charram exiisse, cum esset septuaginta quinque annorum, et pater centum quadraginta quinque, si dies vite eius ducenti quinque anni fuerunt, ut ideo scriptum sit : Fuerunt anni vite Thare ducenti quinque anni in Charram, quia ibi implevit annos totius vite.
marg.| Solvitur ergo questio per recapitulationem, que insolubilis est, si post mortem Thare diceremus Dominum dixisse Abrahe, ut exiret de terra, quia non erat septuaginta quinque annorum, cum pater iam mortuus esset, qui eum anno etatis septuagesimo genuerat, ut post mortem patris esset centum triginta quinque annorum, si omnes anni patris ducenti quinque fuerunt. Sed quia quidam volunt annos Abre computari, ex quo liberatus est de igne Chaldeorum, secundum Hebreorum traditionem, potest dici, quia Scriptura, que ait : Cum esset Thare septuaginta annorum genuit Abram, et Nachor, et Aram, non intelligi voluit, quod septuagesimo anno tres genuerit, sed quando generare cepit, memoravit. Fieri autem potest, ut Abram posteriorem genuerit, sed privilegio dignitatis prior nominatus sit, sicut factum est ibi : {1. 16va} Iacob dilexi : Esau odio habui. Et in Paralipomenon : Iudas ordine quartus, prior, nominatus est : a quo Iudei dicti propter regiam Tribum.
Numérotation du verset Gn. 11,mystice 
marg.| Mystice. {i} Cumque proficiscerentur] Nemrod, et eius complices, id est Heretici Schismatici, et superbi, de oriente proficiscuntur, id est a Christo recedunt, cui nomen est oriens. Za. 6. Ecce vir oriens nomen eius.
marg.| {k} Invenerunt campum in terra Sennaar] quod interpretatur fetor eorum, vel excussio dentium. Is est ordo, et ad talem finem deveniunt, qui honores ambiunt, et a Christo recedunt, id est in latitudine voluptatis, de cuius fetore corrupti dentes discretionis excussi sunt sicut locusta, ut non possint molere cibum veritatis, nec discernere inter bonum, et malum. Hbr. 3.d. Omnis, qui lactis est particeps, expers est sermonis iustitie. Sap. 4.c. Cain profugus fugit a facie Domini in Eden, id est in locum deliciarum. Miseri homines perditis spiritualibus consolationibus querunt solatium in vanis, et caducis. Hoc est fodere sibi cisternas {1. 15vb} dissipatas, que aquas non continent. Ier. 2.c. De reliquerunt me fontem aque vive, et foderunt sibi cisternas dissipatas, que non valent continere aquas. Et nota quod qui fugit ab Oriente, dorsum habet ad Orientem : Et multi in dignitatibus sublimati dorsum vertunt ad Christum. 2Par. 29.b. Averterunt facies suas a Tabernaculo Domini, et prebuerunt dorsum. Item Sennaar mundus, qui est fetor eorum, id est bonorum. Sic enim sepe fit relatio, sicut dicitur Sanson sol eorum, id est bonorum : bonis enim fetet mundus. Mi. 2.c. Surgite, et ite, quia non habetis hic requiem, propter immunditiam eius corrumpetur putredine pessima. Boni etiam fetent mundo. Ex. 5.d. Fetere fecistis nomen nostrum coram Pharaone. Et quod mundus, et bonus sibi sint ad invicem abominatio, habes Gal. ult. d. Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Beatus BERNARDUS Quecumque mundus reputat crucem, ego delicias reputo, et que mundus delicias, ego reputo crucem.   [Turris Babel] superbia mundi, que contra Deum erigitur, sed confusa deiicitur. Is. 14.d. In celum conscendam super astra celi. Ascendam super altitudinem nubium, similis ero altissimo : Verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci. Is. 30.a. Erit vobis fortitudo terre Egypti in confusionem, et fiducia umbre Egypti in ignominiam. Istis sunt lateres pro saxis. In latere lutum cum palea conglutinatur, et postea coquitur. In palea vanitas : in luto iniqua voluptas : in glutino obstinata malitia designatur. De his lateribus dicit Iob. 31.a. Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus. Is. 5.e. Ve qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum. De hac turre superbie dicit Iob. 20.a. Si ascenderit in celum superbia eius, et caput eius nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur.   [Divisio linguarum] Divisionem significat desideriorum per varias voluptates. Os. 9.d. Abiiciet eos Dominus Deus meus, quia non audierunt eum, et erunt vagi in nationibus. Eccles. 3.b. Vidi afflictionem, quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea.
marg.| {l} Et habitaverunt] Non dicit transierunt, quod tolerabile esset. Nm. 20.c. Obsecramus, ut nobis transire liceat per terram tuam, non ibimus per agros, nec per vineas, non bibemus aquas de puteis tuis, sed via publica gradiemur. Verba sunt filiorum Israel ad regem Edom. Et felix talis transitor mundi de habitantibus terram. Apc. 8.d. Ve, ve, ve habitantibus in terra. Ter dicit ve propter illa tria. 1. Iob. 2.c. Omne, quod est in mundo, etc. propter que ve incurritur eternum.
marg.| {q} Antequam dividamur] Mali ab uno capite movent gressus suos, scilicet a superbia, que est initium omnis peccati. Ecclesiast. 10.b. Et diversas vias sectantur, quia scindunt se per hereses, et ad diversa peccata declinant. Quod significatur Idc. 15.a. per vulpes Sampsonis, que caudas habent colligatas, sed facies diversas, et divisas 3Rg. 18.a. dicit Achab : Eamus, et dividamus iter nostrum, si forte inveniamus pascua iumentis nostris. Quidam pascunt iumentum suum feno luxurie, Iob. 40.b. Ferrum ut bos comedet. Alii vento inanis glorie. Os. 12.a. Ephraim pascit ventum, et sequitur estum. Alii terra avaritie. supra 3.c. Terram comedes omnibus diebus vite tue. Alii stercore humano, detractores, scilicet Deo odibiles. Ez. 4.c. Subcinericium, et hordeaceum comedes, et stercore humano operies illud, in oculis hominum. Sed omnes ad eamdem finem revertuntur. Is. 24.d. Congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_11)

Notes :