Hugo de Sancto Caro

Capitulum 14

Numérotation du verset Gn. 14,1 

Factum est autem in illo tempore1 ut Amraphel
1 illo tempore] inv. P14417
rex Sennaar
et Arioch
rex Ponti
et Chodorlahomor
rex Elamitarum
et Thadal rex Gentium
Numérotation du verset Gn. 14,2 

inirent bellum contra Bara
regem Sodomorum
et contra Bersa
regem Gomorrhe
et contra Sennaar2
2 Sennaar Rusch cum LXX] Sennaab Weber cum hebr.
regem Adame
et contra Semeber
regem Seboim
contraque regem Bale
ipsa est Segor.
Numérotation du verset Gn. 14,3 

Omnes hii convenerunt in vallem silvestrem
que nunc est mare Salis.
Numérotation du verset Gn. 14,4 

Duodecim enim annis
servierant Chodorlahomor
et tertio decimo anno
recesserunt ab eo.
Numérotation du verset Gn. 14,5 

Igitur anno quarto decimo
venit Chodorlahomor et reges qui erant cum eo. Percusseruntque Raphaim in Astharoth
et Carnaim3
3 Astharoth et Carnaim Rusch ] Astharothcarnaim Weber
et Zuzim
cum eis et Emim
in Savecariathaim4
4 Savecariathaim Weber ] scrips., Sabecariathaim Rusch
Numérotation du verset Gn. 14,6 

et Chorreos in montibus Seir
usque ad campestria Pharan
que est in solitudine.
Numérotation du verset Gn. 14,7 

Reversique sunt et venerunt usque5 ad fontem
5 usque Rusch ] om. Weber
Mephat6sfat.
6 Mephat] Mesfat Weber
Ipsa est Cades
et percusserunt omnem regionem
Amalechitarum
et Amorreorum7
7 Amorreorum Rusch ] Amorreum Weber
qui habitabat in Asasonthamar.
Numérotation du verset Gn. 14,8 

Et egressi sunt rex Sodomorum
et rex Gomorrhe
rexque Adame
et rex Seboim
necnon et rex Bale
que est Segor. Et direxerunt aciem contra eos8 in valle Silvestri.
8 aciem contra – eos Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 14,9 

Scilicet adversus9 Chodorlahomor regem Elamitarum et Thadal regem Gentium et Amraphel regem Sennaar et Arioch regem Ponti: quatuor reges adversus quinque.
9 adversus Rusch ] adversum Weber
Numérotation du verset Gn. 14,10 

Vallis autem Silvestris
habebat puteos multos bituminis, itaque rex Sodomorum et rex10 Gomorrhe
10 rex Rusch ] om. Weber
terga verterunt cecideruntque ibi et qui remanserant
fugerunt ad montem.
Numérotation du verset Gn. 14,11 

Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrheorum11
11 Gomorreorum Rusch ] Gomorre Weber
et universa que ad cibum pertinent et abierunt.
Numérotation du verset Gn. 14,12 

Necnon et Loth et substantiam eius,
filium fratris Abram qui habitabat in Sodomis.
Numérotation du verset Gn. 14,13 

Et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebreo
qui habitabat in convalle Mambre
Amorrei fratris Eschol et fratris Aner, hii enim pepigerant fedus cum Abram.
Numérotation du verset Gn. 14,14 

Quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos
trecentos decem et octo et persecutus est eos usque Dan.
Numérotation du verset Gn. 14,15 

Et divisis sociis
irruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est usque Hoba12* et Phenicem13 que est ad levam Damasci.
12 (H)oba plerique codd. edd. Ω Clementina Weber ] Oban Amiatinus, Soba cacogr. Rusch |
13 et Phenicem Λ ΩS Rusch ] om. Cor2 ( non est subiungendum) Weber |
Numérotation du verset Gn. 14,16 

Reduxitque
omnem substantiam et Loth fratrem suum cum substantia illius mulieres quoque
et populum.
Numérotation du verset Gn. 14,17 

Egressus est autem rex Sodomorum
in occursum eius postquam reversus est a cede Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save que est vallis Regis.
Numérotation du verset Gn. 14,18 

At vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum
erat enim sacerdos Dei
supremi14.
14 supremi Rusch ] altissimi Weber
Numérotation du verset Gn. 14,19 

Benedixit ei
et ait: Benedictus Abram Deo excelso
qui creavit celum et terram
Numérotation du verset Gn. 14,20 

et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis
sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.
Numérotation du verset Gn. 14,21 

Dixit autem rex Sodomorum ad Abram: Da mihi animas,
cetera
tolle tibi.
Numérotation du verset Gn. 14,22 

Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem celi et terre
Numérotation du verset Gn. 14,23 

quod a filo subteminis
usque ad corrigiam calige non accipiam ex omnibus que tua sunt, ne dicas: Ego ditavi Abram.
Numérotation du verset Gn. 14,24 

Exceptis his que comederunt iuvenes et partibus virorum
qui venerunt mecum, Aner, Eschol et Mambre, isti accipient partes suas.

Capitulum 14

Numérotation du verset Gn. 14,1 
marg.| {1.18vb} {r} Factum est autem, etc. Amraphel] interpretatur : Dixit ut caderet : Superbia vite, que cadere facit.
marg.| {t} Arioch] ebrius, Concupiscentia carnis.
marg.| {u} Chodorlahomor] decorus manipulus : Hypocrisis.
marg.| {x} Thadal] sciens iugum : Avaritia, sive concupiscentia oculorum.
Numérotation du verset Gn. 14,2 
marg.| {y} Regem Sodomorum] etc. Sodoma et Gomorrha, Adama, Sebois, Bala, sive Segor, erant quinque reges habentes. In tantum enim iam processerat libido dominandi, quod quelibet civitas suum regulum habebat, quorum plurimi alicui maiori serviebant : tandem omnes subditi sunt monarche Assyriorum. Chodorlahomor Rex Elamitarum, sibi subiugaverat quinque civitates predictas, et tributarias fecerat sibi, et duodecim annis iam servierant ei in tributo : tertio decimo anno denegaverunt tributum, proinde Chodorlahomor quartodecimo assumptis secum tribus Regibus, scilicet Rege Balim, Rege Ponti, Rege gentium (speciale nomen est hoc alicuius nationis,) venit contra illos quinque Reges, qui sibi tributum negaverant.
Numérotation du verset Gn. 14,3 
marg.| {1.19ra} Δ {a} In vallem Sylvestrem] <GLOSSA> INTERLINEARIS vel illustrem.
marg.| {b} Que nunc est mare] scilicet post subversionem Sodome.
Numérotation du verset Gn. 14,4 
marg.| {c} Duodecim enim annis] Causam belli exponit.
Numérotation du verset Gn. 14,5 
marg.| {d} Percusserunt] etc. HIERONYMUS alia editio : Et ceciderunt gigantes in Astaroth Carnaim, et gentes fortes simul cum eis, et homines in Sabe civitate, antequam Sodomam pervenirent. Quatuor reges profecti de Babylone, interfecerunt gignantes, hoc est Raphaim. Robustos quoque Arabie, et Zuzim, et Emim in civitate Sabe, que usque hodie sic vocatur. Zuzim autem, et Emim terribiles, et horrendi interpretantur, pro quo Septuaginta magis sensum sequentes, gentes fortissimas posuerunt, et revertentes venerunt ad fontem iudicii, hoc est, Cades, per anticipationem dicitur, quia postea sic vocatum. Significat autem locum apud petram, qui fons iudicii nominatur, quia ibi populum Deus iudicavit.
marg.| {e} Raphaim] familia gigantum.
marg.| {g} Et Zuzim] similiter.
marg.| {f} Astaroth, et Carnaim] nomina locorum.
marg.| {h} Sabe] civitas est.
marg.| {i} Cariathaim] populus. Nec est una dictio Sabe Cariathaim, sed due.
Numérotation du verset Gn. 14,6 
marg.| {k} Chorrheos] Vel horreos, illos, scilicet populos habitantes in montibus, quos deleverunt filii Esau, et habitaverunt pro eis. Unde si montes illi dicti sunt, montes Seir, ab Esau, prolepsis est hic.
marg.| {n} Ad fontem Mesphat] petram, de qua Moyses produxit aquam.
marg.| {o} Ipsa est Cades] Ubi postea populus murmurans iudicatus est.
marg.| {p} In Asason-Thamar] In Asason, id est in urbe palmarum, ubi superbi reges victoriam adepti sunt. Hoc autem oppidum Engaddi, balsami, et palmarum fertile. Sed Asason-Thamar, urbs palmarum interpretatur.
marg.| {r} Puteos multos bituminis] In quibus forte latuerunt quatuor reges victi a quinque regibus.
marg.| {s} Cecideruntque] non reges. sed multi de suis, quia infra dicetur, quod occurrerunt Abre. Vel   [ceciderunt] id est victi latuerunt. Vel   [ceciderunt] de curribus.
marg.| {1. 19va} Δ {b} Et abierunt] ideo fugiendum est malum consortium.
marg.| {d} Mambre] proprium nomen.
marg.| {g} Numeravit expeditos] id est non uxoratos, de quibus in sequentibus dicitur. Exceptis his, que comederunt iuvenes.   [Vel expeditos] id est strenuos, sive promptos.
marg.| {h} Vernaculos] Vernaculi dicuntur in domo sua nutriti.
marg.| {i} Usque Dan] <GLOSSA> INTERLINEARIS Ubi unus de fontibus Iordanis oritur, qui nunc dicitur   [Dan] HIERONYMUS Dan oppidum Phenicis, quod nunc Paneas dicitur. Dan autem est unus de fontibus Iordanis, alter enim ior vocatur, qui interpretatur rivus. Duobus ergo fontibus, qui non procul a se distant, in unum rivulum federatis Iordanis appellatur.
marg.| {k} Melchisedech] Domino panem vinumque litavit. Christus idem faciens pactum vetus evacuavit.
marg.| {l} Proferens panem, et vinum] non in cibum, sed in Sacramentum, non homini, sed Deo. Et unde poterat hoc facere ?
marg.| {m} Erat enim] etc. Vel sic.   [Proferens panem, et vinum, benedixit] Et superfluit. Et bene poterat benedicere.   [Erat enim Sacerdos] Tamen IOSEPHUS exponit aliter, quod Melchisedech multa xenia ministravit eis, et magnam abundantiam optimarum rerum eis exhibuit. Quod potuit facere.   [Erat enim] etc. Hunc Melchisedech dicunt Hebrei fuisse Sem, filium Noe, et usque ad Isaac vixisse, et omnes primogenitos a Noe pontifices fuisse usque ad Aaron. Hinc dicit Apostolus ad Hbr. 7.a. Sine patre, et sine matre, non quia non habuit, sed quia Scriptura non memorat eos. In quo significatur : quod Sacerdotes, et ceteri, qui assumpti sunt ad divinum officium, non debent nimium affectum erga parentes habere, ut vere possint dicere, patri, et matri, Nescio vos, et fratribus suis, Ignoro vos. Dt. 33.a. Et ut successio tollatur in Ecclesiastica dignitate, et ut Christi sacerdotium per eius sacerdotium competens designetur. Christus vero nec finem habet, nec principium, sed et sine patre fuit in terris, et sine matre in celis.
marg.| {n} Benedixit] sicut maior minorem.
marg.| {1. 20ra} Δ {a} Benedictus Abram Deo excelso] id est a Deo excelso. quasi dicat Deus excelsus multiplicet Abram in omnibus bonis.
marg.| {b} Et benedictus Deus excelsus] quasi hec victoria Deo excelso est assignanda, et ei gratiarum actio pro beneficiis exhibenda.
marg.| {c} Et dedit ei decimas] Hic primo leguntur decime date ab Abram, primitie vero ab Abel.   [Dedit ei decimas] in quo Levi tamquam minor decimatus est.
marg.| {e} Levo manum] sicut faciunt iurantes.
marg.| {f} A filo subtegminis usque ad corrigiam] Subtegmen est filium, quod stamini intexitur, sed corrigia deforis ligat. Et sic notat nec interiora, nec exteriora munera, id est nec munus a corde, nec munus ab ore, nec munus a manu velle suscipere, implens illud Is. 33.c. Beatus, qui excutit manus suas ab omni munere. Ita fecit Moyses, et Samuel.
marg.| {f} Usque ad corrigiam] 1Rg. 12.a. Samuel ad Iudeos : Conversatus sum coram vobis ab adolescentia mea usque ad diem hanc : Ecce presto sum, loquimini coram Domino, et coram Christo eius, utrum bovem cuiusquam tulerim, aut asinum, si quemquam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cuiusquam accepi munus, et contemnam illud hodie, restituamque vobis. Et dixerunt : Non es calumniatus nos. E converso videatis quid accidit Gedeoni, qui post victoriam munera accepit. Dixit enim. Date mihi inaures ex preda vestra : Et accipiens fecit Ephod ex eis, et fornicatus est in eo omnis Israel Idc. 8.e.
marg.| {g} Ne dicas] id est ne dicere possis. quasi dicat nolo vendere libertatem meam. Cuius exemplum recolens Martinus Cardinalis contentus quinque equitaturis : cui, cum una illarum quinque claudicaret, Florentinus Episcopus unam dedit. Qui longo tempore post Romam venit, et petiit patrocinium Martini. Cui : Permitte me prius recipere meam libertatem. Et reddidit ei equum, quem dederat sibi, postea dixit ei : Si iustam habes causam, stabo. Utinam tales essent omnes.
marg.| {h} Exceptis his, etc. partibus] <GLOSSA> INTERLINEARIS Iuste cuique tribuit, quod suum est.
Numérotation du verset Gn. 14,moraliter 
marg.| Moraliter. {r} Pactum est autem] etc. Hec sunt quatuor vitia, concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, superbia vite, hypocrisis, que quinque reges impugnant, id est omnes homines quinque sensibus deditos, ut sibi servire compellant. Vel aliter.
marg.| {u} Chodorlahomor] id est decorus manipulus, diabolus. De quo Ez. 28.c. Tu signaculum similitudinis plenus sapientia, et decore perfectus. Ipse est rex Elamitarum, id est secularium. Unde et princeps mundi dicitur Iob. 12.e. Iste volens subiugare infirmos, quinque sensibus deditos, adiungit sibi alios tres socios.
marg.| {s} Amraphel] id est superbiam.
marg.| {t} Arioch] id est luxuriam.
marg.| {x} Thadal] id est avaritiam. Hec omnes fere subiugat. Ier. 6.c. Omnes a minimo usque ad maiorem avaritie student
marg.| * {a} In vallem] etc. Vitia confluunt in convallem, quia ad inferna demergunt. Idc. 6.a. Madian, et Amalech, et orientales populi castrametati sunt in valle Israel, que interpretatur, semen Dei. Hi sunt novitii, et teneri in bona conversatione, ad quos deiiciendos conveniunt demones. Sed sepe Gedeon, id est circumiens in utero, superat, quia dum bonus novitius intra suam conscientiam manet, nihil extra se querens, diabolus superatur, ideo Dominus sanato dixit. Vade in domum tuam. Mt. 9.a.
marg.| {l} Usque ad campestria] que interpretatur Onager, id est asinus sylvestris. In Asino, luxuriosi. Ez. 23.c. Quorum carnes sunt ut carnes asinorum. Per sylvestris, significantur nove, et inaudite adinventiones luxurie, ad quas perducit Chodorlahomor, id est hypocrisis. Prv. 9.d. Aque furtive dulciores sunt. Eccl. 1.d. Non fueris hypocrita in conspectu hominum. Lc. 10.c. Vidi Satanam, sicut fulgur de celo cadentem. GLOSSA Aliquantum facile est, humanam laudem non querere, difficillimum, oblatam respuere. Difficile est laudabiliter vivere, ut laus humana non capiat. HIERONYMUS Non queras gloriam, et non dolebis, cum ingloriosus eris. Qui laudem non appetit, nec contumelias sentit. Non ideo te bonum estimes, quia bonus predicaris. GREGORIUS. Sancti non solum gloriam supra modum non appetunt, sed {1.19rb} etiam hoc primum fugiunt, quod se amari sentiunt. Tunc veraciter hoc, quod agit homo bonum est, quando ei placere conspicit, a quo est. Magnus unusquisque esse studeat, sed tamen aliquo modo se esse nesciat, ne dum sibi magnitudinem arroganter tribuit, amittat. Bono operi dum laus obviat, mentem operantis immutat. Sic autem opus fiat in publico, quatenus intentio maneat in occulto. Fraudem Deo facimus, quotiens de bono opere nosmetipsos, non Deum laudamus.
marg.| {m} Reversique] etc. Revertuntur usque Cades, quod interpretatur sancta, per Antiphrasim, quia demones, obtentis minoribus, student etiam deludere maiores. Iob. 40.c. Absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam, quod influat Iordanis in os eius. Is. 10.c. Numquid non ut Damascus sic Samaria, quomodo invenit manus mea regna idoli, sic et simulacra eorum de Hierusalem, et Samaria. Hoc est, seductis minoribus, sperat seducere fortiores.
marg.| {p} In Asason-Thamar] que interpretatur urbs palmarum. Et significat illos, qui volunt semper aliis preferri, sive in scientia, sive in alio. Et recte significantur tales per Asason-Thamar. Ibi enim erat copia balsami, et tales semper querunt odorem sue fame. Sed dicuntur Amorrhei, id est amaricantes, sepe enim sunt in amaritudine. BERNARDUS Vides aliquem cupidum inflantis scientie, in amaritudine morabitur oculus eius, quoties videbit aliquem, quo se posteriorem iudicet, vel putet ab aliis reputari. Nondum sanata sunt vulnera, que tibi in primo patre in ascensu huius montis inflicta sunt, et adhuc in propria persona conaris ascendere.
marg.| *{a} Universa, que ad cibum pertinent] Demones libenter tollunt, que ad cibum animarum pertinent, id est verba predicationis, et doctrine. Mt. 13.c. Omnis, qui audit verbum Dei, et non intelligit, venit malus, et rapit, quod seminatum est in corde eius. Hoc est, quod legitur Iudith. 7.b. quod Holophernes precidi fecit aqueductum, ne influeret civitati, id est predicationem. Et hoc fit ex magna ira Dei, qua permittit, ut diabolus predicatores exterminet, tamen diabolus semper suos predicatores relinquit, qui sacram Scripturam vel depravant, vel emolliunt, vel evacuant.
marg.| {b} Et abierunt] Nota : Diabolus postquam de aliquo triumphaverit, quasi inutilem contemnit, et abit, sicut faciunt libidinosi amatores. Idc. 16.e. precisis crinibus, id est virtutibus, expellit Dalila Sansonem. Notandum autem, quod diabolus recedit a victo multis de causis, occultans tentationes. Primo, quia inutilem putat. Ier. 38.f. Demerserunt te in ceno, et in lubrico pedes tuos, et recesserunt a te. Et 2Rg. 13.c. Amon eiecit Thamar corruptam. Vel recedit diabolus, ut anima illecta magis provocetur, et que prius sollicitabatur ab eo, sollicitet ipsum preveniendo tentationes, et sic magis peccet. Ez. 16.d. factum est in te contra consuetudinem mulierum fornicationibus tuis, in eo, quod dedisti mercedes, et mercedes non accepisti. Eodem supra. Omnibus meretricibus dantur mercedes, tu autem dedisti mercedem cunctis amatoribus, ut intrarent ad te. Item diabolus recedit, ut postea fortius impugnet, et ille avidius {1.19vb} peccet, quanto diutius abstinuit a peccato. Item, ut sepius vincere possit, sicut principes, qui ex toto nolunt excoriare feneratorem, ut iterum possint excoriare. Hab. 1.c. Super omnem munitionem ridebit. Item, ut per frequens recidivum in desperationem standi demergat. Sir. 7.b. Ne iteres verbum in oratione, id est ne facias, quo oporteat iterare. Ita facit diabolus. Sed e converso sepe Deus tales relevat, et colligit, quos sic despiciendo relinquit, et sic decipitur sepe diabolus. Iob. 5.c. Qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat. Et subdit quomodo. Salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem. 1Rg. 30.c. David puerum lassatum, et quasi inutilem relictum assumit contra hoc, quod diabolus devictos quasi inutiles relinquit. Item contra hoc, quod diabolus recedit, ut sepius peccare faciat, sepe prevenit Dominus diabolum reversurum, ut quasi stultus inveniat se spoliatum ab eo, quem prius possidebat. Ier. 22.c. Qui egressus est de loco isto, non revertetur huc amplius. Item contra hoc, quod diabolus per frequens recidivum vult inducere, in desperationem, facit sepe Dominus, quod eo ipso convertitur peccator, quo frequentius cecidit. 1Rg. 22.a. Convenerunt ad David omnes, qui oppressi erant ere alieno.
Numérotation du verset Gn. 14,10 
marg.| {a} Vallis autem Sylvestris] In tali loco non est tutum confligere. Si vitas hostem, incidis in puteum. Si puteum evadis, incidis in bitumen. Vallis Sylvestris, mundus. Hostis, diabolus. Puteus, carnalis concupiscentia. Bitumen, divitiarum temporalium appetitus. Is. 24.c. Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitatores terre. Ecce qui fugerit a facie formidinis, cadet in foveam, et qui se explicuerit de fovea, tenebitur laqueo. He due sunt situle diaboli, quibus semper haurit aquam in puteo huius mundi, una surgente, altera mergitur. Prv. 30.b. Sanguisuge due sunt filie, dicentes, affer, affer, Iob. 18.b. Immisit in rete pedes suos, et in maculis eius ambulat. Ibi GREGORIUS In maculis retis ambulans, quo se ambulando expedire magis nititur, eo fortius obligatur. Unde Apost. 1Tim. 6.b. Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli.
marg.| {t} Et qui remanserant] Ita qui remanent post gladium diaboli, debent fugere ad montem claustri. Sic 1Mcc. 2.a. Mathathias fugit cum filiis ad montem, et reliquerunt quecumque habebant in civitate. Et infr. 19.f. Loth salvavit se in monte fugiens de Sodomis. Sepe autem cum aliquis evadit unum peccatum, incurrit aliud. Vitia enim complexa sunt, et sese mutuo iuvant. Iob. 41.a. Corpus eius quasi scuta fusilia, et compactum squamis sese prementibus, una uni coniungitur. GREGORIUS Fugitivum suum ope vicaria, vitia retinent. Is. 34.d. Clamabunt pilosi alter ad alterum. 1Mcc. 4.a. Legitur, quod Gorgias primo quesivit Iudam in castris, et non invenit, et postea quesivit in monte. Diabolus sepe querit aliquem in castris carnis per tentationem luxurie, si ibi non invenit, quod querit, querit in monte, id est facit de continentia superbire, et sepe fit reciprocatio, ut propter superbiam continentie cadat quis in luxuriam. Et Dominus sepe permittit tentari de aliquo, ne tentari de alio succumbamus. BERNARDUS Consideranda est erga nos divine dispositio pietatis, que nos aliquibus tentationibus permittit occupari, ne deteriores occurrant.
marg.| {c} Ecce unus, qui evaserat] id est ratio, vel Spiritus sancti inspiratio, nuntiavit Abre, id est prelato, stragem, quam fecerant demones, ut succurrat. Sed nota quod dicitur Abram Hebreus, id est transitor. Non enim idoneus est prelatus succurrere captivis a diabolo, nisi sit transitor, non querens hic mansionem, sed futuram inquirens. Sed non sic hodie est, domos, et domos constituunt sibi prelati. Mi. 2.c. secundum Septuaginta. Duces populi mei eiicientur de domibus deliciarum. Ier. 22.d. Ve qui dicit : Edificabo mihi domum latam, et cenacula spatiosa, qui aperit sibi fenestras, et facit laquearia cedrina, pingitque synopide, id est Sanguine Christi. Dicit GLOSSA Hieronymi : Numquid regnabis, quoniam conferes te cedro ? Mt. 8.c. Vulpes foveas habent, et volucres celi nidos, filius autem hominis, etc. Et nota quod Abram cum tribus sociis exivit reducere captivos.
marg.| {d} Mambre] quod interpretatur visio, vel perspicacia, id est intelligentia veritatis.
marg.| {e} Eschol] ignis, id est ardor caritatis.
marg.| {f} Aner] id est lucerna, verbo scilicet et exemplo. Rectus est ordo. Primo, enim intelligentia veritatis. Secundo, ardor caritatis. Tertio, bonum opus, et verbum predicationis, BERNARDUS Ardere parum est, lucere vanum est, ardere, et lucere perfectum est. Io. 5.f. Erat Ioannes lucerna ardens, et lucens. Diabolus Lucifer fuit, non igneus, sed frigidus. Unde, et dicit Is. 14.d. Sedebo in monte, in lateribus Aquilonis.
Numérotation du verset Gn. 14,14 
marg.| {g} Numeravit expeditos] Expediti vernaculi virtutes animi, et opera bona, vel boni predicatores, quos prelatus debet eligere ad auferendam predam diabolo, qui debent esse expediti, id est non uxorati, nec curiositati, vel vanitati, vel voluptati dediti, sed vernaculi, id est humiles, et simplices. Deuteronom. 20.c. uxorati precipiuntur remanere a bello domi. Et debent esse trecenti, id est debent habere fidem crucis. Thau enim, sive Taph Greca littera signat trecentos, et habere debent fidem Trinitatis, et opera bona. Decem, et octo enim constant ex ternario, et senario.
marg.| Et nota quod Rex Sodomorum occurrit Abre in Save, que est vallis regis, et significat humilitatem. Hoc est quod vana gloria, sepe hominem post victoriam *vitiorum in specie humilitatis deiicit. Unde fit, quod qui multa, et magna evaserat, ibi succumbat. Quod significatur. 1Mcc. 6.f. Ubi legitur, quod Eleazarus oppressus fuit ab elephante quem straverat. Non sic fecit David, sed Goliam, id est superbum diabolum proprio gladio interfecit. Quod fit, quando quis ex ipsa tentatione superbie sumit materiam humiliandi se. BERNARDUS. Elata siquidem cogitatione pulsatus, si ex eo sumis occasionem humilitatis, ut tamquam de superbo, et abiecto homine sentias de teipso, Goliam Golie gladio superasti. Post regem Sodomorum occurrit Melchisedech, id est Christus cum gaudio suscipiens de vitiis triumphantes, non permittens eos succumbere. 1Cor. 10.c. Fidelis Deus, qui non patietur, etc. Profert autem Melchisedech panem, et vinum, id est Christus memoriam Passionis sue, que maxime valet contra tentationes. Per panem enim caro Christi, per vinum sanguis intelligitur. Iob. 6.d. Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus.
Numérotation du verset Gn. 14,21 
marg.| {d} Da mihi animas] Hoc dicit diabolus Prelato. Heu multi hodie Prelati pactum fecerunt cum diabolo, diabolus habet animas, ipsi habent cetera omnia, id est lac, et lanam. Et Christus, qui et animas creavit, et sanguine suo redemit, bona temporalia ei concessit, nihil habet, quasi 1 proscriptus. Gal. 3.a. Ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est, diabolo, scilicet et prelatis. Nonne iam Prelati multi ipso facto dicunt diabolo : Mitte sortem nobiscum, marsupium sit unum omnium nostrum. Et nota triplex damnum : Damnum {1.20rb} animarum. damnum corporum, damnum rerum. Primo, succurrit Theologia. Secundo, Physica. Unde necessaria est. Sir. 38.a. Honora medicum propter necessitatem. Tertio, peritia legum secularium. Hoc damnum minimum : Unde et hec scientia novissimum debet tenere locum in scientiis 1Cor. 6.a. Secularia iudicia si habueritis, contemptibiles, qui sunt in Ecclesia constituite ad iudicandum. Prelati libenter accipiunt curam animarum, et tamen non curant eas. BERNARDUS Prelati copiosissime caritatis sunt in suscipienda, immo accipienda animarum cura, at de his illis cura minor, et de animarum salute novissima cogitatio est.
1 quasi] qaesi cacogr. Ed1703
marg.| {e} Levo manum] Ille levare potest manus, qui excutit eas ab omni munere. Sunt autem quidam, qui munera non querunt, sed oblata recipiunt : Et sunt quidam, qui non querunt, sed respuunt, tepide tamen : unde et tandem recipiunt. Sunt qui querunt, et recipiunt. De his omnibus dicit Iob. 15.d. Ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt. Et qui sunt illi, docet Is. 1.f. loquens ad Hierusalem : Principes tui infideles, socii furum, omnes diligunt munera, sequuntur retributiones.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_14)

Notes :