Capitulum 23
Numérotation du verset
Gn. 23,1
Vixit1 autem Sara centum viginti septem annis
1 Vixit
P14417 Rusch Weber
] [D]ixit
perper. facsim.
Brepols
Numérotation du verset
Gn. 23,2
et mortua est in civitate Arbee que est Hebron in terra Chanaan. Venitque Abraham ut plangeret2 eam.
2 plangeret
Rusch
] + et fleret
Weber
Numérotation du verset
Gn. 23,3
Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth dicens:
Numérotation du verset
Gn. 23,4
Advena sum et peregrinus apud vos. Date mihi ius sepulcri vobiscum ut sepeliam mortuum meum.
Numérotation du verset
Gn. 23,5
Responderuntque filii Heth:
Numérotation du verset
Gn. 23,6
Audi nos, domine. Princeps Dei es apud nos in electis sepulcris nostris sepeli mortuum tuum nullusque te prohibere3 poterit. Quin in monumento eius sepelias mortuum tuum.
3 te prohibere
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 23,7
Surrexit Abraham et adoravit populum terre, filios videlicet Heth.
Numérotation du verset
Gn. 23,8
Dixitque ad eos: Si placet anime vestre ut sepeliam mortuum meum audite me et intercedite pro me4 apud Ephron filium Seor5
4 pro me
Rusch
]
om. Weber
|
5 Seor Ω
Rusch Clementina
] Soor
Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 23,9
ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui. Pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulcri.
Numérotation du verset
Gn. 23,10
Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron6 ad Abraham, cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens:
6 Ephron
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 23,11
Nequaquam ita fiat, domine mi, sed magis ausculta quod loquor. Agrum trado tibi et speluncam que in eo est presentibus filiis populi mei. Sepeli mortuum tuum.
Numérotation du verset
Gn. 23,12
Adoravit Abraham coram populo terre
Numérotation du verset
Gn. 23,13
et locutus est ad Ephron circumstante plebe: Queso ut audias me: dabo pecuniam pro agro, suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in agro7.
7 agro
Rusch
] eo
Weber
Numérotation du verset
Gn. 23,14
Responditque8 Ephron:
8 responditque
Rusch
] respondit
Weber
Numérotation du verset
Gn. 23,15
Domine mi audi me9: terram quam postulas quadringentos
9 me
Rusch
]
om. Weber
siclos
argenti10 valet. Istud est pretium inter me et te, sed quantum est hoc? Sepeli mortuum tuum.
10 quadringentos siclos argenti
Rusch
] quadringentis argenti siclis
Weber
Numérotation du verset
Gn. 23,16
Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos argenti siclos11 et probate12 monete publice.
11 argenti siclos
Rusch
]
inv. Weber
|
12 probate
Rusch
] probati
Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 23,17
Confirmatusque est ager quondam Ephronis
in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum
Numérotation du verset
Gn. 23,18
Abrahe in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui intrabant portam civitatis illius.
Numérotation du verset
Gn. 23,19
Atque ita sepelivit Abraham uxorem suam Saram13
13 uxorem suam – Saram
Rusch
]
inv. Weber
in spelunca agri duplici
que14
14 que
Rusch
] qui
Weber
respiciebat Mambre. Hoc15 est Hebron in terra Chanaan.
15 hoc
Rusch
] hec
Weber
Numérotation du verset
Gn. 23,20
Et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahe in possessionem monumenti a filiis Heth.
Capitulum 23
Numérotation du verset
Gn. 23,1
marg.|
{g}
Vixitque autem Sara centum viginti septem annis]
marg.|
{h}
Et mortua est]
HIERONYMUS Mortua est Sara in civitate Arbee. (Que est in valle Mambre) hoc in authenticis libris non habetur. Arboth, paulatim a legentibus ac scribentibus corruptum est. Neque putandum est Septuaginta nomen civitatis barbare, Hebraice, atque corrupte aliter, quam in suo dicitur transtulisse. Arboth enim nihil omnino significat, sed dicitur Arbee id est quatuor, quia ibi Abraham, Isaac, et Iacob conditus est, et Adam prius, sicut Iesu libro aperte demonstratur.
marg.|
{i}
Hebron]
Hebron est civitas, que et Cariatharbe dicitur, id est civitas quatuor. Cariath enim civitas, Arbee quatuor, quia ibi sepulti sunt quatuor Patriarche cum uxoribus suis.
marg.|
{m}
Plangeret]
Ecce argumentum, quod condolendum est mortuis Eccl. 22.b. Super mortuum plora, quia deficit lux eius, et super fatuum plora, quia deficit sensus. In Veteri Testamento mortem cuiuslibet sequebantur planctu, quia omnes descendebant ad infernum, vel in limbum, vel in lacum. Sed in novo non sic. Unde in morte Iosue, qui Christum significat, non legitur luctus fieri. Ios. ult. g. 1. Thes. 4.c. Ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent. Inde est, quod de nullo mortuo ante adventum Christi celebrat Ecclesia, exceptis septem Machabeis.
marg.|
{1.
30ra}
Δ
{b}
Ut sepeliam mortuum]
More sacre Scripture masculum pro femina ponit. Simile Mc. 5.c. Quis me tetigit ? Quis, dicit Dominus, sciens tamen, quod mulier tetigerat eum.
marg.|
{c}
Princeps]
id est magnus, et honorabilis, quia Deus tecum est.
marg.|
{d}
In electis sepulchris nostris]
Hoc est in confusionem Sacerdotum sepulturas vendentium. Eccles. 7.d. Mortuo non prohibeas gratiam, etc.
marg.|
{e}
Surrexit Abraham]
etc. AUGUSTINUS Queritur, quomodo Abraham adoravit populum terre, cum scriptum sit Dt. 10.d. Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies : Sed non in precepto dictum est : Dominum Deum tuum adorabis solum, sicut dictum est : Et illi soli servies. Talis enim servitus soli Deo debetur, que Grece
λατρεία,
latria dicitur. Unde damnantur idololatre hanc servitutem, scilicet idolis, exhibentes. Nec moveat, quod alibi prohibet Angelus hominem se adorare. Apc. 19.b. et admonet, ut Deus potius adoretur. Talis enim apparuerat, qui pro Deo adorari poterat, et ideo adorator corrigendus erat. GREGORIUS aliam assignat rationem, quia scilicet videbat humanam naturam supra angelicam exaltatam.
marg.|
{f}
Et adoravit]
id est supplicando honoravit.
marg.|
{g}
Sed magis]
Id dicebat Ephron, ut magis posset extorquere.
marg.|
{h}
Presentibus]
In contractu venditionis, et emptionis debent testes adhiberi, et etiam annotari. Unde Ier. 32.c. quando emit agrum in Anathoth, adhibuit testes, et litteras conscripsit.
marg.|
{i}
Et sic sepeliam]
Non vult Abraham gratis recipere, sciens illud Is. 33.c. Beatus, qui excutit manus suas ab omni munere.
marg.|
{k}
Istud est pretium]
Tantum oportet dare te, si vis eum habere.
marg.|
{l}
Sed quantum est hoc ?]
quasi dicat parum est ad valorem. Vel magnum, quasi nimium est hoc, et non posses tantum pretium invenire. Sicut dicit HIERONYMUS in GLOSSA iste prius dicebatur Ephron, id est perfectus, vel confirmatus, post venditionem vero dictus est Ephran, id est infirmus, vel imperfectus : In quo significatur, quod qui loca sacra, et religiosa vendunt, diminuunt nomen suum apud Deum. Sed si iste reprehenditur ex venditione, ergo Abraham reprehensibilis fuit ex emptione, immo potius reprehendi potest Abraham, quam Ephron, quia Ephron forte nesciebat sepultos ibi esse Adam, et Evam : Abraham vero hoc bene sciebat, unde etiam videtur peccasse, quando precibus cogebat Ephron, ut venderet ei agrum illum, maxime cum ille vellet eum dare. Preterea si non peccavit Ephron vendendo agrum, quare reprehenditur a HIERONYMUS Solutio : Abraham non peccavit emendo agrum illum, in quo erat sepulchrum, sicut nec peccat, qui emit fundum, in quo est Ecclesia, maxime cum agrum emerit ad opus cemeterii : Ephron autem peccavit, quia carius vendidit agrum propter sepulchrum Ade, et Eve, quod erat ibi : Vel forte vendendo non peccavit, tamen reprehensibilis est, quia instabilis fuit in bona voluntate, qua voluit agrum dare Abrahe, et quia pretio victus fuit, ideo mutatum est nomen suum, et loco huius littere o, posita est a. A vero prima est in alphabeto Grecorum, et
marg.|
{o} ultima : Principium vero imperfectionem importat, finis vero perfectionem. Et ipsa nominis {1.
30rb} mutatio ostendit, quod de perfecto factus est imperfectus.
Numérotation du verset
Gn. 23,moraliter
marg.|
Moraliter. {g}
Vixit autem Sara]
Sara interpretatur princeps, vel Carbo, seu velamen, vel angustia, et significat {1.
29vb} quemlibet iustum, qui debet esse princeps sui ipsius dominando. Prv. 16.d. Melior est patiens viro forti, et qui dominarunt animo suo, expugnatore urbium. Debet esse carbo accensus igne caritatis, et alios accendens. Prv. 25.c. Si inimicus tuus esurierit, ciba illum, et si sitit, da illi potum, et sic carbones congeres super caput eius. Ps. 17. Carbones succensi sunt ab eo. Debet esse velatus per pudicitiam, in angustia per penitentiam. Et bene congruit, quod dicitur. Vixit 127. annis. Centenarius enim quadratus est numerus, viginti septem cubitus, in quo notatur perfectio caritatis, et fidei. In quadrato enim perfectio fidei. Et si hec habet Sara, tunc moritur in civitate Arbee, que est Hebron. Arbee interpretatur quatuor, et significat Ecclesiam, que est in quadro posita. Apc. 21.e. Civitas in quadro posita est, quanta est longitudo, tanta est latitudo. Hebron interpretatur visio sempiterna. Recte igitur ibi moritur Sara, quia iustus in Ecclesia moriens ad sempiternam evolat visionem. Est autem triplex mors. Nature, culpe, et gratie. In prima moritur caro, in secunda moritur anima, in tertia moritur totus homo. Prima separat animam a carne, secunda dividit gratiam a mente, tertia seiungit totum hominem a curis seculi. De prima dicitur Eccl. 41.a. O mors quam amara est memoria tua. De secunda. Mors peccatorum pessima. De utraque sup. 2.c. Quacumque hora comederis, morte morieris. De tertia. Nm. 23.b. Moriatur anima mea morte iustorum. Prima etiam est omnium. Sap. 7.a. Unus est introitus omnibus ad vitam, et similis exitus. Secunda malorum. Tertia bonorum. Mortui prima morte sepeliuntur in mundo, secundi in inferno, tertii in celo. Lc. 16.e. de divite, et Lazaro.
marg.|
{k}
In terra Chanaan]
Chanaan interpretatur mutatio, et boni mutantur in morte de bono in melius 1Cor. 15.g. Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Iob. 14.c. Cunctis diebus, quibus nunc milito, expecto, donec veniat immutatio mea.
marg.|
{l}
Venitque Abraham, ut plangeret, et fleret eam]
genus humanum mortuum erat, venit Christus de celo, ut fleret hunc mortuum. GREGORIUS Nihil aliud traxit Christum de celo, nisi quod ad plangendum cadaver nostrum venit, quod proiectum erat in agro Damasceno, more vulturis. Nos ergo similiter debemus plangere, et nos, et proximos nostros mortuos in peccato. Is. 22.b. Amare flebo, nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filie populi mei, etc. Ier. 9.a. Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et plorabo die, ac nocte interfectos filie populi mei ?
marg.|
{n}
Cumque surrexisset]
In die Pasche surrexit Dominus ab officio funeris, ad quod venerat. Obsequium funeris in quatuor est. In lacrymis, in vigiliis, in orationibus, in oblationibus. Et Christus lacrymas dedit. Io. 11.e. Domine veni, et vide, et lacrymatus est Iesus. Hbr. 5.b. Cum clamore valido, et lacrymis offerens exauditus est pro sua reverentia. In vigiliis fuit. Mt. 26.d. Non potuistis una hora vigilare mecum ? In orationibus fuit. Lc. 6.c. Exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione. In oblationibus fuit, quia et seipsum obtulit in cruce Deo patri pro nobis. Hbr. 9.d. Si sanguis hircorum, et taurorum, et cinis vitule rufe aspersus inquinatos sanctificat, quanto magis Sanguis Christi, qui per Spiritum S. semetipsum obtulit immaculatum Deo viventi ?
marg.|
{o}
Locutus est]
etc. Filii Heth, sunt Angeli celi cives, a quibus Christus homo peregrinus fuit usque ad ascensionem, et tunc rediit in terram suam. Mt. 25.a. Homo quidam peregre profectus est. Unde et tamquam ignoto, et peregrino dicunt ei cives celi. Quis est iste, etc. Is. 63.a. Et ipse respondet hic. Advena sum * et peregrinus apud vos. a
Date mihi ius sepulchri vobiscum]
id est mihi, et meis requiem vobiscum. Iusta est petitio ista, sed et humilis. Ipse iam emerat, et care quidem, sed et adhuc postulat sibi dari. Quid igitur faciet miser homo ? Christum oportuit pati, et sic intrare in gloriam suam. Lc. ult. d. et homo vult hic quiescere, et sic intrare in gloriam alienam. Non sic impii, non sic, Sed quo pretio emit Christus hoc sepulchrum ?
marg.|
{m}
Quadringentis siclis argenti probate monete]
id est pretio.
marg.|
{n}
Confirmatusque est ager]
Ager est Ecclesia,
marg.|
{o}
Spelunca duplex]
vita activorum, et contemplativorum. Contemplativi, superius celestia meditantes, activi, inferius negotia procurantes. Lc. 17.g. Duo erunt in agro, unus assumetur, alter relinquetur.
marg.|
{p}
Arbores]
sunt Sancti, radices quorum, id est cogitationes, et desideria terre viventium sunt infixe, inde humorem gratie contrahentes, unum fructificant fructum, qui permanet in eternum Ps. 1. Et erit tamquam lignum quod plantatum est etc. Nota quod dicitur lignum, et non arbor. Sancti n. lignum sunt precisum a mundo, et plantatum in celo, et ita facti sunt arbores paradisi, qui prius fuerunt arbores mundi. Secus decursus aquarum, quia modo aque gratiarum in decursu sunt. Ct. 4.d. Fons hortorum, puteus aquarum viventium, que fluunt impetu de Libano. Sed quidam plantati sunt secus stagnum aquarum, quia gratiam sibi datam nolunt aliis communicare. Quibus dicitur Prv. 5.c. Bibe aquam de cisterna tua, et fluentia putei tui. Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. quasi dicat primum disce, et postea doce. Quidam semper bibunt, sed numquam dividunt aquas suas, Prv. 28.d. Vir, qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat, quod egestas superveniat ei. Lc. 12.c. Stulte, hac nocte repetent animam tuam, et ea, que parasti, cuius erunt ? Alii aquas suas dividunt antequam biberint de cisterna sua, id est ante docent, quam didicerint. Contra quos dicitur. Iob. 38.d. Numquid producis Luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terre consurgere facis ? Numquid nosti ordinem celi, et pones rationem eius in terra ? Et infr. Quis enarrabit celorum rationem ? Eccl. 28.b. Lingua testificans, adducet mortem.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_23)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_23)
Notes :