Hugo de Sancto Caro

Capitulum 29

Numérotation du verset Gn. 29,1 

Profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem.
Numérotation du verset Gn. 29,2 

Et vidit puteum
in agro,
tres
quoque1 greges ovium
1 tres quoque Rusch ] tresque Weber
accubantes
iuxta eum,
nam ex illo adaquabantur pecora
et os eius grandi lapide
claudebatur.
Numérotation du verset Gn. 29,3 

Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent.
Numérotation du verset Gn. 29,4 

Dixitque ad pastores:
Fratres, unde estis? Qui responderunt: de Aran2.
2 Aran] Haran Weber
Numérotation du verset Gn. 29,5 

Quos interrogans numquid ait: Nostis Laban, filium Nachor? Dixerunt: Novimus.
Numérotation du verset Gn. 29,6 

Sanusne est? Inquit. Valet, inquiunt. Et ecce Rachel3 filia eius venit cum grege suo.
3 Rachel Rusch ] Rahel hic et ubique Weber
Numérotation du verset Gn. 29,7 

Dixitque Iacob: Adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges. Date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite.
Numérotation du verset Gn. 29,8 

Qui responderunt: Non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges.
Numérotation du verset Gn. 29,9 

Adhuc loquebantur et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui, nam gregem ipsa pascebat.
Numérotation du verset Gn. 29,10 

Quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam
ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur.
Numérotation du verset Gn. 29,11 

Et adaquato grege, osculatus est eam elevataque voce flevit
Numérotation du verset Gn. 29,12 

et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebecce. At illa festinans nuntiavit patri suo.
Numérotation du verset Gn. 29,13 

Qui cum audisset venisse Iacob filium sororis sue cucurrit ei4 obviam complexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris
4 ei Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 29,14 

respondit: Os meum es et caro mea. Et postquam impleti5 sunt dies mensis unius,
5 impleti Rusch ] expleti Weber
Numérotation du verset Gn. 29,15 

dixit ei: Num quia frater meus es, gratis servies mihi. Dic quid mercedis accipias.
Numérotation du verset Gn. 29,16 

Habebat vero duas filias6: nomen maioris Lia, minor appellabatur Rachel.
6 duas filias Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 29,17 

Sed Lia lippis erat oculis. Rachel decora facie et venusto aspectu,
Numérotation du verset Gn. 29,18 

quam diligens Iacob ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore septem annis.
Numérotation du verset Gn. 29,19 

Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro7. Mane apud me.
7 alteri viro Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 29,20 

Servivit igitur Iacob pro Rachel septem annis et videbantur illi pauci dies pre amoris magnitudine.
Numérotation du verset Gn. 29,21 

Dixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam.
Numérotation du verset Gn. 29,22 

Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias
Numérotation du verset Gn. 29,23 

et vespere Liam filiam suam8 introduxit ad eum
8 Liam – filiam suam Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 29,24 

dans ancillam filie Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam
Numérotation du verset Gn. 29,25 

et dixit ad socerum: Quid est quod facere voluisti? Nonne pro Rachel
servivi tibi? quare imposuisti mihi?
Numérotation du verset Gn. 29,26 

Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias.
Numérotation du verset Gn. 29,27 

Imple hebdomadem dierum huius copule et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.
Numérotation du verset Gn. 29,28 

Acquievit placito et hebdomada9 transacta,
9 hebdomada Rusch ] hebdomade Weber
Rachel duxit uxorem
Numérotation du verset Gn. 29,29 

cui pater servam Balam
tradiderat10.
10 tradiderat Rusch ] dederat Weber
Numérotation du verset Gn. 29,30 

Tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori pretulit serviens apud eum septem annis aliis.
Numérotation du verset Gn. 29,31 

Videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius, sorore sterili permanente.
Numérotation du verset Gn. 29,32 

Que conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben
dicens: Vidit Dominus humilitatem meam. Nunc amabit me vir meus.
Numérotation du verset Gn. 29,33 

Rursumque concepit et peperit filium et ait: Quoniam vidit11 me Dominus haberi12 contemptui, dedit etiam istum mihi. Vocavitque nomen illius Simeon.
11 vidit Rusch ] audivit Weber |
12 me - Dominus haberi Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 29,34 

Concepitque13 tertio et genuit alium filium14 dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios. Et idcirco appellavit nomen eius Levi.
13 concepitque Rusch ] concepit Weber |
14 filium Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 29,35 

Quarto concepit et peperit filium et ait: Modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam.
Cessavitque parere.

Capitulum 29

Numérotation du verset Gn. 29,1 
marg.| {1. 39va} Δ {d} Profectus ergo Iacob] etc.
marg.| {b} Dixitque ad pastores] id est ad Prophetas.
marg.| {d} Filium Nachor] id est nepotem.
marg.| {l} Sciret consobrinam] id est hoc a pastoribus didicerat.
marg.| {n} Osculatus est eam] AUGUSTINUS Consuetudinis fuit maxime in illa simplicitate antiquorum, ut propinqui propinquas oscularentur, et hodie fit in multis locis. Et queri potest, quomodo illa ab ignoto osculum acceperit, si postea indicavit Iacob propinquitatem ? Ergo intelligendum est, aut illum, qui propinquitatem noverat, fidenter in osculum ruisse, aut postea Scripturam narrasse per recapitulationem, cum primum Iacob indicaverit, quis esset.
marg.| {1. 40ra} Δ {g} Et videbantur illi dies pauci] Laborem leviabat amor. Item videtur male dixisse, cum potius dicere debuisset. Videbantur ei dies multi, quoniam animo desideranti ipsa velocitas tarda est. Solutio. Sic intelligendum est. Videbantur ei dies pauci, id est labor dierum parvus comparatione mercedis. AUGUSTINUS Pro ingenti crimine obiiciuntur Iacob quatuor uxores. Sed quando mos erat, crimen non erat, nunc autem crimen est, quia mos non est. Alia sunt peccata contra naturam, alia contra mores, alia contra precepta. Sed Iacob non hoc fecit contra naturam, qui non lasciviendi, sed gignendi causa illis mulieribus utebatur. Nec contra morem, quia illo tempore in illis terris hoc factitabatur. Nec contra preceptum, quia nulla lege prohibebatur. Nunc vero legibus, et moribus hoc non licet. Que duo si quis contempserit, etiamsi tantum causa gignendi pluribus feminis utatur, peccat tamen, et humanam violat societatem, cui necessaria est propagatio filiorum. Sed quia homines, aliter se habentibus moribus, non possunt delectari uxorum multitudine, nisi libidinis magnitudine, errantes non putant haberi potuisse uxores multas, nisi concupiscentie carnalis flagrantia.
marg.| {1. 40va} Δ a Imple hebdomadam] id est celebra nuptias has de more septem diebus. Iniquum enim fuit, ut deceptum septem alios annos differret.
marg.| {b} Septem annis aliis] HIERONYMUS Non, ut quidam male estimant, post septem annos alios, Rachel accepit uxorem, sed post septem dies nuptiarum prime uxoris. Nam sequitur : Et ingressus est ad Rachel, et dilexit Rachel magis, quam Liam, et servivit illi septem annis aliis.
marg.| {c} Ruben] visionis filius.
marg.| {d} Simeon] auditio.
marg.| {e} Levi] applicatio, vel additio.
marg.| {f} Modo confitebor Domino] id est laudabo Deum.
marg.| {g} Iudam] id est confessionem, id est gratiarum actionem, sicut ibi Confiteor tibi, pater Domine, celi, et terre, id est gratias ago tibi. Mt. 11.d.
Numérotation du verset Gn. 29,mystice 
marg.| {d} Profectus ergo Iacob venit in terram Orientalem] Mystice   [Iacob] id est Christus egressus a Patre, venit in mundum, vel in Iudeam, que dicitur Orientalis, eo quod ad Orientem sita est, vel quia ibi ortus est sol iustitie. Io. 4.c. Salus ex Iudeis est.
marg.| {e} Et vidit puteum in agro] id est sacram Scripturam in patulo. Et dicitur sacra Scriptura puteus, et fons. Sed puteus, ubi difficilis, et obscura ; fons, ubi facilis, et aperta. Vel puteus, quantum ad vetus Testamentum ; fons quantum ad novum.
marg.| {f} Tresque greges] etc. id est tres sectas Iudeorum, scilicet Phariseorum, Sadduceorum, Esseorum, ad Scripturam veteris Testamenti expectantium. Io. 5.a. Est autem Ierosolymis probatica piscina, quinque porticus habens ; in his iacebat multitudo magna languentium, cecorum, claudorum, aridorum expectantium aque motum. Et notantur hic quinque, que necessaria sunt accedenti ad puteum sacre Scripture, scilicet humilitas, simplicitas, mansuetudo, diligentia, quies. Ovis enim humilis, et simplex, et mansueta est. Per hoc, quod dicitur, accubantes, quies ; per hoc, quod dicitur, iuxta puteum, diligentia. Humilitas quidem necessaria est. Superbis enim resistit Dominus ; humilibus autem dat gratiam. Iacob. 4.b. Mt. 11.d. Confiteor tibi, Domine, pater celi, et terre, quia abscondisti hec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Simplicitas necessaria est. Sap. 1.a. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis querite illum, Mansuetudo necessaria est. {1. 39rb} Ps. 24. Docebit mites vias suas. Diligentia necessaria est. Ex. 2.c. Moyses fugiens de Egypto, id est de mundo, sedit iuxta puteum, id est sacram Scripturam, cuius preceptis firmiter inherere debet, quisquis mundum deserit. Dt. 6.b. Erunt verba hec, que ego precipio tibi hodie in corde tuo, et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens, atque consurgens, et ligabis ea quasi signum in manu tua. Seneca. Otium sine litteris mors est. Item quies a curis huius mundi est necessaria. 2Tim.2.a. Nemo militans Deo, implicat se negotiis secularibus. Eccl. 38.c. Scribe sapientiam in tempore vacuitatis, et qui minoratur actu, sapientiam percipiet.
marg.| {g} Os eius grandi lapide claudebatur] id est lex vetus mysticis figuris, et obscuris tegebatur. Nec fuit apertum os putei, id est spiritualis intelligentia sacre Scripture aperta, donec venit Iacob, qui aperuit eam. Hoc est, quod legitur. Apc. 5.a. Nemo dignus inventus est aperire librum, nec videre eum. Et unus de senioribus dixit mihi, ne fleveris. Ecce vicit Leo de Tribu Iuda, radix David aperire librum, et solvere septem signacula eius. Ex. 34.d. Velamen erat super faciem Moysi.
marg.| {h} Morisque erat, ut cunctis ovibus congregatis] Puteus aperitur a Iacob, hoc est, quod discipulis congregatis in unum, Spiritus sanctus missus est, qui aperuit eis spiritualem intelligentiam omnium Scripturarum. Act. 2.a. “Erant omnes discipuli pariter in eodem loco, et factus est repente de celo sonus Θ tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum, ubi erant sedentes, etc. Item cunctis gregibus congregatis aperitur puteus, quia non tantum uni genti, sed omnibus predicata est veritas. Ps. 18. In omnem terram exivit sonus eorum. Io. 11.g. Erat Iesus moriturus non pro gente tantum, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.
marg.| {a} Et refectis gregibus rursum.] etc. Hoc valde timendum est nobis, ne nosmetipsi puteum nobis vere intelligentie novis adinventionibus claudamus. Is. 29.e. Peribit sapientia a sapientibus eius, et intellectus prudentium eius abscondetur. Et subiungit quasi comminando causam. Ve qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium.
marg.| {b} Dixitque ad pastores, Fratres unde estis ?] Pastores sunt Prophete, quos vocat Dominus fratres, quia ex Iudeis, sicut ipsi, secundum carnem natus est. Hoc autem, quod interrogat, unde estis, significat, quod non omnes mittebat Dominus, immo multi suo spiritu mendacia prophetabant, sicut hodie fit in multis. Ier. 23.e. Non mittebam Prophetas, et ipsi currebant, non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant. Facit autem Iacob pastoribus tres questiones. Prima,   [Unde estis ?] Et respondent   [De Aran] Secunda,   [Nostis Laban filium Nachor ?] Et respondent :   [Novimus] Tertia,   [Sanusne est ? Valet, inquiunt] Hec eadem respondere necesse est pastores animarum. Querit enim Christus, unde estis, de terra, aut de celo ? Et dicunt omnes de Aran, id est de celo sumus. Aran enim interpretatur sublimis : Et est falsa responsio in ore multorum. Si enim de celo essent, celestia loquerentur. Io. 3.d. Qui de terra est, de terra loquitur ; qui de celo venit, super omnes est. Idc. 12.b. Dic ergo Sebboleth, quod interpretatur spica. Qui respondebat Chebboleth, quod interpretatur spica palearum. Item querit Christus, Nostis Laban, id est Christum, qui suo sanguine animas fidelium dealbavit ? Debent respondere : Novimus, non solum cognitionis, et fidei notitia, sed affectu, et imitatione. Io. 12.d. Si quis mihi ministrat, me sequatur. Item querit Christus : Sanusne est Laban, id est Christus in se, et in membris ? Et respondent. Valet : sed quomodo sic respondent, cum quotidie moriatur, et corrumpatur ? Ps. 29. Que utilitas in sanguine, etc. Hbr. 6.a. Prolapsi sunt, renovari ad penitentiam, rursus crucifigentes filium Dei. Pro Deo est ne sanus, qui crucifigitur ? Crucifigunt autem Filium Dei in semetipsis, ut ibi dicit GLOSSA et ostentui habent, qui gratiam eius vilipendentes in peccatis iacent.
marg.| {e} Et ecce Rachel] id est gentilitas venit ad fidem. Ps. 85. Omnes gentes quascumque, etc.
marg.| {f} Filia eius] quia gentilis populus filius Dei erat per predestinationem.
marg.| {g} Adhuc multum] etc. id est adhuc multum temporis est ab adventu usque ad iudicium, quando greges fidelium reducentur ad caulas, id est ad mansiones celi. Io. 10.c. Alias oves habeo, que non sunt ex hoc ovili, et illas, etc.
marg.| {h} Date ante potum ovibus] etc. id est facilia, et difficilia simplicibus enodate, dicit Dominus pastoribus animarum.
marg.| {i} Qui responderunt : Non possumus] etc. quasi dicat Non licet, donec venerit, qui venturus est. Et tunc amotus est lapis de ore putei, quia Christus involuta legis mysteria patefecit. Ct. 2.c. Vox turturis audita est in terra nostra, {1. 39vb} ficus protulit grossos suos, vinee florentes odorem dederunt. Hoc est, quod dicit mulier Samaritana. Io. 4.d. Scio, quia Messias venit, qui dicitur Christus. Cum ergo venerit ille, annunciabit nobis omnia.
marg.| {n} Osculatus est eam] id est Christus reconciliavit sibi Ecclesiam. Hoc est osculum, quod tamdiu desideraverant antiqui patres. Ct. 1.a. Osculetur me, etc.
marg.| Θ {a} Et elevata voce flevit] id est Ecclesie converse compassus est. Hoc est, quod legitur infra 45.d. quod Ioseph super collum Beniamin inclinatus, fLv.
marg.| {d} Habebat vero duas filias] Due filie Laban, duo populi. Lia lippa, et laboriosa, populus Iudaicus, qui nihil spirituale videbat in lege, labore ceremonialium occupatus. Rachel decora facie, gentilitas decora fide, et amabilis caritate. Utramque sibi Christus desponsavit. Primo synagogam, deinde gentilitatem.
Numérotation du verset Gn. 29,moraliter 
marg.| Moraliter. {d} Profectus ergo Iacob] etc. Hoc est, quod Christus venit in animam iusti, que dicitur Orientalis, quia solum illum querit, et diligit, cuius nomen Oriens. Venit autem Deus in animam tribus modis. Primo, cum amaritudine, et terrore, quando scilicet reducit peccata preterita ante oculos, et incutit terrorem, cum nesciat homo, an sibi dimissa sint, an non, Iob. 10.c. propter superbiam quasi leenam capies me, reversusque mirabiliter me crucias. Secundo, venit cum deliciis paradisi, quando scilicet infundit devotionem. Ct. 5.a. Veniat dilectus meus in hortum suum ut comedat fructum pomorum suorum. Is. 66.d. Gaudete universi, qui lugebatis, et sugatis, et repleamini ab uberibus consolationis eius, ut mulgeatis, et deliciis affluatis. Tertio, venit cum premio, in dissolutione, scilicet anime a corpore. Is. 62.d. Dicite filie Sion, ecce Salvator tuus venit, ecce merces eius cum eo. Sed que merces ? Filii merces fructus ventris.
marg.| {e} Vidit puteum] id est cor humanum clausum duritia, et obstinatione, quod tamen Iacob, id est Christus aperuit. Ez. 11.d. Auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum, ut in preceptis meis ambulent.
marg.| {f} Tresque greges ovium accubantes iuxta puteum] cogitationes simplices, desideria sanctorum, suspiria crebra, que iuxta cor accubant, expectantia potum devotionis. Sine devotione enim aridum est cor humanum, et sitiunt greges eius. Ps. 142. Anima mea sicut terra sine aqua tibi. Ioel. 1.d. Mugierunt greges armenti, quia non est pascua eis, sed greges pecorum disperierunt. Et postea. Sed et bestie agri quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum. Ecce tres greges iuxta puteum sitientes. Ideo Iud. 1.c. Axa suspirans, et asino insidens, id est anima fidelis carnem suppeditans, rogat patrem, dicens : Da mihi benedictionem pater, quia terram arentem dedisti mihi, da mihi et irriguam aquis.
marg.| {h} Morisque erat, ut cunctis ovibus] etc. Hoc est, quando omnes cogitationes, omnia desideria, cuncta suspiria, conferuntur in unum, id est in Christum. Tunc tollitur lapis, id est cordis duritia, et adaquantur greges aqua devotionis. Ct. 4.c. Vulnerasti cor meum soror mea in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui, id est in unitate cogitationum tuarum. Quando enim unus est fluxus cogitationum, non divisus, tunc vulneratur Dominus ad amorem. Ex. 9.d. Congrega iumenta tua, et omnia que in agro habes : homines enim, et iumenta, et omnia* que inventa fuerint foris, et non congregata de agris, morientur.
marg.| a Et refectis gregibus] etc. Non tantum est continuus potus devotionis quantumcumque spiritualis sit, sed aliquando interrumpitur, ut magis desideretur, et quia fit homo spiritualis quasi acidiosus. Super quo conqueritur, Beatus BERNARDUS Ab heri et nudiustertius invasit me languor quidam, et insolita quedam hebetudo spiritus, nec legere, nec meditari, nec orare delectat. Ideo clamat Ps. 50. Redde mihi letitiam salutaris tui. Ct. 6.a. dicit sponsa, que iugiter in cella vinaria commoratur. Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut ibi pascatur in hortis, et lilia colligat, id est castas cogitationes, quibus pascitur Christus.
marg.| {c} Unde estis ?] etc. Ecce triplex questio, que proponitur prelatis. Prima,   [Unde estis ?] Hoc est, quod queritur, utrum fuerint bene intromissi. Et respondent :   [De Aran] sumus, id est de sublimi, id est a Deo vocati sumus in dignitatem. Sed verius possunt dicere :   [De Aran] id est de sublimi sumus, quia plures hodie carnis nobilitas inthronizat quam Dei vocatio. Deus enim non elegit potentes, seu nobiles, sed potius ignobiles, id est humiles, et infirmos. 1Cor. 1.d. Videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed que stulta sunt mundi elegit Deus, et infirma, et ignobilia, ut confundat sapientes, et fortia, ut non glorietur omnis caro in conspectu eius. Secunda questio.   [Nostis Laban filium Nachor] id est Christum filium requiei. Hoc est, quod requiritur a Prelatis, scilicet divina scientia, que de Christo est. Non enim sufficit eis scire leges, aut decreta. Et hoc est, quod in examinatione Episcoporum queritur ab eis. Scis vetus, et novum Testamentum ? Et respondet : Scio. Tertia questio   [Sanusne est ?] Hoc est, quod fortitudo spiritus requiritur in Prelatis. Ecclesiastic. 7.a. Noli querere fieri iudex, nisi virtute valeas irrumpere iniquitates, id est nisi fortiter omnes tentationum, et persecutionum impetus irrumpere possis. Tria igitur requiruntur in Prelato, iusta vocatio, scientia divina, et spiritus fortitudo.
marg.| {e} Et ecce Rachel] Optima probatio, quod sanus sit Prelatus, si Rachel cum grege veniat ad eum, id est contemplatio cum grege bonarum cogitationum, potum devotionis querentium.
marg.| {h} Date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite] Totum officium predicationis consistit in duobus. In instructione fidei, et exhortatione bone operationis. Hoc est, quod precipit hic Iacob pastoribus, id est Christus Prelatis. Date ovibus potum fidei, et sic ad pastum operum reducite. Vel   [Date potum] id est reficite affectum.   [Et reducite ad pastum] id est reficite intellectum.
marg.| {k} Quam cum vidisset] etc. Iacob prelatus, Laban, Christus : Rachel, anima subditi, filia Christi : oves, cogitationes : puteus, cor humanum. Est igitur sensus : Cum Prelatus videt animam subditi ducentem cogitationes suas, et colligentem in unum, amovet lapidem a puteo, id est duritiam a corde suo, id est excitat in
marg.| {e} affectum devotionis, et adaquat gregem, id est lacrymans, alios ad lacrymas commovet. 1Esr. 10.a. Orante Esdra, et implorante Deum, et flente, et iacente ante templum Dei, collocatus est de Israel cetus grandis nimis virorum, ac mulierum, et puerorum, et flebat populus multo fletu.
marg.| {m} Et adaquato grege osculatus est eam] id est refectis subditis, redit Prelatus ad contemplationem. Vel* post luctum debet prelatus suos subditos consolari.
marg.| a Et elevata voce flevit] Hoc est, quod consideratio eternorum in nobis cumulat fluvium lacrymarum, tum pro dilatione glorie, tum pro incolatu miserie.
marg.| {b} Et indicavit] etc. Et nos si volumus placere Racheli, ostendere nos debemus ei nos esse fratres Laban, id est Christi per imitationem, ut sicut ipse voluntatem Patris fecit, ita et nos faciamus. Mt. 12.d. Quicumque fecerit voluntatem patris mei, qui in celis est, ipse meus frater, soror, et mater est.
marg.| {c} Occurrit obviam] etc. Ita Christus occurrit prelato in contemplatione multotiens. Is. 66.d. Ego consolabor vos, et in Hierusalem consolabimini. Item 64.a. Descendisti, et a facie tua montes defluxerunt. Et infra b. Occurristi letanti, et facienti iustitiam.
marg.| {d} Habebat vero] etc. Due filie Laban, due vite, activa, scilicet et contemplativa, que Iacob, id est prelato coniugio copulantur. Lia interpretatur laboriosa, et significat activam. Rachel videns principium, et significat contemplativam, que videt Verbum in principio. Illa lippa, ista pulchra, quia circa spiritualia activa minus videt, contemplativa vero per intelligentiam veritatis magis clare. Hanc diligit Iacob, id est prelatus, et propter hanc servit Laban, id est Christo, non pro Lia, quia nulli, aut pauci affectant laborem actionis, vel passionis. Sed tamen prius Lia supponitur, quia absque labore actionis non potest aliquis venire ad quietem contemplationis. Septem anni, quibus primo servit Iacob, sunt septem precepta secunde tabule. Honora patrem tuum, et matrem tuam. Non mechaberis. Non occides. Non furtum facies. Non falsum testimonium dices. Non concupisces rem proximi {1. 40rb} tui. Non desiderabis uxorem eius. Quibus diligenter impletis, nondum tamen assequitur speratam quietem mentis, sed pro Rachele supponitur Lia. Et hanc sustinet, ut ad illam tandem perveniat. Sed oportet, quod serviat aliis septem annis, qui sunt, ut sit pauper spiritu, mitis, lugens, esuriens, et sitiens iustitiam, misericors, mundus corde, pacificus. Et tunc demum habet Rachel. Beati enim pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.
marg.| {e} Servivit igitur Iacob] aliter, etc.
Numérotation du verset Gn. 29,mystice 
marg.| Mystice : Iacob, Christus, Rachel, Ecclesia. Servivit igitur Iacob, id est Christus, quia exinanivit semetipsum, formam servi accipiens, pro Rachele, id est pro Ecclesia de gentibus habenda, secundum quod dixerat ei pater : Postula a me, et dabo tibi gentes, etc. Vel pro Rachele, id est vice Rachelis, ut servile iugum ab ea excuteret. Gal. 4.a. Factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret. Vel pro Rachele, id est pro Ecclesia lavanda, et mundanda a sordibus peccatorum. Is. 43.d. Servire me fecisti in peccatis tuis, prebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. Ipse enim est hircus emissarius, qui universa peccata populi ferebat in desertum, scilicet Crucis. Lv. 16.b. Is. 53.b. Unusquisque in viam suam declinavit, et Dominus posuit in eo iniquitates omnium nostrum. 1Ptr. 2.d. Peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui, iustitie vivamus.
marg.| {f} Septem annis] id est tota vita sua, que septem diebus agitur. A primo enim instanti conceptionis sue cepit nobis Deus misereri, id est Christus. Iob. 31.b. Ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris mee egressa est mecum. Eccl. 5.b. Miseratio Dei magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur.
marg.| {g} Et videbantur illi pauci dies pre amoris magnitudine] quia Christus levia, et brevia reputavit, que pro electis sustinuit. Is. 40.g. Qui creavit terminos terre, non deficiet, neque laborabit. Ps. 18. Exultavit ut gigas, etc. Prius supponitur Lia, Iacob, et postea Rachel, quia primo conversi sunt de Iudeis, qui per Liam significantur. Deinde celebrate sunt nuptie Rachelis, id est Ecclesie de gentibus, quam tantum desideraverat. Unde sequitur. Et potitus optatis nuptiis. Harum nuptiarum epithalamium cecinerat Salomon longo tempore ante. Unde est totus liber Canticorum. Septem annis servivit Christus in persona sua pro Rachele, id est tota vita, nec tamen habuit adhuc, quia pauci de gentibus ipso predicante sunt conversi. Et servivit aliis septem annis, quia adhuc durant in membris suis pro Rachele habenda.
marg.| {h} Non est in loco nostro consuetudinis] Non est apud Christum consuetudo, ut minor filia, id est contemplativa prius tradatur nuptiis, sed maior prius debet tradi, quia actio debet precedere contemplationem, et labor gloriam. Ita enim fecit Christus, et sui. Unde : Transivimus per ignem, et aquam, et eduxisti nos in refrigerium. Per desertum enim de Egypto oportet transire in Hierusalem. Lia ancillam habet Zelpham, que interpretatur os hians, et significat solicitudinem, que active deservit. Lc. 10.g. Martha, Martha, solicita es, et turbaris erga plurima. Item Rachel habet ancillam Balam, que interpretatur inveterata, et significat solicitudinis quietem, que contemplative deservit. Lc. 10.g. dicit Martha. Domine, non est tibi cure, quod soror mea reliquit me solam ministrare, etc. BERNARDUS Felix domus Θ ubi Martha semper conqueritur de Maria.
marg.| Lia quatuor filios genuit, Rubem, Simeon, Levi, Iudam. Ruben interpretatur visio. Simeon, auditus. Levi, additus. Iudas, confessio. Hec quatuor debet habere quilibet. Primo, oportet ut sit Ruben, id est ut videat, et attendat quanta pro ipso passus est Christus. Is. 43.d. Reduc me in memoriam, et iudicemur simul. Secundo, oportet ut sit Simeon, id est audiat Dominum comminantem malis, et exhortantem bonos. Is. 30.e. Erunt oculi tui videntes preceptorem tuum, et aures tue audientes verbum post tergum monentis. Tertio oportet, ut sit Levi, id est ut addat fidem auditis et fidei operis executionem, ut sic addatur consortio iustorum. Mal. 3.a. Sedebit Dominus conflans, et emundans argentum, et purgabit filios Levi, et colabit eos quasi aurum, et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia. Quarto, oportet ut sit Iudas, ut confiteatur Domino confessionem laudis, propter ipsum penitentiam agendo. Ps. 137. Confitebor tibi Domine in toto corde meo, quoniam audisti omnia verba oris mei. De his quatuor simul dicitur Iob. ult. a. Auditu auris audivi te, ecce Simeon. Nunc autem oculus meus videt te, ecce Ruben. Idcirco ipse me reprehendo, ecce Levi. Et ego penitentiam in favilla, et cinere, ecce Iudas. Vel aliter. Primo nascitur Ruben, secundo Simeon, tertio Levi, quarto Iudas, quia homo se videns, et considerans infirmitatem suam, humiliatur ; humiliatus, exauditur ; exauditus, assumitur ad gloriam ; assumptus in gloria, confitetur confessione illa, de qua Ps. In nomine tuo confitebuntur in seculum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 29), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_29)

Notes :