Hugo de Sancto Caro

Capitulum 32

Numérotation du verset Gn. 32,1 

1Iacob autem2 abiit itinere quo ceperat.
1 Hic incipit cap. .XXXII. ΩJ ΩS |
2 autem Rusch ] quoque Weber |
3Fueruntque4 ei obviam angeli Dei,5
3 Hic incipit cap. iuxta capitala Stephani Langton ( ) |
4 Fueruntque] Fuerunt P14417 , Veneruntque ΨF |
5 Dei] Domini ΩS |
Numérotation du verset Gn. 32,2 

quos cum vidisset ait: Castra Dei sunt hec.
Et appellavit nomen loci illius Manaim, id est Castra.
Numérotation du verset Gn. 32,3 

Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom.
Numérotation du verset Gn. 32,4 

Precepitque eis dicens: Sic loquimini domino meo Esau: Hec dicit frater tuus Iacob:
Apud Laban peregrinatus sum et fui usque in presentem diem.
Numérotation du verset Gn. 32,5 

Habeo boves
et asinos
et6 oves
6 et Rusch ] om. Weber
et ancillas7
7 et ancillas et servos Rusch ] et servos atque ancillas Weber
et servos.
Mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo.
Numérotation du verset Gn. 32,6 

Reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes: Venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris.
Numérotation du verset Gn. 32,7 

Timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat,
greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas
Numérotation du verset Gn. 32,8 

dicens: Si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam, alia turma que reliqua est salvabitur.
Numérotation du verset Gn. 32,9 

Dixitque Iacob:
Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac, Domine qui dixisti mihi: Revertere in terram tuam et in locum nativitatis tue et benefaciam tibi,
Numérotation du verset Gn. 32,10 

minor sum
cunctis miserationibus tuis8
8 tuis Rusch ] om. Weber
et veritate tua9 quam explesti servo tuo. In baculo meo transivi Iordanem istum
9 tua Rusch ] om. Weber
et nunc cum duabus turmis regredior.
Numérotation du verset Gn. 32,11 

Erue me de manu fratris mei10 Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.
10 fratris mei Rusch ] + de manu Weber
Numérotation du verset Gn. 32,12 

Tu locutus es ut11
11 ut Rusch ] quod Weber
benefaceres mihi12 et dilatares semen meum sicut arenam maris que pre multitudine numerari non potest.
12 benefaceres mihi Rusch ] bene mihi faceres Weber
Numérotation du verset Gn. 32,13 

Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his que habebat munera Esau fratri suo
Numérotation du verset Gn. 32,14 

capras ducentas,
hircos viginti,
oves ducentas et13 arietes viginti,
13 et Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 32,15 

camelos fetas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.
Numérotation du verset Gn. 32,16 

Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges
dixitque pueris suis: Antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem.
Numérotation du verset Gn. 32,17 

Et precepit priori dicens: Si obviam14 habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te: Cuius es et quo vadis et cuius sunt ista que sequeris?
14 obviam Rusch ] obvium Weber
Numérotation du verset Gn. 32,18 

Respondebis: Servi tui Iacob, munera misit domino suo15 Esau. Ipse quoque post nos venit.
15 suo] meo Weber
Numérotation du verset Gn. 32,19 

Similiter dedit mandata16 secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur greges dicens: Iisdem17 verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum
16 dedit mandata Rusch ] inv. Weber |
17 iisdem Rusch ] hisdem Weber |
Numérotation du verset Gn. 32,20 

et addetis: Ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus que precedunt et postea videbo illum18. Forsitan propitiabitur mihi.
18 illum Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 32,21 

Precesserunt itaque munera ante eum,
ipse vero mansit nocte illa in castris.
Numérotation du verset Gn. 32,22 

Cumque mane19 surrexisset, tulit duas uxores20 et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc.
19 mane Rusch ] mature Weber |
20 uxores Rusch ] + suas Weber |
Numérotation du verset Gn. 32,23 

Transductisque omnibus que ad se pertinebant,
Numérotation du verset Gn. 32,24 

remansit solus. Et ecce vir luctabatur cum eo usque mane,
Numérotation du verset Gn. 32,25 

qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit.
Numérotation du verset Gn. 32,26 

Dixitque ad eum: Dimitte me. Iam enim ascendit aurora.
Respondit: Non dimittam te nisi benedixeris mihi.
Numérotation du verset Gn. 32,27 

Ait ergo: Quod nomen est tibi?
Respondit: Iacob.
Numérotation du verset Gn. 32,28 

At ille: Nequaquam, inquit, Iacob appellabitur nomen tuum
sed Israel,
quoniam si contra Deum fortis fuisti
quanto magis contra homines prevalebis.
Numérotation du verset Gn. 32,29 

Interrogavit eum Iacob: Dic mihi quo appellaris nomine. Respondit: Cur queris nomen meum, quod est Mirabile21? Et benedixit ei in eodem loco.
21 quod est Mirabile Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 32,30 

Vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuel dicens: Vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea.
Numérotation du verset Gn. 32,31 

Ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuel. Ipse vero claudicabat pede.
Numérotation du verset Gn. 32,32 

Quam ob causam non comedunt filii Israel nervum qui emarcuit in femore Iacob usque in presentem diem, eo quod tetigerit nervum femoris eius et obstupuerit22.
22 obstupuerit Rusch ] obstipuerit Weber

Capitulum 32

Numérotation du verset Gn. 32,1 
marg.| {1. 45ra} a Iacob autem abiit itinere] non aspiciens retro. GLOSSA Superatis preteritis tentationibus, etc. HIERONYMUS Quocumque pergo, inimicum meum mecum porto, scilicet carnem.
marg.| {c} Frater tuus Iacob] id est consors nature, non gratie.
marg.| {d} Peregrinatus sum] Hbr. 13.c. Non enim habemus hic manentem civitatem, etc.
marg.| {f} Reversi sunt nuntii] Tria peccata vocat. 1Io. 2.c. Tres turme Chaldeorum. Iob. 1.d. Tria, in quibus servierunt Pharaoni, id est diabolo filii Israel, lutum, later, et palea. Ex. 5.b. Tria peccata, in quibus tentatus est Dominus. Mt. 4.a. Et victus Adam, supra 3.b. Hic est murus diaboli de quo. Et in Deo meo transgrediar murum. Hec est nubes que impedit orationem. Lam. 3.e. Hec est Sartago. Ez. 4.a. AUGUSTINUS movet questionem, quare Iacob timuit, cum facta fuerit ei promissio per Angelum, cui credere tenebatur. Ad hoc dicit quod licet timuerit, non tamen de promissione diffisus est : Potuit enim stare illa promissio, et tamen Esau potuit ei multa inferre.
marg.| {h} Timuit Iacob valde] 2Par. 20.c. Cum ignoremus, quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te.
marg.| {i} In duas turmas, dicens] Ancillas, et filios earum in priori turma posuit, in secunda liberas, uxores, et filios earum, ita tamen, quod in extremitate eius posuit Rachel, et filium, tamquam cariores. Unde quidam erraverunt hic, putantes Rachel, et Ioseph tertiam turmam constituisse. Sic autem divisit, ut si veniret Esau ad nocendum, et priorem turmam percuteret, reliqua fugiens salvaretur.
marg.| {k} Deus patris] <GLOSSA> INTERLINEARIS Ne iter totum humano consilio tribueret, adiungit orationem, quia predestinatio Dei precibus adiuvatur.
marg.| {l} Qui dedisti mihi] Sic orat, ut spem timore moderetur, et timorem spe consoletur.
marg.| {m} Minor sum] id est indignus.
marg.| {n} Miserationibus tuis] etc. scilicet mihi impensis, etc.
marg.| {1. 45va} Δ a In baculo meo] GREGORIUS Per baculum intelligitur austeritas legis, que transiit, cum ventum est ad Baptismum, hoc est cum activis, et contemplativis.
marg.| {b} Iordanem istum] Quomodo dicit istum, cum longe adhuc esset a Iordane ? Respondeo. In eminentia montis erat, et poterat videre Iordanem. Non enim distabat ab eo, nisi per campestria Moab, que plana sunt, nec visum impediebant.
marg.| {e} Separavit de his] etc. <GLOSSA> INTERLINEARIS Parat eum placare muneribus, cui displicebat in moribus.
marg.| {f} Seorsum greges] <GLOSSA> INTERLINEARIS ut placarent munera multitudine, sicut magnitudine.
marg.| {g} Munera misit] ut ante esset muneribus reconciliatus, quam a fratre visus.
marg.| {h} Placabo eum] <GLOSSA> INTERLINEARIS Hec interposita sunt a scriptore. Ordo verborum Iacob : Placabo eum, et post hec videbo faciem eius.
marg.| {i} Precesserunt itaque munera] <GLOSSA> INTERLINEARIS Hoc prudenter fecit, ut per nuntios voluntatem fratris agnosceret.
marg.| {m} Luctabatur cum eo] Sunt quidam, qui dicunt, quod lucta Iacob cum Angelo fuit manualis, quia Angelus apparebat in forma humana : Unde et vir dicitur. Et quod fuerit manualis, volunt haberi ex eo, quod dicitur :   [Tetigit nervum femoris eius] Alii dicunt, quod spiritualis, quod videtur velle HIERONYMUS super Is. 49. ubi dicit sic, Cum Angelo oratione, non manibus luctabatur Iacob, qui eum custodierat in peregrinatione, qui tunc eum volebat relinquere, et ad Deum evolare, sed Iacob oratione obtinuit benedictionem, qui inquit ei : Sicut oratione obtinuisti apud Deum, ita et gratiam Esau obtinebis humilitate. Ad id facit illud Os. 12.b. Invaluit Iacob ad Angelum, et confortatus est, flevit, et rogavit eum, et in Bethel invenit eum. Forte utrumque verum est. Unde et Iacob proposuit, de cetero non comedam nervum, et idipsum posteritas eius observat.
marg.| {o} Dimitte me] Quare dixit hoc Angelus ? Timebatne lucem ? Non, quia Angelus Domini erat. Solutio. Ideo dixit hoc Angelus, ut Iacob iter suum more viatoris perficeret, qui in aurora arripuit iter. Unde sensus est : Dimitte me, quia aurora est, et debes aggredi iter tuum. Vel forte hoc dixit, nolens videri luctari cum Iacob.
marg.| {1. 46ra} Δ {b} Nequaquam, inquit, Iacob appellabitur] etc. HIERONYMUS IOSEPHUS in primo Antiquitatum lib. Israel ideo dictum putat, quod adversus Angelum stetit. Ego autem hoc in Hebreo invenire non potui, sed etymologiam nominis imposuit. ipse Angelus dicens,   [Quoniam si contra Deum fortis fuisti] etc. Sarith. enim quod ab Israel vocabulo derivatur, principem sonat, quasi non vocabitur nomen tuum supplantator, id est Iacob, sed princeps cum Deo, id est Israel. Quo modo enim ego princeps sum, sic et tu qui mecum luctari potuisti, princeps vocaberis. Si autem mecum qui Deus sum, vel Angelus, quia plerique varie interpretantur, pugnare potuisti, quanto magis cum hominibus, id est cum Esau quem formidare non debes ? Qui autem in libro Hebreorum nominum, interpretatur Israel, vir videns Deum, non tam vere, quam violenter interpretatum videtur. Hic enim Israel per has litteras scribitur, iod, schin, res, aleph, lamed, quod interpretatur princeps Deus, vel directus Deus. Vir vero videns Deum his litteris scribitur, ut vir tribus litteris scribatur, aleph, iod, schin, et dicatur Is. Videns ex tribus, res, aleph, he, et dicatur rah. El vero ex duabus, aleph, et lamed, et interpretatur Deus, vel fortis. Quamvis igitur grandis auctoritatis sint, et eloquentie ipsorum umbra nos opprimat, qui Israel virum, vel mentem videntem Deum transtulerunt, nos magis Scripture, et Angeli, vel Dei, qui Israel ipsum vocavit auctoritate ducimur, quam cuiuslibet eloquentie secularis.
marg.| {c} Sed Israel] IOSEPHUS dicit hoc nomen Israel Hebraice sonare luctantem Angelum sanctum. In libro vero interpretationum nominum Hebreorum interpretatur vir videns Deum. Is enim vir, el Deus, ra videns dicitur. Hanc vero interpretationem dicit HIERONYMUS non tam vere, quam violenter factam esse : illam dicit IOSEPHUS se in Hebreo non invenisse. Unde dicit hoc nomen Israel sonare princeps cum Deo. Sic enim Angelum interpretatum asserit, quando dixit : Si contra Deum princeps, vel fortis fuisti, etc. contra homines prevalebis. Et ita benedixit ei mutando nomen, et confortando, ne timeret Esau. Quia enim stetit invictus contra Deum, signum fuit, quod staret invictus contra fratrem.
marg.| {d} Cur queris] quasi dicat incomprehensibilis est Deus.
marg.| {e} Benedixit ei] id est priorem benedictionem confirmavit.
marg.| {f} Vidi Dominum] quem supra dixit virum, quia Deus homo erat futurus.   [Vidi Dominum] quia cognovi Deum, quod ipse me, cognoscere dignatus est. Hec cognitio in fine plenissime fiet. Unde : Tunc cognoscam, sicut et cognitus sum.
marg.| {g} Ad faciem] non quia Deus videri possit, sed formam vidit, in qua Deus locutus est ei.
marg.| {h} Et salva facta est anima mea] id est de valde debili plurimum confortata.
Numérotation du verset Gn. 32,moraliter 
marg.| Moraliter. {a} Iacob autem abiit] Post recessum a Laban, id est a mundo, obviam occurrunt ei Angeli, non unus, sed acies, quasi parati iuvare, et consolari. Ps. 93. Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tue letificaverunt animam meam. Mt. 4.b. Post recessum diaboli, accesserunt Angeli ad Iesum, et ministrabant ei. Lc. 22.e. Domino orante in agonia, astitit Angelus confortans eum. Ita penitentes hostes habent a tergo, peccati refricationem, a facie vero tentationem, sicut Iacob a tergo habuit Laban insequentem, a facie Esau venientem, id est tentationes carnis. De quo HIERONYMUS, Quocumque pergo, inimicum meum mecum porto. Contra primum, confessio, contra secundum, oratio necessaria est.
marg.| {b} Misit autem et nuntios] Nuntii, qui premittuntur, sunt cogitationes, que prevolant ad considerationem peccatorum. Et quidam mittunt hos nuntios, ut veniant peccata, quidam vero ne veniant. De primis dicitur Is. 75.b. Misisti legatos tuos procul, et humiliata es usque ad inferos. Et Iudith. 3.a. legitur, quod reges universarum urbium, et provinciarum, miserunt legatos suos ad Holophernem, dicentes : Desinat indignatio tua super nos, melius est, ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi {1. 45rb} magno, et subditi simus tibi, quam morientes ipsi cum interitu nostro servitutis nostre damna patiamur. De secundis nuntiis legitur Is. 37.a. Quod Sennacherib comminante per Rapsacem populo, qui erat in Hierusalem, misit Ezechias Rex Iuda ad Isaiam Prophetam, Eliachim, et Sobriam, et seniores de Sacerdotibus opertos sacco, et liberatus est. Hoc est quod dicitur Ecclesiast. 2.a. Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia, et in timore, etc. Tunc enim debet homo precogitare, si hoc accideret, tale remedium si posset adhiberi : Et contra illud tale, viri perfecti, et experti multos possunt huiusmodi nuntios mittere, qui possunt cogitare de luxuria, et non luxuriari, de pecunia, et non appetere. Tales debent audire confessiones non neophyti, qui cito moveri possent. Et hoc est, quod dicitur Is. 37.a. quod Ezechias misit de sacerdotibus seniores.
marg.| {d} Peregrinatus sum] a Domino, scilicet in peccatis preteritis. Lc. 15.c. Filius adolescentior accepta portione, peregre profectus est in regionem longinquam.
marg.| {e} Ut inveniam gratiam] etc. Quodammodo iustus homo, et sanctus gratiam petit a diabolo, ut scilicet eum non infestet, tamen mittens nuntios ordinat eos quasi aciem belli. Hoc est, quod possumus velle, et petere a Deo, quod vitia, vel demones non infestent nos, et tamen timentes, ordinare debemus in nobis aciem virtutum. Contra superbiam, que prima est in acie diaboli, ordinare in fronte nostre aciei humilitatem, non solum cordis, sed et corporis, que consistit maxime in habitus vilitate, et gestus compositione. Sir. 19.d. Amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis enunciant de ipso. Interior vero humilitas est, sicut dicit AUGUSTINUS sensus proprie vacuitatis, ut scilicet de se sentiat semper minima. BERNARDUS Vere humilis non vult videri humilis, sed reputari vilis. Contra invidentiam, caritatem. Contra iram, mansuetudinem, qua homo nec iniuriam, nec contumeliosa verba sentit. Et beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Mt. 5.a. Contra acediam, hilaritatem : Hilaris enim religio placet Deo. Contra avaritiam, elemosynarum largitionem. Contra gulam, ieiunium. Contra luxuriam, vigilias. Per vigilias enim maxime domatur caro. Unde B. Benedict. reg. c. 8. circa diluculum, quando maxime fervet caro, precipit vigilandum. Eccl. 31.a. Vigilia honestatis tabefaciet carnes. Contra spiritualia peccata, ut est mentis sagacitas, inconstantia, et huiusmodi, valet maxime quies, et oratio.
marg.| {g} Ecce properat] timuit. Audito peccato timet vir iustus sibi. Timor enim quasi medicina est contra peccatum Prv. 14.b. Sapiens timet, et declinat a malo. Timens autem fugit ad orationem. Mt. 14.d. Videns ventum validum timuit, et clamavit : Domine, salvum me fac.
marg.| {i} In duas turmas] Due turme fugientium a peccato, et contra peccatum pugnantium ; spes, et timor. Ancille cum filiis, turma timoris : libere cum filiis, turma spei. Prior turma convenit ex consideratione sue fragilitatis. Secunda ex contemplatione divine pietatis. Prior sustinet insultus, secunda superat. He sunt due mole, inter quas molitur penitens, ut fiat panis Christo. Dt. 24.b. Non accipies loco pignoris superiorem, aut inferiorem molam, quia timor sine spe deprimit in desperationem. Spes sine timore degenerat in presumptionem. Vel due turme, sunt geminus pudor, et geminus timor. Si attendimus Deum patrem, et benefactorem, contra quem peccavimus, geminus pudor. Si advertimus Dominum Deum, et fortem, et iustum iudicem, geminus timor.
marg.| * {a} In baculo] etc. Per baculum, peccatum significatur. Is. 36.b. Ecce confidis super baculum istum arundineum confractum, super Egyptum, cui si innixus fuerit homo, intrabit manum eius, et perforabit eam. Per Iordanem, gratia baptismatis, quam transgreditur quis per peccatum. Et quia peccatum totum hominis est, recte dicit Iacob :   [In baculo meo] etc.
marg.| {c} Nunc cum duabus turmis] Due turme, cum quibus reditur a peccato, sunt multitudo pene, et miserie reproborum, et immensitas glorie electorum, que duo si abscondit quis in corde, facile revertitur a peccato. Os. 11.b. In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis.
marg.| {d} Matres cum filiis] Matres, sunt bona naturalia anime : Filii opera bona : Vir qui generat hos filios, gratia Dei. 1Cor. 15.b. Plus omnibus laboravi, non ego, sed gratia {1. 45vb} Dei mecum. Is. 26.c. Omnia opera nostra operatus es in nobis. Vel Iacob, Christus, qui non timet sibi, sed matribus, et filiis, quos diabolus percutere nititur quantum potest. Is. 13.d. Suscitabo super vos Medos, qui non querent argentum, nec aurum volent, sed tantum sagittis parvulos interficient, et lactantibus uteris non miserebuntur.
marg.| {k} Et transivit vadum Iaboc] Iaboc interpretatur pulvis, et significat mundi solicitudines, que oculos spirituales excecant, et quanto quis magis in hoc pulvere sufflat, tanto magis excecatur. De hoc pulvere dicitur Ex. 8.d. Percussit Aaron virga pulverem terre, et facti sunt ciniphes in hominibus, et iumentis, quia mundi solicitudines tam clericos (qui deberent esse homines) quam laicos (qui sunt ut iumenta clericorum) occupant. Eccles. 1.c. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. Nec etiam tantum filii hominum, sed et filii Dei, id est viri religiosi, et rectores hominum, id est prelati : Quod non est bonum. Ex. 18.c. dicit Iethro Moysi : Non bonam inquit rem facis, stulto labore consumeris, et tu, et populus iste, qui tecum est : Ultra vires tuas est negotium, solus illud sustinere non poteris, sed audi verba mea, atque consilia, et Dominus erit tecum : Esto tu populus in his, que ad Deum pertinent. Hoc pulvere transito Iacob, id est prelatus, vel quilibet iustus, remanet solus vacans contemplationi, et statim habet Angelum, id est divinam consolationem, et luctam. Et sicut dicit GREGORIUS, qui luctatur, aliquando se superiorem, aliquando inferiorem invenit, et contemplativus in contemplationis certamine modo superat, quando aliquid de incircumscripto lumine gustat, modo succumbit, quando degustando iterum deficit, tunc vincitur Angelus, quando humano intellectu, et intimo comprehenditur Deus. Et nota quod dicitur hic :
marg.| {l} Traductisque omnibus, que ad se pertinebant, remansit solus] hoc est, quod Prelatus, et quilibet iustus, suis in tuto locatis, in contemplatione se abscondit. Hoc est, quod legitur Mt. 14.c. quod refectis populis ex quinque panibus, statim compulit discipulos ascendere naviculam, et precedere se trans fluvium, donec dimitteret turbam, et dimissa turba, ascendit in montem solus orare.
marg.| {n} Tetigit nervum femoris] etc. Post visionem Angeli emarcuit nervus, quia inspecta suavitate dulcedinis Dei, marcescit in homine carnalis voluptas. Ier. 31.d. Postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Vel nervus, fortitudo, et viri sancti debilitati in corpore, confortantur in spiritu. 2Cor. 4.d. Licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is qui intus, est renovatur de die in diem.
marg.| {o} Dimitte me] Quasi victus esset Dominus dicit :   [Dimitte me] quia sancti suis orationibus, et desideriis tenent eum, ne in peccatoribus suam exerceat iustitiam. Is. 64.c. Non est, qui invocet nomen tuum, qui consurgat, et teneat te.
marg.| {a}* Iam enim ascendit aurora] quasi dicat Angelus Prelato contemplationi vacanti. Desine a contemplatione, et curre ad opera active. Ps. 103. Exibit homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperam. Quia in die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum eius. Hoc est, quod legitur Ct. 7.d. Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis, mane surgamus ad vineam. Quasi dicat sponsa : Prius quam egrediamur ad actionem, commoremur paululum in contemplatione, et sic mane surgamus ad opera. Sepe enim melius invenitur Dominus per operationis laborem, quam per otium contemplationis. Ct. 3.a. In lectulo meo per noctem quesivi quem diligit anima mea : Quesivi illum, et non inveni. Quid igitur facies ? Et ipsa dicit : Surgam, et circuibo civitatem. Nec statim invenit, quia non in primo die, vel in secundo, ostendit Dominus se operantibus, sed tandem post magnum laborem. Unde subiungit : Quesivi illum, et non inveni. Et post ; Paululum cum pertransissem, inveni, et non dimittam eum, donec introducam illum in domum matris mee. Et hoc est, quod dicitur hic :   [Non dimittam te, nisi benedixeris]
marg.| {1. 46rb} {b} Nequaquam] Post luctam mutatur nomen, de Iacob fit Israel, quia ut dicit auctoritas ; Non erit Israelita, qui prius non fuerit Iacobita. Io. 1.f. Intuitus eum Iesus dixit : Tu es Simon filius Iona, tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. quasi dicat Si fueris obediens, eris cognoscens. Idem est hic ; Non eris Iacob ultra, sed Israel. Apc. 14.a. Vidit Ioannes centum quadraginta quatuor millia habentes nomen eius, id est Agni, et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis, id est de utriusque notitia gloriantes. Io. 17.a. Hec est autem vita eterna, etc.
marg.| {f} Vidi Dominum facie ad faciem] Aliqui vident Dominum aversum a se, aliqui vident conversum ad se. Aversum a se vident, qui eum contemplantur, tamquam iudicem iratum Ps. 29. Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Conversum videt, qui intuetur eum, sicut patrem placatum. Ier. 31.d. Converte me, Domine, et convertar, quia tu es Dominus Deus meus, postquam convertisti me, egi penitentiam. Ideo clamat Ps. 79. Ostende nobis, Domine, faciem tuam, et salvi erimus. Vel sicut dicitur Io. 1.b. Deum nemo vidit unquam. Et Ex. 33.d. Non me videbit homo, et vivet. Ideo benedicit Iacob ;   [Vidi Dominum facie ad faciem] non dicit in faciem, sed facie ducente ad faciem. Per faciem enim fidei venitur ad faciem speciei, que erit in patria. Et hoc est, quod legitur 2Cor. 3.d. Nos vero revelata facie gloriam Dei speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini spiritu. Et nota quod dicitur ibi : A claritate in claritatem, hoc est quod sequitur hic :
marg.| {i} Ortusque est statim Sol, postquam] etc. Phanuel enim interpretatur facies Dei, etc. Qui transierit statum fidei, qua faciem Dei speculamur in via, statim orietur ei Sol plene lucens in patria. Mal. ult. a. Vobis timentibus nomen meum, orietur Sol iustitie, et sanitas in pennis eius. Et hoc est, quod dicitur hic ;   [Et salva facta est anima mea] etc.
marg.| {k} Ipse vero claudicabat] Ille claudicat, qui tantum uno pede terre innititur. Duo pedes, necessitas, et voluptas. Ille ergo cum Iacob claudicat, qui tantum necessitatem in temporalibus, non voluptatem sibi postulat.
marg.| {l} Quam ob causam] Filii Israel videntes, et imitantes Deum, non comedunt nervum, id est fortitudinem, et voluptatem carnis non appetunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 32), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_32)

Notes :