Hugo de Sancto Caro

Capitulum 35

Numérotation du verset Gn. 35,1 

Interea locutus est Deus ad Iacob: Surge et ascende Bethel et habita ibi.
Facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.
Numérotation du verset Gn. 35,2 

Iacob vero convocata omni domo sua ait: Abicite deos alienos qui in medio vestri sunt
et mundamini
ac mutate vestimenta vestra.
Numérotation du verset Gn. 35,3 

Surgite et ascendamus in Bethel
ut faciamus ibi altare Domino1
1 Domino Rusch ] Deo Weber
qui exaudivit me in die tribulationis mee et fuit socius itineris mei.
Numérotation du verset Gn. 35,4 

Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et inaures que erant in auribus eorum
at ille infodit ea sub2 terebinthum que est post urbem Sichem.
2 sub . Rusch Edmaior ] subter Weber
Numérotation du verset Gn. 35,5 

Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates
et non sunt ausi persequi recedentes.
Numérotation du verset Gn. 35,6 

Venit igitur Iacob Luzam, que est in terra Chanaan, cognomento Bethel, ipse et omnis populus cum eo.
Numérotation du verset Gn. 35,7 

Edificavitque ibi altare et appellavit nomen loci illius3 Domus Dei. Ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum.
3 illius Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 35,8 

Eodem tempore mortua est Debora, nutrix Rebecce et sepulta ad radices Bethel subter quercum; vocatumque est nomen loci illius4 Quercus Fletus.
4 illius Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 35,9 

Apparuit autem iterum Deus Iacob quando5 reversus est de Mesopotamia6 Syrie7et venit in Bethel. Benedixitque ei
5 quando Rusch ] postquam Weber |
6 Mesopotamia Edmaior. Rusch ] Mesopotamiam Weber |
7 et venit in Bethel Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 35,10 

dicens: Non ultra vocaberis8 Iacob,
8 ultra vocaberis Rusch ] inv. Weber
sed Israel erit nomen tuum.
Et appellavit eum Israel.
Numérotation du verset Gn. 35,11 

Dixitque ei: Ego Deus omnipotens. Cresce
et multiplicare.
Gentes et populi nationum ex te erunt9.
9 ex te –erunt Rusch ] inv. Weber
Reges
de lumbis tuis egredientur.
Numérotation du verset Gn. 35,12 

Terramque quam dedi Abraham et Isaac dabo tibi
et semini tuo
post te.
Numérotation du verset Gn. 35,13 

Et recessit ab eo.
Numérotation du verset Gn. 35,14 

Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei10 Deus,
10 fuerat ei Rusch ] inv. Weber
libans super eum libamina
et effundens oleum.
Numérotation du verset Gn. 35,15 

Vocansque nomen loci illi11 Bethel.
11 illi Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 35,16 

Egressus autem12 inde, venit verno tempore
12 autem Rusch ] om. Weber
ad terram que ducit Ephratam,
in qua, cum parturiret Rachel,
Numérotation du verset Gn. 35,17 

ob difficultatem partus periclitari cepit. Dixitque ei obstetrix13: Noli timere, quia et hunc habebis filium.
13 obstetrix Rusch ] obsetr- hic et ubique Weber
Numérotation du verset Gn. 35,18 

Egrediente autem anima pre dolore et imminente iam morte vocavit nomen filii sui Benoni, id est filius doloris mei.
Pater vero appellavit eum Beniamin, id est filius dextere.
Numérotation du verset Gn. 35,19 

Mortua est ergo Rachel et sepulta in via que ducit Ephratam, hoc14 est Bethleem.
14 hoc Rusch ] hec Weber
Numérotation du verset Gn. 35,20 

Erexitque Iacob titulum super sepulcrum eius, hic est titulus monumenti Rachel usque in presentem diem.
Numérotation du verset Gn. 35,21 

Egressus inde, fixit tabernaculum
trans turrem Gregis.
Numérotation du verset Gn. 35,22 

Cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala, concubina patris sui,
quod illum minime latuit. Erant autem filii Iacob duodecim.
Numérotation du verset Gn. 35,23 

Filii Lie: primogenitus Ruben et Simeon et Levi et Iudas et Isachar et Zabulon.
Numérotation du verset Gn. 35,24 

Filii Rachel: Ioseph et Beniamin.
Numérotation du verset Gn. 35,25 

Filii Bale, ancille Rachelis: Dan et Neptalim.
Numérotation du verset Gn. 35,26 

filii Zelphe, ancille Lie: Gad et Aser. Hii filii Iacob qui nati sunt ei in Mesopotamia15 Syrie.
15 Mesopotamia Rusch ] Mesopotamiam Weber
Numérotation du verset Gn. 35,27 

Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee. Hec est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac.
Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum.
Numérotation du verset Gn. 35,29 

Consumptusque etate,
mortuus est et appositus est16 populo suo
16 est Rusch ] om. Weber
senex et plenus dierum. Et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui.

Capitulum 35

Numérotation du verset Gn. 35,1 
marg.| Interea locutus est Dominus ad Iacob] Iacob posito in tribulatione apparet Dominus, et precipit, ut ascendat in Bethel, ubi ei apparuerat. Supra 28.d. et dicens quo ascendat. reliquit eius industrie, quomodo ascenderet.
marg.| {g} Abiicite Deos] Hoc dixit Iacob, quia invenerat Deos Laban, quos fuerat furata Rachel. 1Rg. 7.a. Samuel dicit. Auferte Deos alienos de medio vestri.
marg.| {i} Vestimenta] Ex. 19.b. Lavent vestimenta sua, et sint parati in diem tertium.
marg.| {n} Et inaures] etc. Glossa Augustini Ipsi ornabant idola sua auro, et argento, quare inaures : que si ornamenta erant, ad idololatriam non pertinebant.
marg.| {1. 49ra} Δ Sed intelligendum est, philateria fuisse deorum alienorum. Ipsi ornabant idola sua, auro, et argento. Ez. 16.b. Tulisti aurum, et argentum, que dedi tibi, et fecisti imagines masculinas. Os. 2.b. Argentum multiplicavi eis, et aurum, que fecerunt Baal.
marg.| {a} Subter terebinthum] Terebinthus est quedam species quercus nigre. Tradunt quidam, quod David tulit eam in Hierusalem, et conflavit in materiam templi edificandi.
marg.| {d} Terror Dei] <GLOSSA> INTERLINEARIS Immissus a Deo, promissa sua in Iacob, et filiis eius tuebatur.
marg.| {e} Venit igitur Iacob Luzan, que est in terra Chanaan cognomento Bethel] AUGUSTINUS notandum est tria nomina huius civitatis esse commemorata. Ulam quod prius vocata est, cum illuc venisset Iacob pergens in Mesopotamiam, et Bethel, quod ipse Iacob imposuit, et Luza. Nec mirum, multis enim civitatibus, et fluminibus, sicut et ipsis hominibus, multis de causis adduntur nomina, vel mutantur.   [Venit igitur Iacob Luzan] etc. HIERONYMUS Ecce manifeste comprobatur Bethel, non Ulam, ut supra dictum est, sed Luzan, id est Amygdalum, antea esse vocatam.
marg.| {f} Fugeret fratrem] Supra 28.c.
marg.| {h} Delbora nutrix] que forte fuerat secuta Iacob in Mesopotamiam, unde adduxerat eam Rebecca, vel forte venerat obviam Iacob.
marg.| {n} Non vocaberis ultra Iacob] Querit AUGUSTINUS cum Supra 32.f. dictum fuerit. Non vocaberis ultra Iacob, sed Israel, quare hic iterum repetatur. Et solvit, quod hoc nomen Israel prius imponendum ab Angelo predicitur, hic autem a Deo imponitur. Item querit, quomodo dictum sit. Non vocaberis ultra Iacob, cum adhuc vocetur Iacob. Et respondet, quod per hanc dictionem, ultra, designavit presentem statum, ubi videtur Deus in enigmate, et cum lucta, tandem videbitur Deus sicut est. Et hoc est, quod dicitur,   [Non vocaberis ultra Iacob, sed Israel] id est non videbitis Deum obscure, nec in lucta eritis, sed videbitis aperte, et eritis in quiete. Apocalyps. 21.a. Neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quoniam priora transierunt. Nomen Iacob mutatur in Israel, ergo qui non fuerit Iacob, non erit Israel, id est qui non fuerit in labore certaminis, non erit in quiete eterne visionis 2Tim.2.a. Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit. Legaliter certat, qui peccata declinat, legalius, qui et bona facit, legitime, qui in utroque perseverat. Mt. 10.c. Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Igitur qui hic fuerit Iacob, ibi appellabitur Israel. Is. 65.c. Servos suos vocabit Dominus nomine alio, in quo qui benedictus est super terram, benedicetur in Deo. Amen.
marg.| {o} Deus omnipotens] Duo innuit hec littera, que necessaria sunt, timor, et amor. Deus amandus est, quia creavit. Omnipotens timendus est, quia iudicabit. Timor Dei facit declinare a malo. Amor facit proficere in bono. Iob. 23.d. Deus mollivit cor meum, et omnipotens conturbavit me.
marg.| {p} Cresce, et multiplicare] Hec promissio ad spirituale semen Iacob pertinet, sicut iam ante de Abraham dictum est. Omnes enim, qui supplantant vitia, et veterem hominem cum actibus suis deponunt, et mentis oculos ad Deum intendunt, recte ad Iacob pertinent, cuius fidem, et actus imitantur, regesque de lumbis eius egredientur. id est Sancti, qui secundum voluntatem Dei se, et subditos bene regunt, de cuius semine spirituali, id est imitatione fidei in bonis operibus fecundantur.   [Cresce, et multiplicare]
marg.| {1. 49va} Δ Nota elegantem ordinem, prius abiecta sunt idola, et infossa, postea emundatio facta, et vestimenta lota, tertio edificatum altare, et mortua Delbora, et modo dicitur. [Crescere, et multiplicare] Cresce in te per virtutum opera, et postea multiplicare in aliis per predicationis verba. Supra 21.c. Crevit puer, et factus est iuvenis sagittarius. Iob. 5.d. Visitans speciem tuam non peccabis, et scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terre.
marg.| {a} De lumbis tuis egredientur] De lumbis dissolutis nascitur semen carnale, de lumbis succinctis, semen spirituale. 1Cor. 15.f. Qualis terrenus, tales et terreni, et qualis celestis, tales et celestes. Ideo dicitur Ier. 1.d. Accinge lumbos tuos, et surge, et loquere. Io. 3.a. Quod natum est de carne, caro est, et quod natum est ex spiritu, spiritus est.
marg.| {b} Et recessit ab eo] aliquando venit Christus in animam, quando vult, recedit, ut non sentiatur. Io. 3.a. Spiritus, ubi vult, spirat, et vocem eius audies, et nescies unde veniat, aut quo vadat. Iob. 9.b. Si venerit ad me, non videbo eum, si abierit, non intelligam eum. Ideo sponsa quando non sentit eum, recessisse putans clamat : Revertere, similis esto, dilecte mi, capree, hinnuloque cervorum super montes Bethel. Ct. 2.d.
marg.| {c} Titulum lapideum] Militans Ecclesia est Bethel, ibi posuit Dominus titulum lapideum, et altare, scilicet crucem suam. Is. 19.c. Erit altare Domini in medio terre Egypti, et titulus Domini iuxta terminum eius. Terminus est exitus de hac vita, ubi debet semper esse memoria Crucis Christi. Unde et morientibus affertur Crux. Michee 2.d. Transibit rex eorum coram ipsis, et Dominus in capite eorum.
marg.| {d} Libans] etc. Libamina sunt bona opera, facta ad imitationem passionis Christi. Et dicuntur sic, quia non sunt nisi quedam libatio totius. Oleum, hilaritatem, et pietatem intentionis significat. Mt. 6.c. Cum ieiunas, unge caput tuum oleo, et faciem tuam lava.
marg.| {e} Bethel] quasi domum Dei. Sed multi nostrum vocant eam, id est Ecclesiam, speluncam latronum, qui tantum intrant in eam, ut sibi rapiant bona pauperum. Ier. 7.b. Numquid non spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris ?
marg.| {f} Egressus] etc. Hic notatur progressus viri iusti, qui de loco mactationis, id est macerationis carnis sue venit ad terram lacte, et melle fluentem, id est ad Christum, in quo lac humanitatis est, et mel divinitatis. Ipse est via, que ducit Ephratam, id est ad celestem patriam, Io. 14.a. Ego sum via, etc. Ipse per se ducit ad se, per fidem humanitatis ducit ad comprehensionem divinitatis. Et nota, hiems est status culpe. Unde Mt. 24.b. Orate, ne fuga vestra fiat hieme, vel Sabbato. Ver est status penitentie. Ct. 2.c. hiems transiit, etc. Estas, status perfecte iustitie. Autumnus, status mortis, tunc enim colligit homo, que seminavit. In hac quarta die dicitur, Lazare, veni foras. Io. 11.f. Hiems tria habet tempora, tria scilicet peccata. Io. 2.c. Omne, quod est in mundo, etc. Ver similiter tria habet, scilicet tres partes penitentie. Estas similiter tria, scilicet pacem ab hostibus, quietem a laboribus, tranquillitatem a sollicitudinibus. Autumnus similiter tria. Laborem mortis, dolorem de peccatis, timorem de suppliciis eternis. Ecce duodecim menses anni. Iob. 39.a. Numquid parturientes cervas observasti, et dinumerasti menses partus earum ?
marg.| {g} Ephratam] HIERONYMUS Ephrata, et Bethleem unius urbis vocabulum est, sub interpretatione consimili. Interpretatur enim frugifera, et domus panis, propter panem {1. 49vb} qui de celo descendit.
marg.| {h} In qua] Anticipatio est, postea enim dicta est Ephrata, ab uxore Caleb, que ibi sepulta est. Bethleem vero propter incredibilem ubertatem sibi redditam, ut dicitur super Ruth. 1.a.
marg.| {i} Parturiret] id est laboraret in partu, et non posset parturire.
marg.| {k} Rachel] Rachel contemplativus quilibet, qui dum contemplatur, parturit. In verbo enim parturiendi notatur labor, et meditatio, que duo in contemplatione sunt. Eccles. 7.c. Dixi sapiens efficiar, et ipsa longius recessit a me. Rm. 11.d. O altitudo divitiarum sapientie, et scientie Dei, etc.
marg.| {l} Obstetrix] gratia, que suaviter omnia tractat. Iob. 26.d. Obstetricante manu eius eductus est coluber tortuosus.
marg.| {m} Noli timere] Non dicit noli dolere, quia perfecta caritas non dolorem, sed timorem foras mittit. a. Io. 4.d. Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor penam habet. Quasi dicat, tu habuisti unum, adhuc habebis istum.
marg.| {n} Egrediente autem anima] Isidor. Quid sibi vult, quod eumdem Bennoni Rachel, cum pareret, vocavit filium doloris mei, nisi futurum ex ea Tribu Paulum, qui affligeret filios Ecclesie tempore persecutionis sue ? Aliter per Beniamin, terrestris Hierusalem figuratur, que est in Tribu Beniamin, cuius populus gravi dolore matrem afficit, fundendo sanguinem prophetarum, et in necem Christi clamando. Sanguis eius super nos, et super filios nostros. HIERONYMUS Et factum est, cum dimitteret animam, siquidem moriebatur, vocavit nomen eius filius doloris mei : pater vero eius, vocavit nomen eius Beniamin. In Hebreo similitudo nominis resonat.
marg.| {1. 50ra} Δ Filius enim doloris mei, quod nomen moriens mater imposuit, dicitur Bennoni. Filius vero dextre, id est virtutis, quod Iacob mutavit Beniamin. Unde errant, qui putant Beniamin filium dierum interpretari. Dextera enim dicitur Iamin, et finitur in n. Dies quidem appellatur Iamim, et terminatur in m.
marg.| {a} Egressus inde fixit tabernaculum] etc. HIERONYMUS Hunc locum volunt esse Hebrei, ubi postea templum factum est, et turrim gregis significari, id est congregationis, et cetus. Unde Michee 4.c. Et turris gregis nebulosa Sion, etc. Illo quoque tempore Iacob trans locum, ubi postea templum edificatum est, habuisse tentoria dicitur. Sed si sequimur ordinem vie pastorum, iuxta Bethleem locus est, ubi vel Angelorum grex in ortu Domini cecinit, vel Iacob pecora sua pavit, loco nomen imponens. Vel quod verius est, quodam vaticinio futurum iam tunc mysterium monstrabatur.
marg.| {d} Erant autem filii Iacob] etc. AUGUSTINUS Queritur, quomodo hoc verum sit, cum Beniamin longe post natus sit, cum iam transisset Bethel, et appropinquaret Bethleem ? Sed ideo intelligitur dictum commemoratis duodecim filiis. Hi sunt filii Iacob, qui facti sunt in Mesopotamia Syrie, quia inter multos, unus tantum erat non ibi natus, qui tamen inde nascendi causam habuit, quia ibi copulata est mater eius patri. Nulla autem facilior est solutio huius questionis, quam ut per Synecdochen accipiatur.
marg.| {e} Arbee] HIERONYMUS Pro Arbee in Septuag. campum habetur, cum Hebron in monte sit. Eadem autem civitas antiquitus Mambre ab amico Abrahe dicta est.
marg.| {f} Populo] <GLOSSA> INTERLINEARIS id est Angelorum. Contra. Ipse descendit in limbum, et Angeli sunt in Empyreo. Solutio. Appositus est spe, tandem re.
marg.| {b} Abiit Ruben] Ruben, filius visionis, significat hic Iudeos, qui in lege, et Prophetis viderunt Deum, et queque futura. Ipsi abierunt, id est recesserunt a cultu Dei, et dormierunt cum Bala concubina patris sui, id est legem per suas traditiones corruperunt. Mt. 15.a. Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me, sine causa autem colunt me, docentes doctrinam, et mandata hominum. Sup. eod. Irritum fecistis mandatum Dei propter traditiones vestras. Io. 19.b. Nos legem habemus, et secundum legem debet mori.
marg.| {c} Minime latuit] Christus peccatum, et facinus Iudeorum non ignoravit, et tamen corripere noluit, quia inde non fierent nisi peiores. Lex enim satis corripiebat eos, sed ipsi nolebant credere. Io. 5.f. Scrutamini Scripturas, ille enim sunt, que testimonium perhibent de me. Si Moysi crederetis, forsitan et mihi crederetis. Christus ergo non corripuit, sed dissimulavit ad tempus, tandem vero graviter punivit per Titum, et Vespasianum. Hoc est, quod Iacob non statim corripuit Ruben, sed postea in fine in benedictionibus filiorum, quando dixit Ruben, effusus es sicut aqua, non crescas. Item exponitur hoc de hereticis, qui Christo egresso in ascensione, corruperunt Ecclesiam per hereses. Prv. 7.c. Non est vir in domo sua, abiit via longissima. Postea sequitur. Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit eum. Vel Ruben sunt clerici filii visionis, et tamen ceci. Is. 42.d. Quis cecus nisi servus Domini ? Qui vides multa, nonne custodies ? Qui apertas habes aures, nonne audies ? Et respondet Ps. 113. Oculos habent, et non videbunt, aures habent, et non audient. Nec latet hoc Dominum, sed ipse dissimulat modo, ut in futuro gravius feriat. Quanto plus enim tetenderit arcum sue patientie, tanto gravius percutiet sagitta iustitie. Is. 42.c. Tacui, semper silui, ut parturiens {1. 50rb} loquar, dissipabo, et absorbebo. Hi dormiunt cum Bala concubina. Iacob Christus, cuius uxor Rachel, id est Ecclesia, Concubina vero Bala, id est possessio temporalium, que data sunt servitoribus Ecclesie, ut inde sustententur dum serviunt, secundum quod dicitur 1Cor. 9.b. Qui in Sacrario operantur, que de Sacrario sunt edunt, et qui altario deserviunt, cum altario participant. Unde recte dicitur Bala, ancilla Rachel, quia temporalia tantummodo data sunt Ecclesie ad sustentationem servitorum. Cum igitur bona temporalia principaliter quis querit in Ecclesia, et in eis delectatur, nonne dormit cum concubina patris, et maculat lectum eius ? Ideo dicetur ei : Ruben tu primogenitus meus, tu fortitudo mea, tu principium doloris mei, prior in donis, maior in imperio, effusus es sicut aqua, non crescas, quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum eius. Nota : sicut pater, vel magister aliquando ex nimia indignatione non vult corrigere discipulum, vel filium, ita Dominus ex nimia indignatione non vult in presenti corrigere Clericos, sed dimittit eos ire quocumque volunt, quasi non curet de illis. Romanorum 1.c. Tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis, qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et servierunt potius creature, quam creatori, id est in Ecclesia plus querunt, et diligunt temporalia, quam spiritualia. Et hoc est dormire cum Bala concubina Iacob, et ancilla Rachel. Ier. 2.b. Induxi vos in terram Carmeli, id est in Ecclesiam. Carmelus enim interpretatur scientia circumcisionis, ut comederitis fructum eius, et bona illius, ad sustentationem.
marg.| {1. 50va} Δ scilicet quasi servitores, et ingressi contaminastis terram meam, et hereditatem meam posuistis in abominationem. Curam enim animarum, que sunt Hereditas Domini, abominabuntur, dummodo fructum haberent. Unde sequitur : Sacerdotes non dixerunt, ubi est Dominus, et tenentes legem nescierunt me, et pastores prevaricati sunt in me, et Prophete prophetaverunt in Baal, et idola secuti sunt. Idola, scilicet avaritie, de quibus dictum est supra cap. precedenti.
Numérotation du verset Gn. 35,moraliter 
marg.| {c} Interea locutus est Dominus ad Iacob] Iacob, id est prelatus turbatur in Sichem, id est in cura pastorali. Sichem interpretatur labor, vel humerus, id est patientia, in quibus prelatus debet exercere se, non enim ad delicias, et requiem vocatus est, sed ad laborem, et patientiam. 1Tim. 3.a. Qui Episcopatum desiderat, bonum opus desiderat, id est a solebat esse. Sed modo verius dicitur. Qui Episcopatum desiderat, malum opus desiderat. Act. 9.c. Ego ostendam ei, quanta oporteat eum pati pro nomine meo. Ita dicitur de Paulo post huius electionem. Hoc autem, quod Iacob turbatus est super stupro filie, et super nimio zelo filiorum, signat, quod prelatus sollicitus debet esse, non solum super malis, ut redeant, sed etiam super bonis, ne nimis procedant, et irrationabile fiat obsequium eorum. Malis igitur correctionem, et neophytis nimis ardentibus repressionem debet adhibere prelatus. In vitis patrum dixit quidam patrum. Si videris iuvenem ascendentem in celum, tene pedes eius, et proiice in terram, quia non expedit ei sic. 1Pt. 4.c. Charissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis sit, quasi novi vobis aliquid contingat.
marg.| {d} Surge] Prelato post tribulationem, et patientiam precipitur, ut ascendat in Bethel, triplici de causa. Prima, ut post victoriam hostium gratias referat Deo. 1Rg. 17.g. David tulit in Hierusalem caput Golie. Secunda, ut in tribulatione positus, consideret domum Dei, ut in spe illius omnes tribulationes sustineat, dicens cum David : Ps. 131. Letatus sum in his que dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus, etc. Ideo dicit Apost. Rm. 5.a. In fide stamus, et gloriamur in spe glorie filiorum Dei, non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus. Tertia est propter contemplationem. Phil. 3.d. Conversatio nostra in celis est.
marg.| {e} Facque altare] Ex. 20.d. precipitur altare fieri de terra, Dt. 27.a. precipitur altare fieri de lapidibus informibus, et impolitis. Terra, humilitas Christi, lapides, sancti patres. Altaris facit de terra domino, qui fidem de humilitate Christi consolidat in corde suo. Altare de lapidibus impolitis facit, qui ad imitationem Sanctorum, opera bona facit. Et ita utrumque {1. 48vb} altare necessarium est, quia sine fide impossibile est placere Deo. Hbr. 11.a. Et fides sine operibus mortua est. Iacob. 2.d. Exempla Sanctorum sunt quasi strues lignorum, super quam religatur Isaac domino immolandus. supra 22.b. Et nota, Iacob fugienti a facie Esau apparuit Dominus. Supra 28.c. Similiter hic fugienti apparuit Dominus, quia fugienti peccata apparet Dominus spiritualiter consolans eum. 3Rg. 19.b. Elie fugienti Iezabel apparuit Dominus. Et Iud. 6.b. Gedeon purganti triticum, et paranti fugam, apparuit Angelus.
marg.| {f} Iacob vero convocata] Nota dicit convocata, non dicit vocata, in quo notatur duplex vocatio, qua et prelatus quilibet debet suos subditos convocare ad bonum. Nm. 10.a. dicit Dominus ad Mosem : Fac tibi duas tubas argenteas, quibus convocare possis multitudinem, quando movenda sunt castra. Prima tuba, est verbum predicationis. Secunda, est exemplum boni operis. Si altera desit, non convocatur populus, sed vocatur. Christus utramque tubam habuit. Act. 1.a. Cepit Iesus facere, et docere.
marg.| {g} Abiicite deos] Sicut legitur 2Cor. 6.d. non est consensus templo Dei cum idolis. Ideo Iacob, id est prelatus volentibus ascendere in Bethel, id est in domum Dei, dicit :   [Abiicite deos alienos, qui in medio vestri sunt] id est peccata de corde, quod est in medio : Secundum quod dicitur Mi. 6.d. Humiliatio tua in medio tui. 1Rg. 7.a. Auferte deos alienos de medio vestri, Baalim, et Astaroth. Baalim interpretatur superiores, vel devoratores, et significat superbiam, vel avaritiam, que omnia devorat. Astaroth interpretatur ovile, et significat gulam, vel luxuriam : In ovili enim sunt presepia, et stercora. Hec idola abiicienda sunt propter duo. Primo, quia ponderosa sunt, et cum eis non potest ascendi. Is. 46.a. Confractus est Bel, contritus est Nabo, facta sunt simulacra eorum bestiis, et iumentis, onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem contabuerunt. Item quia non decet, ut in domo Dei sint idola superbie, vel avaritie, vel luxurie. Soph. 1.b. Visitabo super omnem, qui arroganter ingreditur in die illa super limen, qui complent domum Domini iniquitate, et dolo. Ecce de duobus idolis, id est de superbia, et avaritia. Et post. Visitabo super viros defixos in fecibus suis. Ecce de tertio idolo, id est de luxuria. Hec sunt tria idola, que fecit Salomon uxoribus suis. 3Rg. 11.b. propter quod dicitur ibid. Iratus est Dominus Salomoni, eo quod aversa esset mens eius a Domino Israel, et dixit ei. Dirumpens scindam regnum tuum. De his dicitur Os. 2.a. Auferat fornicationes suas, et adulteria de medio uberum suorum. Is. 1.e. Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis, quiescite agere perversa, discite benefacere, querite iudicium. Is. 2.d. In die illa proiiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri, que fecerat sibi.
marg.| {h} Mundamini, ac mutate] Duo dicit, que sunt necessaria. Munditia intus in corde, que fit per contritionem, et mutatio morum exterius, que fit per honestam conversationem. Mores enim vestimenta sunt interioris hominis. Eccles. 9.b. dicitur de his vestimentis. Omni tempore vestimenta tua sint candida. Apocalyps. 16.c. Beatus, qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet. Hoc est, quod dicitur Eph. 4.e. Deponite vos secundum pristinam conversationem veterem hominem. Ex. 19.b. Sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua. Sanctifica hodie per contritionem, et cras per confessionem, et lavent vestimenta per satisfactionem.
marg.| {k} Surgite, et ascendamus] Is. 2.a. Venite, ascendamus ad montem Dei Iacob.
marg.| {l} Qui exaudivit, etc. et socius] Duo beneficia facit nobis Dominus, que recolit hic Iacob, et vult Dominus quemlibet recognoscere, scilicet quod liberat a malo, et conservat in bono. Unde et hec duo improperat Dominus quibusdam. Ier. 2.b. Non dixerunt ubi est Dominus, qui ascendere nos fecit de terra Egypti. Ecce liberatio. Et qui traduxit nos per desertum, Ecce societas.
marg.| {m} Dederunt ergo ei omnes Deos, etc. et inaures] Dare Deos, et inaures, hoc est, omnia * peccata confiteri, et circunstantias peccatorum. Hoc {1. 49rb} est, quod supra 19. dicitur : Noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione. Is. 14.f. Perdam Babylonis nomen, et reliquias, et progeniem, et germen.
marg.| {n} Subter terebinthum] Per terebinthum intelligitur Crux. Iuxta illud Ecclesiastici 24.b. Ego quasi terebinthus extendi ramos meos. Dicitur, quod resina terebinthi optima est, id est penitentia facta in memoria, et fide Crucis Christi salutifera est. Sub terebintho igitur abscondit Iacob idola, quia Christus per virtutem Crucis delevit peccata. Et quilibet sub terebintho abscondit idola, qui penitentiam agit in fide, et memoria Crucis de peccatis suis.
marg.| {b} Post urbem Sichem] Per urbem significatur mundus. Unde signanter dicitur post urbem Sichem esse terebinthus, quia Mundani Cruci Christi vertunt dorsum. Ez. 8.f. In ostio templi Domini inter vestibulum, et altare, quasi viginti quinque viri habentes dorsum contra templum Domini.
marg.| {c} Cumque profecti essent, terror Dei] Absconditis idolis sub terebintho terrentur hostes Iacob, id est demones in Crucis memoria effugantur. Tanta enim est virtus Crucis, ut si in mente fideliter teneatur, nulla tentatio valeat prevalere, immo omnis tentatio in memoria Crucis superatur. Tobie 6.b. Obsecro te, frater Azaria, ut dicas mihi, quod remedium habeat, quod iussisti de pisce reservari. Respondensque Angelus dixit : Cordis eius particulam si super carbones ponas, fumus eius extricat omne genus demoniorum.
marg.| {g} Eodem tempore mortua est Delbora] Delbora interpretatur apis, et significat tribulationem iustorum, quia sicut apis duo habet, scilicet aculeum punctionis, et dulcedinem mellis, ita tribulatio iustorum, amaritudinem habet exterius in carne, sed intus habet spei dulcedinem in mente. Iuxta illud Iacob. 1.a. Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis, etc. Rm. 12.c. Spe gaudentes, etc. Hec dicitur nutrix Rebecce, id est patientie. Rm. 5.a. Tribulatio patientiam operatur. Delbora in Bethel moritur, quia omnis tribulatio in consideratione retributionis eterne minuitur. GREGORIUS. Magnitudo premii minuit vim flagelli.
marg.| {i} Sepulta] etc. Bethel Ecclesia, radices eius, spes, et timor Domini. Ecclesiast. 1.c. Radix sapientie timor est Domini. Ad radices igitur Bethel, id est in spe, et timore Domini sepelitur tribulatio, quia spes, et timor Domini tribulationem faciunt non sentiri. Eccles. 1.b. Timor Domini delectabit cor, et dabit letitiam, et gaudium in longitudinem dierum. Facit etiam timor hominem fortem contra tribulationes. Prv. 14.c. In timore Domini fiducia fortitudinis.
marg.| {k} Subter quercum] id est Crucem.
marg.| {l} Vocatumque est nomen loci quercus fletus] Debemus enim compati doloribus Christi, ne nobis improperetur illud Amos 6.b. Nihil compatiebantur super contritione Ioseph.
marg.| {m} Apparuit] etc. Hec est tertia apparitio, qua Dominus apparuit Iacob. Primo apparuit fugienti Esau, innixus Scale. Secundo redeunti de Mesopotamia in lucta. Nunc in Bethel. In quo significatur triplex apparitio Christi. Apparet enim dormientibus in contemplatione, apparet et luctantibus in tribulatione, apparebit tandem in eterna benedictione. De prima dicit BERNARDUS Christus videri vult non videre, quasi strenuus dux, devoti militis vultum vult sustolli in sua vulnera, sua non sentiet, dum illius intuebitur vulnera Christi miles. Hoc est videre Christum innixum Scale. Unde dicit Apostolus Hbr. 12.a. * Aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Iesum, qui proposito sibi gaudio, sustinuit crucem confusione contempta. De secunda dicit, idem. Audi luctam. Sustinuit te dilectus, sustine tu dilectum, non illum vicere peccata tua, te quoque illius flagella non superent, et obtinebis benedictionem. De tertia dicitur 1Cor. 13.d. Videmus nunc per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem. Ps. 26. Satiabor, cum apparuerit gloria tua.
marg.| {o} Pater vero appellavit] Nota Rachel, id est contemplativus, vel quilibet iustus, filium suum vocat Bennoni, id est filium doloris, sed Iacob, id est Christus eum Beniamin, id est filium dextre vocat, ipse enim commutat dolorem in gaudium. Io. 16.e. Mundus gaudebit, vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Mulier cum parit, tristitiam habet. Ecce Rachel vocat filium suum Bennoni. Cum autem peperit, iam non meminit pressure propter gaudium. Ecce vocat Beniamin. Prv. 20.c. Malum est, malum est, dicit omnis emptor, et cum recesserit, tunc gloriabitur.
marg.| {p} Mortua est ergo Rachel] Rachel moritur in via, que ducit in Ephratam, que interpretatur frugifera. Hoc est, quod contemplatio moritur in divitiis, et magnis possessionibus. Non enim potest anima simul attenta esse temporalibus negotiis disponendis, et celestibus contemplandis. Lc. 12.c. Cuiusdam hominis divitis uberes fructus ager attulit, et cogitabat intra se dicens : Quid faciam, quia non habeo, quo congregem fructus meos ? Et statim dictum est ei. O stulte, animam tuam repetent a te. Ecce mors divitis in lecto talia cogitantis, ubi deberet de Deo cogitare.
marg.| {q} Erexitque Iacob] Titulus super sepulchrum Rachel, paupertas est Domini, quam ipse in seipso dedicavit, et quasi proprium contemplativis reliquit, qui semper de celo meditantur. * Mt. 5.a. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum. Nam etsi corpore sint in terra, mente tamen sunt in celo. Philipp. 3.d. Conversatio nostra in celis est. HIERONYMUS. Nemo mihi obiiciat aurum Iudeorum oblatum olim, tunc erat, quando sanguis immolabatur, nunc autem pauper Christus paupertatem in proprio corpore dedicavit. Si vis in Ecclesia revocare aurum, revoca sanguinem immolatum. Aurum ego repudiemus cum superstitionibus Iudeorum, et si placet aurum, placeant et Iudei. Mt. 6.d. Non potestis Deo servire, et mammone.
marg.| {a} Egressus inde] etc. Egressus Iacob de sepulchro Rachel, est egressus Christi de sinu patris. Turris gregis, ultra quam Iacob fixit tabernaculum, humilitas Sanctorum, quia Christus humilitatem omnium transgressus est. Cum enim in forma Dei esset, exinanivit semetipsum formam servi accipiens. Philipp. 2.a. Canticorum 3.b. Cum pertransissem eos, scilicet Sanctos, inveni, quem diligit anima mea. Humilis fuit Abraham, qui cum Patriarcha esset, dicebat tamen supra 18.d. Loquar ad Dominum meum, cum sim cinis, et pulvis. Humilis fuit David. 1Rg. 24.d. dicens ad Saul. Quem persequeris rex Israel, quem persequeris ? Canem mortuum, et pulicem unum persequeris. Humilis fuit Ioannes Baptista, qui cum Messias crederetur, dicebat. Veniet fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius. Mc. 1.a. Sed his omnibus humilior Christus, qui cum Deus esset, tamquam leprosus voluit reputari. Is. 53.b. Et cum latronibus crucifigi. Lc. 23.e. Mt. 3. Sine modo, sic enim decet nos adimplere omnem iustitiam, id est omnem gradum humilitatis. Vere ergo trans turrim gregis fixit Iacob tabernaculum. Lam. 3.c. Recordare paupertatis, et transgressionis mee, absinthii, et fellis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 35), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_35)

Notes :