Hugo de Sancto Caro

Capitulum 37

Numérotation du verset Gn. 37,1 

Habitavit autem Iacob in terra Chanaan in qua pater suus peregrinatus est1.
1 p. s. – p. est. ΩS Rusch Ed1530 Clementina ] inv Weber Edmaior. (p. s. est. p.)
Numérotation du verset Gn. 37,2 

Et he sunt generationes eius. 2Ioseph,
2 Hic incipit cap. 37 iuxta capitala Stephani Langton Cava ² X Σ Ω ΩJ ΩS Rusch , § 65 ΩM*
cum sedecim esset annorum,
pascebat
gregem
cum fratribus suis.
Adhuc puer et erat cum filiis Bale et Zelphe, uxorum patris sui. Accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.
Numérotation du verset Gn. 37,3 

Israel
autem diligebat Ioseph
super omnes filios suos ,
eo quod in senectute genuisset eum,
fecitque ei tunicam polymitam.
Numérotation du verset Gn. 37,4 

Videntes autem fratres eius
quod a patre
plus cunctis filiis amaretur, oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum loqui.
Numérotation du verset Gn. 37,5 

Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus que causa maioris odii seminarium fuit.
Numérotation du verset Gn. 37,6 

Dixitque ad eos:
Audite somnium meum quod vidi.
Numérotation du verset Gn. 37,7 

Putabam colligare3 nos manipulos in agro et quasi consurgere
3 colligare Rusch ] ligare Weber
manipulum meum et stare, vestrosque4 circumstantes adorare manipulum meum.
4 vestrosque Rusch ] + manipulos Weber
Numérotation du verset Gn. 37,8 

Responderunt fratres eius: Numquid rex noster eris aut subiciemur dicioni tue?
Hec ergo causa somniorum atque sermonum invidie
et odii fomitem ministravit.
Numérotation du verset Gn. 37,9 

Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus ait:
Vidi per somnium quasi solem
et lunam
et stellas undecim
adorare me.
Numérotation du verset Gn. 37,10 

Quod cum patri suo et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus5
5 suus Rusch ] om. Weber
et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? Num
ego
et mater tua
et fratres tui6
6 tui Rusch ] om. Weber
adorabimus te super terram?
Numérotation du verset Gn. 37,11 

Invidebant igitur ei fratres sui,
pater vero rem tacitus considerabat.
Numérotation du verset Gn. 37,12 

Cumque fratres illius
in pascendis gregibus
patris morarentur in Sichem.
Numérotation du verset Gn. 37,13 

Dixit ad eum Israel:
Fratres tui
pascunt oves in Sycimis.
Veni, mittam te
ad eos.
Quo respondente:
Numérotation du verset Gn. 37,14 

Presto sum.
Ait: vade et vide
si cuncta sint prospera7 erga fratres tuos
7 sint prospera Rusch ] inv. Weber
et pecora,
et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron venit in Sichem.
Numérotation du verset Gn. 37,15 

Invenitque eum vir
errantem in agro
et interrogavit quid quereret
Numérotation du verset Gn. 37,16 

at ille respondit: Fratres meos quero. Indica mihi ubi pascant greges.
Numérotation du verset Gn. 37,17 

Dixitque ei vir:
Recesserunt de loco isto.
Audivi autem eos dicentes: Eamus in Dothaim8.
8 Dot(h)aim Ω etc.] Dothain Clementina Weber etc. hic et ubique
Perrexit ergo Ioseph post fratres suos
et invenit eos in Dothaim.
Numérotation du verset Gn. 37,18 

Qui cum vidissent eum procul antequam accederet ad eos,
cogitaverunt eum9 occidere.
9 eum Rusch ] illum Weber
Numérotation du verset Gn. 37,19 

Et mutuo loquebantur: Ecce somniator venit.
Numérotation du verset Gn. 37,20 

Venite, occidamus eum
et mittamus in cisternam veterem.
Dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit
quid illi prosint somnia sua.
Numérotation du verset Gn. 37,21 

Audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebat:
Numérotation du verset Gn. 37,22 

Non interficiamus animam eius
nec effundamus10 sanguinem
10 effundamus Rusch Edmaior. ] effundatis Weber
sed proicite eum in cisternam veterem11
11 veterem Rusch ] hanc Weber
que est in solitudine. Manusque vestras servate innoxias. Hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo.
Numérotation du verset Gn. 37,23 

Confestim igitur ut pervenit
ad fratres suos12,
12 suos Rusch ] om. Weber
nudaverunt eum tunica talari et polymita
Numérotation du verset Gn. 37,24 

miseruntque in cisternam veterem13
13 veterem Rusch ] om. Weber
que non habebat aquam.
Numérotation du verset Gn. 37,25 

Et sedentes, ut comederent panem, viderunt Ismaelitas viatores14 venire de Galaad et camelos eorum portantes15 aromata et resinam
14 Ismaelitas viatores Rusch ] inv. Weber |
15 portantes Rusch ] portare Weber |
et stacten
in Egyptum.
Numérotation du verset Gn. 37,26 

Dixit ergo Iudas fratribus suis:
Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius?
Numérotation du verset Gn. 37,27 

Melius est ut vendatur Ismaelitis et manus nostre non polluantur; frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus eius
Numérotation du verset Gn. 37,28 

et pretereuntibus Madianitis negotiatoribus
extrahentes eum de cisterna vendiderunt eum16
16 eum Rusch ] om. Weber
Ismaelitis triginta17 argenteis. Qui duxerunt eum in Egyptum.
17 triginta Rusch ] viginti Weber
Numérotation du verset Gn. 37,29 

Reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum
Numérotation du verset Gn. 37,30 

et scissis vestibus pergens ad fratres ait:
Puer non comparet et ego quo ibi18?
18 ibi Rusch ] ibo Weber
Numérotation du verset Gn. 37,31 

Tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem hedi quem occiderant tinxerunt.
Numérotation du verset Gn. 37,32 

Mittentes qui ferrent ad patrem
et dicerent: Hanc invenimus. Vide utrum tunica filii tui sit an non.
Numérotation du verset Gn. 37,33 

Quam cum agnovisset pater ait: Tunica
filii mei est. Fera pessima
comedit eum,
bestia devoravit Ioseph.
Numérotation du verset Gn. 37,34 

Scissisque vestibus
indutus est
cilicio lugens filium multo tempore.
Numérotation du verset Gn. 37,35 

Congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris; noluit consolationem recipere sed19 ait: Descendam ad filium meum lugens
19 sed Rusch ] et Weber
in infernum.
Et illo perseverante in fletu
Numérotation du verset Gn. 37,36 

Madianei vendiderunt Ioseph in Egypto
Putiphari20 eunucho pharaonis magistro militum21.
20 Putiphari Rusch ] Putiphar Weber |
21 militum Rusch ] militie Weber |

Capitulum 37

Numérotation du verset Gn. 37,1 
marg.| {f} Ioseph cum sedecim esset annorum] Sicut dicit AUGUSTINUS, quomodo Ioseph fuerit sedecim annorum post mortem Isaac, difficile est invenire, sicut littera videtur continere. Sed sciendum, quod ante mortem Isaac venditus est Ioseph duodecim annis. Quod probatur sic : Isaac erat sexagenarius, quando natus est Iacob Supra 25.d. et mortuus est Isaac centum octoginta annorum Supra 35.d. et ita Iacob in morte Isaac erat centum viginti annorum, sed in venditione Ioseph, erat Iacob centum, et octo annorum, ergo cum venderetur Ioseph, restabant adhuc duodecim anni vite Isaac. Quia autem Iacob in venditione Ioseph esset centum, et octo annorum, probatur sic, quando Iacob venit in Egyptum ad Ioseph, erat centum {1. 51va} Δ triginta annorum, ut ipsemet testatur coram Pharaone infra 47.b. et viginti duo anni fuerunt inter venditionem Ioseph, et descensum Iacob in Egyptum, ergo Iacob in venditione erat centum, et octo annorum. Quod autem viginti duo anni fuerint inter venditionem Ioseph, et descensum Iacob in Egyptum, probatur sic : Ioseph quando venditus fuit erat 17. Et hoc dicitur secundum AUGUSTINUM Et quando Iacob venit ad eum in Egyptum, erat ipse Ioseph triginta novem, deme ergo decem, et septem de triginta novem, et remanent viginti duo, et ita viginti duo anni fuerunt inter venditionem Ioseph, et descensum Iacob in Egyptum. Sed adhuc probandum est, quod Ioseph triginta novem annorum fuerit, quando Iacob venit ad eum in Egyptum. Et probatur sic : Triginta annorum erat Ioseph, quando stetit coram Pharaone eductus de carcere, ut dicitur infra 41.f. et novem transierant, scilicet septem fertiles, et duo famis, quando manifestavit se fratribus suis, ut dicitur infra 45.b. ergo triginta novem annorum erat, quando manifestavit se fratribus, et in eodem anno venit Iacob in Egyptum, et ita quando Iacob venit in Egyptum, erat Ioseph triginta novem annorum. Patet ergo, quod Ioseph ante mortem Isaac 12. annis fuit venditus. Quia autem post mortem eius narratur venditio, recapitulatio est. Et sicut dicit IOSEPHUS, dum Iacob rediret de Mesopotamia, et nondum venisset ad patrem suum, adhuc vivente Rachel, facta est venditio Ioseph.
marg.| {g} Crimine pessimo] id est de odio in ipsum, vel de coitu cum brutis, vel solum Ruben de coitu cum Bala concubina Iacob. GLOSSA quod est fratrum odium, vel quod cum pecoribus miscebantur, vel solum Ruben accusavit pro concubina patris, ut per synecdochen, partem a toto accipiamus, non enim omnes accusavit.
marg.| {i} Tunicam polymitam] Mithos priore producta, fabula est, inde mythologia, id est sermo fabulosus. Priore correpta, licium est, sive filum, in hexamitum dicitur pannus sex filiis contextus, qui Gallice dicitur samith. Item mitos priore producta gutta est, inde amitum pannus sine varietate. De mitos licio, dicitur polymita penultima correpta : De mitos gutta dicitur polymita penultima producta. Unde versus “Est mihi crede mitos licium, sed fabula mythos. De mythos hexamythum, de mythos mythologia. Sed tamen evita, ne te fallat calamita. Cum mythos guttam sonat, hinc vestis polymita”.   [Fecitque ei tunicam] etc. HIERONYMUS Pro tunica varia, Aquila interpretatus est Astrologon, id est talarem : Symmachus manicatam, sive quod ad talos usque descenderet, et manibus artificis mira esset varietate distincta, sive quod haberet manicas. Antiqui enim magis colobiis, id est vestibus sine manicis utebantur. GREGORIUS. Quia Ioseph inter fratres usque ad finem vite iustus perseverasse describitur, solus talarem tunicam habuisse perhibetur. Quid est talaris tunica, nisi actio consummata ? Quasi enim tunica protensa talum corporis operit, cum bona actio ante oculos Dei usque ad terminos vite nos regit. Unde Moyses causam hostie offerri precepit, ut opus bonum, quod incipimus, perseveranti fine compleamus.
marg.| {1. 52ra} Δ {f} Numquid rex noster] Quasi dicant Iudei. Non habemus regem nisi Cesarem.
marg.| {g} Aliud quoque] etc. Repetita est per alias imagines futurorum confirmatio,
marg.| {i} Stellas undecim] id est populorum multitudinem.
marg.| {k} Increpavit eum] Hec increpatio duritiam significat Iudeorum, qui Christum contemnunt, quia ex se natum cognoscunt.
marg.| {l} Num ego, et mater] etc. Queri potest secundum litteram, quando a patre adoratus sit, qui per Solem : et a matre, que per Lunam designatur. Neque Iacob, quando descendit in Egyptum legitur adorasse eum, mater vero iam defuncta erat. Sed ad allegoriam recurramus, et pater adoravit in filiis suis, qui Ioseph adoraverunt, et mater, que defuncta erat.
marg.| {1. 52va} Δ {b} Veni mittam te] etc. scilicet visitandos.
marg.| {c} Presto sum] obediens sine mora.
marg.| {n} In Dothain] id est defectionem.
marg.| {t} Occidamus eum] etc. id est deleamus nomen eius.
marg.| {1. 53ra} Δ {b} Somnia sua] id est vaniloquia sua.
marg.| {l} Viderunt viatores Ismaelitas] AUGUSTINUS Queritur, quare Ismaelitas, quibus Ioseph venditus est, etiam Madianitas Scriptura vocat, cum Ismael sit de Agar, filius Abrahe, de Cetura vero Madianite : An quia Scriptura dixerat de Abraham, quod munera, scilicet dederat filiis concubinarum suarum, Agar scilicet et Ceture, divisitque eos ab Isaac filio suo in terram Orientis, et ideo unam gentem fecisse intelligendi sunt. An vera sit opinio Hebreorum, qui dicunt Agar, et Ceturam unam fuisse.
marg.| {l} Ismaelitas] Id est mundi contemptores, qui de gentibus ad fidem venientes testimoniis legis, et prophetarum, odorifera, et salutifera mundo languenti superposuere malagmata.
marg.| {n} Resinam] Resina est genus gummi odoriferi.
marg.| {o} Stacten] gutta est myrrhe arboris, et ipsa myrrha vocatur.
marg.| {t} Negotiatoribus] Felix negotiatio, ubi salus emitur, et vita morte redimitur.
marg.| {1. 53va} Δ {b} Vendiderunt, tamquam vile mancipium]
marg.| {m} Descendam ad filium meum] etc. AUGUSTINUS Queritur, quomodo hoc intelligatur, utrum mali tantum, an etiam boni in infernum descendant. Si tantum mali, quomodo Iacob in infernum ad filium suum dicit lugentem se velle descendere : Non enim in penis inferni credibile est eum esse. An perturbati, et dolentis verba sunt, mala sua etiam hinc exaggerantis ? An credibile est apud infernum, quedam loca secreta, et minus penalia ante passionem Domini fuisse, ad quem etiam Sancti descendebant, quia nullus paradisum ingredi poterat, donec Christus rhompheam igneam amoveret.
marg.| {n} Madianite vendiderunt] etc. e. HIERONYMUS Madianite vendiderunt Ioseph in Egypto Putiphari eunucho Pharaonis, Archimachiro. Plerunque Archimachiros, id est cocorum principes, pro magistris exercitus Scriptura ponit, Marchiren quippe Grece interpretatur occidere, Venditus est ergo Ioseph principi exercitus, et bellatorum, non Petefre, ut in Latino scriptum est, sed Putiphari eunucho. Ubi queritur, quomodo postea uxorem habere dicatur. Tradunt Iudei emptum ab hoc Ioseph, ob nimiam pulchritudinem in turpe ministerium, et a Domino virilibus eius arefactis, postea electum esse iuxta morem Hierophantarum, id est sacra loquentium, in Pontificatum Heliopoleos, et huius filiam esse Assenez, quam postea Ioseph accepit uxorem.
marg.| {f} Ioseph cum sedecim esset annorum] etc. Ioseph pre ceteris dilectus patri, eo quod in senectute genuisset eum, Christus est, de quo Mt. cap. 17.a. Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Mundo senescente natus est de Virgine. Hic cum sedecim esset annorum, id est perfecte doctrine, quod notatur in denario, et perfecte vite, quod notatur in senario.
marg.| {a} Θ Pascebat] pane Evangelico.
marg.| {b} Gregem] id est oves sibi a patre commissas. Io. 17.b. Quos dedisti mihi ego custodivi, et nemo ex eis periit nisi filius perditionis.
marg.| {c} Cum fratribus] id est cum Apostolis. Unde. Narrabo nomen tuum fratribus meis. Inde est, quod Papa vocat Cardinales fratres. 1Mcc. 3.a. Surrexit Iudas, et adiuvabant eum fratres eius. Vocat autem Christus Apostolos fratres, maxime post resurrectionem. Mt. ult. b. Ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galileam, ibi me videbunt, ideo ut cognoscerent se fratres eius, et sic scirent, quod debebant fratri suo, id est Christo, suscitare semen, secundum quod dicitur Dt. 25.b. et agnominare ei.
marg.| {d} Adhuc puer] Is. 9.b. Parvulus natus est nobis. Et dicitur puer, quia innocens, obediens, tractabilis, placabilis, iniuriarum immemor.
marg.| {e} Et erat cum filiis Bale, et Zelphe] id est cum Iudeis. Bala enim interpretatur inveterata : Zelpha, os hians, et Iudei ore hiantes, tantum vetera, id est temporalia querebant. De quibus Lv. 25.c. Comedetis fruges veteres usque {1. 51vb} ad nonum annum, donec nova nascantur, edetis vetera.
marg.| {f} Accusavitque fratres suos] id est de odio fraterno, et fratricidio reprehendit Iudeos. Io. 8.e. Queritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.
marg.| {g} Crimine pessimo] id est de hoc, quod violaverunt lectum patris sui, scilicet legem prave exponendo, et contraria faciendo. Dicit autem Iudeos fratres, quia secundum carnem de Iudeis natus est. Iob. 30.d. Frater fui draconum, et socius struthionum. Vel per filios Bale, et Zelphe ancillarum, significantur, qui annunciant Christum propter lucrum, vel gratiam temporalem. Et tales sustinet Christus, quia quandoque preter intentionem generant bonos filios Christo. Unde Mc. 9.f. dicunt discipuli : Magister vidimus quemdam in nomine tuo eiicientem demonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. Iesus autem ait : Nolite prohibere eum, nemo enim est, qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito loqui male de me.
marg.| {i} Tunicam polymitam] scilicet Ecclesiam, que ex multis filis contexta est, qua Christus induitur velut tunicam vestiens.
marg.| {a} Θ Videntes autem] etc. Hoc solum erat causa odii Iudeorum in Christum, quod notus eis erat, et patrem suum dicebat Deum, et totus mundus post eum ibat. Io. 11.f. Collegerunt Pontifices concilium adversus Iesum, et dicebant. Quid facimus, quia hic homo multa signa facit, si dimittimus eum sic, omnes credent in eum.
marg.| {b} Nec poterant ei] etc. Io. 9.c. Non est hic homo a Deo, qui Sabbatum non custodit. Io. 8.f. Samaritanus es tu, et demonium habes.   [Accidit quoque] etc. Benedicit somnium, quia quicquid Christus Iudeis predicabat, quasi somnium vanum reputabant. Quasi somnium referebat Christus. Io. 8.g. cum dicebat : Abraham pater vester exultavit, ut videret diem meum, vidit, et gavisus est. Unde Iudei exacerbati tulerunt lapides, ut iacerent in eum, fratres Ioseph audito somnio, magis sunt accensi ira contra eum.
marg.| {e} Putabam colligare] etc. Christus colligavit manipulos, quando discipulos congregavit. Manipulus autem Christi eius humanitas. Hanc adoraverunt fratres, id est conversi ex Iudeis. Vel manipulus Christi Ecclesia, quam ex diversis gentibus, quasi ex pluribus spicis colligavit vinculo caritatis. Mt. 23.d. Hierusalem, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alis, et noluisti. GLOSSA 1. quotquot congregavi, te nolente, mea voluntate semper efficaci, quia semper ingrata fuisti. Hic manipulus consurrexit, quando Ecclesia profecit. Ct. 3.c. Que est ita, que ascendit per desertum, quasi aurora consurgens ? Stabat autem per constantiam, et perseverantiam.
marg.| {h} Vidi per somnium, quasi Solem] Per Solem significatur Sanctorum excellentia. Per Lunam, Ecclesie claritas. Per stellas, numerositas populorum, qui omnes Christum adoraverunt per universum orbem. Unde. Ps. 71. Adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei, fidem, scilicet et bonorum operum manipulos offerentes. Quod autem Iacob increpat Ioseph, refertur ad duritiam Iudeorum. Vel aliter. Ioseph, Christus. Per Solem divites huius mundi. Per Lunam, famosi. Iuxta illud Iob. 31.c. Si vidi Solem, cum fulgeret, et Lunam incedentem clare. quasi dicat Si quesivi divitias, et honores, aut famam popularem, male mihi accidat. Per stellas undecim, que tantum de nocte apparent, universitas transgressorum designatur. Omnes istos videt Christus casuros in fine, et conculcandos a bonis, quos ipsi modo conculcant. Mal. 4.a. Salietis, sicut vitulus de armento, et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, in die, qua ego facio, dicit Dominus exercituum.
marg.| {m} Cumque fratres illius] etc. Isid. Iacob misit filium suum, ut de fratribus curam gereret, sic pater filium, ut genus humanum languidum visitaret.
marg.| {a} Θ In pascendis] etc. Antequam Christus veniret, pastores Ecclesie pascebant gregem Domini in Sichem, et ipsi remanebant ieiuni. Prv. 13.d. Multi cibi in novalibus patrum, et congregantur aliis absque iudicio. Tales sunt similes avi, que nutrit pullos in nido, discurrit hinc inde volitans, et in gutture suo colligit multa grana, et postea evomit ea in ore pullorum, et ipsa remanet famelica, et macilenta. In pastoris officio labor est   [Sichem] interpretatur onus. Et hoc est, quod ante adventum Christi et laborabant, et onerati erant nimis omnes pastores, ita etiam, quod stare non poterant. Sicut dicit Petrus. Act. 15.c. Hoc est onus, quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus. Ideo compassus eis Deus pater, misit filium suum, ut mestos consolaretur, et somnolentos argueret, et reficeret lassos. Mt. 11.d. Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. Sup. 5.d. dicitur de Noe in figura Christi. Iste consolabitur nos ab operibus, et laboribus. Et quoniam labor pastoralis, et vigilantia super laborem omnem placet Christo, ideo primo pastoribus vigilantibus nuntiavit per Angelos ortum suum.
marg.| {b} Veni, mittam] Venit filius ad patrem, cum audit ab eo, vadit ad aliquos, cum nota facit eis, que audivit. Io. 15.b. Omnia quecumque audivi a patre meo, nota feci vobis.
marg.| {c} Presto sum] Ecce obedientia sine mora. Ps. 39. Tunc dixi ecce venio. Phil. 2.a. Factus est obediens patri usque ad mortem. Super illud. Act. 2.a. Factus est repente de celo sonus. Dicit GLOSSA Nescit tarda molimina Spiritus sancti gratia.
marg.| {d} Vade, et vide] Venit in mundum Filius, ut videret, si est intelligens, aut requirens Deum. Et certe paucos, aut nullos invenit, quia omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est, qui faciat bonum. Os. 4.a. Non est veritas, non est misericordia, non est scientia Domini in terra.
marg.| {e} Erga fratres tuos, et pecora] Hoc est, quod Christus etiam extremos peccatores venit vocare. Ps. 35. Homines, et iumenta salvabis, Domine. Hoc est, quod Moyses dicit. Ex. 10.g. Non remanebit ex eis ungula, que necessaria sunt in cultum Dei.
marg.| {f} Renuncia] quod fecit Christus, cum dixit : Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt.
marg.| {g} De valle Hebron] Hebron interpretatur coniugium. Hoc igitur, quod Ioseph de valle Hebron venit in Sichem, id est Christus de humili coniugata, venit sub onere legis. Gal. 4.a. Factus de muliere, factus sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret.
marg.| {h} Invenitque eum vir] Querebat sermo propheticus, in quo compleatur, et non inveniens nisi in eo, qui dicit per Is. 25.c. Ecce Dominus Deus noster, ipse est, expectavimus eum, et salvabit nos.
marg.| {i} Errantem] id est querentem ovem erraticam. Ps. 118. Erravi sicut ovis, que periit, require servum tuum, Domine. Is. 53.b. Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit. Lc. 15.a. Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam, que perierat, donec inveniat illam ?
marg.| {k} Interrogavit, quid quereret] Sic querebat sermo propheticus, quasi admirans. Ier. 14.b. Quare futurus es, ut vir vagus, et fortis, qui non potest salvare ?
marg.| {l} At ille respondit] id est Christus per Is. 52.b. In Egyptum descendit populus meus. Quasi dicat.
marg.| {m} Fratres meos quero] quos, quasi bonos pastores credebat Christus pascere gregem in Sichem, id est in lege laboriosa. Sed iam ab ea recesserant per traditiones suas. Ier. 5.f. Populo huic factum est cor incredulum, et exasperans, recesserunt a lege, scilicet et abierunt. {1. 52vb} Mal. 2.b. Vos recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege. Ex. 32.b. Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis. Mt. 15.a. Irritum fecistis mandatum Domini propter traditiones vestras.
marg.| {n} Dicentes : Eamus] etc. In hoc notatur, quod Iudei ex industria recesserunt a Deo. Ier. 2.f. Recessimus, et non veniemus ultra ad te. Iob. 34.c. Quasi impios percussit eos : quasi de industria recesserunt ab eo.
marg.| {o} Perrexit ergo] etc. Is. 30.e. Erunt oculi tui videntes preceptorem tuum, et aures tue audient vocem post tergum monentis.
marg.| {p} Invenit eos, in Dothein] id est in defectu omnis boni. Os. 9.b. Quasi uvas in deserto inveni Israel Uve deserti acres sunt, et amare, et Christus Iudeos invenit acres, et amaros malitia multa. Ez. 2.b. Fili hominis, mitto te ego ad filios Israel, ad gentes apostatrices, que recesserunt a me.
marg.| {q} Qui cum vidissent eum procul] Videre procul, aliquando accipitur in bono, quia, qui a longe videt, clare videt. Ier. 31.a. Longe apparuit mihi Dominus. Aliquando in malo, pro non cognoscere. Ps. 137. Quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit. Hoc modo viderunt Iudei Christum a longe, quia si cognovissent, numquam regem glorie crucifixissent. 1Cor. 2.b. Unde dicunt Is. 53.a. Vidimus eum, et non erat aspectus. Si de prope viderent, scirent, quam speciosus erat pre filiis hominum. Sic vidit Is. 6.a. Vidi, inquit, Dominum sedentem super solium excelsum, et elevatum, et plena erat domus a maiestate. Sic vidit eum illa, que dicebat. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. E converso mundus a longe intuenti, pulcher est, si autem diligenter, et de prope intueris, turpis, et fetidus apparebit. Nm. 3.b. Omnis, qui viderit te, resiliet a te.
marg.| {r} Antequam accederet ad eos] Hoc est, quod Iudei ante inierunt consilium occidendi Iesum, quam credendi. Mt. 27.a. Mane autem facto inierunt consilium omnes principes Sacerdotum, et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent.
marg.| {s} Ecce somniator venit, venite, occidamus eum] Hoc est, quod legitur Ier. 11.d. Cogitaverunt consilia super me dicentes Mittamus lignum in panem eius, et eradamus eum de terra viventium, et nomen eius non memoretur amplius. Sap. 2.c. Circumveniamus iustum, quoniam inutilis est nobis, Prv. 1.b. Veni nobiscum, insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem.
marg.| {u} In cisternam veterem] id est in infernum. Iuxta illud : Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis. Vel   [cisterna] sepulchrum.
marg.| {x} Dicemusque fera pessima de voravit] etc. Mors, vel iniquitas, vel invidia Iudeorum, non tamen factum est, ut putabant Iudei, scilicet quod Christus in morte detineretur. Iuxta quod dicit Iob. 5.b. dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum, quod ceperunt.
marg.| {a} Θ Et tunc apparebit, etc. somnia] id est dicta, et facta vana, et inutilia, ut ipsi putabant. Unde dicunt Sap. 2.c. Videamus, si sermones illius veri sint, et tentemus, que ventura sunt illi, et sciemus, que sunt novissima illius. Et certe novissima eius aliter fuerunt, quam ipsi crederent. Phil. 2.a. Factus est obediens usque ad mortem, propter quod et Deus exaltavit illum, etc.
marg.| {c} Audiens hoc Ruben, nitebatur] etc. id est sermo propheticus, dicens Dt. 14.c. Non coques hedum in lacte matris sue, id est non interficies Christum in die conceptionis sue. Contra quod mandatum fecerunt manifeste Iudei crucifigentes eum eadem die, qua conceptus est, scilicet sexta feria. Item Dt. 18.d. Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui, et ponam verba mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia, que precepero illi. Qui autem verba eius, que loquetur in nomine meo, audire noluerit, ultor existam. Ecce qualiter sermo propheticus revocabat Iudeos a morte Christi.
marg.| {d} Proiicite eum in cisternam veterem] Hoc impletum est, quando positus fuit in sepulchro, vel quando descendit ad infernum, vel quando transivit ad gentes, que erant quasi cisterna inveterata in solitudine. Ier. 9.a. Quis dabit me in solitudinem diversorum viatorum, et derelinquam populum.
marg.| {e} Manusque vestras servate] Unde dicunt Io. 18.f. Non licet nobis interficere quemquam. Et nota quod triplici mendacio usi sunt Iudei in morte Christi. Dixerunt se non crucifixisse Christum, sed gentiles. Item pactum fecerunt cum custodibus, ut dicerent furatum a discipulis Christi, dum ipsi dormirent. Item dicentes. Si non esset malefactor, non tibi eum tradidissemus. Io. 18.
marg.| {f} Nudaverunt eum tunica] id est carne sua.
marg.| {g} Talari, et polymita] id est omni virtute perfecta, et varietate virtutum decorata.
marg.| {h} Miseruntque in cisternam] occasionaliter in infernum, que non habebat aquam consolationis, vel refrigerii, quoad damnatos. Za. 9.c. Tu quoque in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos de lacu, in quo non erat aqua. Ier. 38.b. Submiserunt Ieremiam funibus in lacum, in quo non erat aqua.
marg.| {i} Et sedentes] id est in peccato commorantes. Unde Io. 8.c. Moriemini in peccatis vestris.
marg.| {k} Ut comederent panem] id est delectati sunt in peccato suo, quod Iesum occidissent. Proprium enim malorum est in peccato quiescere, quod maxime facit abundantia temporalis. Ier. 48.b. Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, requievit in fecibus suis, nec transfusus est de vase in vas, de vase scilicet culpe in vas penitentie.
marg.| {l} Viderunt Ismaelitas] Ismaelite viatores venientes de Galaad, quod interpretatur acervus testimonii, sunt conversi de gentibus, mundi contemptores, legis, et prophetarum testimoniis ad fidem Christi venientes.
marg.| {m} Aromata] id est orationes.
marg.| {n} Et resinam] {1. 53rb} id est eleemosynam.
marg.| {o} Et Stacten] id est carnis mortificationem portantes. Hec tria, scilicet orationem, eleemosynam, et ieiunium commendat Dominus. Mt. 6. Hec ferre debent predicatores in Egyptum, ea peccatoribus predicantes. 1Ptr. 2.c. Conversationem vestram inter gentes habentes bonam.
marg.| {p} Dixit ergo Iudas] Duplex est Iudas mysticus, quidam bonus, quidam malus. Uterque triginta argenteis vendidit Iesum, sed differenter. Bonus, id est predicator, vendit Iesum peccatoribus triginta argenteis, id est confessione fidei, que in ternario notatur, et exhibitione bonorum operum, que in denario designatur, ter enim decem sunt triginta. Malus Iudas, id est Iudei vendiderunt Iesum cupiditate, ne amitterent locum, et gentem : Et nota quod quidam de fratribus volebant occidere Ioseph, quidam celare, quidam venundare. Sic quidam fidem Christi, vel Ecclesie destruere conantur, ut heretici, aut caritatem fraternitatis dissipare moliuntur, ut schismatici, aut alios suo exemplo corrumpunt, ut mali prelati. De quibus omnibus dicitur. Gal. 3.a. Ante quorum oculos Christus Iesus proscriptus est. Celare volunt, qui cum possent veritatem, et misericordiam Dei predicare, nolunt. De quibus Prv. 11.d. Qui abscondit frumentum, maledicetur in populis. Ideo Ps. 39. dicebat. Non abscondi misericordiam tuam, et veritatem tuam a concilio multo. Illi vendunt, qui verbum Dei sincere predicant, fructum animarum, non favorem populi, aut temporale commodum querentes. De quibus Prv. 11.d. Benedictio super caput vendentium frumenta scilicet.
marg.| {q} Non polluantur] occidendo, vel celando. Celare enim veritatem agnitam, peccatum est. Quod per illud Pauli patet Act. 20.f. Mundus sum a sanguine omnium, non enim subterfugi quominus nuntiarem vobis omne consilium Dei. GLOSSA sup. Dt. 25. De tantis procul dubio rei sunt, quantis prodesse potuerunt.
marg.| {r} Acquieverunt fratres] Sic consilium dedit Gamaliel, ut veritas non absconderetur, neque occideretur, sed venderetur per predicationem, dicens, Act. 5.g. Sinite illos, quoniam, si est ex hominibus consilium hoc, aut opus, dissolvetur, si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud.
marg.| {s} Et pretereuntibus Madianitis] Madianite interpretantur respondentes, aut adiudicantes, et significant predicatores, qui emunt Iesum in labore studii, ut iterum vendant in Egyptum, peccatoribus predicando. Unde dicuntur negotiatores. Et dicit GLOSSA Felix negotiatio, ubi salus emitur, et vita morte redimitur. Iob. 40.d. Concident eum amici, divident illum negotiatores. Toties predicatores diabolum concidunt, et dividunt, quoties membra ab illo separant. Lc. 19.b. Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti. Vocatis autem servis suis, dedit illis decem mnas, et ait ad illos. Negotiamini, dum venio.
marg.| {a} Θ Extrahentes] etc. quando dixerunt eum furto sublatum, duxerunt in Egyptum, id est toti mundo predicaverunt. Unde Mt. 2.c. dicitur Ioseph, qui gerit typum predicatorum. Tolle puerum, et matrem eius, et fuge in Egyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Is. 19.d. Cognoscetur Dominus ab Egypto, et cognoscent Dominum Egyptii in die illa, et colent eum in hostiis, et muneribus.
marg.| {c} Reversusque Ruben] id est sermo propheticus revertitur ad cisternam, quando facit nos attendere ad sepulchrum Domini. Vel Ruben, id est Iudei in fine revertentur ad fidem passionis. Is. 10.e. Reliquie Iacob convertentur. Et non invenient puerum in cisterna, id est Iesum in littera legis, quia tantum promittebatur ibi, sed in Evangelio datur. Vel Ruben satis congrue designat Magdalenam. Ille venit ad cisternam, illa ad sepulchrum. Ille non invenit puerum, illa non invenit corpus Iesu. Ille dixit. Puer non comparet, illa dixit, Tulerunt Dominum meum.
marg.| {e} Tulerunt autem tunicam eius, et in sanguine] etc. tinxerunt, id est carnem eius, quasi peccatricem eius sanguine resperserunt. Is. 63.a. Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari ? Et infr. Aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi.
marg.| {f} Mittentes] Occasionaliter miserunt Iudei sanctos, qui patri tunicam, id est Christi humanitatem quotidie deferunt dicentes. Protector noster aspice Deus, et respice in faciem Christi tui. Vel tunica, id est Ecclesia, sanguine hedi, id est Christi tincta. Apc. 7.d. Hi sunt, qui venerunt ex magna tribulatione, et laverunt stolas suas in sanguine agni. Et de hac tunica sancti dicunt Deo Patri. Vide, an tunica filii tui sit, an non. Et respondet. Tunica filii mei est. O quam felix est, quem in die iudicii recognoscet pater, quod fuit tunica talaris filii sui, id est perseverans in bona conversatione. Et quam miser erit, cui dicetur. Amice, quare huc intrasti, non habens vestem nuptialem. Mt. 22.b.
marg.| {g} Fera pessima] id est invidia Iudeorum. Unde. Zelus domus tue comedit me, id est invidia Iudeorum.
marg.| {h} Scissisque vestibus] id est apertis sacramentis, et mysteriis Scripturarum, in quibus continebatur, quod oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis, et sic intrare in gloriam suam.
marg.| {i} Indutus est cilicio lugens] In Apostolis, et in membris Ecclesie, indutus est cilicio penitentie Deus Pater, lugens in eis Filium suum. Unde singulis annis diem Passionis Domini (que est salutis, et redemptionis nostre exordium) non cum gaudio, sed cum luctu, et penitentia {1. 53vb} agit Ecclesia, ne videatur gaudere cum crucifixoribus, sed potius compati, et lugere cum Apostolis, qui tunc fuerunt in luctu, et tristitia. Za. 12.c. In die illa aspicient ad me, quem confixerunt, et plangent eum planctu, quasi super unigenitum. Vel planctus Iacob, designat compassionem, quam habet Ecclesia erga Iudeos. Unde et eodem die orat pro ipsis. Vel Deus Pater dicitur facere, quod facit nos facere. Scindit ergo vestes, quando facit nos scindere vestes. Vestes scindunt (ut dicit GREGORIUS) qui sibi in exterioris decoris lacrymatione non parcunt.   [Indutus cilicio] penitentie. Ier. 6.g. Accingere cilicio, aspergere cinere, luctum unigeniti fac tibi.
marg.| {k} Multo tempore] id est tota vita presenti, cum qua finietur dolor, et gemitus omnis, et luctus. Is. 25.c. Auferet Dominus omnem lacrymam ab omni facie.
marg.| {l} Congregatis, etc. noluit] Hoc est, quod Deus Pater non recipit consolationem a Iudeis super cecitate eorum.
marg.| {o} Putiphari] Putiphar interpretatur declinans ad discendum. Unde Putiphar eunuchus, duo genera hominum designat, humiles, et pudicos, quibus solis exhibetur Christus in mundo. Unde in huius signum, ipse castus, et humilis de virgine humili nasci voluit.
marg.| {f} Ioseph cum sedecim esset annorum] etc. Anni, perfectio vite, et doctrine, que necessaria sunt, ut pascat gregem. Za. 11.b. Assumpsi mihi duas virgas, unam vocavi decorem, Ecce honestas vite, alteram vocavi funiculum, Ecce veritas doctrine. Debet enim doctor metiri doctrinam, secundum capacitatem audientium. Mt. 25.e. Paterfamilias vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua, unicuique secundum propriam virtutem.
marg.| {b} Et pavi gregem] verbo, scilicet doctrine, et exemplo bone vite. Hoc est, quod Dominus precipit Moysi. Nm. 10.a. Fac tibi duas tubas argenteas, ut convocare possis multitudinem. Ier. 31.a. Clamabunt custodes in monte Ephraim, ecce doctrina, et in monte Ephraim, ecce vita. Hoc est, quod legitur. Nm. 20.d. quod Aaron sepultus est in monte Hor, qui interpretatus mons, quasi in duplici monte, vite scilicet et doctrine.
marg.| {c} Cum fratribus] id est coadiutoribus. Prelatus enim, etsi sibi sufficiat, tamen querere debet coadiutores. 1Rg. 14.g. Quemcumque viderat Saul virum fortem, et aptum ad prelium, sociabat eum sibi : Et similiter faciant Prelati. Hinc est, quod Dominus dicit. Lc. 10.a. Messis quidem multa, operarii autem pauci, rogate ergo dominum messis, ut mittat operarios in messem suam : Ite, ecce ego mitto vos : Non dedignatur Dominus socios, et coadiutores habere. Nm. 11.c. Moyses dicit : Non possum solus sustinere omnem populum : Et Dominus dixit ei : Congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel, quos tu nosti, quod senes populi sint, ac magistri, et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustineant tecum onus populi, et non tu solus graveris.
marg.| {e} Cum filiis Bale] Hoc est, quod Prelatus bonus sustinet mercenarios. Sunt enim sustinendi, quia fructum aliquem faciunt : Sed fures sunt occidendi, quia non veniunt, nisi ut mactent, et perdant. Io. 10.b.
marg.| {f} Accusavit] Nota. Accusabat Ioseph fratres, et tamen erat cum eis : Hoc est, quod Prelatus malos subditos, et socios corrigere debet, non tamen corporaliter relinquere. Inde est, quod Prophete sepe admonent exire de medio malorum, non tamen exeunt corporaliter. Ier. 50.b. Exite de medio Babylonis, et tamen Ieremias secutus est Iudeos in Egyptum post mortem Godolie. AUGUSTINUS Exire est, ore non parcere.
marg.| {h} Israel autem diligebat Ioseph] Ille dignus est pascere oves, qui plus diligitur a Domino, et qui plus diligit Dominum. Talis enim fidelis est in custodia ovium, qui diligit Dominum ovium. Hoc est, quod legitur Io. ultim. e. Simon Ioannis diligis me plus his ? Et respondit : Tu scis, Domine, quia amo te : Pasce agnos meos, dixit ei Dominus. 1Rg. 14.c. Quesivit Dominus virum secundum cor suum, et precepit ei, ut esset Dux super populum suum.
marg.| {i} Fecitque ei tunicam polymitam] Tunicam polymitam, id est varietate bonum operum, et sanctarum exhortationum conversatione distinctam, secundum diversos status hominum debet habere Prelatus, ut maiora maioribus, minora minoribus discrete distribuat, bonis exhortationem, malis correctionem viriliter adhibeat. Ez. 44.e. Cum Sacerdotes egredientur portas atrii interioris, vestibus lineis induentur, cumque egredientur atrium exterius ad populum, exuent se vestibus suis, in quibus ministrabant mihi, et reponent eas in Gazophylacio sanctuarii, et induent se vestimentis suis. Sed dicunt multi illud Ct. 5.b. Exui tunicam meam, scilicet grossam doctrinam, quomodo rursus reinduar illa ?
marg.| {b} Nec poterant ei] etc. Hoc est, quod mercenarii semper invident bonis pastoribus, et ita bona opera bonorum occasionaliter nocent quibusdam. Quod fit quatuor modis. Primo, quando quis bona alterius impie emulatur, id est mala intentione vellet ea habere in se, scilicet propter gloriam, vel commodum temporale tantum, non propter Deum. {1. 52rb} Sicut in Actibus 8.d. Simon Magus emulabatur gratiam Apostolorum. Secundo, quando quis emulatur ea indiscrete, volens alium imitari in operibus supra vires suas, Mt. 9.b. Nemo mittit vinum novum in utres veteres, alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Tertio, quando quis invidet bonis alterius, ut hic fratres invidebant Ioseph. Et sup. 4.a. Cain, Abel. Quarto, quando quis stulte gloriatur de bono alterius, ut plerique Clerici, qui contendunt de magisteriis suis, et gloriantur de potentia, et nobilitate parentum, et multotiens ipsi sunt filii bubulci, qui credunt, et gloriantur, se esse filios Comitis. Mt. 3.b. Nolite dicere patrem habemus Abraham. Iob. 17.d. Putredini dixi, pater meus es, et mater mea, et soror mea vermibus.
marg.| {d} Audite somnium meum, quod vidi] Predicationem verbi Dei vocat prelatus somnium, quia in somnio contemplationis hauritur. Et quia spes est, et presagium futuri boni, et quia mali tamquam somnia predicationem non curant. Dicunt enim illud Eccles. 5.b. Ubi multa sunt somnia, sunt et plurime vanitates, et sermones innumeri.
marg.| {e} Putabam colligare nos manipulos] Bonus Prelatus querit manipulum vite eterne, sed stultus Prelatus querit manipulum glorie temporalis. Cadunt mali in conspectu glorie bonorum Sap. 5.a. Nos insensati, estimabamus vitam illorum insaniam, et finem illorum sine honore. Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter Sanctos sors illorum est. Ergo erravimus a via veritatis. Prv. 14.c. Iacebunt mali ante bonos, et impii ante portas iustorum. Is. 65.b. Ecce servi mei comedent, et vos esurietis, etc. Cadunt etiam mali ante bonos, quando non proveniunt eis ea, que ipsi machinantur. Esther. 6.d. Si de semine Iudeorum est Mardocheus, ante quem cadere cepisti, non ei poteris resistere, sed cades in conspectu eius.
marg.| {m} Cumque fratres illius] Ioseph, id est Christus, semel missus est ad fratres suos visitandos corporaliter. Is. 61.a. Spiritus Domini super me, etc. Quotidie mittitur ad quosdam spiritualiter visitandos. Et hoc dupliciter. Interius per inspirationem, quod facit tota Trinitas. Is. 48.c. Et tunc Dominus Deus misit me, et spiritus eius. Et exterius per predicationem. Is. 55.c. Quomodo imber, et nix descendit de celo, et illuc ultra non revertitur, sed infundit terram, et inebriat eam, et germinare eam facit, sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo, non revertetur ad me vacuum, sed faciet quecumque volui, et prosperabitur in his, ad que misi illud. In primo adventu Iudei reprobati sunt, quia non cognoverunt tempus visitationis sue, ut dicitur Lc. 19.g. Ita certe, quando quis visitatur a Domino spiritualiter, si non cognoscat tempus visitationis sue, reprobatur a Deo. Hoc autem notandum est, quod Ioseph, id est Christus ad pastores in Sichem mittitur, id est ad illos, qui sunt in patientia, et labore propter gregem suum. In primitiva Ecclesia grex Domini pascebatur in Sichem, id est in patientia Martyrum, et labore Confessorum. Sed heu hodie male pascitur grex Domini, quia pastores recesserunt in Dothain, id est in defectionem virtutis, scientie, laboris, et patientie. Lam. 1.b. Egressus est a filia Sion omnis decor eius, facti sunt principes eius velut arietes, non invenientes pascua, et abierunt absque fortitudine ante faciem sequentis. Et nota in fratribus Ioseph tria genera pastorum. Quidam volunt occidere Ioseph, hi sunt pastores, qui male vivunt, et male docent De his dicitur Ier. 23.c. A Prophetis Israel egressa est pollutio super omnem terram. Quidam volunt celare, hi sunt, qui multa sciunt, sed nolunt predicare, et significantur per Ruben, qui interpretatur filius visionis. De his Is. 43.d. Qui multa vides, nonne custodies ? quasi dicat, sic.* Tales abscondunt Christum in cisterna veteri, id est ubi non est aqua, id est in corde arido absque ulla compassione. Et significantur tales per illos, qui flexo poplite biberunt aquam. Iud. 7.b. Et de his dicitur Prv. 11.d. Qui abscondit frumenta in tempore, maledicetur in populis. Quidam volunt vendere Ioseph. Et significantur per Iudam. Hi sunt, qui verbum Dei sincere propter Deum predicant. Primi ergo male vivunt, et male docent. Secundi bene docent, sed male vivunt. Tertii bene vivunt, et bene docent. Hec tria genera predicatorum sive pastorum significantur 4Rg. 1.c. Per tres quinquagenarios missos ad Eliam. Duo primi combusti sunt, tertius adduxit Eliam, id est Christum ad peccatores. Hoc est, quod legitur hic, quod nec verbum fratrum, nec verbum Ruben efficaciam habuit, sed verbum Iude tantum. Illorum enim predicatio, qui Deum corde, ore, et opere confitentur, efficaciam habet in auditoribus.* Hoc est, quod dicitur inf. 45.a. quod in oratione Iude pro Beniamin, non se potuit continere Ioseph.
marg.| {d} Proiicite eum in cisternam veterem] etc. Hoc faciunt omnes, qui Christi scientiam in carne veteri per malam vitam abscondunt. De talibus dicitur Mt. 25.c. Accedens autem, qui unum talentum acceperat, scilicet intelligentiam Scripturarum, ait : Domine, scio, quia homo durus es, metis ubi non seminasti, et congregas, ubi non sparsisti, et timens, abscondi talentum tuum in terra, id est in corde terreno, ecce habes, quod tuum est. Sed numquid sufficiet patrifamilias ? Certe non. Immo sequitur. Serve male, et piger, sciebas, quod meto, ubi non semino, et congrego, ubi non sparsi, oportuit ego te pecuniam meam committere nummulariis, et ego veniens recepissem utique, quod meum est cum usuris. De hac cisterna veteri dicitur. Ier. 2.c. Foderunt sibi cisternas dissipatas, que non valent continere aquas. Cor enim pravum aquas sapientie non valet diu continere. Eccl. 21.c. Cor fatui, quasi vas confractum, omnem sapientiam non tenebit.
marg.| {a}* Extrahentes eum de cisterna] Mali predicatores extrahunt Christum de cisterna veteri, id est de corde in peccatis inveterato, et predicant aliis, et ita conscientia eorum non sibi, sed aliis prodest. Iob. 27.c. Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum preparaverit vestimenta, preparabit siquidem, sed iustus vestietur illis, et argentum innocens dividet. GLOSSA ibi Argentum innocentem dividere est eloquia Dei minute discreteque exponere, et unicuique, quod digne congruat, coaptare. Et nota quod in verbo extrahendi notatur violentia. Mali enim cum remorsu conscientie predicant, et ita quasi violenter extrahunt de corde suo predicationis verbum. Boni vero cum pace conscientie predicant, et absque omni violentia educunt verbum a corde suo. Is. 32.a. Lingua balborum velociter loquetur, et plane Prv. 14.a. Querit derisor sapientiam, et non invenit, doctrina prudentum facilis.
marg.| {c} Reversusque Ruben] Mali pastores, qui male vivunt, et male docent, recedunt a cisterna, id est a corde suo ad temporalia, quibus dicit Dominus per Is. 46.c. Redite prevaricatores ad cor : In horum absentia tollitur puer, id est scientia verbi Dei amittitur, dum nimis ad temporalia intenditur. Hoc est, quod legitur. 1Rg. 26.b. quod Saule dormiente in tentorio, David furatus est hastam, et vas aque, Iob. 40.b. Panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum, divitias, quas devoravit, evomet, et de ventre eius extrahet eas Deus. Hoc autem, quod Ruben revertitur ad cisternam, significat, quod mali tempore afflictionis revertuntur ad cor Is. 26.c. Domine, in angustia requisierunt te. Ier. 2.f. In tempore afflictionis sue dicent. Surge, et libera nos. Et respondet Dominus, Is. 21.d. Si queritis, querite, convertimini, et venite.
marg.| {d} Puer non comparet] Hoc est, quod mali, quando revertuntur ad cor, ut cogitent de Deo, non inveniunt puerum in cisterna, id est Christum puerum, et mansuetum, sed durum, et austerum iudicem. Unde dicit Ruben, id est mali : Puer non comparet, et ego quo ibo ? Si ascendero in celum, tu illic es, si descendero ad infernum, ades. Si sumpsero pennas meas diluculo, et habita vero in extremis maris, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 37), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_37)

Notes :