Hugo de Sancto Caro

Capitulum 40

Numérotation du verset Gn. 40,1 

His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi: pincerna regis Egypti et pistor domino suo.
Numérotation du verset Gn. 40,2 

Iratusque pharao contra eos nam alter pincernis preerat
alter pistoribus.
Numérotation du verset Gn. 40,3 

Misit eos in carcerem principis militum in quo vinctus erat1 et Ioseph.
1 vinctus erat Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 40,4 

At custos carceris tradidit eos
Ioseph
qui et ministrabat eis.
Aliquantum temporis fluxerat et illi in custodia tenebantur.
Numérotation du verset Gn. 40,5 

Videruntque ambo somnium nocte una iuxta interpretationem congruam sibi.
Numérotation du verset Gn. 40,6 

Ad quos, cum introisset Ioseph mane et vidisset eos tristes,
Numérotation du verset Gn. 40,7 

sciscitatus est dicens: Cur tristior est solito hodie2 facies vestra?
2 solito hodie Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 40,8 

Qui responderunt: Somnium vidimus et non est qui interpretetur nobis.
Dixitque ad eos Ioseph: Numquid non Dei est interpretatio? Referte mihi quid vidstis3.
3 vidistis Rusch ] videritis Weber
Numérotation du verset Gn. 40,9 

Narravit prior prepositus pincernarum somnium suum4:
4 suum Rusch ] om. Weber
Videbam coram me vitem
Numérotation du verset Gn. 40,10 

in qua erant tres propagines
crescere paulatim in5 gemmas et post flores uvas maturescere,
5 in Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 40,11 

calicemque pharaonis in manu mea.
Tuli ergo uvas et expressi in calice6 quem tenebam et tradidi poculum pharaoni.
6 calice Rusch ] calicem Weber
Numérotation du verset Gn. 40,12 

Respondit Ioseph: Hec est interpretatio somnii: tres propagines tres adhuc dies sunt,
Numérotation du verset Gn. 40,13 

post quos recordabitur pharao ministerii7 tui et restituet te in gradum pristinum. Dabisque ei calicem iuxta officium tuum sicut ante facere8 consueveras.
7 ministeri Rusch ] magisteri Weber |
8 ante facere Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 40,14 

Tantum memento mei cum bene tibi9 fuerit et facias10 mecum misericordiam ut suggeras pharaoni ut11 educat me de isto carcere
9 bene tibi Rusch ] inv. Weber |
10 facias Rusch ] facies Weber |
11 ut Rusch ] et Weber |
Numérotation du verset Gn. 40,15 

quia furto sublatus sum de terra Hebreorum et hic innocens in lacum missus sum.
Numérotation du verset Gn. 40,16 

Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset ait: Et ego vidi somnium quod haberem tria canistra farine
super caput meum
Numérotation du verset Gn. 40,17 

et in uno canistro quod erat excelsius portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo.
Numérotation du verset Gn. 40,18 

Respondit Ioseph: Hec est interpretatio somnii: tria canistra tres adhuc dies sunt,
Numérotation du verset Gn. 40,19 

post quos auferet pharao caput tuum ac suspendet te in cruce et lacerabunt volucres carnes tuas.
Numérotation du verset Gn. 40,20 

Exinde12 dies tertius natalicius pharaonis erat, qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum principis.
12 exinde Rusch Edmaior. ] exin Weber
Numérotation du verset Gn. 40,21 

Restituitque alterum in locum suum
ut porrigeret regi poculum.
Numérotation du verset Gn. 40,22 

Alterum suspendit in patibulo
ut coniectoris veritas probaretur,
Numérotation du verset Gn. 40,23 

et tamen succedentibus prosperis
prepositus pincernarum oblitus est interpretis13 sui.
13 interpretis] interpretris cacogr. Rusch

Capitulum 40

Numérotation du verset Gn. 40,1 
marg.| {p} His itaque gestis accidit, ut peccarent, etc. Nam alter pincernis] Construe sic : Iratus est Pharao contra eos. Nec mirum, quia officium habebant, in quo de facili poterant offendere ipsum, vel sic : Peccaverunt pincerna, et pistor, et bene appellat eos sic. Nam alter, et iuxta interpretationem, et iuxta eventum sibi in proximo futurum, quia somnium unius signum fuit suspendii eius, somnium alterius liberationis eius.
marg.| {1. 57ra} Δ {i} Coram me vitem] HIERONYMUS Ecce vitis in conspectu meo, et in vite tres fundi, et ipsa germinans tres fundos, tria flagella, et tres ramos sive propagines. Hebreus sermo significat, quia ab illis Syriachim vocantur. Alii dicunt tres fundi, id est tres oculi, unde funduntur palmites. Alii ponunt tria flagella. Tu autem fundos, propagines, oculos, gemmas accipe pro eodem.
marg.| {o} Hec est interpretatio somnii] Eccl. 5.b. Ubi multa somnia
marg.| {1. 57va} Δ sunt, et plurime levitates. Eccl. 34.a. Somnia extollunt imprudentes. Item eodem. Multos errare fecerunt somnia. Lv. 19.f. Non observabitis somnia. Et Cato. Somnia ne cures, nam mens humana, quod optat, etc. Quid est ergo, quod Ioseph exponit ? Solutio : Aliquando Dominus per somnia preostendit futura, sed nescit hoc aliquis nisi ex revelatione, et Ioseph, et Daniel per revelationem videbant presagia somniorum, et ideo exponebant, id est revelationem sibi factam aliis enarrabant. Unde dicit Ioseph hic : Numquid non Dei est interpretatio ?
marg.| {b} Ut suggeras Pharaoni] Suggerere frequentius accipitur in malo, sed hic accipitur in bono, sicut Io. 14.d. Et suggeret vobis omnia, etc.
marg.| {e} Tria canistra] HIERONYMUS Ubi in Latinis codicibus, tria canistra farine, in Grecis codrithon, tres cophinos farine, habetur in Hebreo.   [Tria canistra farine] id est tria vasa, in quibus servatur, vel ponitur farina. Nec debet suppleri plena, quia in ipso textu patet non fuisse plena. Ioseph. dicit, duo canistra plena panibus, et tertium obsonio variisque cibis, qualia solent regibus ministrari : Est enim obsonium cibus delicatus : tamen obsonium proprie dicitur cibus post somnium pueris oblatus. Grecus habet, tria canistra codrithon, id est panum secundorum. Et bene patuit, quod in canistris etiam in supremo essent secundi, super quos panes primi, quibus vescebatur Pharao.
marg.| {m} Exinde dies tertius] Pharao, et Herodes, dies nativitatis celebrant, quia ex hora nativitatis se Reges fuisse putaverunt.
marg.| In natalitio occiditur.
-Sedechias a Nabuchodonosor. 4Rg. ult. e.
-Ioannes ab Herode : Mt. 14.a.
-Iudas ab Antiocho. 1Mcc. 16.c.
-Pistor a Pharaone, ut hic.
marg.| {p} Restituitque alterum] scilicet. Qui calicem Domini accepit, liberari meruit.
marg.| {q} Alterum suspendit] Qui in panem Domini lignum misit, per lignum periit.
marg.| {s} Ut coniectoris veritas probaretur] Istud, ut, non est causale, sed consecutivum : Et est sensus : Sic factum est, et ita veritas coniectoris comprobata est.
Numérotation du verset Gn. 40,mystice 
marg.| Mystice. {p} His itaque gestis] etc. Ioseph in carcere, Christus in mundo, et in carne : Duo eunuchi, boni, et mali. Uni, id est bonis predicit Christus liberationem, alteri, id est malis predicit damnationem, Os. 13.d. Ero mors tua   [
marg.| { o}   mors] etc. Ioseph sine culpa missus est in carcerem, et Christus sine peccato venit in carcerem nostre miserie.
marg.| {q} Pincerna] Gentilis populus, qui propinavit Christo,
Vinum
-Compunctionis, Can. 1.d. Botrus Cypri dilectus meus mihi. Cyprus enim interpretatur meror.
-Boni operis. Ct. 8.a. Dabo tibi poculum ex vino condito, id est ex bono opere virtutum.
-Dilectionis, sive martyrii. Ibid. Et mustum malorum granatorum, etc.
marg.| {r} Pistor] Iudaicus populus, qui dicit Ier. 11.d. Mittamus lignum in panem eius. Duo eunuchi peccaverunt Domino suo, quia uterque populus peccavit Christo, in Adam, et in se. Rm. 3.d. Omnes peccaverunt, et egent gloria Dei. Duo eunuchi missi sunt in carcerem, quando Adam eiectus est de Paradiso, Ioseph cum duobus eunuchis vinctus est in carcere, Christus cum duobus latronibus affixus in cruce.
marg.| {s} At custos carceris] id est pater. Is. 21.c. Custos quid de nocte, etc.
marg.| {t} Tradidit eos Ioseph] id est Christo. Ps. 2. Postula a me, et dabo tibi gentes, etc.
marg.| {u} Qui et ministrabat] Rm. 11.b. Dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum. Mt. 20.d. Non veni ministrari, sed ministrare.
marg.| {x} Aliquantulum temporis] Longum fuit tempus, quo tenti sunt duo populi in carcere inferni, a peccato Adam, scilicet usque ad mortem Christi, et tamen dicitur aliquantulum respectu eternitatis. AUGUSTINUS Breve est, quicquid habet terminum.
marg.| Θ {a} Videruntque ambo] Somnium Iudaici populi remordens conscientia, somnium gentilis, prelibatio futurorum. Ioseph interpretatus est somnia, et Christus exposuit presagia futurorum, que in lege mystice continebantur. Lc. 4.d. Multe vidue erant in Israel, et ad nullam earum missus est Elias, nisi ad mulierem viduam in Sarepta Sidoniorum.
marg.| {b} Nocte una] De qua Sap. 18. Dum secretum silentium continerent omnia, etc.
marg.| {c} Ad quos cum introisset Ioseph mane] etc. id est tempore gratie, quo Christus venit in carnem.
marg.| {d} Et vidisset eos tristes] Tristes erant super hoc, quod non inveniebant, qui exponeret eis somnium. Hoc idem legitur Act. 8.e. Putasne intelligis, que legis ? dixit Philippus eunucho. Qui ait : Quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi ?
marg.| {e} Cur tristior est hodie] Iudei valde tristes fuerunt tempore gratie de promissione Ecclesie. Et hoc est quod sup. 31.a. legitur. Non erat facies Laban cum Iacob sicut heri, et nudiustertius.
marg.| {f} Numquid non] etc. Hoc est, quod filius totum patri attribuit, a quo habet totum, etiam quod est. Io. 5.c. Non potest filius a se quicquam facere, nisi quod viderit patrem facientem.
marg.| {g} Referte mihi] Iudei retulerunt somnium exponendum, quando oblatus est ei liber Isaie Lc. 4.c. Et legit in eo Spiritus Domini super me, ut predicarem annum Domini acceptum, quoad gentium reconciliationem. Ecce expositio somnii pincerne. Et diem retributionis quoad Iudeorum reprobationem. Ecce expositio somnii pistoris.
marg.| {h} Narravit prior] Hoc est quod gentilis populus preoccupavit salutem. Io. 20. Ioannes precucurrit citius Petro.
marg.| {i} Videbam coram me vitem] Vitis Christus est. Ioa. 15.a. Ego sum vitis vera. Hanc vidit gentilis ad fidem conversus. Mt. 2.a. Magi viderunt stellam in Oriente coram se, quasi ad imitandum, sed Iudeus supra se, quasi onus, a quo opprimebatur. Unde pistor super caput videt tria canistra. Hoc est quod legitur Nm. 13.c. quod duo viri ferunt botrum in vecte, id est duo populi Christum in cruce. Iudeus qui precedit fert, quod non videt, gentilis, qui sequitur, videt, et fruitur eo, quod fert. Rm. 10.d. Inventus sum a non querentibus me, palam apparui his, qui me non interrogabant.
marg.| {k} Tres propagines] tres fidelium ordines, scilicet Noe, Daniel, et Iob. Ez. 14.e. Et sicut palmes non potest fructum facere, nisi manserit in vite, sic fideles non possunt opera bona facere, nisi manserint in Christi dilectione. Uve, que nascuntur ex propaginibus, viri iusti, qui ad exemplum Sanctorum conversantur, qui germinant per bonum propositum, florent in opere, maturescunt in vite perfectione, effunduntur in calicem Pharaonis, quando propter Christi fidem sanguinem suum fundunt.
marg.| {l} Calicemque Pharaonis] etc. Calicem in manu habet, qui Christi passionem habet in opere. Ct. 5.b. Manus mee distillaverunt myrrham. Ier. 25.d. Sume calicem vini furoris huius de manu mea.
marg.| {m} Tuli ergo uvas, et expressi in calicem] Pincerna, id est gentilis populus, uvas expressit in calicem Pharaonis, quando se pro Christo morti exposuit.
marg.| {n} Et tradidi poculum Pharaoni] id est gaudium Deo. Deus quasi iucundatur, et gaudet de penis iustorum in presenti. Iob. 9.c. Et non de penis innocentum rideat. Christus sanguinem martyrum expressit in calicem Pharaonis, id est tyrannorum, ut alios animaret ad prelium, 1Mcc. 6.d. Ostenderunt elephantis sanguinem uve, et mori ad acuendos eos in prelium. Vel poculum Pharaonis est vinum dilectionis Domini. Tunc in calicem uvas exprimimus, {1. 57rb} quando per memoriam passionis Christi dilectione afficimur.
marg.| {p} Tres adhuc dies] Tria tempora ante legem, sub lege, sub gratia. Tertio die, id est tempore gratie, Iudeus reprobatus est, et gentilis electus. Vel tres dies, sunt tres dies, passionis, sepulture, resurrectionis. Vel tres dies, sunt dies vite presentis, dies mortis, dies extremi examinis : in hac restituet Deus pincernam, et pistorem suspendet.
marg.| {q} Restituet te] etc. id est innocentie quam habuit in Adam ante peccatum. Iob. 33.d. Deprecabitur Deum, et placabilis erit ei.
marg.| {r} Tantum memento] etc. Vox Christi est ad quemlibet. Nihil enim ita oblivionem Domini facit sicut opulentia. Dt. 6.b. Cum dederit tibi Dominus Deus terram cave, ne obliviscaris Domini Dei tui. Amos 6.a. Ve, qui opulenti estis in Sion. Et post. Nihil compatiebantur super contritione Ioseph.
marg.| Θ {a} Facies mecum] Mt. 25.d. Quamdiu uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.
marg.| {c} Furto sublatus] Membra Christi furto sublata sunt, quia peccato primi parentis infecta tenentur captiva in carcere presentis miserie.
marg.| {d} Videns pistorum magister] Primo exposuit Ioseph somnium pincerne in bonum, et postea somnium pistoris in malum : Hoc est, quod Dominus Mt. 25.c. Primo dicit bonis. Venite benedicti patris mei, etc. deinde dicit malis : Discedite a me maledicti in ignem eternum.
marg.| {e} Tria canistra farine] tria peccata generalia intelliguntur. Per farinam, subtiles adinventiones in peccatis. Ier. 17.b. Pravum est cor hominis, et inscrutabile. Canistrum excelsius, superbia, que sub se continet omnia alia peccata. Eccles. 10.b. Initium omnis mali superbia. Nec est contrarium, quod dicitur 1Tim. 6.b. Radix omnium malorum cupiditas. Hec enim radix est, sed illa initium omnium malorum. Et hoc est, quod dicitur hic, quod in canistro superiori erant omnes cibi, id est omnia peccata, que fiunt arte pistoria, id est diabolica suggestione, in pistrino proprie voluntatis, de farina novarum adinventionum, et ex aqua concupiscentiarum.
marg.| {g} Avesque comedere] id est demones, qui superbia delectantur, et reficiuntur. Is. 34.c. Demonia occurrent onocentauris, id est superbis. Quod exponit BERNARDUS Maligni spiritus illis ad votum deserviunt, quos unde flere debuerant, gloriari conspiciunt. Iob. 40.c. Huic montes herbas ferunt.
marg.| {f} Super caput meum] Mali ferunt super caput onera sua, quia ab eis opprimuntur. Prv. 11.d. Qui investigator est malorum, opprimetur ab eis. Item quod supra caput portatur, non videtur a portante, sic mali gravantur ab oneribus suis, nec in eis aliquatenus delectantur : {1. 57vb} Boni
marg.| {e} converso non in capite, sed in pectore portant onera sua, et vident, que portant, et delectantur in eis. Ct. 1.d. Fasciculus Myrrhe dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur quasi dicat Video, quod porto, et odoro.
marg.| {h} Tres adhuc dies] Hoc expositum est.
marg.| {i} Auferet Pharao caput tuum] Caput ablatum est Iudeis, quando Christum amiserunt. Mt. 21.d. Auferetur a vobis regnum Dei.
marg.| {k} Suspendet te in cruce] Hoc est, quod mali tertio die, id est die iudicii suspendentur in patibulo infernali. Iosue 8.f. legitur, quod ipse suspendit Regem Hai in ligno gemino. Hai interpretatur vita vallium, et significat illos, qui in valle vitiorum vivunt, et numquam ascendunt in montem virtutum. Rex Hai diabolus, qui suspensus est in ligno gemino, id est in Cruce Christi : Crux enim Christi dicitur lignum geminum, quia ibi Christus, et diabolus, boni, et mali crucifixi sunt, quod significatum est per duos latrones, unum a dextris, alium a sinistris, quia et boni patiuntur, et mali, sed boni salubriter, mali vero ad cumulum damnationis. De Cruce bonorum. Gal. 5.d. Qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis, et concupiscentiis. De malis. Sap. 5.b. Lassati sumus in via iniquitatis, et perditionis, et ambulavimus vias difficiles.
marg.| {l} Lacerabunt] Demones in futuro lacerabunt malos per diversa tormenta : Hic etiam lacerant per diversa peccata. Ez. 39.a. Feris, avibus, omnique volatili celi, et bestiis terre dedit te ad devorandum. Hoc de presenti laceratione potest intelligi. Et etiam illud Dt. 32.d. Dentes bestiarum immittam in eos, et devorabunt eos aves morsu amarissimo. De futura dicitur Apc. 19.c. Vidi unum Angelum stantem in Sole, et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus, que volabant per medium celi. Venite, et congregamini ad cenam Dei magnam, ut manducetis carnes Regum, et carnes tribunorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium in ipsis, et carnes omnium, liberorum, et servorum, et pusillorum, et magistrorum. Et nota quod dicitur, ut manducetis carnes. Mali enim hic impinguant carnem, ut lautius a diabolo manducentur, sed boni hic crucifigunt carnem suam, et ideo non erit idonea ad manducandum, sed potius ad glorificandum. Crux enim scala est, per quam ascenditur ad gloriam. Lc. ult. d. Oportuit enim Christum pati, et ita intrare in gloriam suam. Crux presens, scala est ad gloriam, et
marg.| {e} converso presens gloria, scala est ad crucem eternam. Is. 47.b. Sede, et tace, et intra in tenebras filia Chaldeorum, quia non vocaberis ultra domina regnorum.
marg.| {m} Exinde dies] etc. Dies Natalitius Pharaonis, dies extremi examinis, quando Christus renascetur in membris suis. Illa dies pistori, id est malis erit dies mestitie, sed pincerne, id est bonis, erit dies letitie. Soph. 1.c. Iuxta est dies Domini magnus, iuxta est, et velox nimis.
marg.| {n} Qui faciens] etc. Et Christus tunc faciet pueris suis, id est qui pure, et humiliter servierunt grande convivium. Lc. 14.d. Homo quidam fecit cenam magnam, et vocavit multos Esther. 2.d. Rex Assuerus fecit grande convivium principibus suis, et iuxta magnificentiam principibus munera largitus est.
marg.| {o} Recordatus est inter] etc. Hoc est, quod Christus in futuro recordabitur efficaciter tam bonorum, quam malorum, modo vero dissimulat dominus, permittens malos sublimari, et bonos affligi. Habacuc. 1.d. Quare non respicis super iniqua agentes, et taces impio conculcante iustiorem se ?
marg.| {q} Alterum] id est Iudeum, vel quemlibet malum.
marg.| {r} Suspendit] Et merito, quia ipse Christum suspendit : Et sic dicitur Sap. 11.c. Per que peccat quis, per hec et torquetur.
marg.| {s} Ut coniectoris] Post diem iudicii, malis in infernum detrusis, et bonis in gloria sublimatis.
marg.| {1. 58ra} Tunc apparebit veritas comminationis, et promissionis Domini. Prv. 1.c. Proferam vobis spiritum meum, et ostendam verba, etc. a Et tamen succedentibus prosperis] Ecclesia de gentibus de carcere peccatorum educta, tempore afflictionis, et persecutionis strenuissime Domino servivit, nunc autem in prosperitate temporalium dives effecta, oblita est Domini creatoris, et liberatoris sui : Utinam numquam fuisset pecunia ista ; Tob. 5.d. Christus ideo semper fuit pauper, ut hoc signo cognoscerentur milites sui. Lc. 2.b. Et hoc vobis signum : Invenietis infantem pannis involutum. BERNARDUS Hoc est signum tuum, Domine Iesu. Sed signo tuo hodie a multis contradicitur, omnes enim fugiunt Christum pauperem. Unde conqueritur per Ier. 2.a. Quid invenerunt in me patres vestri iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt ?
Numérotation du verset Gn. 40,moraliter 
marg.| Moraliter. {a} His itaque gestis] etc. Ioseph incarceratus sine culpa sua significat innocentes. Pincerna, qui peccavit, sed postea liberatur, significat penitentes. Pistor, qui peccavit, et suspenditur, significat impenitentes mortuos in peccatis. Ex duobus primis, id est innocentibus, et penitentibus constat Ecclesia. De penitentibus Mt. 12.d. Viri Ninivite surgent in iudicio cum generatione ista, et condemnabunt eam, quia penitentiam egerunt in predicatione Ione. De innocentibus ibidem, Regina Austri surget in iudicio. Ista enim non legitur peccasse, et ideo significat innocentes. Unde recte dicitur regina austri, quia* tales austro, id est Spiritu sancto reguntur. De tertiis, scilicet de impenitentibus. Apc. 8.c. Et facta est tertia pars maris sanguis, et mortua est tertia pars creature eorum, que habebant animas in mari, ex afflictione. Omnes enim sunt in afflictione, et miseria, et innocentes, et penitentes, et impenitentes, sed tertia pars mortua est. Pincerna, qui peccaverat, primum eductus est de carcere, quam Ioseph innocens. Hoc est quod aliquando penitentia preponderat innocentie, et efficacior est ad gloriam obtinendam. Mt. 18.b. Amen dico vobis, quia gaudebit super eam magis, quam super 99. que non erraverunt. Io. 20.b. Ioannes precucurrit citius Petro, sed Petrus prior intravit, qui tamen negaverat Dominum.
marg.| {a} Videruntque ambo somnium] etc. Duo somniant, id est boni, et mali in carcere huius vite. Mali somniant vanam, et transitoriam felicitatem. Bonorum somnium est afflictio temporalis, quam propter Deum sustinent, que cito transit, et evanescit, ut somnium, que in veritate non est afflictio, sed umbra, vel somnium afflictionis. E contra prosperitas temporalis in veritate non est prosperitas, sed somnium, vel umbra vane prosperitatis. Unde bene dicitur Eccles. 11.d. Vanitatis arguentur preterita. Exprimere uvas in calice, est per memoriam passionis Christi corpus affligere. Hoc autem quod ambo post somnia tristes fuerunt, significat, quod malos contristat remorsus conscientie, bonos vero contristat consideratio proprie vite, quia nescit quantumcumque bonus, an amore, vel odio dignus sit, ut dicitur Eccl. 9.a. Interpretatur somnium bonorum, quando datur eis spiritus, qui dicit in corde, quod filii Dei sint. Rm. 8.c. Ipse spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Somnium malorum interpretatur, quando cogitant, quod cito finietur presens prosperitas, et manebit calamitas in eternum. Unde 1Mcc. 6.b. Antiochus, quando decidit in lectum, dixit : In quantam tribulationem deveni, et in quantos fluctus tristitie. Hic habetur de tribus ministris Pharaonis, id est Putiphare, qui non peccavit, de pincerna qui peccavit, sed liberatur, de pistore qui peccavit, et damnatur. Per hos designantur tres status hominum. Per primum claustrales, qui non peccant sequestrati a tumultu. et strepitu huius mundi. Per secundum prelati, et doctores, quorum pedibus adheret pulvis inanis glorie, et iracundie, vel cupiditatis aliquando. Sed quia propter Dei dilectionem, et proximi utilitatem hunc pulverem contrahunt, liberantur. Per tertium significantur illi, qui in mola seculi versantur, ex quibus pauci salvantur, et cum difficultate De hoc dicit BERNARDUS Mare huius mundi magnum, et spatiosum. Quidam transeunt ponte securitatis, scilicet ut claustrales, qui securi quodammodo, et sine macula vadunt. Et de his potest dici : Beati immaculati in via, etc. Alii transeunt mare nave caritatis, scilicet ut prelati, qui amore subditorum dolores sustinere, et labores officii pastoralis non fastidiunt, et isti minus securi sunt. Alii transeunt vado, ut illi qui in seculo commorantur. Hi cum periculo transeunt. In vado enim sunt fovee, et pericula multa, que non videntur : et ideo non caventur, et ideo multi periclitantur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 40), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_40)

Notes :