Hugo de Sancto Caro

Capitulum 45

Numérotation du verset Gn. 45,1 

Non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram astantibus unde precepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutue.
Numérotation du verset Gn. 45,2 

Elevavitque vocem cum fletu quam audierunt Egyptii et omnis1 domus pharaonis.
1 et omnis Rusch ] omnisque Weber
Numérotation du verset Gn. 45,3 

Et dixit fratribus suis: Ego sum Ioseph.
Adhuc pater meus vivit? Nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti.
Numérotation du verset Gn. 45,4 

Ad quos ille clementer: Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope: Ego sum, ait, Ioseph frater vester quem vendidistis in Egyptum2.
2 Egyptum Rusch ] Egypto Weber
Numérotation du verset Gn. 45,5 

Nolite pavere nec durum vobis3 esse videatur quod vendidistis me in his regionibus. Pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Egyptum.
3 durum vobis Rusch ] inv Weber
Numérotation du verset Gn. 45,6 

Biennium est enim4 quod fames cepit in terra esse5 et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti.
4 enim Rusch ] om. Weber |
5 cepit in terra – esse Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 45,7 

Premisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum habere possitis:
Numérotation du verset Gn. 45,8 

non vestro consilio sed Dei voluntate huc6 missus sum qui fecit me quasi patrem pharaonis et dominum universe domus eius ac principem in omni terra Egypti.
6 voluntate huc Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 45,9 

Festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei: Hec mandat filius tuus Ioseph: Deus me fecit dominum universe terre Egypti. Descende ad me ne moriaris7.
7 moriaris Rusch ] moreris Weber
Numérotation du verset Gn. 45,10 

Et habitabis8 in terra Gessen,
8 habitabis Rusch ] habita Weber
erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum, oves tue et armenta tua et universa que possides.
Numérotation du verset Gn. 45,11 

Ibique te pascam, adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia que possides.
Numérotation du verset Gn. 45,12 

En oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos.
Numérotation du verset Gn. 45,13 

Nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta que vidistis in Egypto. Festinate et adducite eum ad me.
Numérotation du verset Gn. 45,14 

Cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit, illo quoque flente similiter flente simul super collum eius.
Numérotation du verset Gn. 45,15 

Osculatus9 est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post que ausi sunt loqui ad eum.
9 osculatus Rusch ] osculatusque Weber
Numérotation du verset Gn. 45,16 

Auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis: Venerunt fratres Ioseph. Et gavisus est pharao atque omnis familia eius.
Numérotation du verset Gn. 45,17 

Dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis
dicens: Onerantes iumenta, ite in terram Chanaan
Numérotation du verset Gn. 45,18 

et tollite inde patrem vestrum
et cognationem et venite ad me. Et ego dabo vobis omnia bona Egypti
ut comedatis medullam terre.
Numérotation du verset Gn. 45,19 

Precipe etiam ut tollant plaustra de terra Egypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum. Et10 dicito: Tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes.
10 et Rusch ] ac Weber
Numérotation du verset Gn. 45,20 

Nec11 dimittatis quicquam de supellectile12 vestra
11 nec Rusch ] ne Weber |
12 suppellectile Rusch ] suppellectili Weber |
quia omnes opes Egypti vestre erunt.
Numérotation du verset Gn. 45,21 

Fecerunt filii Israel
ut eis mandatum fuerat, quibus dedit Ioseph plaustra secundum pharaonis imperium et cibaria in itinere.
Numérotation du verset Gn. 45,22 

Singulis quoque13
13 singulis quoque Rusch ] singulisque Weber
proferri iussit binas stolas.
Beniamin vero dedit trecentos argenteos
cum quinque stolis optimis.
Numérotation du verset Gn. 45,23 

Tantundem pecunie et vestium mittens patri suo,
addens eis asinos decem
qui subveherent ex omnibus divitiis Egypti
et totidem asinas triticum in itinere panesque portantes.
Numérotation du verset Gn. 45,24 

Dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait: Ne irascamini in via.
Numérotation du verset Gn. 45,25 

Qui
ascendentes ex Egypto venerunt in terram Chanaan
ad patrem suum Iacob
Numérotation du verset Gn. 45,26 

et nuntiaverunt ei dicentes: Ioseph filius tuus14 vivit
14 filius tuus Rusch ] om. Weber
et ipse dominatur in omni terra Egypti.
Quo audito
Iacob15
15 Iacob B T M P² ΣOM Φ Ψ Ω Rusch Ed1530] om. Weber
quasi de gravi somno evigilans
tamen non credebat eis.
Numérotation du verset Gn. 45,27 

Illi e contra16 referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et munera17
16 e contra Rusch ] contra Weber |
17 munera Rusch ] plaustra Weber |
que miserat, revixit spiritus eius
Numérotation du verset Gn. 45,28 

et ait: Sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit. Vadam et videbo illum antequam moriar.

Capitulum 45

Numérotation du verset Gn. 45,1 
marg.| {l} Non se poterat ultra cohibere Ioseph] etc.
marg.| {m} Coram astantibus] Verecundia non excludit pietatem.
marg.| {1. 64va} Δ {g} Frater vester] Sir. 32.a. Rectorem te posuerunt, noli extolli.
marg.| {h} Quem vendidistis] Prv. 11.d. Benedictio super caput vendentium.
marg.| {o} Quibus nec arari poterit] etc. quod ex nimia fluvii inundatione creditur accidisse in Egypto. Sed in aliis terris unde accideret, alia causa fuit, sed non tangitur hic, neque in textu, neque in glossis.
marg.| {1. 65ra} Δ a Premisitque me Deus] Unde Ps. 104. Misit ante eos virum, in servum venundatus est Ioseph.
marg.| {g} In terra Gessen] que est in Egypto, quia est alia Gessen, que est in Palestina, et scribitur per m, secundum quosdam. Sed hoc HIERONYMUS non placet. Hec enim interpretatur imber vicinus, vel propinquitas illa interpretatur terra compluta.
marg.| {m} Beniamin] Specialiter hunc nominat, quia specialiter hunc amat, eo quod esset couterinus eius.   [Gloriam meam] Non dicit hoc Ioseph ad sui gloriam, sed ad letitiam, et consolationem patris.
marg.| {r} Illo quoque flente] id est Ioseph.
marg.| {u} Post que ausi] etc. Unde nimia malitia est, et species proditionis, post oscula retinere rancorem.
marg.| {1. 65va} Δ {d} Omnia bona Egypti] id est aliqua de omnibus.
marg.| {f} Medullam] id est terram fertilem dabo eis.
marg.| {i} Quia omnes] id est aliqua de omnibus, ut Supra
marg.| {n} Binas stolas] id est tunicas talares.
marg.| {1. 66ra} Δ {d} Ne irascamini] Hoc dicit, quia timebat pro Beniamin, vel ne litigarent de venditione eius.
marg.| {h} Quasi de gravi somno] id est torpore carnalis vite.
marg.| {i} Non credebat eis] ad primam suasionem.
Numérotation du verset Gn. 45,moraliter 
marg.| Moraliter. {l} Non se poterat ultra cohibere Ioseph] Mira pietas salvatoris : Vilis est homo, et abiectus, et indignus omni bono, et tamen non potest continere misericordiam suam ab eo. Unde admirans David clamabat : Quid est homo, quod memores eius, etc. Iob. 7.d. Quid est homo, quia magnificas eum, aut quid apponis erga eum cor tuum ? Is. 40.d. Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo. BERNARDUS Omnes gentes, quasi non sint, sunt coram te, sic quidem in iudicio veritatis, sed non sic in affectu pietatis tue. Sicut igitur Ioseph diu dissimulare, sive, celare non potuit pietatem, sic nec Christus, sed secundum {1. 64rb} multitudinem dolorum largitur multitudinem consolationum. Et nota quod hec ostensio Ioseph potest intelligi de triplici adventu Christi, id est de adventu per carnem, per gratiam, per gloriam. Per carnem semel venit. Diu enim absconditus latuerat apud patrem, sed clamavit Iudas cum fratribus, id est antiqui patres. Is. 16.a. Emitte agnum, domine, dominatorem terre. Is. 64.a. Utinam dirumperes celos, et descenderes, a facie tua montes defluerent. Ct. 1.a. Osculetur me osculo oris sui. Ad tot preces non poterat se amplius continere Ioseph, id est Christus. Et inclinavit celos, et descendit, sed caligo sub pedibus eius. Unde a paucis agnitus est. Et hoc est, quod dicitur hic, quod multis coram astantibus precepit, ut egrederentur cuncti foras, ut nullus interesset alienus agnitioni mutue, nisi soli fratres Ioseph, id est fideles, qui crediderunt in eum, ab omnibus aliis, qui non crediderunt in eum, incarnatum se abscondit. De hac absconsione dicitur Is. 45.e. Vere tu es Deus absconditus. Mt. 11.d. Confiteor tibi, pater Domine celi, et terre, quia abscondisti hec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. In secundo adventu per gratiam quotidie venit. De hoc adventu dicit Iob. 9.b. Si venerit ad me, non videbo eum, et si abierit, non intelligam. Abit Christus, et abscondit se propter peccatum. Sed iterum ad vocem Iude, id est vere confessionis visibilem se ostendit. Et de hac ostensione Ier. 31.a. Longe Dominus apparuit mihi. Et quia longe cognoscit se amantes, statim infert Dominus : In caritate perpetua dilexi te, Os. 14.b. Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis. In hac agnitione quando Dominus se ostendit per gratiam, excluduntur alieni, id est demones, et peccata, et pravi motus. Hoc est, quod legitur Mt. 9.c. quod Dominus in suscitatione puelle eiecit a se turbam tumultuantem. In tertio adventu ostendet se dominus in gloria, et cognosceretur a fratribus suis. Ier. 31.f. Cognosce Dominum : cognoscent enim me omnes a minimo eorum usque ad maximum, ait dominus, quia propitiabor iniquitatibus eorum, et peccati eorum non ero memor amplius. In hac agnitione excludentur omnes mali. Prv. 14.b. Cor, quod novit amaritudinem anime sue, in gaudio eius, non miscebitur extraneus. In quolibet istorum adventuum exhibet se Dominus cognoscendum suo modo. In primo corporaliter, in secundo spiritualiter, in tertio per speciem. Unde ad quemlibet potest referri, quod dicitur Is. 54.b. Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te, in momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, et in misericordia sempiterna misertus sum tui.
marg.| {m} Multis coram] Sic in die iudicii, quando Christus manifestabit se fratribus, multi stabunt coram eo, immo omnes, boni, et mali. Rm. 24.b. Omnes stabimus ante Tribunal Christi*. Et tunc precipiet Christus, ut cuncti mali egrediantur foras. Mt. 25.d. Discedite maledicti in ignem eternum. Tunc erit dolor illis, qui foras excludentur, et gaudium his, qui intus admittentur. Amos 5.e. In omnibus plateis planctus, et cunctis, qui foris sunt dicetur, ve, ve. E converso boni audient clamorem letitie. Is. 51.a. Consolabitur Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas eius, gaudium, et letitia invenietur in ea, gratiarum actio, et vox laudis. Tunc cognoscetur Dominus tripliciter, in seipso, in nobis ipsis, in qualibet creatura.
marg.| {a} Elevavitque vocem] Vocem Christus in primo adventu elevavit in predicatione. Mt. 5.a. Aperiens os suum, docebat eos, etc. In Lazari resuscitatione. Io. 10.e. Hec cum dixisset, voce magna clamavit : Lazare, veni foras. In puelle suscitatione. Lc. 8.g. Iesus tenens manum eius, clamavit dicens : Puella surge. In Passione. Lc. 23.g. Et clamans voce magna Iesus, ait. Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. In secundo adventu elevat vocem cum fletu, quando gratiam compunctionis infundit peccatori, facit eum clamare ad se. Lc. 18.g. Cum audisset cecus, quia Iesus Nazarenus transiret, clamavit dicens : Iesu fili David miserere mei. In tertio adventu elevabit vocem cum gaudio, et fletu, quando dicet : Venite, benedicti Patris mei : Ite maledicti. Tunc post ipsum audietur laus bonorum, et rugitus malorum. Iob. 37.a. Tonabit Deus in voce sua mirabiliter. Item post eum rugiet sonitus, tonabit voce magnitudinis sue.
marg.| {b} Audierunt Egyptii] Egyptii vocem Ioseph audiebant, sed eum non videbant : Hoc est, quod in primo adventu multi audierunt vocem predicationis Christi, sed ipsum luce fidei non viderunt. Actuum 11.b. dicitur de sociis Pauli. Vocem quidem audierunt, neminem vero viderunt. Sed fratres Ioseph, id est eiecti, et viderunt, et audierunt. Paulus enim et vocem audivit, et lucem vidit. Unde : Circumfulsit eum lux de celo, et cadens in terram, audivit vocem dicentem sibi : Saule, Saule, quid me persequeris, etc.
Numérotation du verset Gn. 45,mystice 
marg.| Mystice. {c} Ego sum Ioseph] Hoc est, quod Christus in primo adventu se ostendit fratribus suis, id est cunctis credentibus in eum. Mt. 13.b. Vobis datum est nosse mysterium regni celorum. Mt. 16.c. Tu es Christus filius Dei vivi. Iste bene noverat Christum. Similiter in futuro ostendet se tantum fratribus, id est imitatoribus suis. Io. 14.c. dicit Iudas, non ille Scariothis : Domine quid factum est, quia manifestaturus es teipsum nobis, et non mundo ?
marg.| {d} Nec poterant] etc. Hoc est, quod in primo adventu omnes mirabantur de sapientia eius, nec poterant respondere ei. Lc. 2.g. Stupebant autem omnes super prudentia, et responsis eius. Item in adventu ad iudicium stupebunt omnes, tam boni, quam mali. Sap. 5.a. Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperate salutis.
marg.| {e} Clementer accedite] etc. Mt. 11.d. Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. Christus ante primum adventum se terribilem ostendebat. Unde Ex. 20.c. dicunt filii Israel ad Moysem : Non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur. Sed in incarnatione factus est mansuetus. BERNARDUS Ante incarnationem fuit magnus, et terribilis, in incarnatione factus est parvulus, et amabilis nimis. Ante cera non poterat accedere ad ignem Domini, ne flueret, quia sicut fluit cera a facie ignis, sic pereunt peccatores a facie Dei : In incarnatione ignis obumbratus est nube carnis.
marg.| {f} Ego sum ait Ioseph] etc. id est eiusdem nature vobiscum, quem vendidistis pro modica delectatione peccati. Quoties peccas mortaliter, toties vendis Christum. Sed sicut delectatione peccati venditur Christus, sic contritione redimitur. Is. 55.a. Venite, emite absque argento, et absque ulla commutatione vinum, et lac. Vinum quidem divinitatis Christi, et lac humanitatis.
marg.| {i} Nolite pavere] Ad hoc venit Christus, ut consolaretur mestos, et timidos confortaret. Is. 61.a. Spiritus Domini super me, etc. ut consolarer omnes lugentes, ut ponerem consolationem lugentibus Sion. Is. 40.a. Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester. Lc. 12.d. Nolite timere pusillus grex.
marg.| {k} Nec vobis durum] In futuro non erit durum nos peccasse, sed potius cedet ad gloriam, Is. 54.a. Noli timere, quia non confunderis, neque erubesces : Non enim te pudebit, quia confusionis adolescentie tue oblivisceris. Rm. 8.e. diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his, qui secundum propositum vocati sunt sancti, etiam casus dicit GLOSSA
marg.| {l} Pro salute] Nisi traditus esset Christus, non esset salvatus mundus. Dicit GLOSSA Et verum est. Licet enim alius modus fuerit Deo possibilis, nullus tamen saluti nostre convenientior fuit, ut dicit AUGUSTINUS Tunc Christus missus est in Egyptum, quando venit secundum carnem in mundum. Ideo autem venit in Egyptum Dominus, quia Adam prius descenderat in Egyptum, et redire per se non valebat, et ideo venit eum querere. Is. 52.b. In Egyptum descendit populus meus in principio. Quomodo igitur hic dicitur, quod Ioseph, id est Christus precessit in Egyptum ? Sed dicimus, quod precessit viam redeundi ostendendo. Mi. 2.d. Ascendet ante eos iter pandens, divident, et transibunt portam scilicet mortis : Ante mortem Christi angusta erat porta ista, et periculosum exire per ipsam. Sed Christus mortuus, factus est ductor, et propugnator hostium, qui insidiantur in porta. Eccles. ult. a. Liberasti me secundum multitudinem misericordie nominis tui a rugientibus preparatis ad escam, de manu querentium animam meam. BERNARDUS Ostium domus nostre larvales effigies obsident, ideo Dominus tamquam dux precedit : Unde et in funeribus prefertur Crux.
marg.| {1. 64vb} {m} Biennium enim est, quod fames esse cepit] Verba sunt Domini ad discipulos. Incipit autem fames ista ab esu pomi. Unde mirabile est, quod fames per esum non est extincta, sed potius excitata, quia seculi voluptates non satiant, sed esuriem provocant. BERNARDUS Cor hominis non plus satiatur auro, quam corpus aura. Stultus qui vult esuriem satiare aura : Non enim satiat esuriem, sed auget dolorem omnis delectatio temporalis. Ier. 46.c. Frustra multiplicasti medicamina, sanitas non erit tibi.
marg.| {n} Et adhuc quinque anni restant] Biennium, quo fames incepit, tempus ante legem, tempus sub lege. Quinque anni residui, tempora novissima, quando homines dediti erunt concupiscentiis quinque sensuum. 2Tim.3.a. In novissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes. De his dicitur Ez. 8.f. Ecce in ostio templi Domini inter vestibulum, et altare, quasi viginti quinque viri habentes dorsa contra templum Domini, et facies ad Orientem. Viginti quinque fiunt ex quinque ductis in se. Unde viginti quinque viri sunt omnes voluptati quinque sensuum dediti. Dorsa contra templum habentes, id est contra Christum, qui templum dicitur Io. 2.d. Solvite templum hoc. Et facies ad Orientem, id est ad delicias temporales. De hac fame novissimorum temporum dicitur Mt. 24.a. Erunt fames, et pestilentie, etc. Et notatur in fame ista, defectus spiritualium bonorum, et desiderium terrenorum.
marg.| {o} Quibus nec arari] etc. Quia tanta erit malitia hominum, quod nulli, aut pauci audebunt predicare, et qui predicabunt, parum metent. Ad hoc dicitur Amos 5.d. Prudens in tempore isto tacebit, quia tempus malum est. Ier. 12.c. Seminaverunt triticum, et messuerunt spinas.
marg.| {a} Θ Premisitque me Deus] Hoc est, pater premisit filium, ut provideret fami future in novissimis temporibus. Is. 1.c. Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma essemus, et quasi Gomorrha similes fuissemus, id est muti ad predicandum, et asperi ad audiendum.
marg.| {b} Non vestro consilio] Act. 2.d. Hunc definito consilio, et prescientia Dei, traditum per manus iniquorum affligentes interemistis. In hoc altissimo consilio Dei delectabatur AUGUSTINUS, dicens. Non satiabor illa dulcedine mirabili, considerare altitudinem consilii divini super salute generis humani. Et Apostolus admiratur ad Rm. 11.d. O altitudo divitiarum sapientie, et scientie Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, etc.
marg.| {c} Qui fecit quasi patrem Pharaonis] id est gentilis populi. Unde Is. 49.b. Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terre.
marg.| {d} Festinate] Festinanter vult Dominus ascendere ad alios convertendos. Unde Actor. 2.a. Factus est repente de celo sonus. Ibi GLOSSA Nescit tarda molimina Spiritus sancti gratia.
marg.| {e} Descende] Cum Christus sit mons super verticem montium, ut dicitur Is. 2.a. quomodo dicit, descende ? Sed in hoc notatur, quod sola humilitate ascenditur ad hunc montem.
marg.| {f} Ne moreris] Non placet Deo mora convertendi se ad Deum. Ecclesiast. 5.b. Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem, subito enim veniet ira illius.
marg.| {g} Habita in terra Gessen, erisque iuxta me] Magna est hec promissio, quam facit Dominus convertentibus se sine mora, quia erunt iuxta eum, quibus ut fieret iuxta, incarnatus est. Is. 56.a. Iuxta est salus mea, ut veniat. Iob. 17.a. Pone me, Domine, iuxta te, etc.   [Gessen] propinquitas interpretatur, quod bene congruit mysterio. Postquam enim Dominus descendit in Egyptum, id est in mundum per carnis assumptionem, omnes, qui erant in Egypto, id est in mundo, habitaverunt iuxta eum. Ante longe erant omnes ab eo, nec poterant ad ipsum ascendere, et ideo pius Dominus descendit ad eos, Eph. 2.d. Veniens evangelizavit pacem, et vobis, qui longe fuistis, et his, qui prope sunt, quoniam per ipsum accessum habemus ambo in uno spiritu ad patrem. Vel Iacob, significat Deum patrem, qui venit in Egyptum, quando convertit homines ad Christum, Io. 6.e. Nemo potest venire ad me, nisi pater meus traxerit eum. Et nota, pater tradit Christo fideles custodiendos in presenti, Christus in futuro reddet eos patri glorificandos. Io. 17.b. Pater Sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum, sicut et nos. 1Cor. 15.c. Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo, et patri.
marg.| {h} Filii filiorum] id est illi, qui per conversos convertuntur.
marg.| {i} Ibique te pascam] Christus in Ecclesia militante pascit patrem, eius voluntati obediendo, eius filios reficiendo.
marg.| {k} En oculi vestri] Verba Christi sunt ad Apostolos. Lc. 10.d. Beati oculi, qui vident, que vos videtis, etc.
marg.| {1. 65rb} {l} Fratris mei Beniamin] Nominatim exprimit Beniamin, id est Paulum, quia non fuit cum aliis Apostolis, cum Domino personaliter conversantibus, sed in via, dum iret in Damascum, vidit eum. Actor. 9.a. 1Cor. 15.b. Novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi. Eo modo nominatim exprimitur Petrus, qui negavit, ne desperaret. Mc. ultim. b. Ite, dicite discipulis eius, et Petro, quia precedet vos in Galileam. Nunc est tempus audiendi, sed in fine erit tempus videndi. Et qui audierit hic Dominum obediendo, in futuro videbit eum fruendo. Iob. ultim. a. Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te.
marg.| {n} Nuntiate patri] etc. Gloriam Christi nuntiant Deo patri, qui de exaltatione Christi, et Ecclesie gratias agunt, vel qui ad honorem, et laudem Dei patris predicant Christi gloriam, quam habet apud Deum patrem.
marg.| {p} Et cuncta, que vidistis in Egypto] Non solum gloria Christi nuntianda est, sed et tribulationes, et angustie, quas sustinuit in Egypto, id est in mundo, que omnia Apostoli viderunt. Hec predicanda sunt, quia sunt vie ad gloriam. Sed angusta est hec via, et pauci sunt, qui inveniant eam. Mt. 7.q.
marg.| {q} Cumque amplexatus] Parvulos amplexatus est Dominus, quia et parvulus natus est nobis, et parvulos querere venit. Mt. 19.b. Sinite parvulos venire ad me, et nolite eos prohibere, talium enim est regnum celorum. BERNARDUS Amplexatus est nos Dominus per dolorem, et laborem nostrum, adhereamus ei quibusdam vicariis amplexibus, per iustitiam suam actiones nostras ad iustitiam dirigendo, passiones propter iustitiam sustinendo. Iacob dixit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Quidnam superest, nisi benedictio post amplexum, et post benedictionem, quid, nisi osculum ?
marg.| {r} Illo quoque flente similiter] Christus flevit super nos, ut nos fleremus, non super ipsum, sed super nosmetipsos. Lc. 23.e. filie Hierusalem, nolite flere super me, sed super vosmetipsas flete, quasi dicat, attendite, quod causa fletus non est in me, sed in vobis. 2Rg. 15.f. Porro David ascendebat clivum olivarum, scandens, et flens, operto capite, et nudis pedibus incedens, sed et omnis populus, qui cum eo erat, operto capite ascendebat plorans. Pedes Christi in ascensu Crucis nudi fuerunt, et caput opertum, quia tunc operta fuit humanitatis infirmitas, sed abscondita fuit fortitudo divinitatis. Habac. 3.a. Cornua in manibus eius, ibi abscondita est fortitudo eius.
marg.| {s} Osculatusque est Ioseph omnes] etc. Christus hic dat osculum reconciliationis, sed in futuro dabit osculum consummate dilectionis.
marg.| {t} Et ploravit per singulos] Hoc est, quod Christus pro omnibus luxit, et pro omnibus mortuus est, quoad sufficientiam. 1Io. 2.a. Ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed pro totius mundi. Igitur si Christus pro nobis ploravit, iustum esset, ut aliquando nosmetipsi pro nobis ploraremus. BERNARDUS Compatitur, et plorat Deus, homo patitur, et ridebit ?
marg.| {u} Post que, ausi sunt] etc. Hoc est, quod ante incarnationem non audebant homines loqui ad Deum. Iob. 9.b. Quantus sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo ? Sed postquam factus est homo, securum habent ad eum accessum. Hbr. 4.d. Non habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratie eius, ut misericordiam consequamur.
marg.| {x} Auditumque est] Aula regis, Ecclesia triumphans, cum peccatores convertuntur ad Christum. Vel Aula regis, Ecclesia militans, de qua Io. 12.a. Impleta est domus ex odore unguenti. Unguentum secundum Bernardum contritio est.
marg.| {a} Θ Gavisus est Pharao] Non solum omnes Sancti gaudent super conversione peccatorum, sed et Deus pater. Unde Lc. 15.e. Paterfamilias, et tota familia eius gaudet super reversione filii prodigi, preter maiorem filium, qui significat presumentes de sua innocentia, vel iustitia, qui peccatoribus non compatiuntur, nescientes quomodo tenerius afficitur Deus erga illos, qui de peccatis conversi sunt, quam erga illos, qui non peccaverunt.
marg.| {b} Onerantes iumenta] Hoc est, qui de Egypto, id est de statu peccati egrediuntur, debent onerare iumenta, id est carnem domare, et sic in terram viventium ad Deum patrem ire. Unde supra 24.b. Eliezer oneratis Camelis ivit pro uxore Isaac adducenda.
marg.| {c} Et tollite inde patrem vestrum] Hoc est, quod Dominus bene vult, ut predicator primo trahat domesticos, et postea alienos. 1Tim.5.a. Si quis autem suorum, et maxime domesticorum curam non habet, infideli est deterior.
marg.| {d} Omnia bona Egypti] id est intelligentiam spiritualem. Vel ad litteram, omnia bona mundi iustorum sunt 1Cor. 3.d. Omnia enim vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei. Io. 12.e. Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Sic etiam membra Christi exaltata ab amore terrenorum, omnia trahunt ad seipsos, quia omnia serviunt eis, quia si habent aliquid, utuntur eo ad necessitatem : eo quod non habent, libenter carent propter Deum, et ita tam ea, que habent, quam ea, que non habent, serviunt eis.
marg.| {e} Ut comedatis medullam terre] Ad hoc inducti sumus in hunc mundum, vel in Ecclesiam, ut medullam bonorum spiritualem comedamus, non corticem temporalium. Ier. 2.b. Induxi vos in terram Carmeli, ut comederetis fructum, et bona illius. Et nos hodie facimus
marg.| {e} converso. In Ecclesia nihil querimus, nisi temporalia, id est divitias, vel delicias, vel honores. Unde nos sumus, sicut porci, qui pascuntur sub quercu, et locum fedant, sic nos Ecclesiam fedamus malis moribus, que tamen nos pascit. Unde conqueritur Dominus per Ier. 2.b. Ingressi contaminastis terram meam, et posuistis in abominationem. Ps. 78. Deus venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum, etc.
marg.| {g} Precipe etiam, ut tollant plaustra] etc. Plaustra Egypti, sunt predicatores de mundo conversi, qui subvehunt infirmos docendo, et compatiendo. Is. 41.d. Posui te quasi plaustrum triturans, id est separans grana a paleis. Ier. 15.d. Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Iob. 28.a. Ferrum de terra tollitur. De terra tollitur fortis predicator, id est de terrena actione, quam prius tenuit, amovetur. Bene sciunt portare infirmos, qui aliquando peccaverunt. Ideo permissus est cadere Petrus, ut sciret compati peccatoribus. Sunt et alie due cause sui casus, ut scilicet in eo daretur peccatoribus spes venie, ut tolleretur presumptio confidendi de se. Prv. 27.d. Sufficiat tibi lac Caprarum, id est doctrina peccatorum.
marg.| {h} Nec dimittatis quicquam] etc. Supellex est cogitatio. Sicut enim supellectili ornatur lectus, ita cogitationibus cor humanum. De hac supellectili nihil relinquendum est venientibus ad Ioseph, id est ad Christum, ne cum uxore Loth respicientes retro, vertantur in statuam salis. sup. 19.e. Etiamsi quid de substantia sua dimiserit, non est revertendum, ut illud tollat, Mt. 24.b. Qui in tecto est, non descendat, quid tollere de domo sua, et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam. Et quare sic faciendum, subdit.
marg.| {i} Quia omnes opes] etc. Hoc est Christus homini evacuanti cor suum a noxiis, et vanis cogitationibus, promittit opes, id est consolationes internas. Sicut enim vas plenum aqua non potest capere vinum, nisi prius effundatur {1. 65vb} aqua : Sic cor humanum, dum plenum est vanis cogitationibus, et desideriis pravis, non potest recipere Christi consolationes. Lc. 6.d. Ve vobis divitibus, qui habetis hic consolationem vestram, quasi dicat Dominus : Vasa vestra plena sunt, nec possunt capere divitias meas. BERNARDUS Non consolantur Christi lacryme cachinnantes, non consolatur Christi infantia garrulos, non consolatur Christi stabulum, et presepe, amantes primas Cathedras in Synagogis. Ideo consuluit Dominus per Ier. Lam. 2.f. Effunde cor tuum sicut aquam. Quare ? Ecce esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. 4Rg. 4.a. Quamdiu vasa fuerunt vacua, manavit oleum, quam cito fuerunt plena, stetit oleum. Utinam vasa nostra numquam plena sint in presenti, ut impleri valeant in futuro. BERNARDUS Publicanus, quia vas vacuum exhibere curavit, repleri meruit, et gratiam retulit ampliorem, sed Phariseus quia plenus fuit, nihil recepit, sed vacuus rediit. De hoc Lc. 18.b.
marg.| {k} Fecerunt] Hoc est, Apostoli predicaverunt, sicut Christus precepit. Mc. ultimo d.a Euntes in mundum universum, etc. et infr. Illi autem profecti predicaverunt, etc.
a Mc. 16.
marg.| {l} Quibus dedit Ioseph plaustra] Plaustrum, quadratum est, et rotunditatem habet in rotis, et significat predicationem Evangelii, que proponit nobis in presenti debere habere quadraturam, id est stabilitatem penitentie, et in futuro rotunditatem, id est eternitatem glorie. Mt. 4.c. Cepit Iesus predicare, et dicere : Penitentiam agite, appropinquavit enim regnum celorum Ez. 1.e. Statura erat in rotis, et altitudo, et horribilis aspectus. In statura, stabilitas penitentie designatur, in altitudine, promissio eternorum, in horribili aspectu, comminatio, que fit non stantibus.
marg.| {m} Et cibaria in itinere] Hoc est, quod Christus dedit Apostolis potestatem vivendi ex Evangelio. 1Cor. 9.b. Qui altario deserviunt, cum altario participant. Ita et Dominus ordinavit, his, qui Evangelium annunciant, de Evangelio vivere. Hoc est, quod legitur Mc. 6.b. Precepit eis Iesus, ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum, id est potestatem accipiendi necessaria.
marg.| {n} Singulis, etc. Binas stolas] Bine stole, que dantur a Ioseph fratribus suis, sunt fides divinitatis, et humanitatis Christi, qua precepit Christus Apostolis predicare. Vel dilectio Dei, et proximi. Vel fides, et mores. Vel continentia in prosperis, et patientia in adversis. Phil. ultim. c. Scio humiliari, scio et abundare, ubique, et in omnibus institutus sum, et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati. Prv. 19.b. Doctrina viri per patientiam noscitur, ecce patientia, et gloria eius : iniqua pretergredi, ecce continentia. Vel due stole, sunt opera iustitie, et opera misericordie, et supererogationis. De prima Lc. 15.e. Cito proferte ei stolam primam. De secunda. Mt. 19.c. Unum tibi deest, vade, et vende omnia, que habes, et da pauperibus. Iste due stole necessarie sunt cuilibet predicanti, et prelato. Prv. 31.e. Omnes amici eius vestiti sunt duplicibus. Iud. 17.d. Esto mihi Sacerdos, et dabo tibi decem argenteos, et vestem duplicem. Is. 61.c. Propter hoc in terra sua duplicia possidebunt. 1Tim. 5.c. Qui bene presunt presbyteri, duplici honore digni sunt.
marg.| {o} Beniamin vero dedit trecentos argenteos] Per trecentos argenteos significatur predicatio fidei Trinitatis, aut predicatio Crucis, que commissa est Paulo pre aliis, quod et ipse predicavit in opere, et sermone. Gal. 6.d. Stigmata Domini Iesu porto iugiter in corpore meo. Sermone 1Cor. 2. Nihil iudicavi me scire inter vos, nisi Christum Iesum, et hunc crucifixum. Et recte per trecentos argenteos Crucis predicatio designatur, quia iste numerus per Thau representatur, ut dicit HIERONYMUS qui figuram Crucis habet. Ez. 9.b. Signa Thau super frontes virorum gementium. Quinque stole, cohibitio quinque sensuum, que amplior fuit in Paulo. 1Cor. 9.d. Castigo corpus meum, etc.
marg.| {a} Θ a Tantundem pecunie, etc. mittens] Hoc est, quod Paulus aliis predicabat illud idem, quod in se habebat. Act. 26.g. Opto apud Deum, et in modico, et in magno non tantum te, sed etiam omnes, qui audiunt, hodie fieri tales, qualis ego sum, exceptis vinculis. Nota, argentum lucidum est, et tinnulum, et predicatores lucidi debent esse in conversatione, et tinnuli in predicatione.
marg.| {b} Addens ei asinos] Hoc est, quod Paulo datus est Apostolatus in gentibus. Unde assumpsit aliquos predicatores, coadiutores suos. Predicator asinus est, qui debet ferre Crucem in humeris sicut asinus. Item debet habere magnas aures ad obediendum, sicut asinus. Item debet vili cibo contentus esse, sicut asinus. Eccl. 33.d. Cibaria, et virga, et onus asino, panis, et disciplina, et opus servo. Non enim otium, aut delicie querende sunt predicatoribus. 1Cor. 4.c. Usque in hanc oram et sitimus, et esurimus. 1Tim. 6.b. Habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. GLOSSA Alimenta, non oblectamenta, quibus tegamur, non ornemur. Revera asini non solent ornari phaleris : Sed Heu hodie reiectis virga, et onere, et vili, et habitu, otio vacantes, asini phaleris adornantur. Iob. 11.c. Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.
marg.| {c} Et totidem, asinas] Per asinas intelliguntur mercenarii, predicatores, qui dati sunt Paulo ad exercitium, Phil. 1.c. Sive per occasionem, sive per veritatem annuncietur Christus, in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Asini ferunt divitias, et asine panes. Hoc est, quod veri predicatores divitias virtutum, mercenarii vero habent tantum panem doctrine exterioris, que est in verbis.
marg.| {d} Ne irascamini] GLOSSA Nolite contendere de temporalibus. Et commendatur hic etiam unitas, et concordia, que debet esse in predicatoribus Actuum 4.f. Erat illis cor unum, etc. 1Cor. 1.b. Obsecro vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata.
marg.| {e} Nuntiaverunt ei dicentes, Ioseph filius tuus vivit] Hoc est, quod Apostoli missi predicaverunt Christi resurrectionem. 2Cor. 13.a. Si crucifixus est ex infirmitate, vivit autem ex virtute. Rm. 6.b. Christus re surgens a mortuis, etc.
marg.| {f} Dominatur in omni terra] Mt. ult. d. Data est mihi omnis potestas in celo, et in terra. Phil. 2.b. Donavit illi nomen, quod est, etc.
marg.| {g} Quo audito, etc. tamen non credebat eis] Hoc est, quod turbati fuerunt homines ad predicationem Apostolorum. Unde non crediderunt, donec viderunt miracula. Idc. 7.f. Turbatus est Madian ad auditum tubarum, sed penitus confutatus ad coruscationem lampadarum. Ps. 76. Illuxerunt coruscationes tue orbi terre, commota est, et contremuit terra.
marg.| {k} Sufficit mihi] etc. Hoc est, quod homini, postquam conversus est ad fidem Christi, sufficit, si Christus vivat in eo per caritatem, et fidem Hab. 2.a. Iustus autem in fide sua vivet. Et de Sanctis dicitur in Ps. 20. Vitam petiit a te, et tribuisti ei, etc.
marg.| {l} Vadam] utroque pede, id est fide, et opere.
marg.| {m} Et videbo] utroque oculo, id est intelligentia, et amore. HIERONYMUS Non arbitror quemquam illius glorie posse fieri capacem, qui non hic visum quemdam, et meditationem accepit.
marg.| {n} Antequam moriar] Rabanus. Oportet finem presentis vite, future coherere principio. Sic solet dici : Fac bene, dum vivis, post mortem vivere si vis. Qui vivit hic vita gratie, vivet in futuro vita glorie. Et hoc est, quod dicitur Lc. 19.d. Habenti dabitur, et abundabit. Habenti gratiam dabitur gloria, et abundabit, quia igniculus in Sion fiet caminus in Hierusalem, Is. 31.d.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 45), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_45)

Notes :