Hugo de Sancto Caro

Capitulum 48

Numérotation du verset Gn. 48,1 

His itaque1 transactis, nuntiatum est Ioseph quod egrotaret pater eius2*. Qui assumptis duobus filiis3 Manasse et Ephraim ire perrexit.
1 itaque X ΣT O Cor2 (Antiqui.) ΩS Ed1455 Rusch ] ita ΩV Weber, om. P14417 |
2 eius ΩJ ΩS Weber ] suus ΩV Ed1455 Rusch Clementina |
3 filiis] + suis Cava Λ ΣTO T M ΦA* ΩV cum hebr. LXX Lugd. |
Numérotation du verset Gn. 48,2 

Dictumque est seni: Ecce filius tuus Ioseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo
Numérotation du verset Gn. 48,3 

et ingresso ad se ait: Deus omnipotens apparuit mihi in Luza que est in terra Chanaan; benedixitque mihi
Numérotation du verset Gn. 48,4 

et ait: Ego augebo te4 et multiplicabo et faciam in turbas populorum; daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in possessionem sempiternam.
4 augebo te Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 48,5 

Duo ergo5 filii tui qui nati sunt tibi in terra Egypti antequam huc venirem ad te mei erunt, Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi.
5 ergo Rusch ] igitur Weber
Numérotation du verset Gn. 48,6 

Reliquos autem quos genueris post eos tui erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis.
Numérotation du verset Gn. 48,7 

Mihi enim quando veniebam de Mesopotamia6 mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere. Eratque vernum tempus et ingrediebar Ephratam
6 Mesopotamia Rusch Edmaior. ] Mesopotamiam Weber
et sepelivi eam iuxta viam Ephrate que alio nomine appellatur Bethleem.
Numérotation du verset Gn. 48,8 

Videns autem filios eius dixit ad eum: Qui sunt isti?
Numérotation du verset Gn. 48,9 

Respondit: Filii mei sunt quos donavit7 mihi Deus in hoc loco. Adduc eos, inquit8, ad me ut benedicam illis.
7 donavit ΦA* ΩS ΩJ Rusch Ed1530 Clementina ] dedit Weber |
8 eos inquit Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 48,10 

Oculi enim Israel caligabant pre nimia senectute et clare videre non poterat. Applicatosque9
9 applicatosque Rusch ] applicitosque Weber
ad se deosculatus et circumplexus eos10
10 eos Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 48,11 

dixit ad filium: Non sum fraudatus a conspectu11 tuo, insuper ostendit mihi Deus semen tuum.
11 a conspectu Rusch ] aspectu Weber
Numérotation du verset Gn. 48,12 

Cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris, adoravit pronus in terram.
Numérotation du verset Gn. 48,13 

Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est ad sinistram Israel, Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris. Applicuitque ambos ad eum,
Numérotation du verset Gn. 48,14 

qui extendens manum dexteram posuit super caput Ephraim, iunioris fratris, sinistram autem super caput Manasse, qui maior natu erat, commutans manus.
Numérotation du verset Gn. 48,15 

Benedixitque Iacob filios Ioseph12 et ait: Deus in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac, Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in presentem diem,
12 Iacob filios Ioseph ΩS Rusch ] Ioseph filio suo G Cava Λ ΠD Σ B T Φ O ΘAMG ΨB*DFM ΩJ ΩM Weber
Numérotation du verset Gn. 48,16 

angelus qui eruit me de cunctis malis benedicat pueris istis13 et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac et crescant in multitudinem super terram.
13 istis Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 48,17 

Videns autem Ioseph quod posuisset pater suus manum dexteram14 super caput Ephraim. Graviter accepit et apprehensam patris manum levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse
14 manum dexteram Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 48,18 

dixitque ad patrem: Non ita convenit, pater, quia hic15 primogenitus. Pone dexteram tuam super caput eius.
15 hic Rusch ] + est Weber
Numérotation du verset Gn. 48,19 

Qui renuens ait: Scio, fili mi, scio. Et iste quidem erit in populos et multiplicabitur, sed frater eius iunior maior illo erit et semen illius crescet in gentes.
Numérotation du verset Gn. 48,20 

Benedixitque eis in tempore illo16 dicens: In te benedicetur Israel atque dicetur: Faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassem17.
16 tempore illo Rusch ] ipso tempore Weber |
17 Manassem Rusch ] Manassen Weber |
Numérotation du verset Gn. 48,21 

Et ait ad Ioseph filium suum: En ego morior et erit Deus vobiscum. Reducetque vos ad terram patrum vestrorum.
Numérotation du verset Gn. 48,22 

Do tibi partem unam extra fratres tuos quam tuli de manu Amorrei in gladio et arcu meo.

Capitulum 48

Numérotation du verset Gn. 48,1 
marg.| {o} His itaque transactis] Visitat Ioseph patrem infirmum : In quo iuxta litteram instruimur, visitare debere infirmos, et maxime domesticos. Eccles. 3.b. Fili suscipe senectam patris tui, et ne contristes eum in vita illius, et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in tua virtute. Item 8.b. Ne spernas hominem in sua senectute, etenim ex nobis senescunt. Hoc est, quod dicitur Iob. 5.d. Visitans speciem tuam non peccabis. Item Eccles. 7.d. Non desis plorantibus in consolatione, cum lugentibus ambula, non te pigeat visitare infirmum, ex his enim in dilectione firmaberis.
marg.| {a} {1. 70ra} Δ Qui assumptis duobus filiis] Hic arguit HIERONYMUS opinionem, que dixit supra septuaginta quinque animas ingressas cum Iacob in Egyptum, connumerans filios filiorum Ioseph, cum ipsi, adhuc parvuli, filios habuisse non potuissent. Et est probatio Hieronymi talis : Ioseph tantum duos filios adduxit ad benedictionem, sed probabile est, quod si illi duo filios haberent, eos adduxisset cum eis, ergo non habebant. Ergo neque tunc quando Iacob venit in Egyptum. Sed salva gratia Hieronymi, nulla est probatio, quia dictum est, quod illa opinio loquitur per anticipationem, sed isti duo filii Ioseph etiam post mortem Iacob habuerunt filios, vera est opinio illa.
marg.| {c} Qui confortatus sedit] etc. HIERONYMUS Et confortatus Israel sedit super lectulum. Cur Septuaginta idem verbum aliter, atque aliter ediderunt, nescio, sed audacter dico, quod idem verbum Macha, quod hic in lectulum transtulerunt, supra, ubi dixit adorasse Iacob, virgam nominaverunt.
marg.| {d} In Luza] Moraliter, Luza, Amygdalus, et significat penitentiam, que exterius dura est, et amara, sed interius suavis, et dulcis. Hbr. 12.c. Omnis disciplina in presenti videtur non esse gaudii, sed meroris, post vero fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet iustitie.
marg.| {h} Mei erunt] id est mei reputabuntur, ut ex illis fiant Tribus, sicut ex aliis, qui sunt mei filii proprie.
marg.| {k} Reputabuntur mihi] Vocabuntur filii Israel.
marg.| {m} Et nomine fratrum] id est illi, quos postea genueris, pertinebunt ad Tribus istorum, et dicentur esse de Tribu Manasse, vel Ephraim.
marg.| {1. 70va} Δ a Quando veniebam] Hoc dicit Iacob, quia posset ei dicere Ioseph : Quare non est sepulta Rachel mater mea ubi tu vis sepeliri ? Et ipse respondet : Quia mortua est in via. De hoc habes Supra 35.c.
marg.| {e} Et sepelivi eam] <Glossa> interlinearis Ioseph quasi nescienti indicat, ubi, et quando matrem sepelierit.
marg.| {f} Ephrate] Poterat dicere, iuxta viam eius, sed repetit proprium nomen, innuens eam alio nomine vocari : Unde subdit :   [Que alio] etc.
marg.| {k} Oculi enim Israel] Anthypophora est ad filium Ioseph, scilicet.
marg.| {q} Ad dexteram suam] Ioseph scilicet.
marg.| {s} Commutans manus] id est cancellans ad modum Crucis.
marg.| {t} Benedixitque Ioseph] in filiis suis.
marg.| {u} Nomina quoque patrum] id est auctoritas nominum, ut scilicet propter auctoritatem patrum isti habeantur in reverentia, et honore, ut faciant Tribus sicut alii filii Iacob.
marg.| {a} {1. 71ra} Δ Videns autem Ioseph] etc. Hoc est, quod legitur Dt. 28.d. Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet super te, eritque sublimior, tu autem descendes, erisque inferior : Ipse fenerabit tibi, et tu non feneraberis ei : Ipse erit in caput, tu autem eris in caudam.
Numérotation du verset Gn. 48,mystice 
marg.| Mystice. {o} His itaque transactis] Ioseph, Christus : Pater Ioseph, Iudaicus populus, vel humanum genus. Venit igitur Ioseph ad patrem infirmum, id est Christus ad humanum genus in extremis positum. Unde Mc. 5.c. Cum ascendisset Iesus navem, venit quidam de Archisynagogis, dicens : Quoniam filia mea in extremis est. Filia ista, Synagoga, vel genus humanum est, ad quod sanandum venit Dominus. Nuntii vero, qui compatientes nuntiant Ioseph infirmitatem patris, sunt Prelati. Io. 11.a. Ecce, quem amas, infirmatur. Ioseph igitur, id est Christus, nuntiata sibi infirmitate patris, venit ad eum cum duobus filiis, Manasse, et Ephraim. Manasses, interpretatur necessitas, vel obliviosus, et significat oblivionem seculi, que necessaria est ad salutem. Ephraim interpretatur fructificans, et significat profectum in bono. Cum his duobus venit Ioseph, ostendens, quod sine his non perveniemus ad eum, nisi per oblivionem posteriorum, et extensionem in anteriora. Phil. 3.c. Ea que retro sunt obliviscens, ad ea que sunt priora extendens me ipsum ad destinatum persequor bravium. Hinc Ps. 36. Declina a malo, et fac bonum.
marg.| Θ {b} Dictumque est seni] id est Ade, sive humano generi, quod erat senex, id est infirmum, et cecutiens. Infirmum per malitiam, et cecutiens per ignorantiam. Senes enim (sicut scimus) infirmi sunt, et caligant oculi eorum, ideo recte venit Christus Dei virtus, et Dei sapientia. Dei virtus, ut debilem confortaret. Dei sapientia, ut cecum illuminaret. Hinc dicitur Io. 12.c. quod Philippus, et ANDREAS simul adduxerunt milites gentiles ad Iesum. Philippus, os lampadis, id est sapientia, que illuminat ignorantes. ANDREAS, virilis, id est vir, qui roborat impotentes. Et ita Dei sapientia, et Dei virtus, adducunt hominem ad salutem. Item senex erat genus humanum, quia in eo refriguerat affectus. Et ita tria, que necessaria sunt ad salutem, defecerant in eo, scire, posse, velle, Unde propter hec recuperanda, dicitur Lc. 11.a. Amice, commoda mihi tres panes. Ibi dicit BERNARDUS Deficit ratio pre ignorantia veritatis, Ecce cecitas. Languet voluntas pre inedia affectionis, Ecce aviditas. Infirmatur caro pre inopia fortitudinis, Ecce debilitas senis. Iam etiam ratio minus intelligit, que agenda sunt, voluntas minus diligit intellecta, et ad hec corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, dum non que vult, illa facit. Petit ergo panem intellectus, panem affectus, panem fortitudinis. Propter intellectum, affectum, fortitudinem, dicitur Lc. 12.f. Ignem veni mittere in terram. Ignis accendit, quoad affectum, illuminat, quoad intellectum, consolidat, quoad fortitudinem. Defectum istorum trium notavit Ps. 37. ibi : Cor meum conturbatum est in me, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum. O quantum gaudium debet esse, cum dicitur alicui. Ecce filius tuus Ioseph venit, ad te inquam illuminandum, conspectandum, calefaciendum. Is. 62.d. Dicite filie Sion. Ecce Salvator tuus venit. Quid ergo faciendum ? Za. 9.c. Exulta satis, filia Sion, iubila, filia Hierusalem, ecce rex tuus venit tibi iustus, et Salvator.
marg.| {c} Qui confortatus sedit in lectulo] Ante adventum Christi genus humanum iacebat in terra languens, et infirmum. Io. 5.a. Est autem Ierosolymis probatica piscina, quinque {1. 70rb} porticus habens, in his iacebat multitudo languentium, cecorum, ecce caligantes : claudorum, ecce impotentes : aridorum, ecce frigescentes. In adventu autem Christi resedit in lecto conscientie. Lc. 7.c. Adolescens, tibi dico, surge, et resedit, qui erat mortuus ; Nondum stare, vel ambulare poterat. Sedet autem in lecto, qui in bona conscientia servit Deo, licet aliquantulum pro humana fragilitate adhereat carni. Nota incipientes sedent in lecto, proficientes portant lectum, et ambulant. Io. 5.b. Tolle grabatum tuum, et ambula. Perfecti prorsus lecto deposito currunt cum Domino quocumque ierit, qui nullam fabricant sibi conscientiam de nihilo. BERNARDUS Si sub tam gravi onere ambulavimus, eo deposito, quomodo curremus, quomodo ambulabimus ?
marg.| {d} Deus omnipotens apparuit mihi in Luza] Verba Ade recordantis promissionum sibi factarum in lege. Luza enim interpretatur amygdalus, et significat legem, que exterius dura est, et amara sicut amygdalus, sed interius dulcem nucleum continet. 2Cor. 3.b. Littera occidit, spiritus autem vivificat. Dicitur Io. 5.f. Scrutamini Scripturas, quasi dicat, querite nucleum.
marg.| {e} Benedixitque] Lv. 26.b. Respiciam vos, et crescere vos faciam.
marg.| {f} Duo igitur filii] etc. quasi dicat, Adam, Christo : Ex quo promittis mihi tot bona, vindicabo mihi Manassen, et Ephraim, id est oblivionem peccandi, et exercitium bene operandi. Vel per Manassen intellige patientiam, que valde necessaria est. Hos duos filios genuit Christus in terra Egypti, id est in mundo. In celo autem alios filios habuit, gaudium merum, et quietem. Habet enim Christus patrem in celo, in quo hereditavit gaudium, et quietem. Habet etiam patrem in terra, Adam scilicet a quo hereditavit patientiam, sufferentiam dolorum, et penalitatem. Qui ergo vult habere hereditatem celestem, necesse est ut habeat et terrenam : Quod signanter notavit Dominus Mt. 20.c. Dic, inquit uxor Zebedei, ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram in regno tuo. Et respondit Dominus : Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum ? quasi dicat, Si vultis habere celestem meam hereditatem, prius querere necesse est et terrenam : Hec enim via est ad illam. Act. 14.d. Per multas tribulationes, etc.
marg.| {g} Antequam huc venirem] Nota, Christi labor, et patientia fecerunt homines venire ad ipsum. Unde BERNARDUS Cum Christus ad opprobria, humilis : ad vulnera, patiens : intus linguis : clavis exterius perurgetur, tunc crediderunt Centurio, et Latro. Non est ergo mirum, si nos paucos convertimus, qui expertes sumus patientie, et laboris.
marg.| {i} Sicut Ruben] Per Ruben, et Simeon, significantur contemplativi : Per Manassen, et Ephraim, boni activi, quia sicut Christi sunt boni contemplativi, ita et Christi sunt boni activi.
marg.| {l} Reliquos] Reliqua opera Christi ab his duobus, scilicet opera miraculorum sua sunt, hec autem nostra. Quedam, enim opera proposuit nobis Christus imitanda, que significantur per Manassen, et Ephraim, quedam admiranda, Mt. 11.d. Discite a me, etc. Opera divinitatis admiranda, Prv. 23.a. Quando sederis, ut comedas cum principe, diligenter attende, que sunt posita ante faciem tuam, quasi dicat discerne, que opera Christi sint imitanda, que admiranda, ut imitanda accipias facienda, admiranda dimittas laudanda. BERNARDUS Discerne inter cibos, et vasa ciborum, illos iuberis tollere, non illa. Vasa vocat opera miraculosa ; cibos opera imitanda. Unde postea dicit : Ut avidius sumant delicias, ipsas divitias vasorum curiosius contemplantur. Ita etiam miracula Christi debemus contemplari, ut alia opera valeamus studiosius imitari. Reliqui ergo filii, id est miracula non faciunt per se Tribum, sed annumerantur fratribus ; quia signa non consequentur sortem vite eterne, nisi cum bona vita. Quod patet Mt. 7.c. Nonne in nomine tuo demonia eiecimus ? Et respondetur eis : Numquam novi vos.
marg.| {b} Θ Mortua est Rachel] Verba sunt ad Christum, quasi dicat filii tui, scilicet patientia, et labor mei erunt.   [Mihi enim mortua est Rachel] id est contemplatio, et cognitio Dei.
marg.| {c} In terra Chanaan] id est in negotiatione 2Tim. 2.a. Nemo militans Deo, etc.
marg.| {d} Eratque vernum] Ad litteram : Adam peccavit in vere, feria sexta, hora sexta : Ideo ut satisfactio responderet culpe : Dominus passus est eodem tempore, eodem die, eadem hora. Vel vernum tempus, est viror presentis prosperitatis, ubi sine dubio moritur Rachel, id est contemplatio. Contemplatio enim quietem habet, prosperitas solicitudinem. HIERONYMUS Religio peperit divitias, que simul exorte suffocaverunt matrem. Versus : Religio dat opes, paupertas religionem. Crescunt divitie, religioque perit.
marg.| {e} Et sepelivi] Via Ephrate est via Sanctorum, qui viatores sunt in hoc mundo, non mansionarii, sicut dicit quedam GLOSSA Iob. 21.d. Interrogate quemlibet de viatoribus, et hec eadem illum intelligere cognoscetis, quia in diem perditionis servabitur malus, et ad diem furoris ducetur. Iuxta hanc viam sepulta est Rachel, quia via Sanctorum non longe distat a via contemplativorum, solus enim paries carnis medius est. Ct. 2.c. En ipse stat post parietem.
marg.| {g} Qui sunt isti] Per hoc significatur, quod licet bona opera faciamus, nescimus tamen, utrum Deo placeant. Eccl. 9.a. Sunt iusti, atque sapientes, etc. et tamen nescit, etc. Item per hanc questionem.   [Qui sunt isti] innuitur, quod de operibus nostris non debemus credere iudicio nostro, sed requirere iudicium, Ioseph, id est Christi. 1Cor. 4.a. Qui iudicat me, Dominus est. O quam iucundum est, quando Christus respondet, opera nostra esse filios suos. Profecto bona opera, que facimus, et nostri filii sunt, et Christi, sed nostri quasi matris : Christi autem quasi patris. Is. 26.c. Omnia opera nostra operatus es in nobis Domine. Vel   [Qui sunt isti] Admirative, quasi magna, et mira sunt, que fecisti pro nobis Domine. Za. 13.c. Quid sunt plage in medio manuum tuarum ?
marg.| {h} Adduc, inquit, eos ad me] Verba sunt Ade, quasi dicat ex quo tua sunt hec, ego volo mihi ea vindicare. BERNARDUS Christus, quod carni molestius est, elegit : Id ergo melius est, id potius eligendum : Quicumque aliud suadet, ab eo tamquam a seductore cavendum est. Idem : Quanti Ecclesiarum parietes ornati sunt sericis, putas ad hos divertet Christus, et pannosos homines declinabit ? Et nota quod dicit Iacob.   [Adduc eos ad me] non dicit mitte, quasi dicat O Christe, veni cum filiis, ut scilicet non patiamur inviti, sed potius cum delectatione. Ut autem delectet labor, et patientia, Dominus condimentum triplicis herbe apponit, dans pietatem in intentione, hilaritatem in affectione, humilitatem in executione. BERNARDUS Nulla tanta amaritudo, quam non prophetica farina dulcoret, et quam non sapidam reddat sapientia ligni vite.
marg.| {i} Ut benedicam illis] id est bona {1. 70vb} dicam. Sed multi maledicunt, id est mala dicunt, que Christus benedixit, id est bona dixit, scilicet laborem, et dolorem in hoc mundo : In hoc peiores Balaam. Nm. 23.d. Quomodo maledicam populo, quem benedixit Dominus ? Sed dicitur Is. 5.e. Ve qui dicitis bonum malum.
marg.| {k} Oculi enim Israel] Oculi contemplativorum caligant pre nimia senectute, id est propter defectum caloris, id est caritatis. Ubi enim maior caritas, ibi maior cognitio, sicut ignis quanto magis ardet, tanto plus lucet.
marg.| {l} Applicitosque] etc. Nota filios Ioseph applicare ad se, est Christi opera imitari, que non tantum imitanda sunt, sed osculanda, et amplectenda, id est cum gratiarum actione, et dilectionis suavitate firmiter custodienda.
marg.| {m} Non sum fraudatus] Ecce osculum, et amplexus filiorum Ioseph, id est patientie, et laboris facit videre Christum. Is. 28.e. Sola vexatio tantummodo dabit intellectum auditui.
marg.| {n} Cumque tulisset] etc. Gremium Iacob est cor devotum, de quo Christus gratanter accipit filios suos : Illa enim opera placent Christo, que de bono corde procedunt exterius in opere. Unde dicit GREGORIUS Sic fit opus in publico, quod intentio maneat in occulto. Multi enim bona agunt exterius ad laudem, unde intus non habent conscientie puritatem. Ideo dicit sponsus Ct. 8.b. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum.
marg.| {o} Adoravit] Ecce pro bonis operibus Christus patrem adorat. Unde dicit AUGUSTINUS : Christus habuit spiritum pietatis, ut compateretur hominibus, et spiritum timoris, quo patri reverentiam exhiberet, et spiritum scientie, per quem istorum distributio fieret inconfusa.
marg.| {p} Et posuit] etc. Nota, quotiescumque cubatur in amplexu mutuo, vel quando quis stat coram aliquo, vel quando quis occurrit alii, quod uni est sinistrum, alii est dexterum, et
marg.| {e} converso. Sunt autem, qui cubant in amplexu Domini : ut contemplativi : Sunt qui stant, ut activi : Sunt qui currunt, ut penitentes. Omnes istos vult habere Dominus dextrum, quod ei est sinistrum, et
marg.| {e} converso. Hec tria genera hominum Deo placent. Io. 11.a. Diligebat Iesus Mariam, et Martham, et Lazarum. Quid autem dextrum, nisi delicie, et prosperitas, que significantur per Ephraim ? Unde Ps. Delectationes in dextera eius usque in finem. Sinistra autem eius est adversitas. Vult igitur Dominus, ut quod ei est dextrum, sit nobis sinistrum, id est ut delicie, que iam sunt ei dextera sint nobis sinistra : Et
marg.| {e} converso, pene, et adversitas Christi, que ei est sinistra, sit nobis dextra. Sic fecit Moyses : Hbr. 11.e. Fide Moyses grandis effectus negavit se esse filium filie Pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere iucunditatem, maiores divitias estimans thesauro Egyptiorum improperium Christi ; aspiciebat enim in remunerationem. Habeamus igitur et nos Ephraim ad sinistram : Manassen ad dextram. Sic enim Christus habuit, dum fuit in hac vita. Unde et in Cruce pendens, dexteram habebat ad aquilonem, et sinistram ad austrum.
marg.| {r} Qui extendens] etc. Iacob in hoc loco est Adam, qui dexteram extendit ad Ephraim, quem Ioseph, id est Christus hic statuerat ad sinistram. Is. 1.f. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones.
marg.| {t} Benedixitque] etc. usque   [Nomina quoque] etc. Per Abraham fides, per Isaac spes, per Iacob caritas designatur. Hec invocantur super opera nostra, quando fiunt in fide, spe, et caritate. Quod autem solus orat Iacob, significat, quod sola caritas impetrat. Unde B. BERNARDUS Fides dicit : Bonum invisibile preparatur diligentibus Deum. Spes dicit : Mihi illud servatur. Caritas dicit : Ego vero curro ad illud
marg.| {a} Θ Videns autem Ioseph] Hoc est, quod Christus graviter fert, quod homines tanto affectu temporalem prosperitatem amplectuntur, et adversitatem fugiunt. Sed dicit Iob. 6.c. Qui timet pruinam, irruet super eum nix. Ecclesiast. 5.b. Qui amat divitias, fructum non capiet ex eis.   [Videns autem Ioseph] Ioseph, Prelatus : Iacob, Christus : Duo filii Ioseph, contemplatio, et actio. Manasses, significat contemplationem, interpretatur enim oblivio : Ephraim significat actionem, interpretatur fructificans, et activa maiorem fructum facit. Ioseph igitur tulit duos filios de gremio Iacob, quia prelatus utriusque vite exemplum debet accipere a Christo. Unde Iacob recte Israel, et Iacob nominatur, quia Christus simul et lucrator fuit, et comprehensor. Nec vacat, quod Ioseph Manassen, statuit ad dexteram Iacob, Ephraim ad sinistram, quia prelatus semper vellet preferre contemplativam, sed Dominus
marg.| {e} converso : Unde Iacob in benedictione preponit Ephraim. Item Manasses ad dexteram statuitur, Ephraim ad sinistram, quia contemplativa circa spiritualia versatur, activa vero circa temporalia, que per sinistram significantur. Utrique autem benedicit Iacob, quia Christus de utraque vita fructum expectat : Et ideo arguendi sunt, qui ita laudant contemplativam, quod minuant activam, aut e converso.
marg.| {1. 71rb} {b} Graviter accepit] Quia autem Ioseph graviter tulit manuum cancellationem, significat, quod Prelatus magis vellet contemplationis dulcedini inherere, quam laboribus active fatigari : Sed Christus dexteram ponit super caput Ephraim, quando dicit : Aperi mihi, soror mea. Prelatus autem graviter sustinet, cum respondet : Lavi pedes meos, etc. Ct. 5.b. quasi dicat, plus placet quiescere in contemplatione, quam laborare in actione. Hoc idem significat, quod Ionas voluit fugere Tharsis, id est in explorationem gaudii, quod significat contemplationem, quam desiderant aliquando multi, quos Dominus mittere vult ad activam.
marg.| {d} Et iste quidem] quasi dicat, contemplatio quidem fructum faciet, sed activa maiorem : Unde et Lia genuit plures filios quam Rachel.
marg.| {g} Et semen illius crescet] id est activa multos convertet.
marg.| {h} Benedixitque eis] Utrique imprecatur Dominus benedictionis multitudinem.
marg.| {k} Faciat tibi] id est det tibi Deus copiam agendi, et gratiam contemplandi. Prius autem ponit Ephraim, quia per laborem active venitur ad requiem contemplative. Eccles. 1.d. Fili, concupiscens sapientiam serva mandata. Unde super illud : A mandatis tuis timui, dicit BERNARDUS Gustum contemplationis absque obedientia mandatorum penitus non deberi.
marg.| {m} En ego morior, et erit Deus vobiscum] Hoc est, quod per mortem Christi factus est nobiscum Deus. Io. 12.d. Nisi granum frumenti, etc.
marg.| {n} Reducetque] Nec tantum in vita erit nobiscum Dominus, sed etiam in morte. Parum enim valet nobis esse Dominum nobiscum in vita, nisi et nobiscum esset in morte. Unde utrumque promittitur Rm. 14.b. In hoc enim Christus pro nobis mortuus est, ut vivorum dominetur, et mortuorum.
marg.| {o} Do tibi partem] id est curam animarum, quam dat Dominus Prelatis extra alios fratres. Sed nota quod Ioseph nec exigebat hec, nec gratias egit, quod est contra illos, qui se procaciter ingerunt, vel de perceptis beneficiis Ecclesiasticis, se obligatos conferentibus arbitrantur. Contra primos dicit BERNARDUS Qui pro se rogat, iam iudicatus est : ubi enim nostra non sunt, que rogantur, quis locus rogandi ? Contra secundos dicitur Za. 11.a. Pasce pecora occisionis, que qui possederant, occidebant, et non dolebant, et venundabant ea dicentes : Benedictus Dominus, divites facti sumus. Prv. 17.c. Homo stultus plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo.
marg.| {p} Extra fratres tuos] quasi dicat Dominus prelato : Memento, quod fratres habes, non subditos. Sir. 32.a. Rectorem te posuerunt, etc. Et revera quilibet de fratribus partem suam habet, sed Prelatus extra alios curam animarum.
marg.| {q} Quam tuli de manu] etc. Gladius est verbum predicationis. Eph. 6.c. Et gladium spiritus quod est verbum Dei. Arcus, est Crux. Sir. 44.b. Vide arcum, et benedic eum, qui fecit illum, valde speciosus est in splendore suo. Passione igitur, et predicatione acquisivit Dominus animas, ideo sollicitos vellet esse Prelatos circa curam animarum. Act. 20.f. Attendite vobis, et universo gregi, in quo, scilicet vos posuit Episcopos, regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. BERNARDUS Quid ego infelix faciam, quo me vertam, qui pretiosum depositum, quod Christus proprio sanguine pretiosius iudicavit, servandum accepi ? Si ego stillantem de Cruce Domini sanguinem collegissem, et esset repositus in vase vitreo, quod circumferri sepius oporteret, quem putas animum haberem in tanto discrimine ? Ego vero illum thesaurum accepi servandum, pro quo mercator non insipiens sanguinem illum dedit.
Numérotation du verset Gn. 48,moraliter 
marg.| Moraliter autem per Manassem maiorem significantur divites huius seculi, qui se putant in dextera. Per Ephraim minorem, significantur pauperes : quos mundus reputat esse in sinistra. Sed verus Iacob, id est Christus, manus cancellans, dexteram suam ponit super caput minoris, et sinistram super caput maioris. Nam qui sunt hic in dextera mundi, erunt in futuro in sinistra Christi, et
marg.| {e} converso, quando ipse convertet se ad Orientem in die iudicii : Modo enim in cruce versus est ad Occidentem. Iam rogat Ecclesia pro suis filiis : Converte nos Deus, etc.
marg.| {c} Scio, fili mi, scio] supple, quid facio.
marg.| {e} Iunior] Ephraim.
marg.| {f} Maior] dignitate : Hoc impletum est in Ieroboam, qui fuit de genere Ephraim, qui primus superavit decem Tribus, ut legitur 3Rg. 12.e.
marg.| {i} In te benedicetur] Ephraim dicit.
marg.| {o} Do tibi partem] Terram hanc habuerunt posteri Ioseph in divisione terre. Iosue 17.b. Unde Ps. 59. Partibor Sichimam, et convallem, etc. Hic habemus argumentum, quod patres possunt dare, cui voluerint, ea, que acquisierunt. Sed queritur, quare terram istam potius dedit Iacob Ioseph quam aliis, qui eam propter Dinam expugnaverunt, et quasi iure belli possidere potuerunt ? Ad hoc dicit AUGUSTINUS quod ideo data est Ioseph terra illa, ubi Iacob obruit deos alienos, ut Christus intelligatur possessurus gentes, diis alienis obrutis.
marg.| {q} Quam tuli, etc. in gladio, et arcu] Item sup. 33.d. dicitur, quod Iacob emit terram illam ab Emor, centum agnis, quomodo igitur dicit eam tulisse in gladio, et arcu ? Arcum, et gladium vocat iustitiam suam per quam meruit interfectis Sichimitis de periculo liberari, et terram illam obtinere. Item dicit HIERONYMUS Arcum et gladium, id est pecuniam, multo labore acquisitam.
marg.| Vel aliter : [Tuli in arcu, et gladio] id est emptam retinui, et defendi. Vel :   [Tuli eam in arcu, et gladio meo] id est meorum filiorum, scilicet Simeon, et Levi, qui eam iure belli obtinuerunt. Sed sup. 34.d. reprehendit Iacob factum eorum, unde non est verisimile, quod de hoc modo gloriaretur : Tamen ita videtur exponere AUGUSTINUS.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 48), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_48)

Notes :