Hugo de Sancto Caro

Capitulum 50

Numérotation du verset Gn. 50,1 

Quod cernens Ioseph ruit super faciem patris, flens et deosculans eum.
Numérotation du verset Gn. 50,2 

Precepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent eum1.
1 eum Rusch ] patrem Weber
Numérotation du verset Gn. 50,3 

Quibus iussa explentibus, transierunt quadraginta dies.
Iste quippe mos erat cadaverum conditorum. Flevitque eum Egyptus septuaginta diebus.
Numérotation du verset Gn. 50,4 

Expletoque2 planctus tempore, locutus est Ioseph ad pharaonis familiam3: Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus pharaonis
2 expletoque Rusch ] et expleto Weber |
3 pharaonis familiam Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 50,5 

eo quod pater meus adiuraverit me dicens: En morior. In sepulcro meo quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me. Ascendam igitur et sepeliam patrem meum ac revertar.
Numérotation du verset Gn. 50,6 

Dixitque ei pharao: Ascende et sepeli patrem tuum sicut adiuratus es.
Numérotation du verset Gn. 50,7 

Quo ascendente ierunt cum eo omnes senes domus pharaonis, cunctique maiores natu terre Egypti,
Numérotation du verset Gn. 50,8 

domus Ioseph cum fratribus suis, absque parvulis et gregibus atque armentis que dereliquerant in terra Gessen.
Numérotation du verset Gn. 50,9 

Habuitque4 in comitatu currus et equites et facta est turba non modica.
4 habuitque Rusch ] habuit quoque Weber
Numérotation du verset Gn. 50,10 

Veneruntque ad aream
Atad
que sita est trans Iordanem ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies.
Numérotation du verset Gn. 50,11 

Quod cum audissent5 habitatores terre Chanaan dixerunt: Planctus magnus est iste Egyptiis. Et idcirco appellaverunt nomen loci illius Planctus Egypti.
5 audissent Rusch ] vidissent Weber
Numérotation du verset Gn. 50,12 

Fecerunt ergo filii Iacob sicut preceperat eis
Numérotation du verset Gn. 50,13 

et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt in spelunca duplici quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulcri ab Ephron Etheo6 contra faciem Mambre.
6 Etheo Rusch ] Hettheo Weber
Numérotation du verset Gn. 50,14 

Reversusque est Ioseph in Egyptum cum fratribus suis et omni comitatu sepulto patre.
Numérotation du verset Gn. 50,15 

Quo mortuo, timentes fratres eius et mutuo colloquentes: Ne forte memor sit iniurie quam passus est et reddat nobis malum7 quod fecimus.
7 malum Rusch ] + omne Weber
Numérotation du verset Gn. 50,16 

Mandaverunt ei dicentes8: Pater tuus precepit nobis antequam moreretur
8 dicentes Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 50,17 

ut hec tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitie quam exercuerunt in te. Nos quoque oramus ut servo Dei patri tuo9 dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Ioseph.
9 servo Dei patri tuo Rusch ] servis Dei patris tui Weber
Numérotation du verset Gn. 50,18 

Veneruntque ad eum fratres sui et proni adorantes10 in terram dixerunt: Servi tui sumus.
10 adorantes Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 50,19 

Quibus ille respondit: Nolite timere. Num Dei possumus resistere volunati11?
11 resistere voluntati Rusch ] rennuere voluntatem Weber
Numérotation du verset Gn. 50,20 

Vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut in presentiarum12 cernitis et salvos faceret multos populos.
12 in presentiarum Rusch ] inpresentiarum Weber
Numérotation du verset Gn. 50,21 

Nolite timere13: ego pascam vos et parvulos vestros. Consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus.
13 timere Rusch ] metuere Weber
Numérotation du verset Gn. 50,22 

Et habitavit in Egypto cum omni domo patris sui. Vixitque centum decem annis et vidit filios Ephraim14 usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir, filii Manasse, nati sunt in genibus Ioseph.
14 filios Ephraim Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 50,23 

Quibus transactis locutus est fratribus suis: Post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere vos15 faciet de terra ista
15 vos Rusch ] om. Weber
ad terram
quam iuravit Abraham,
Isaac
et Iacob.
Numérotation du verset Gn. 50,24 

Cumque adiurasset eos atque dixisset: Deus visitabit vos. Asportate vobiscum ossa mea de loco isto.
Numérotation du verset Gn. 50,25 

Mortuus est, expletis centum decem vite sue annis et conditus aromatibus
repositus est in loculo in Egypto16.
16 Egypto Rusch Edmaior. ] + Explicit Liber Bresith id est Genesis Weber

Capitulum 50

Numérotation du verset Gn. 50,1 
marg.| Quod cernens Ioseph] etc.
marg.| a Precepitque] Nota, mos erat Egyptiis novem diebus servare corpora mortuorum incondita, et singulis diebus plangere, et fovere ea aqua calida, ut sciretur, utrum anima esset egressa a corpore, an sopita. Condita servabant triginta uno diebus. Et ita Egyptii corpora mortuorum quadraginta diebus servabant. Hebreis vero mos erat incondita servare septem diebus, condita vero viginti tribus. Et ita triginta diebus servabant corpora mortuorum, antequam sepelirent. Egyptii igitur servaverunt Iacob mortuum quadraginta diebus, et Hebrei triginta, et ita transierunt septuaginta dies sub amborum custodia, quadraginta hic, et triginta inde. Christiani vero, quia mortuos suos aiunt conditos fide, et virtute, triginta diebus eos plangunt, id est speciales Missas numero tot dierum celebrant. Quidam vero tertiam diem maxime celebrant pro spiritu, anima, et corpore. Alii septimam, propter septimam quietis, ad quam transire mortuos deprecantur. Vel septenarium anime, et corporis scilicet. In septenario enim tria sunt, et quatuor. Ternarius pertinet ad animam, que irascibilis, concupiscibilis, et rationalis est. Quaternarius ad corpus, quia quatuor elementis constat.
marg.| {b} Expleto planctus tempore] etc. AUGUSTINUS Quia mandavit Ioseph per potentes Egypti, ut dicerent Pharaoni nomine eius. Pater meus adiuravit me, dicens : In monumento, quod ego feci mihi in terra Chanaan, ibi me sepelies. Queritur, quomodo verum sit, cum hec verba patris eius, cum de sepultura mandaret, non legantur, sed ad sententiam verba sunt referenda. Sicut supra alia similiter iterata. Voluntati enim enunciande, et in notitiam proferende, oportet verba servire. Fodisse autem sibi Iacob sepulchrum, numquam superius legitur. Sed forte nisi fodisset, non modo diceretur.
marg.| {1. 74vb} {c} Veneruntque ad aream Achad] etc. Hic locus trans Iordanem est, et distat ab Abrahamio septuaginta milliaribus. Pretergressi sunt ergo locum, in quo debebat sepelire eum, et postea transito Iordane, redierunt ad locum duplicis spelunce. Unde queri potest, quare hoc fecerint ? Dicet aliquis, quia bella timebant sicut filii Israel circumducti per desertum quadraginta annis, donec transmisso Iordane venerunt in terram promissionis. Sed maioris significationis causa factum est hoc : In loco enim, quia area Achad dicitur : postea multitudo filiorum Israel murmurans contra Deum, divino igne consumpta est. Tanto ergo luctu non tam mors Iacob, quam ruina populi futura lugebatur.
marg.| {d} Patri tuo] Nobis propter patrem.
marg.| {e} Quibus auditis] exauditis.
marg.| {f} In genibus Ioseph] id est qui sederunt in genibus Ioseph.
marg.| {g} Quibus transactis] annis, centum decem annis, scilicet.
marg.| {h} Asportate ossa] etc. STRABUS. Ioseph, sicut pater eius, terram promissionis tota mente desiderabat, et incolatum Egypti detestabatur. Nos quoque moraliter instruit, ut quamdiu sumus in hoc mundo, terram promissionis, id est viventium semper desideremus, et ibi requiescere optemus. Quod bene fit, si numerum annorum Ioseph moribus imitemur : Centum enim, et decem vite annis expletis mortuus est. Nos quoque studeamus per Decalogi observantiam ad eternam beatitudinem, quam centenarius, significat, pervenire.
Numérotation du verset Gn. 50,moraliter 
marg.| {i} Et conditus aromatibus] STRABUS : Moraliter : Felix est anima, que aromatibus virtutum condita in loculo corporis degens quotidie proficiendo perenni vite reservatur. Siquidem in Fide, Spe, et Caritate custodita fuerit, per gratiam Christi pervenire merebitur ad speciem divine contemplationis, cuius adeptio perfecta est letitia. Ps. 15. Adimplebis me letitia cum vultu tuo, etc.
prol.| Reverendissimi Patris Domini Hugonis, etc. Cardinalis Postilla super Genesim explicit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 50), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_50)

Notes :