Hugo de Sancto Caro

Capitulum 14

Numérotation du verset Iob. 14,1 

1 Homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus2 multis miseriis.
1 Hic incip. cap. 14 |
2 repletus] repletur CorS1 |
Numérotation du verset Iob. 14,2 

Qui3 quasi flos egreditur et conteritur
3 qui] om. Weber
et fugit
velut umbra
et numquam in eodem statu permanet.
Numérotation du verset Iob. 14,3 

Et dignum ducis
super huiuscemodi aperire oculos tuos
et adducere eum tecum in iudicium.
Numérotation du verset Iob. 14,4 

Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine
nonne tu qui solus es ?
Numérotation du verset Iob. 14,5 

Breves dies hominis sunt,
numerus mensuum eius apud te est, constituisti
terminos eius qui preteriri4 non poterunt.
4 preteriri] preterire Weber
Numérotation du verset Iob. 14,6 

Recede paululum ab eo ut quiescat,
donec optata veniat
et5 sicut mercennarii dies eius.
5 et] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 14,7 

Lignum
habet spem :
si precisum fuerit rursum virescit,
et rami eius pullulant.
Numérotation du verset Iob. 14,8 

Si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,
Numérotation du verset Iob. 14,9 

ad odorem aque germinabit
et faciet comam quasi cum primum plantatum est.
Numérotation du verset Iob. 14,10 

Homo
vero cum mortuus
fuerit et nudatus
atque consumptus,
ubi queso est.
Numérotation du verset Iob. 14,11 

Quomodo si recedant aque de mari et fluvius vacuefactus arescat,
Numérotation du verset Iob. 14,12 

sic homo cum dormierit
non resurget,
donec atteratur celum non evigilabit, nec consurget de somno suo.
Numérotation du verset Iob. 14,13 

Quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me,
ut abscondas me
donec pertranseat furor tuus,
et constituas mihi tempus in quo recorderis mei
Numérotation du verset Iob. 14,14 

putasne mortuus homo
rursum vivet ?
Cunctis diebus
quibus nunc milito,
exspecto donec veniat immutatio mea.
Numérotation du verset Iob. 14,15 

Vocabis me6
6 me] om. Weber
et ego respondebo tibi,
operi manuum tuarum porriges dexteram.
Numérotation du verset Iob. 14,16 

Tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis.
Numérotation du verset Iob. 14,17 

Signasti
quasi in sacculo delicta mea
sed curasti
iniquitatem meam,
Numérotation du verset Iob. 14,18 

mons cadens defluit7 et saxum transfertur de loco suo.
7 defluit] defluet Weber
Numérotation du verset Iob. 14,19 

Lapides excavant
aque et alluvione paulatim terra consumitur, et homines ergo similiter perdes.
Numérotation du verset Iob. 14,20 

Roborasti eum paululum ut in perpetuum transiret8.
8 transiret] pertransiret Weber
Immutabis faciem eius
et emittes eum.
Numérotation du verset Iob. 14,21 

Sive nobiles
fuerint filii eius sive ignobiles non intelliget.
Numérotation du verset Iob. 14,22 

Attamen caro eius dum vivet dolebit,
et anima illius super semetipso lugebit.

Capitulum 14

Numérotation du verset Iob. 14,1 
marg.| {f} Homo natus] in hoc capitulo tria dicunt : Primo quod homo quasi flos egrediens, fugit velut umbra. Secundo dicit quod mortuus non vivet, neque resurget nisi prius celum atteratur. Tertio ostendit, quod gressus hominis numerati sunt, et consignati a Domino. Unde breviter exponitur hic pena hominis : qui ad vitam angustiatur, et ad miserias dilatatur. Hic mulieris nomine infirmitas designatur. Et est sensus : Quid habet in se fortitudinis, qui natus est ex infirmitate, qui angustiatur ad vitam, dilatatur ad miseriam ?
marg.| {g} Brevi vivens tempore] Eccl. 18.a. Numerus dierum vite hominis ut multum centum anni, quasi gutte aque maris deputati sunt.
marg.| {h} Repletur] quia omnia hic sunt misera.
marg.| {i} Multis miseriis] exterioribus, et interioribus : quia a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. Is. 1.b. GREGORIUS Omnia hic miseria sunt.
marg.| {k} Qui quasi flos egreditur] nascendo, quia floret in carne Is. 40.b. Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos feni. Eccl. 14.c. Omnis caro sicut fenum veterascet. Iacob. 1.b. Dives sicut flos feni transibit.
marg.| {k} Et conteritur] vivendo, quia paulatim redigitur in pulverem.
marg.| {l} Fugit velut umbra] moriendo. Ier. 6.a. Ve vobis, quia declinavit dies, quia longiores facte sunt umbre vesperi, 1Par. 29.d. Dies nostri, quasi umbra super terram, et nulla est mora, Domine Deus noster. Ideo bene dicitur :   Fugit, per momenta,   velut umbra, sine calore”. Seneca a : «Dum differtur {1.414vb} vita nostra discurrit ». Et nota quod non solum fugienti, sed umbre comparatur vita hominis, scilicet propter vanitatem, et caloris spiritualis defectionem.
a Fons: Seneca, Ad Lucilium epistulae morales, 1 § 3, Teubner, p. 1. {MM2024}
marg.| {m} Et numquam in eodem statu permanet] quia homo de corruptione natus, in corruptionem mutatur, de natura in naturam per etates temporis : primo infans, secundo puer, deinde adolescens, postea iuvenis, deinde senex, tandem decrepitus. Mutatur etiam de miseria in miseriam, de pena in penam, de peccato in peccatum per penitentiam, de virtute in virtutem per gratiam, de miseria in gloriam, quando hoc mortale induet immortalitatem. 1Cor. 15.g. Hec est mutatio dextere Excelsi.
marg.| {n} Et dignum ducis] cum talis sit homo, et tu talis, et tantus.
marg.| {o} Super huiuscemodi] tam vile, tam fragile, tam miserum.
marg.| {p} Aperire oculos tuos] GREGORIUS Domini aperire oculos, est iudicia exercere, et quem feriat, videre, quasi dicat, non sum dignus, ut super me aperias oculos tuos : Hic enim aperit oculos super illum, quem corripit, cui non parcit, ut in eternum parcat. Oculos claudit super illum, cui parcit, ut in eternum non parcat, quem dimittit secundum desideria cordis eius, quasi non videret eum.
marg.| {q} Et adducere eum tecum in iudicium] ut a te de pari iudicer, ut scilicet tantam a me puritatem exigas, quanta est tua, in cuius conspectu astra non sunt munda. Ps. 142. Non intres in iudicium cum servo tuo, Domine.
marg.| {r} Quis potest facere mundum] infirmitatem suam allegat Iob, quasi dicat non debes iudicare, sed mundare, aliter non ero mundus : Quia.
marg.| {s} Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine] Ps. 50. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, etc.
marg.| {t} Nonne tu, qui solus es] mundus, scilicet quia in ipso nihil coinquinatum incurrit. Sap. 7.d. Prv. 20.b. Quis potest dicere, mundus sum a peccato ; Eccl. 34.a. Ab immundo quis mundabitur ; quasi dicat, nullus. Et ita tu solus potes mundare, quia tu solus mundus es : quia attingis ubique propter tuam munditiam. Sap. 7.d. Sine quo nihil est mundum. Vel sic : Tu solus es vere : quia nihil habes de nihilo.
marg.| {u} Breves dies hominis sunt] Ad litteram Eccl. 18.a. Numerus dierum hominis ut multum centum anni.
marg.| {x} Numerus mensium eius apud te est] notus, et definitus : Ab eterno enim prescivit Deus dies, menses, annos uniuscuiusque. Vel, numerus mensium hominis apud Deum esse dicitur : quia labentia queque apud Deum stant, cui nihil preterit, nihil advenit. Vel quia omnia fecit in numero, pondere, et mensura. Sap. 11.d.
marg.| {y} Constituisti terminos eius] id est vite eius.
marg.| {z} Qui preteriri non poterunt] quia Dei definitio, seu providentia falli non potest. Sed obiicitur, de annis Ezechie, quibus additi sunt quindecim anni, ut legitur Is. 38.b. Nam si terminus vite eius non erat constitutus, ut tunc moreretur, quando dixit Isaias : Morieris, et non vives, mentitus est Propheta : Si autem constitutus erat terminus : ergo terminus, quem constituit Dominus, potest preteriri. Item Deus constituit terminum vite huius centum annos : Sit ita constat, quod iste potest sibi iniicere manus ante illum terminum, et mori : ergo terminus a Domino constitutus potest preteriri. Ad idem facit, quod dicitur infr. 15.d. Antequam dies eius impleantur, peribit. Solutio est, quod coniunctim accipiendo, terminus constitutus a Deo preteriri non potest, nec augeri, nec minui, divisim vero potest, quod alias melius solutum est.
marg.| {a} Recede paululum ab eo] id est flagella presentis vite subtrahe, et bona eterne quietis ostende.
marg.| {b} Ut quiescat] in eis, vel in te per contemplationem, et spem.
marg.| {c} Donec optata] quies, scilicet vel beatitudo : Sicut ibi : Ps. 26. Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem, etc.
marg.| {1. 415ra} a Veniat] Vel optata scilicet dies, quando erit quies, non solum pectoris, sed eternitatis, quando quiescet, non per spem, sed per speciem, non per contemplationem tantum, sed per fruitionem.
marg.| {b} Et sicut mercenarii] Ostendit quomodo optata est dies illius quietis : Sicut, scilicet mercenarii, expectantis premium, et optantis finem diei : Ita.
marg.| {c} Dies eius] sup. 7.a. Mercenarius prestolatur finem operis sui. Prv. 17.b. Gemma gratissima expectatio prestolantis.
marg.| {d} Lignum habet spem] ad probandum, quod innovatio ista non sit per hominem, sed a Deo : utitur Auctor exemplo naturali, sicut Apost. Cor. 15.c. ubi dicitur : Insipiens, quod tu seminas, etc. Et comparat ligno preciso hominem mortuum. Unde dicit : Lignum, etc. quasi dicat sicut lignum precisum iterum pullulat, et virescit, et truncus emortuus pre siccitate, ad odorem aque iterum germinat : Sic homo mortuus per gratiam Dei reviviscit. Et innuit ipsa littera, per quem erit hec reparatio : quia per Spiritum insufflantem super interfectos : Sicut dicitur Ez. 37.c. A quatuor ventis veni spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant ; Lignum ad litteram
marg.| {e} habet spem] id est spes habetur de ipso, hec scilicet.
marg.| {f} Si precisum fuerit, et rursum virescit] etc.
marg.| {m} Ad odorem aque] id est ad sensum aque, sive ad tactum.
marg.| {n} Comam] frondium, et ramorum. Sed quia in ligno preciso, vel mortuo adhuc aliquid est activum, sine quo non rursus virescit, ne similiter crederetur esse in pulveribus hominum mortuorum : Subdit.
marg.| {o} Homo vero] etc. nudatus vita presenti.
marg.| {q} Atque consumptus] id est in pulverum redactus.
marg.| {r} Ubi queso est ?] quasi dicat nusquam apparet.
marg.| {s} Quomodo] id est sicut.
marg.| {t} Fluvius] id est alveus, per quem fluit aqua.
marg.| {t} Vacuefactus] id est evacuatus aqua.
marg.| {u} Sic homo] ex se scilicet 2Rg. 12.f. Ego vadam magis ad eum, ille autem non revertetur ad me. Item 14.d. Omnes morimur, et quasi aque dilabimur in terram, que non revertuntur.
marg.| {x} Donec atteratur] aereum, scilicet id est purificetur quantum scilicet peccata hominum ascenderunt, Mt. 24.c. Celum, et terra transibunt, 2Pt. 3.c. Celi magno impetu transient, elementa vero calore solventur. Ier. 31.g. Cum defecerint leges celi coram me, tunc et semen Israel deficiet. Et nota quod non negat omnino omnes mortuos resurgere, sed ad tempus, donec scilicet atteratur celum.
marg.| {y} De somno] scilicet mortis, Io. 11.b. Lazarus amicus noster dormit. Eph. 5.d. Surge, qui dormis, et exurge a mortuis, Dn. 12.a. Multi de his, qui dormiunt in terre pulvere, evigilabunt, alii in vitam eternam, alii in opprobrium.
Numérotation du verset Iob. 14,mystice 
marg.| Mystice exponitur de Christo. {d} Lignum] id est Christus. De quo Prv. 3.c. Lignum vite est his, qui apprehendunt eam. Lc. 23.e. Si in viridi ligno hec faciunt, in arido quid fiet ?
marg.| {f} Si precisum] Hoc lignum precisum fuit in Passione.
marg.| {g} Rursum virescit] in Resurrectione.
marg.| {h} Et rami eius pullulant] id est fideles eius multiplicantur.
marg.| {k} Radix] id est predicatio, ex qua oriuntur fideles.
marg.| {i} Senuerit] id est viluerit,
marg.| {k} in terra] id est in cordibus Iudeorum terrenorum.
marg.| {l} Et in pulvere emortuus fuerit truncus illius] id est a persecutoribus interemptus Christus.
marg.| {m} Ad odorem aque germinabit] quia per virtutem divinitatis caro extincta ad vitam rediit.
marg.| {n} Et faciet comam, quasi cum primum plantatum est] quia Apostoli, qui in eius morte aruerant eum deserendo, viruerunt iterum redeundo post resurrectionem.
marg.| {o} Homo vero] id est peccator.
marg.| {p} Cum mortuus fuerit] morte culpe.
marg.| {q} Et nudatus] ornatu iustitie.
marg.| {q} Atque consumptus] acerbitate pene.
marg.| {r} Ubi queso est ?] quia nec in patria, nec in exilio, immo est in Regno dissimilitudinis, miser homo, filius prodigus.
marg.| {s} Quomodo] etc. Mare mens hominis est, fluctus maris, cogitationes mentis, cum homo moritur, aque de mari recedunt. Et hoc est :   [Quomodo] etc. Ps. 145. In illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
marg.| {t} Et fluvius vacuefactus arescat] quia anima subducta, vacuum remanet corpus, quia vacuus alveus. Mari autem comparatur mens hominis, quia modo adversitatis amaritudine afficitur, modo dulcedine prosperitatis repletur, modo tumet per superbiam, {1. 415rb} modo fervet per iram, stridet per invidiam, nubila est per tristitiam, omnia recipit per avaritiam, omnia devorat per gastrimargiam, spumat per luxuriam, aliquando tranquilla fit per gratiam. Sequitur.
marg.| {x} Donec atteratur] quia nisi finis huius mundi advenerit, genus humanum a somno non evigilabit.
Numérotation du verset Iob. 14,moraliter 
marg.| Moraliter. {d} Lignum habet spem] id est vir iustus, cum in morte, vel qualibet passione afficitur, certam habet expectationem, quod in eterna beatitudine iterum reviviscit.
marg.| {h} Et rami eius pullulant] quia exemplo illius alii fideles viriditatem vite spiritualis accipiunt.
marg.| {i} Si senuerit in terra radix eius] id est predicatio eius in cordibus terrenorum viluerit.
marg.| {l} Et in pulvere emortuus] etc. id est a malis corpus eius afflictum, vel extinctum.
marg.| {m} Ad odorem] etc. id est per afflatum Spiritus Sanctus in cordibus electorum exemplo sui operis germen virtutum radicabit.
marg.| {n} Et faciet comam] id est exemplo suo multorum corda in viriditate fidei suscitabit.
marg.| {o} Quasi cum primum plantatum est] Quia sicut vivens doctrina, et exemplo multos suscitavit, ita mortuus miraculis, et sui memoria, ac orationibus, multos convertit. Vel radix iusti est humana natura, que in terra senescit, cum in pulverem redit. Truncus eradicatur, cum corpus a sua specie dissipatur. Ad odorem aque germinat, cum per gratiam Spiritus Sanctus resurgit. Comam facit, quasi cum primum plantatum est, quia ad illam speciem redit, ad quam percipiendam in paradiso, si non peccasset, creatus fuit. Sequitur.
marg.| {z} Quis mihi] etc. Sciens autem Iob ante adventum Christi omnes ad inferos descensuros, saltem illic protectionem postulat, ut non in locis penalibus, sed in superioribus sit, que etsi sint penalia quoad damnum, non tamen quoad sensum. Et vocat infernum limbum inferni, ubi in sinu Abrahe erant electi in beata expectatione. Quis vero, nota est singularitatis. a   Hoc] magnum, hoc singulare donum.
marg.| {b} Tribuat] ex gratia, non ex meritis reddat.
marg.| {c} Ut in inferno] id est in sinu Abrahe, ubi omnes electi straverant lectum suum. De quo Za. 9.c. Eduxisti in sanguine testamenti vinctos tuos de lacu, in quo non erat aqua.
marg.| {d} Protegas me] a tormentis inferni inferioris, ubi sunt reprobi, Ps. 85. Eruisti animam meam ex inferno inferiori.
marg.| {e} Et abscondas me] a suppliciis reproborum. Ps. 26. Abscondit me in tabernaculo suo in die malorum, etc.
marg.| {f} Donec pertranseat] id est perfecte transeat.
marg.| {g} Furor tuus] id est vindicta tua, qua punis post mortem peccata. De quo Is. 30.f. Ardens furor eius, et gravis ad portandum. Hoc idem orabat David, ibi : Domine, ne in furore tuo arguas me. Nec est hoc contra illud Sap. 12.c. Tu dominator virtutis, cum tranquillitate iudicas omnia. Quia Deus in se tranquillus est, sed illis, qui penam sentiunt videtur furiosus, secundum quorum opinionem vindicta Dei furor dicitur. Hic furor pertransiit iustos, qui erant in limbo, quando eos eduxit, et malos in profundo inferni reliquit, secundum quod dicitur Os. 13.d. Ero mors tua,
marg.| {o} mors, morsus tuus ero, inferne.
marg.| {h} Constituas mihi tempus] eductionis. De quo Gal. 4.a. Ubi venit plenitudo temporis, etc.
marg.| {i} In quo recorderis mei] id est effectum tue recordationis in me ostendas. In his adventum ad inferos petit Iob. Hoc tempus prefinitum fuit in Dn. 9.g. Post 62. hebdomadas occidetur Christus, et non erit eius populus, qui eum negaturus est, scilicet Iudaicus populus, qui in Passione Domini recessit a fide.
marg.| {k} Putasne] non est questio dubitationis, sed humilitatis, qua condescendit infirmis. Unde GREGORIUS Solent iusti, hoc, quod certum sentiunt, quasi ex dubio proferre, ut infirmorum verba in se transferant. Sicut Ioannes Mt. 11.a. Tu es, qui venturus es, an alium expectamus ?   [Cunctis diebus] Hic probat predictam questionem non fuisse dubitationis, ostendens se certum de Resurrectione.
marg.| {m} Milito] quia militia est vita hominis super terram, sup. 7.a. Hec enim vita semper tendit ad finem.
marg.| {n} Expecto] certa spe.
marg.| {o} Donec {1. 415va}   veniat immutatio mea] id est in melius mutatio. 1Cor. 15.g. Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. a   Vocabis me] in iussu, et voce Archangeli, et in tuba Dei. 1. Thes. 4.d. dicendo : O vos mortui, etc.
marg.| {b} Et ego respondebo tibi] incorruptibilis resurgendo. GREGORIUS Tunc vocanti Deo veraciter respondebimus, quando ad iussum Dei incorruptibiles resurgemus ; modo vero dum corruptio durat, incorruptibili non respondemus, quia non similes, sed longe sumus dissimiles.
marg.| {c} Operi] etc. quasi dicat, creatura corruptibilis ad incorruptionem pervenire poterit : quia manu tue potestatis erigetur. Vel dextera dicitur Filius, qui incarnatus ad egrediendum hominem missus fuit. Ct. 2.b. Leva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
marg.| {d} Tu quidem] etc. quasi dicat, et in hoc mira misericordia tua : quia mala pensas, et tamen misericorditer relaxas. GREGORIUS Gressus enumerat, et peccatis parcit : quia subtiliter acta nostra considerat, et tamen penitentibus misericorditer relaxat. Sap. 11.d. Misereris omnium, quia omnia potes, et dissimulas peccata hominum propter penitentiam.
marg.| {e} Signasti] quasi dicat, parce dimittendo : quia signasti, etc. Vel sic : Tu dinumerasti, etc. Non solum dinumerasti gressus operum, sed etiam signasti delicta cogitationum.
marg.| {f} Quasi in sacculo] id est in secreto iudicio tuo, vel in corde meo, ut aliquando prodeant in publicum, nisi hic per penitentiam deleantur.
marg.| {g} Sed] licet signaveris, tamen,   [curasti iniquitatem meam] per flagellorum medicinam. Ecclesiast. 10.a. Curatio cessare faciet peccata maxima. GREGORIUS Peccata nostra Deus dinumerat, dum nos ad singula, que fecimus, deflenda convertit. Parcit, quia que nos punivimus, non puniet. Signat, et curat, quia nec multa deserit, nec in iudicio punit. Cor vero hominis quasi sacculus Dei est, in quo mala signantur, dum studiose conspiciuntur, que si homo cognoscit, Deus ignoscit. Dt. 32.c. Nonne hec condita sunt apud me, et signata in thesauris meis ?
marg.| {h} Mons cadens] hec patent ad litteram. Unde Poeta . « Gutta cavat lapidem, non vi, sed sepe cadendo. Dura tamen molli saxa cavantur aqua ».
Numérotation du verset Iob. 14,mystice 
marg.| Mystice autem, duo sunt genera tentationum, que tanguntur hic. Unum, quod repente agitur : Aliud, quod paulatim in montem venit, et levibus suggestionibus animum inficit. Unde in summa sensus est : Sicut hec insensibilia modo subito ruunt, modo paulatim aquarum infusa mollitie consumuntur, ita rationabilis in alto constitutus, ut mons durus, ut lapis inflexibilis, sicut saxum, modo subita tentatione deiicitur, ut David ad respectum Bersabee 2Rg. 11.a. modo longa, et longa suggestione consumitur, ut Salomon, qui prius in alto constitutus, ut mons, templum Deo construxerat, mulierum assiduitate deiectus, idolis fana fabricavit. 3Rg. 11. Et hoc est.
marg.| {h} Mons] id est vir in alto virtutum constitutus.
marg.| {i} Cadens] a gratia.
marg.| {i} Defluit] in consensum.
marg.| {k} Et saxum] id est vir, qui inflexibilis videbatur.
marg.| {k} Transfertur] ad operis perpetrationem.
marg.| {l} De loco] innocentie.
marg.| {n} Et aque] id est assidue tentationes.
marg.| {n} Excavant] quasi molliendo.
marg.| {m} Lapides] id est viros duros, et fortes. Vel per lapides constantia mentis, per aquam blandimenta seculi intelliguntur, que cavant constantiam mentis, et vacuam relinquunt.
marg.| {o} Et alluvione] id est frequenti tentatione.   [Alluvio] est latens incrementum.
marg.| {p} Terra consumitur] id est sapiens.
marg.| {o} Paulatim] Eccl. 19.a. Qui spernit modica, paulatim decidet.
marg.| {q} Et homines] adaptat similitudinem.
marg.| {r} Similiter] quasi dicat Sicut mons cadit subito, et lapis paulatim consumitur, sic homines in tentationibus, quidam subito, quidam paulatim deiiciuntur.
marg.| {s} Roborasti] quasi dicat quamvis perdas, tamen roborasti.
marg.| {t} Paululum] hominem ut scilicet hic vivendi vires habeat, in quo robore brevi colligit homo perpetuitatem, vel in gaudio, vel in penis. Et hoc est.
marg.| {u} Ut in perpetuum transiret] in {1. 415vb} viam, scilicet vel in mortem. Paululum dicit, quia brevis est omnis vita hominis, Iac. 4.d. Que est vita nostra ? Vapor ad modicum parens.
marg.| {x} Immutabis] quasi dicat roborasti hominem paululum : Et ideo immutabis in morte.
marg.| {y} Faciem eius] GREGORIUS Facies hominis immutatur, cum species eius morte atteritur.
marg.| {z} Et emittes eum] Quia ab his bonis transitoriis, ad eterna bona transferes. a   Sive nobiles fuerint] etc. non intelliget homo, scilicet post emissionem, qua hic roboratus, tamen, etc. immutatus, id est translatus. GREGORIUS Sicut viventes mortuorum anime, quo loco habeantur ignorant, ita mortui, qui carnaliter vixerunt, vitam in carne positorum, qualiter post disponatur, nesciunt. Sicut dives Epulo. Lc. 16.g. nesciebat de fratribus suis, unde rogabat Abraham, ut mitteret unum ex mortuis ad eos. Is. 63.d. Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos. Ibi AUGUSTINUS Nesciunt mortui etiam sancti, quid agunt vivi eorum filii. Contrarium tamen videtur dicere GREGORIUS Iustorum anime, que claritatem Dei vident, nihil est foris, quod ignorent. Solutio : Est ad hoc, quod Sancti omnia ad salutem pertinentia vident ex revelatione, multa vero non vident ex se. Vel filios vocat opera : nobiles si recta sunt, ignobiles si perversa. Sive igitur nobiles sint filii eius, sive ignobiles, homo non intelligit : quia subtili examine discussa eius opera, utrum approbentur, ignorat. Eccles. 9.c. Nescit homo, etc. Ideo dixit Iob supra 9.d. Verebar omnia opera mea sciens, quod non parceres delinquenti.
marg.| {b} Attamen caro] id est homo exterior.
marg.| {c} Dum vivit] in hoc   [mundo]
marg.| {d} Dolebit] id est tribulationem patietur, 1Cor. 7.e. Tribulationem carnis habebunt huiusmodi. Ier. 8.g. Dolor meus super dolorem, in me cor meum merens.
marg.| {d} Et anima] etc. Homo interior spiritualiter vivens. De quo luctu dicitur Lc. 23.d. Filie Hierusalem nolite flere super me, sed super vosipsas flete. Dolere autem debet homo carnalis de peccatis, que fecit, de bonis, que omisit, de miseriis, quas incurrit. Homo spiritualis, nihilominus lugere debet pro dilatione patrie, pro incolatu presentis miserie, pro aliorum afflictione.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_14)

Notes :