Hugo de Sancto Caro

Capitulum 15

Numérotation du verset Iob. 15,1 

1 Respondens autem Eliphaz Themanites dixit :
1 Hic incip. cap. 15
Numérotation du verset Iob. 15,2 

Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum ?
Numérotation du verset Iob. 15,3 

Arguis verbis eum qui non est equalis tui et loqueris quod tibi non expedit.
Numérotation du verset Iob. 15,4 

Quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Domino2.
2 Domino] Deo Weber
Numérotation du verset Iob. 15,5 

Docuit enim iniquitas tua os tuum
et imitaris linguam blasphemantium3.
3 blasphemantium] plasphemantium cacogr. Rusch
Numérotation du verset Iob. 15,6 

Condemnabit te os tuum et non ego, et labia tua respondebunt tibi.
Numérotation du verset Iob. 15,7 

Numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus ?
Numérotation du verset Iob. 15,8 

Numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia ?
Numérotation du verset Iob. 15,9 

Quid nosti quod ignoremus ?
Quid intelligis
quod nesciamus ?
Numérotation du verset Iob. 15,10 

Et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui.
Numérotation du verset Iob. 15,11 

Numquid grande est
ut consoletur te Deus ?
Sed verba tua prava hoc prohibent.
Numérotation du verset Iob. 15,12 

Quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans attonitos habes oculos ?
Numérotation du verset Iob. 15,13 

Quid
tumet contra Deum spiritus tuus,
ut proferat4 de ore tuo5 huiuscemodi sermones ?
4 proferat] proferas Weber |
5 tuo] om. Weber |
Numérotation du verset Iob. 15,14 

Quid est homo
ut immaculatus sit
et ut iustus appareat natus de muliere ?
Numérotation du verset Iob. 15,15 

Ecce inter sanctos eius nemo immutabilis
et celi non sunt mundi
in conspectu eius,
Numérotation du verset Iob. 15,16 

quanto magis
abominabilis
et inutilis homo
qui bibit quasi aquam6 iniquitatem ?
6 aquam Rusch Clementina] aquas Weber
Numérotation du verset Iob. 15,17 

Ostendam tibi audi me
quod vidi narrabo tibi
Numérotation du verset Iob. 15,18 

sapientes
confitentur et non abscondunt patres suos,
Numérotation du verset Iob. 15,19 

quibus solis data est terra et non transibit
alienus per eos.
Numérotation du verset Iob. 15,20 

Cunctis diebus suis
impius superbit
et numerus annorum incertus est tyrannidis eius.
Numérotation du verset Iob. 15,21 

Sonitus terroris semper in auribus eius7
7 eius] illius Weber
et cum pax sit ille insidias suspicatur.
Numérotation du verset Iob. 15,22 

Non credit quod reverti possit
de tenebris ad lucem8
8 ad lucem] om. Weber
circumspectans undique gladium.
Numérotation du verset Iob. 15,23 

Cum se moverit ad querendum panem
novit quod paratus sit in manu eius
tenebrarum dies.
Numérotation du verset Iob. 15,24 

Terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum, sicut regem qui preparatur ad prelium.
Numérotation du verset Iob. 15,25 

Tetendit enim
adversus Deum manum suam,
et contra Omnipotentem roboratus est.
Numérotation du verset Iob. 15,26 

Cucurrit adversus eum erecto collo
et pingui cervice armatus est.
Numérotation du verset Iob. 15,27 

Operuit faciem eius crassitudo
et de lateribus eius arvina dependet.
Numérotation du verset Iob. 15,28 

Habitabit9
9 Habitabit] Habitavit Weber
in civitatibus desolatis et in domibus desertis que in tumulos sunt redacte.
Numérotation du verset Iob. 15,29 

Non ditabitur,
nec perseverabit substantia eius,
nec mittet in terra radicem suam.
Numérotation du verset Iob. 15,30 

Non recedet de tenebris.
Ramos eius arefaciet flamma
et auferetur spiritu oris sui ab eo10.
10 ab eo] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 15,31 

Non credat frustra errore deceptus
quod aliquo pretio redimendus sit.
Numérotation du verset Iob. 15,32 

Antequam dies eius impleantur peribit
et manus eius arescet.
Numérotation du verset Iob. 15,33 

Ledetur
quasi vinea in primo flore botrus eius,
et quasi oliva proiciens florem suum.
Numérotation du verset Iob. 15,34 

Congregatio
enim hypocrite sterilis,
et ignis devorabit tabernacula eorum
qui munera
libenter accipiunt.
Numérotation du verset Iob. 15,35 

«Concepit
dolorem et peperit
iniquitatem»a
0 Ps. 7, 15.
et uterus eius preparat dolos.

Capitulum 15

Numérotation du verset Iob. 15,1 
marg.| {e} Respondens autem Eliphaz] Finitis verbis Iob, respondet Eliphaz, qui supra 4. superbe satis responderat reprehendendo ipsum Iob. Hic autem super duobus maxime arguit eumdem Iob. Primo, quia in predictis videtur Dominum arguisse. Secundo, quia se mundum esse iactavit, ad ultimum concludens penam simulatoris, qualem putabat esse Iob. Dicit ergo.
marg.| {f} Numquid sapiens respondit quasi in ventum loquens] id est inutiliter, et superbe, quasi dicat quia verba sapientum statera ponderabuntur. Sir. 21.d. Vel in ventum loqui, est mendaciter loqui. Prv. 10.a. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos, idem autem ipse sequitur aves volantes. Ier. 5.c. Prophete fuerunt in ventum locuti, et responsum non fuit in eis.
marg.| {g} Et implebit ardore] ire, et furoris.
marg.| {h} Stomachum suum] id est mentem, vel cor suum, ut contra Deum loquatur, sicut tu, quasi dicat, non. Hoc enim faciunt stulti, quos interficit iracundia, supra 5.a. Is. 33.b. Concipietis ardorem, et parietis stipulam.
marg.| {i} Arguis] etc. Quasi dicat, vere in ventum, et in ardore loqueris, quia arguis verbis ventosis, non factis famosis.
marg.| {k} Eum, qui non est equalis tui] id est Deum, vel me, et alios, quasi dicat, arguis meliores te, quod stultum est. Senior enim non est increpandus, sed obsecrandus, ut pater 1Tim. 5.a.
marg.| {l} Et loqueris] etc. Immo quod officit, sup. 13.a. Ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio.
marg.| {n} Quantum in te est, evacuasti timorem] id est in verbis tuis : quia sine timore non potest homo iustificari, ut dicitur Eccl. 1.c. Per evacuationem timoris totum edificium virtutum {1. 416ra} evacuatum innuit. Omnis enim sapientia, timor Domini, et in illa timere Deum. Eccl. 19.a.   [Et tulisti] id est abstulisti.
marg.| {b} Preces coram Deo] vel, Domino quasi dicat de tua iustitia presumens gratiam Dei deprecari contemnis. Vel sic. Et tulisti preces coram Deo, id est inutiles reddidisti propter malam vitam, quia non est speciosa laus in ore peccatoris. Eccl. 15.c. Et Io. 11.f. dicit cecus illuminatus. Scimus, quia peccatores Deus non audit.
marg.| {c} Docuit enim iniquitas] etc. quasi dicat non ex simplicitate, sed ex malitia locutus es. Mt. 9.c. Ex abundantia cordis os loquitur. Prv. 18.d. De fructu oris viri replebitur venter eius. Et ita patet, quod vita perversa lingue perverse magistra est.
marg.| {d} Et imitaris linguam blasphemantium] quasi dicat blasphemas. Unde
marg.| {e} condemnabit te os tuum] id est culpa eloquii tui est tibi causa flagelli, et non ego.
marg.| {f} Et labia tua respondebunt tibi] id est pena inflicta pro peccatis labiorum respondebit malitie cordis tui. Prv. 18.b. Os stulti contritio eius, et labia ipsius ruina anime eius.
marg.| {g} Numquid primus] etc. qui sine peccato solus creatus est, quasi dicat numquid tu solus es sine crimine ?
marg.| {h} Et ante colles] etc. id est ante secula genitus, ut possis vere loqui de eterno. Vel ante colles, id est maiores te, qui Deum furentem tenebant, ut Moyses. Is. 64.c. Non est, qui invocet nomen tuum, qui consurgat, et teneat te.
marg.| {i} Numquid consilium] etc. ut de sapientia eius disputes ? Et hoc dicit Eliphaz, quod cum sit temporalis disputat de Eterno, et ignorans de Dei sapientia. Et videtur facere Eliphaz, quod dicitur Eccles. 5.a. Deus in celo, et tu super terram, idcirco sint pauci sermones tui, de illo, scilicet Sap. 11.c. Quis hominum poterit scire consilium Dei, aut quis poterit cogitare, quid velit Deus ? quasi dicat nullus. Is. 40.c. Quis adiuvit spiritum Domini, aut quis consiliarius eius fuit ?
marg.| {k} Et inferior te erit] etc. ut eam, quasi dicat tibi subiectam plene cognoscas, quasi dicat
marg.| {l} Quid nosti] alio te docente.
marg.| {m} Quod ignoremus] quasi dicat nihil. Et hoc dixit Eliphaz contra illud, quod dixerat Supra 12.a. Et mihi est cor, sicut et vobis.
marg.| {n} Quid intelligis] etc. GREGORIUS Hec verba patenter ostendunt, ex qua mentis elatione prodeant.
marg.| {o} Et senes, et antiqui] quasi dicat sapientes, et prudentes sumus Supra 12.b. In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. Et ita verbis Iob utitur Eliphaz contra Iob.
marg.| {p} Numquid grande est] id est difficile.
marg.| {q} Ut consoletur te Deus ?] quasi dicat non, immo facile. Eccl. 11.c. Facile est in oculis Domini subito honestare pauperem. Vel numquid grande est, id est magnum. Ut consoletur te Deus, per flagella scilicet quasi dicat si ad augmentum corone hec flagella sustineres, magis deberet hec flagellatio esse, quam tribulatio. Et esset quidem.
marg.| {r} Sed verba tua] etc. quibus inveheris contra Deum, et contra nos. Ier. 4.e. Vie tue, et cogitationes tue fecerunt tibi hec.
marg.| {s} Quid te elevat cor tuum] in superbiam.
marg.| {t} Et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos] elatus in mirabilibus super te, sicut Phariseus, qui se iustificavit. Lc. 18.b. Sic falso criminabatur Eliphaz B. Iob talem illum estimans, qualis ipse erat. Unde GREGORIUS Sepe iustorum mens ad altiora contemplanda suspenditur, ut exterius facies eorum obstupuisse videatur. Sicut B. Martinus insanus dicebatur, quia semper celum aspiciebat. Unde et moriens dicebat. Sinite me celum potius videre, quam terram. Is. 38.c. Attenuati sunt oculi mei suspicientes in excelso. Sed hanc contemplationis vim reprobi per hypocrisim fieri putant. Quod enim in se est, in aliis suspicantur. Prv. 16.d. Qui attonitis oculis prava cogitat, mordens labia sua perficit malum.
marg.| {u} Quid tamen] etc. quos dixit Supra 13.a. Ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio, etc. quibus videtur se laudans extollere. Sed non fuit hoc extollentia, sed humilis veritatis confessio. Unde GREGORIUS Plerumque iusti aliquibus necessitatibus afflicti, sua opera coguntur fateri, quod B. Iob fecerat, quod putatur elatio. Sed in Dei auribus superba {1. 416rb} non sunt, que humili corde proferuntur. Sicut enim culpa est hominem hoc arrogare sibi, quod non est, sic aliquando non est culpa dicere humiliter quod est. Unde sepe fit, ut iusti, et iniusti verba habeant eadem, cor tamen dissimile. Et ex quibus verbis Dominus ab istis offunditur, eisdem ab illis placatur, ut Phariseus, qui se iustificavit in opere. Lc. 18.b. Deum offendit. Ezechias vero humiliter se iustum asserens, in cogitatione Deum placavit. Is. 38.a. Memento inquit, quomodo ambulaverim coram te corde perfecto. Et Paulus 2Cor. 11.b. Existimo, inquit, me nihil minus fecisse a magnis Apostolis. Et Iob Supra 12.a. Et mihi est cor, sicut et vobis, nec inferior vobis sum.
marg.| {x} Quid est homo, ut immaculatus fit ?] quasi dicat, quomodo homo infirmus, et terrenus, qui ad infirmitatem sponte cecidit, potest esse sine macula ? quasi dicat non potest esse. Eccl. 7.c. Non est homo iustus in terra, qui faciat bonum, et non peccet. Ex. 34.a. Dominator Domine Deus, nullus apud te innocens per se est. 1Io. 1.d. Si dixerimus, quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Tu igitur Iob non debes timere. GREGORIUS inter iniquas reprehensiones vera admiscet Eliphaz, et bona dicit non bene.
marg.| {y} Et ut iustus] etc. id est de corruptione. Vel ad litteram, de   [muliere] quasi dicat quomodo apparere potest iustus, qui de illa natus est, que iniustitie propinatrix extitit ?
marg.| {z} Ecce inter] etc. per naturam. Etiam Ioannes, quo inter natos mulierum non surrexit maior. Mt. 11.b. Sed inherendo immutabili veritati fit homo, et Angelus immutabilis per gratiam, qui est mutabilis per naturam. Ideo dicit David. Mihi adherere Deo bonum, quia qui adheret Deo, unus spiritus est. 1Cor. 6.d. Is. 40.g. Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem.
marg.| {a} Et celi] id est Sancti alti per contemplationem, mundi per conversationem, concavi per humilitatem, stellati per virtutum, et operum varietatem.
marg.| {b} Non sunt mundi] etc. per seipsos, vel in comparatione eius. Infr. 25.b. Stelle non sunt munde in conspectu eius, Supra 4.d. Ecce, qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in Angelis suis repetit pravitatem, quanto magis hi, qui habitant domos luteas. Is. 44.b. Facti sumus, ut immundi, quasi pannus menstruate universe iustitie nostre.
marg.| {c} Quanto magis abominabilis] in malis.
marg.| {d} Et inutilis homo] in bonis propter mala comitantia, que diffamant bona ne placeant. Vel abominabilis propter immunditiam macule. Inutilis, propter iniustitiam imperfecte vite. Vel abominabilis propter malas cogitationes. Prv. 15.f. Abominatio Domini cogitationes male. Inutilis, quoad opera exteriora. Sap. 3.c. Vacua est spes illorum, id est impiorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.
marg.| {e} Qui bibit quasi] etc. id est cito, et sine mora facit peccata. GREGORIUS Qui sine timore illicita facit, quasi iniustitie poculum sine obstaculo glutit. Prv. 4.c. Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt. Inf. 34.a. Quis est vir, ut est Iob, qui bibit subsannationem, ut aquam ? Vel hec dicit, quia homo facilis est ad mali executionem, et astutus. Ier. 4.f. Sapientes sunt, ut faciant mala, bene facere autem nescierunt. Vel quia delectantur in mali perpetratione. Prv. 2. Letantur, cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis. Item 15.c. Stultitiam est gaudium stulto.
marg.| {f} Ostendam tibi] quod nescis.
marg.| {g} Audi me] quasi Doctores. Et in hoc arrogantiam suam monstrat Eliphaz, quasi Doctorem se docere vult. GREGORIUS Proprium arrogantis est, ut cum rectum, vel parum senserit, inde elevetur, et quasi Doctor reverentiam a melioribus exigat. Sed quia audita cum minori auctoritate docentur, quam visa, ut maiorem auctoritatem sibi arroget Eliphaz : Subdit.
marg.| {1. 416va} a Quod vidi] etc. Io. 3.b. Nos, quod scimus, loquimur, et quod vidimus, testamur. Et quare narret subdit. Quia.
marg.| {b} Sapientes] sicut, et ego.
marg.| {c} Confitentur] veritatem Sir. 39.a. Sapientiam antiquorum omnium exquiret sapiens, et in prophetis vacabit, narrationem virorum nominatorum conservabit.
marg.| {d} Et non abscondunt] etc. id est non celant sententias patrum suorum, sed potius narrant posteris, ut cognoscat generatio altera. Tamen contrarium videtur Prv. 10.b. Sententiam abscondunt sapientes. Hoc faciunt pro loco, et tempore ad vitandam elationem. Sir. 20.a. Homo sapiens tacebit usque ad tempus. Vel propter indignitatem audientium. Mt. 7.a. Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis ante porcos margaritas.
marg.| {e} Quibus solis] etc. ad litteram, quia omnia sunt iustorum, ipsi autem Christi, Christus autem Dei, 1Cor. 3.d. Tamen hoc sibi appropriare presumptionis est. Propter quod Supra 12.a. dixit Iob : Ergo vos soli homines estis, et vobiscum morietur sapientie. Is. 5.c. Numquid habitabitis vos soli in medio terre ? Contra hoc videtur illud Sup. 9.c. Terra data est in manus impii, id est Ecclesia : Non ergo solis sapientibus, sive solis iustis. Item Rm. 13.a. Non est potestas nisi a Deo : GLOSSA alicui homini bono, vel malo : Item infr. 34.d. Qui regnare facit hypocritam propter peccata populi. Item Ier. ult. d. De pauperibus terre reliquit Nabuzardan princeps militie vinitores, et agricolas. Ibi GLOSSA Stultis, et hebetibus commendat agriculturam, ut non vinum gratie spiritualis, et frumentum sane doctrine in vineis, et agris Prophetarum fructificent, sed spine, et tribuli vitiorum. Is. 3.a. Dabo pueros Principes eorum. Sol. Solis iustis dicitur Dominus dedisse potestatem, quibus placatus dedit ; aliis non, quia iratus dedit. Os. 8.a. Ipsi regnaverunt, et non ex me, principes extiterunt, et non cognovi. Item solis iustis data est terra ad regendum, et docendum, id est Ecclesia. Impiis autem permittitur, et exponitur ad impugnandum, et vexandum ad exercitium bonorum.
marg.| {f} Et non transibit alienus] id est Diabolus. Prv. 14.b. Cor, quod novit amaritudinem anime sue, in gaudio eius non miscebitur extraneus. Item 5.b. Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli. Ioel. ult. d. Erit Hierusalem sancta, et alieni non transibunt per eam amplius.
marg.| {g} Per eos] quasi subiectos, quasi dicat, non errabunt in doctrina.
marg.| {h} Cunctis diebus suis impius superbit] unde Ps. 73. Superbia eorum, qui te oderunt ascendit semper. GREGORIUS Solent etiam electi in quibusdam actibus superbire, sed antequam vitam finiant, ab elatione corda commutant, impius vero sic vitam terminat, ut ab elatione numquam recedat. Et in hoc reprehendit Eliphaz B. Iob de superbia, quasi dicat, non es mundus, sed superbus.
marg.| {i} Et numerus annorum] hic de crudelitate arguit eum, quasi dicat, quare quasi de certo extollitur, cuius vita sub incertitudine tenetur ? Eccles. 9.c. Nescit homo finem suum, sed sicut pisces capiuntur hamo, et aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis exemplo supervenerit.
marg.| {k} Tyrannidis] id est crudelitatis. GREGORIUS Tyrannus proprie dicitur, qui in re communi, non iure principatur. Omnis tamen superbus iuxta modum proprium tyrannidem exercet. Nam quidem alius in republica, alius in patria, alius in civitate, alius in domo propria, alius per latentem nequitiam hoc exercet apud se in cogitatione, et si possit opere. Unde. Prv. 11.c. Manus in manu non erit innocens malus. Eccles. 4.d. Noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos. Sir. 20.c. Est, qui vetatur peccare ab inopia, et in requie sua stimulabitur.
marg.| {l} Sonitus terroris] quasi dicat, impius semper timet, etiam ubi non est timor. Prv. 10.d. Pavor his, qui operantur malum. Prv. 10.a. Fugit impius nemine persequente. Lv. 26.f. In regionibus hostium terrebit eos sonitus folii {1. 416vb} volantis. Quid autem faciat hunc timorem, dicit Seneca : Timidum non facit animum nisi reprehensibilis vite conscientia.
marg.| {m} Cum pax sit, ille semper insidias suspicatur] timens ne ab aliis patiatur, quod aliis fecit. Nam ut dicit autoritas. Necesse est, ut qui ab omnibus vult timeri, omnes timeat. Et Inf. 18.a. super illud : Respondens Baldad GLOSSA Humane mentis proprium est, hoc sibi fieri suspicari, quod aliis fecit. Sap. 17.c. dicitur de Doctoribus magice artis. Frequenter preoccupant pessima redarguente conscientia. Sic passus est Adonibezech. Iud. 1.b. qui dixit. Sicut feci, sic reddidit mihi Dominus. GREGORIUS Qui dolose agit, erga se simpliciter, agi non estimabit, qui vero innocentiam aliis exhibet, non est quod formidet ab eis. Unde Rm. 13.b. Vis non timere potestatem, benefac, et habebis laudem de illa.
marg.| {n} Non credit] cum tot undique urgeant.
marg.| {n} Quod reverti possit de tenebris ad lucem] id est de peccatis ad iustitiam. Sap. 2.a. Non est agnitus, qui reversus sit ab inferis. Vox est malorum, qui dum feriri se undique credunt, insidiis, desperata salute semper ad nequitiam crescunt. Prv. 18.a. Impius cum in profundum peccatorum venerit, contemnit. Sicut Cain, qui dixit. Maior est iniquitas mea, quam ut veniam merear. Gn. 4.b.
marg.| {o} Circumspectans undique gladium] id est penam. Hoc est, quod de quodam tyranno Dionysio nomine legitur : cum diceret ei quidam. O quam felix es Dionysi, invitavit illum ad prandium ; et fecit parari cathedram, et foveam magnam sub cathedra fecit plenam carbonibus vivis, et super caput illius gladium acutissimum posuit filo tenuissimo dependentem, et fecit afferri fercula. At illi non comedenti, dixit Dionysius. Quare non comedis ? Qui respondit. Quomodo comederem, qui hinc ruinam in ignem timeo, et supra gladium. Et dixit Dionysius. Que est ergo felicitas mea, qui hec timeo ?
marg.| {p} Cum se moverit] etc. Ostendit quomodo undique sit gladius malis, qui etiam cum timore querunt necessaria presentis vite. Et hoc est. Cum se moverit. Lam. 1.d. Omnis populus eius gemens, et querens panem, id est cum gemitu querens panem, dederunt preciosa queque pro cibo ad refocillandam animam.
marg.| {q} Novit] etc. hec notitia pena est. Intus enim habet testem sue damnationis. Unde IUVENALIS : « Exemplo quodcumque malo committitur ipsi Displicet autori, prima est hec ultio, quod se Iudice nemo nocens absolvitur ».
marg.| {r} In manu] id est in actu.
marg.| {s} Tenebrarum dies] id est tempus ultionis.
marg.| {t} Tribulatio] exterior.
marg.| {u} Angustia] interior, id est pestis conscientie. Sap. 17.c. Cum sit enim timida nequitia, data est in omnium condemnationem. Semper enim presumit seva, perturbata conscientia.
marg.| {x} Sicut regem] qui undique timet, sic impio omnia sunt timori. Is. 33.b. Possedit timor hypocritas.
marg.| {y} Tetendit] impius scilicet et ideo hec omnia patitur. Et est superborum recta descriptio, qui omnibus membris contra Deum pugnant.
marg.| {z} Manum] id est opera. GREGORIUS Contra Deum manum tendere, est in operatione prava despectis Dei iudiciis perseverare. Et contra Omnipotentem roboratur, qui prosperari in mala sua actione permittitur. a   Cucurrit] non habens obstaculum in malo opere, id est audaci animo, et superbo.
marg.| {b} Erecto collo] GREGORIUS Erecto collo adversus Deum currit, qui ea, que Creatori displicent, cum audacia perpetrat. Contra illud Eccles. 6.a. Non te extollas in cogitatione anime. Is. 3.c. Pro eo quod elevate sunt filie Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant manibus, et ambulabant pedibus suis, et composito gradu incedebant, decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crinem earum nudabit.
marg.| {c} Pingui cervice] id est abundantia temporalium contra Dominum erigitur. GREGORIUS Pinguis cervix, est opulenta superbia affluentibus {1. 417ra} rebus, quasi multis carnibus fulta. Idem : Quid est paupertas, nisi quedam macies ? Quid rerum abundantia, nisi quedam pinguedo vite presentis ? Sir. 43.c. Sicut lorica induit se aquis. a   Operuit] etc. GREGORIUS Faciem crassitudo operit, cum desiderata rerum abundantia oculos mentis premit. Ps. 72. Operti sunt iniquitate, et impietate sua, prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum. Tob. 2.b. excecatur de stercoribus hirundinum.
marg.| {b} De lateribus] GREGORIUS Latera divitum sunt socii, qui eis adherent.
marg.| {c} Arvina] est superbia. Arvina ergo de lateribus eius dependet, quia quisquis iniquo potenti adheret, de eius potentia velut ex pinguedine tumet. Sir. 13.a. Qui communicaverit superbo, induet superbiam.
marg.| {d} Habitabit in civitatibus] ad litteram patet de superbo, cuius superbia civitates deseruntur a Deo, et bonis habitatoribus. Eccles. 10.b. Sedes superborum ducum destruxit Deus.
Numérotation du verset Iob. 15,mystice 
marg.| Mystice. Civitates desolate sunt cunei latronum, vel pravorum sociorum obsequentium tyrannidi. Domus deserte sunt prave societates, vel prave conscientie, quas iniquus inhabitat. He civitates, et domus deserte, et desolate dicuntur, quia a Deo, et bonis omnibus derelinquuntur, et in cumulos lapidum rediguntur, quia bona, que faciunt, inutilia sunt, sicut acervus lapidum, et quia sunt Demonum receptacula, sicut domus deserte, et ruinose latronum. Is. 13.d. Non ponet ibi tentoria Arabs, id est humilis, nec pastores requiescent, id est predicatores, sed requiescent ibi bestie, replebuntur domus eorum draconibus, et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi, et respondebunt sibi Ulule in edibus suis, et sirenes in delubris voluptatis sue. Tales sunt socii pravi Prelati, bestie per rapacitatem, dracones per detractionem, struthiones per simulationem, pilosi per cupiditatem.
marg.| {e} Non] etc. superbus bonis temporalibus, aut gratie, vel glorie. Contra Supra 12.b. Abundant tabernacula predonum. Hoc solvitur per id, quod sequitur.
marg.| {f} Nec perseverabit] Unde Sir. 40.b. Substantie iniustorum sicut fluvius siccabuntur. Prv. 13.b. Substantia festinata minuetur. Item 20.c. Hereditas, ad quam festinatur in principio, benedictione carebit.
marg.| {g} Nec mittet in terram] etc. Ut arbor non habens in terra fixam radicem, cito, et levi impulsu cadit. Sic omnis superbus sine radice caritatis cito Dei sententia eruitur. Ps. 36. Vidi impium elevatum sicut cedros Libani, transivi, et ecce non erat. Sap. 4.a. Adulterine plantationes non dabunt radices altas. Eccl. 23.d. Non tradent filii adultere radices, et rami eius non dabunt fructum. Contra sup. 5.a. Vidi stultum firma radice. Solutio. Firma secundum opinionem hominum, qui iudicant secundum faciem, sed infirma secundum veritatem. Mystice. Superbus non mittit radicem in terra viventium, pro qua non laborat, in sacra scriptura, secundum quam non vult operari.
marg.| {h} Non recedet de tenebris] peccatorum, GREGORIUS Qui lucem iustitie non querit, de tenebris non recedit, Io. 3.c. Omnis, qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius, qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut opera eius manifestentur, quia in Deo sunt facta.
marg.| {i} Ramos eius arefaciet flamma] id est opera mortificabit superbia. AUGUSTINUS Sola superbia bonis operibus insidiatur, ut pereant. Sap. 4.b. Confringentur enim rami inconsummati, et fructus illorum inutiles, et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti.
marg.| {k} Et auferetur spiritu oris sui] id est peccato superbie locutionis, quia eo damnationis sententiam accipiet, qui oris sui spiritum timore Dei non restrinxit. Unde spiritus sonat hic in elationem. {1. 417rb} Is. 2.d. Quiescite ab homine, cuius spiritus in naribus eius.
marg.| {l} Non credat frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit] id est manens in peccato. Eleemosyna quidem pretium est post culpam, quod redimitur anima peccatis obligata, si recedat a peccato. Dn. 4.e. Peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum. Lc. 11.f. Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Prv. 13.b. Redemptio anime viri proprie divitie. Sed non valet eleemosyna ei, qui manet in peccato, vel qui de alieno facit eam, sicut fur, vel raptor, vel usurarius, immo potius nocet ei. Eccl. 32.c. Immolantis ex iniquo, oblatio est maculata. Et infr. d. Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui, Prv. 6.d. Zelus, et furor viri non parcet in die vindicte, nec acquiescet cuiusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.
marg.| {m} Antequam dies eius impleantur, peribit] id est ante terminum, quem sibi promittit superbus, moritur, vel quem haberet, nisi propter malitiam abbreviaretur vita eius. GREGORIUS Nequitia superbi vitam eius intercidit. Prv. 10.d. Anni impiorum breviabuntur. Ps. 54. Viri sanguinum, et dolosi non dimidiabunt dies suos. GREGORIUS Dies presciti nec augeri possunt, nec minui, nisi ita presciantur, ut cum optimis operibus longiores sint, vel cum pessimis breviores.
marg.| {n} Et manus eius arescent] id est opera inutilia erunt. Sap. 4.a. Multigena impiorum multitudo non erit utilis. Vel, manus eius arescent, id est a bono deficient, quia non perseverabit. Qualiter autem arescant docet.
marg.| {o} Ledetur] etc. quasi dicat, opus superbi, aut quia de mala intentione procedit, scilicet causa vane laudis, inutile est, quod per olivam signatur, que per nebulam immoderatam flore offenso privatur fructu, aut quia fine debito, quo inceptum fuit, cassatur ; quod per botrum signatur, qui productus ad frigus veniens, desiccatur. Vel
marg.| {e} converso, primum per botrum, secundum per olivam accipitur. Dicit ergo.
marg.| {p} Botrus eius] id est opus eius, scilicet superbi, ledetur quasi in primo flore, quia etsi bonum sit, quod agitur, quia non bona intentione fit, depravatur.
marg.| {q} Et quasi oliva proiiciens florem] scilicet supple leditur a nebula, sic qui bonum opus bene inceptum non bono fine consummat.
Numérotation du verset Iob. 15,moraliter 
marg.| Moraliter, exponitur de novis Prelatis, et adhuc infirmis. GREGORIUS Infirmus vel regere, vel exteriora agere non debet : quia in terrenis actibus vel frigescit, vel cum placere videt, que agit, quasi in sancto studio fervet, unde estu perit. Quod signatur 4Rg. 4.c. in puero, qui missus ad messores estu periit. Dt. 15.d. Non operaberis in primogenito bovis. Lv. 19.e. Poma, que germinant, immunda erunt, nec edatis ex eis.
marg.| {r} Congregatio] etc. Vere deletur opus superbi duobus supradictis modis, id est aut quia ex mala intentione fit, aut quia fine debito, quo inceptum fuit, cassatur, quia congregatio, id est congeries operum. De qua Mt. 6.c. Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit : si autem nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit.
marg.| {s} Hypocrite] quia intus superbiam habet, licet exterius humilitatem ostendat.
marg.| {t} Sterilis] id est sine fructu eterne retributionis. Mt. 6.a. Receperunt mercedem suam.
marg.| {u} Et ignis] avaritie in presenti, et gehenne in futuro.
marg.| {x} Devorabit tabernacula] id est cogitationes, in quibus quasi in tabernaculis mens habitat, vel corpus, quod est tabernaculum anime.
marg.| {y} Qui munera libenter accipiunt] Cordis, oris, et manus. Iacob. 5.a. Aurum, et argentum vestrum eruginavit, et erugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Et ita transibunt de igne in ignem Ez. 15.b. De igne egredientur in ignem, et ignis consumet eos. Et quare hoc ? Quia xenia, et dona excecant oculos iudicum, et quasi mutus in ore avertit correctiones eorum. Sir. 20.d. Item Dt. 15.d. Non accipies personam, et munera, quia munera excecant oculos sapientum, et mutant verba iustorum. Item Ex. 23.a. Non accipias munera, que excecant etiam prudentes, et subvertunt verba iustorum. Ps. 25. In quorum manibus iniquitates sunt, et dextera eorum repleta est muneribus. Is. 1.f. Principes tui infideles, omnes socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Ideo dicit Is. 33.c. Quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis ? Qui ambulat in iustitiis, et loquitur veritatem, et proiicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere.
marg.| {1. 417va} a Concepit] hypocrita.
marg.| {b} Dolorem] aliis invidendo, quia dum cupit munera, invidet aliis. Prv. 28.c. Qui festinat ditari, non erit innocens.
marg.| {c} Et peperit] aliis derogando, opere, sermone, Is. 33.b. Concipietis ardorem, et parietis stipulam, que est materia incendii. Item Is. 59.a. Conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem. Vel, Concepit dolorem, male cogitando : Et peperit iniquitatem, cogitatum male implendo.
marg.| {d} Et uterus eius preparat] id est mens iniquas cogitationes. Ier. 4.e. Ventrem meum, ventrem meum doleo. Hec dicit Eliphaz, quia his omnibus vitiis Iob infectum putavit, et ideo percussum a Deo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_15)

Notes :