Capitulum 17
Numérotation du verset
Iob. 17,1
1
Spiritus meus attenuabitur, dies mei breviabuntur,
1
Hic incip. cap. 17
et solum mihi superest sepulcrum
Numérotation du verset
Iob. 17,2
non peccavi
et in amaritudinibus moratur oculus meus.
Numérotation du verset
Iob. 17,3
Libera me et pone me2 iuxta te
2 me] om.
Weber
et cuius vis manus pugnet contra me.
Numérotation du verset
Iob. 17,4
Cor eorum longe fecisti
a disciplina,
propterea3 non exaltabuntur.
3 propterea] et
praem. Weber
Numérotation du verset
Iob. 17,5
Predam pollicetur sociis
et oculi filiorum eius deficient.
Numérotation du verset
Iob. 17,6
posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis.
Numérotation du verset
Iob. 17,7
Caligavit
ab
indignatione
oculus meus
et membra mea
quasi in nihilum4 redacta sunt.
4 nihilum] nihili
Weber
Numérotation du verset
Iob. 17,8
Stupebunt iusti super hoc
et innocens contra hypocritam suscitabitur
Numérotation du verset
Iob. 17,9
et tenebit iustus viam suam,
et mundis manibus addet fortitudinem.
Numérotation du verset
Iob. 17,10
Igitur vos omnes convertimini
et venite
et non inveniam
in vobis ullum sapientem.
Numérotation du verset
Iob. 17,11
Dies mei transierunt,
cogitationes mee dissipate sunt torquentes cor meum.
Numérotation du verset
Iob. 17,12
Noctem verterunt in diem
et rursum post tenebras spero lucem.
Numérotation du verset
Iob. 17,13
Si
sustinuero infernus domus mea est,
et5 in tenebris stravi lectulum meum.
5 et] om.
Weber
Numérotation du verset
Iob. 17,14
Putredini dixi :
Pater meus es, mater mea et soror mea vermibus.
Numérotation du verset
Iob. 17,15
Ubi est ergo nunc prestolatio mea
et patientiam meam quis considerat ?
Numérotation du verset
Iob. 17,16
In profundissimum infernum descendent
omnia mea.
Putasne saltem ibi erit
requies mihi ?
Capitulum 17
Numérotation du verset
Iob. 17,1
marg.|
{1.
419ra} a
Spiritus meus]
etc. hoc capitulum dividitur in duas partes. In prima parte ostendit iustum posse confidere, quia mundis manibus additur fortitudo. In secunda plangit Iob miseriam hominis. Decursum igitur huius semite determinans, ait :
[Spiritus meus attenuabitur]
id est vita mea cito deficiet. Quare quia.
marg.|
{b}
Dies mei breviabuntur]
Iac. 4.d. Que est vita nostra ? Vapor est ad modicum parens, sup. 14.a. Breves dies hominis sunt. Vel sic :
[Spiritus meus attenuabitur]
id est elatio mentis timore iudicii, et consideratione mortis. Boni enim spiritum suum attenuant, propinquum sibi exitum suspicantur, considerantes vite brevitatem. Et hoc est, quod sequitur :
[Dies mei breviabuntur]
GREGORIUS Qui considerat, qualis erit in morte, semper est timidus in operatione. Ideo dicit Eccles. 7.d. In omnibus memorare novissima tua, et non peccabis in eternum.
marg.|
{c}
Et solum mihi superest sepulchrum]
quasi iam morituro.
marg.|
{d}
Non peccavi]
etc. sup. 7.d. dixerat : Peccavi, quid faciam tibi, etc. quod videtur contrarium huic ; ideo succurrit GLOSSA Non peccavit tantum, ut hec flagella mereretur Iob, quia non pro corrigenda culpa, sed pro augenda gratia percussus est.
marg.|
{e}
In amaritudinibus]
mentis, et corporis, Lam. 3.b. Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absinthio.
marg.|
{f}
Moratur oculus meus]
Ad litteram, quia ubi dolor, ibi oculus. Vel
[oculus]
id est cogitatio.
marg.|
{g}
Libera me]
a culpa, et a pena.
marg.|
{h}
Et pone me iuxta te]
ut sis in latere quasi adiutor. Qui enim sic est, nihil timet. Prv. 3.c. Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum, Dominus erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris. Et hoc est, quod sequitur.
marg.|
{i}
Et cuiusvis manus pugnet contra me]
mundi, scilicet vel carnis, vel demonis : Quia si Deus pro nobis, quis contra nos ? Rm. 8.f. quasi dicat, frustra impugnat hostis illum, quem defendit Dominus. Vel mystice in persona Christi :
[Spiritus meus attenuabitur]
in morte.
[Dies mei breviabuntur]
quia violentia prevenit nature defectum.
[Solum mihi superest sepulcrum]
quia mors instat.
[Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus]
id est culpam non feci, et flagella suscepi. Is. 53.c. Iniquitatem non fecit, nec inventus est dolus in ore eius, et tamen Diabolus voluit eum conterere infirmitate. Et in Ps. 68. Que non rapui, tunc exolvebam. Dirigens igitur verba ad patrem, se verum hominem esse ostendens, in instructionem nostram subdit :
[Libera me]
a miseria, per resurrectionem.
[Pone me iuxta te]
per ascensionem.
[Et cuiusvis manus pugnet contra me]
iuxta te sedentem in celo, ubi nullus hostis attingere potest. Quare vero impugnentur iusti supponens Iob causam impugnationis assignat, quasi, scilicet mali qui impugnant, sine disciplina Domini sunt. Et hoc est.
marg.|
{k}
Cor eorum]
id est malignantium, etsi non corpus.
marg.|
{l}
Longe fecisti]
id est longe esse, sicut erant, permisisti.
marg.|
{m}
A disciplina]
duplici. Una, scilicet que fit per doctrinam, et altera per flagella. De prima dicitur Is. 5.d. Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Os. 4.b. Quia tu repulisti scientiam, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi. Prv. 15.a. Stultus irridet disciplinam patris sui. Et inf. b. Cor sapientum queret doctrinam, et os stultorum pascitur imperitia. De secunda dicitur Hbr. 12.c. Si extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes : Ergo adulteri, et non filii estis. Et GREGORIUS in GLOSSA Qui exceptus est a numero flagellorum, exceptus est a numero filiorum. Prv. 12.a. Qui diligit disciplinam, diligit scientiam. Sequitur.
marg.|
{n}
Propterea non exaltabuntur]
in futuro, quia sine disciplina : Unde GREGORIUS Ideo cor Salomonis sapientiam deseruit, quia eum nullius tribulationis disciplina custodivit. Prv. 10.c. Qui indocti sunt, in cordis egestate morientur. Sap. 3.c. Sapientiam, et disciplinam, {1.
419rb} qui abiicit, infelix est, et vacua est spes illius.
marg.|
{o}
Predam pollicetur sociis]
Ita unum corpus sunt iniqui, et diabolus, ut nomine capitis corpus censeatur, et
marg.|
{e} converso. Et ideo hic a multitudine membrorum ad singularitatem capitis redit Iob, dicens
[Pollicetur]
diabolus, scilicet Cuius socii sunt apostate Angeli, qui cum eo ceciderunt. Filii vero diaboli sunt homines perversi, qui de eius prava suggestione in malitia generantur.
[Predam]
igitur
[pollicetur]
id est malignis spiritibus animas pravorum in fine rapiendas promittit. De hac preda dicitur inf. 29.c. Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam predam.
marg.|
{p}
Oculi :]
etc. id est intentio, et desiderium, quia terrena, que intendunt, et desiderant, cito deficiunt. Eccl. 1.b. Oculus non satiatur visu. Vel socii eius dicuntur illi, qui iam omni malitia sunt repleti. De quibus infr. 18.c. dicitur. Habitent in tabernaculo illius socii eius, qui non est. Filii sunt, qui adhuc eius promissionibus ad amorem mundi alliciuntur.
marg.|
{q}
Posuit me]
Diabolus, quia flagellis inassuetis me afflixit. Omnis enim, qui sic percutitur, quasi in proverbium vulgi ponitur. Unde dicebatur sic : Accidat tibi, sicut accidit Iob.
marg.|
{r}
Et exemplum sum coram eis]
Vel eo, id est in similitudinem improperii, vel derisionis. Unde voce malorum dicitur in futuro. Hi sunt, quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem improperii. Sap. 5.a. Idem convenit Christo, et Sanctis eius. Ps. 68. Factus sum illis in parabolam. Et alibi. Ego sum vermis, et non homo, opprobrium hominum, et abiectio plebis. Idem : Facti sumus opprobrium vicinis nostris. Lam. 3.b. Factus sum in derisum omni populo, et canticum eorum tota die. Naum. 3.b. Contumeliis te afficiam, et ponam te in exemplum.
marg.|
{s}
Caligavit ad indignationem oculus meus]
id est ad flagella tua, quasi dicat Iob pro se, et omnibus iustis. Stupeo, quia perversos contra innocentes prevalere conspicio. Unde Ier. 12.a. Quare via impiorum prosperatur, et bene est omnibus, qui prevaricantur, et inique ? Abac. 1.a. Quare taces conculcante impio iustiorem se ?
marg.|
{t}
Et membra mea quasi]
etc. pre stuporis magnitudine. Vel de membris Ecclesie dicitur, quia cum iusti ad indignationem Dei caligant, infirmi, qui sunt membra Ecclesie, ad infidelitatem corruunt. Unde GREGORIUS Infirmi dum perversos vident florere, et iustos cruciari, bona se inchoasse penitent.
marg.|
{u}
Stupebunt iusti super hoc]
Hoc est, quod dixerat
[Caligavit ad indignationem oculus meus]
Stupent enim iusti de prosperitate malorum, et tribulatione bonorum. Unde Ps. 72. Dixerunt, quomodo scit Deus, et si est scientia in Excelso ? Ecce enim ipsi peccatores, et abundantes in seculo obtinuerunt divitias : Et dixi, ergo sine causa iustificavi cor meum, etc. Sequitur : Si dicebam ; narrabo sic, ecce nationem filiorum tuorum reprobavi : Existimabam, ut cognoscerem hoc, labor est ante me, donec intrem in sanctuarium Dei, etc. GREGORIUS Quis non obstupeat, cum Herodias apud temulentum regem obtinet, quod caput Ioannis Baptiste ante ora convivantium deferatur ? Mc. 6.d. et Mt. 14.b.
marg.|
{x}
Innocens]
etc. Hoc duobus modis exponitur a Sanctis. Primo de imperfecto, qui bona facere inchoavit, et iam nulli nocet, sed nondum perfectus movetur de gloria malorum. Unde Ps. 72. Mei autem pene moti sunt pedes, pacem peccatorum videns. Prv. 27.b. Parvuli transeuntes, sustinuerunt dispendia. Secundo exponitur de perfecto innocente sic
[Innocens contra]
etc. contemnendo eum cum flore suo, et aliis despiciendum per predicationem ostendendo. Unde Ier. 48.b. Date florem Moab, quia florens, id est cum laude humana, egredietur, et civitates eius deserte erunt.
marg.|
{y}
Et tenebit]
etc. Viam iustitie, qua vadit ad Deum. Non enim debet iustus viam rectam dimittere propter tribulationum instantiam. Unde Apc. 2.g. Id, quod habetis, tenete, donec veniam Hbr. 10.d. Habentes fiduciam, accedamus cum vero corde, et abluti corpus aqua munda, teneamus spei nostre confessionem indeclinabilem.
marg.|
{z}
Et mundis manibus]
id est bene operantibus. a
Addet]
Dominus
[fortitudinem]
id est perseverantiam, ut non deficiat in via, nec declinet. Is. 40.g. Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem. Prv. 21.d. {1.
419va} Qui iustus est, tribuet, et non cessabit. Vel
[Fortitudinem]
qua contemnat temporalia. Tanto enim arctius temporalia despiciunt sancti, quanto hec etiam habere malos cernunt. Unde Boethius in libro de consolatione, asseruit, non esse bona hec temporalia, eo quod mali his abundent. Non enim (ut dicit,) solent sibi adversa sociari. GREGORIUS Non sunt hec curanda, quibus etiam reprobi abundant, sup. 12.b. Abundant tabernacula predonum.
marg.|
{a}
Igitur]
etc. Convertit sermonem ad amicos suos, quasi dicat, ex quo tantus profectus, vel proventus iustorum, convertimini a falsa amicitia ad veram, a malo ad bonum.
marg.|
{b}
Et venite]
fide, et opere. Sed quia difficile est sapientes huius mundi avertere a vita sua, sequitur.
marg.|
{c}
Et non inveniam]
etc. quasi dicat, utinam nullus sit sapiens apud vos, sed potius discite esse stulti mundo, ut sitis sapientes Deo. Prv. 3.a. Ne sis sapiens apud temetipsum. 1Cor. 3.d. si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc seculo, stultus fiat, ut sit sapiens. Rm. 12.d. Nolite fieri prudentes apud vosmetipsos. Is. 5.e. Ve, qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. Quia autem cita debeat esse conversio ista, de qua loquitur, docet Iob propter quatuor. Primo, propter velocem transitum dierum. Et hoc est.
marg.|
{d}
Dies]
ad litteram, vel dies prosperitatis.
marg.|
{g}
Transierunt]
Sap. 5.b. Transierunt omnia illa velut umbra. Proponit autem Iob seipsum in exemplum, ut experto credatur. Secundo propter dissipationem cordis, que est in cura terrene felicitatis. Et hoc est.
marg.|
{f}
Cogitationes mee dissipate sunt]
etc. Dissipate circa diversa. Lc. 10.g.
[Martha, Martha, sollicita es]
etc. GREGORIUS Qui celestia petit, torqueri se dicit, dum de imis agere cogitur. Tertio propter cordis gaudium, quo non est maius oblectamentum, ut dicit Eccl. 30.c. Et hoc est.
marg.|
{g}
Noctem verterunt in diem]
Noctem inquam cure temporalis, in diem letitie spiritualis, vel noctem culpe, in diem gratie, vel noctem laboris, in diem quiete contemplationis, quia post dissipatas cogitationes, sequitur hec letitia quietis. Sicut dicitur Tob. 3.d. Post tempestatem tranquillum facis, et post lacrymationem, et fletum exultationem infundis. Ideo hec mutatio attribuitur ipsis cogitationibus dissipatis, quia depositionem veteris hominis sequitur induitio novi. Unde Eph. 4.e. Deponite vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris, et renovamini spiritu mentis vestre, induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est. Quarto propter expectationem perfecte visionis. Et hoc est.
marg.|
{h}
Et rursum]
etc. Post tenebras adversitatis, spero lucem prosperitatis. Sic exponit una GLOSSA Sed quia iusti sepe plus gaudent adversitates perpeti, quam cura terrene dispositionis fatigari. Unde de Moyse dicitur Hbr. 11.d. Magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere iucunditatem. Ideo exponit alia GLOSSA de luce eterna sic
[Rursum]
etc. presentis miserie
[spero lucem]
claritatis eterne. Unde GREGORIUS Lux post tenebras speratur, quia post noctem vite presentis eternum lumen prospicitur. Sed quia ex verbis Iob possit credi, quod statim post mortem suam speraret se habere lucem eternam, finitis tenebris vite presentis ostendit hoc non esse verum. Sed licet hic adversa bene sustineat, tamen post mortem non statim habebit lucem, sed iterum descendet in tenebras alias, hoc est in limbum, cum Abraham, et aliis Sanctis, ubi [sicut dicit
GREGORIUS
] nullum supplicium habebant, sed tantum carebant visione Dei, quia nondum venerat, qui ianuam aperiret : Et hoc est.
marg.|
{i}
Si]
id est quamvis
[sustinuero]
hic patienter adversa, et propter Deum :
[Tamen. Infernus]
superior, id est limbus, ubi constituta est domus omni viventi infr. 30.c.
marg.|
{l}
Domus]
usque ad Christi adventum, qui educet vinctos in fortitudine.
marg.|
{m}
In tenebris]
non exterioribus, quas patiuntur damnati in inferno inferiori. De quibus Mt. 22.b. Ligatis manibus, et {1.
419vb} pedibus, etc. Sed in tenebris, id est in loco, ubi carebant luce visionis divine.
marg.|
{n}
Stravi]
etc. Hic notat se Iob habiturum quietem in sinu Abrahe, quia in lecto quiescimus. Unde GREGORIUS In tenebris sibi lectulum stravisse, est in inferno sibi requiem parasse. Sed quia non est perfecta quies, sed diminuta, ideo dicit, stravi lectulum, et non lectum. Recognoscens autem Iob de pena infirmitatis profectum provenire de ipsa infirmitate, subdit.
marg.|
{o}
Putredini]
id est nature corrupte in Adam, et Eva, per peccatum.
marg.|
{p}
Pater meus es]
etc. id est principium, et origo. Unde infr. 25.b. Homo putredo, et filius hominis vermis. Et dixi.
marg.|
{q}
Vermibus soror mea]
sup. estis, quia de putredine sum, sicut et vos, quasi dicat de eadem matre nascimur. GLOSSA aliter distinguit litteram sic : Putredini dixi, pater meus es, et dixi vermibus, mater mea, et soror mea, sup. estis. Quomodo autem vermes sint soror nostra, planum est. Sed quomodo sunt mater, cum potius ex nobis, quam nos ex ipsis nascantur. Item ex nobis nutriuntur, non nos ex ipsis. Item nos portamus eos intra nos, non ipsi nos. Solutio. Vermes dicuntur mater hominis, propter materiam, ex qua sunt ? id est putredine, que est pater, et mater hominis. Vel mater nostra dicitur natura corrupta, soror, consuetudo perversa. Ab illa sumus, cum ista vivimus. Hec mater, et hec soror vermes dicuntur, quia ex natura corrupta, et consuetudine perversa oriuntur inquiete cogitationes, que quasi vermes conscientiam nostram incessanter corrodunt. Secundum hoc sic distingue :
[Putredini dixi, pater meus es]
Hoc non mutatur.
[Et vermibus]
dixi, id est nature corrupte, et consuetudini perverse, sive prave, ex quibus provenit, ut quasi vermibus inquietemur. Unde Is. 14.c. Subter te sternetur tinea, et operimentum tuum vermes
[Mater mea, et soror mea]
sup. estis : Et redde singula singulis.
marg.|
{r}
Ubi est ergo nunc]
Non est ergo hic illativum, sed nota admirationis, et desiderii expressivum. Ostensa enim infirmitate sua Iob, liberatorem desiderans, ait : Ubi est ergo nunc, viris iustis existentibus in tenebris, et miseriis multis, quoad vivos.
marg.|
{s}
Prestolatio mea]
id est Christus, qui est desiderium collium eternorum, et expectatio gentium, Gn. 49.d. quem antiqui quandoque prenoverant, sed venire citius querebant, et tamen patienter expectabant, quia sciebant ex pura misericordia venturum, non ex meritis cuiusquam. Unde Thr. 3.c. Bonum est prestolari cum silentio salutare Domini. Gn. 49.c. Salutare tuum expectabo, Domine. Is. 8.d. Expectabo Dominum, qui abscondit a domo Iacob faciem suam, et prestolabor eum. Item Is. 25.c. Ecce Dominus Deus noster, expectabimus eum, et salvabit nos. Item Is. 30.d. Deus iudicii Dominus, beati omnes, qui expectant eum. Agg. 2.b. Veniet desideratus cunctis gentibus, et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum. Sequitur.
marg.|
{t}
Et patientiam meam]
Patientiam meam inquam in his languoribus, in mora Salvatoris, in absentia Domini mei. Patientiam iustorum Deus considerat : Sed quia disponenti, et causam dilationis scienti, breve est amanti, et causam dilationis ignoranti, longum est. Prv. 13.b. Spes, que differtur, affligit animam. Iob igitur considerans damna huius dilationis, dicit.
marg.|
{u}
In profundissimum infernum descendent omnia mea]
id est anima mea : Quam dicit animam suam, quia pondus redemptionis attenditur in ea, et quia ibi dicitur esse totus homo, ubi sentire potest. Vel omnia sua dicit descendere in infernum, quia omnium malorum suorum mercedem ibi expectaret. Sed quomodo dicit Iob se descensurum in infernum, et profundissimum infernum, cum non esset descensurus, nisi in limbum cum aliis Sanctis ? Ad hoc dicit GLOSSA quod limbus dicitur hic profundissimus infernus, in respectu, non absolute : Nam quantum ad celsitudinem celi, aer iste infernus est. 2Pt. 2. Item respectu altitudinis aeris, terra infernus est. Item respectu altitudinis terre, limbus, infernus dicitur, qui tamen aliis receptaculis inferni superior est : Et ita respectu celi, limbus dicitur profundissimus infernus, quo baratrum damnatorum multo profundius est.
marg.|
{x}
Putasne saltem ibi erit]
etc. quasi dicat sic. Nec affirmationem requirit. Nec hoc dubitabat Iob, sed quasi dubitando dixit, ut timere nos faceret. Quis enim nostrum securus sit de requie, si ille de ipsa trepidat, quem iudex laudat ? 1Pt. 4.d. Si vix iustus salvabitur, impius, et peccator ubi parebunt ? Sed contra hoc est quedam GLOSSA que dicit hoc se desiderare, sed dubium esse ostendit. Respondeo. Dubium esse non sibi sed aliis, sic Ioannes Baptista, quando dixit : Tu es, qui venturus es, etc. Mt. 11.a. non dubium sibi, sed aliis. Vel dubitavit Iob, non quod ibi esset in requie, sed quamdiu, vel qualis esset requies ibi :
marg.|
Quadruplex est requies.
-In limbo expectantium.
-Gratie, in Ecclesia militantium.
-Simplicis stole, quiescentium.
-Patrie, regnantium.
-In limbo expectantium.
-Gratie, in Ecclesia militantium.
-Simplicis stole, quiescentium.
-Patrie, regnantium.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_17)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_17)
Notes :