Capitulum 16
Numérotation du verset
Iob. 16,1
1 Respondens autem Iob dixit :
1
Hic incip. cap. 16
Numérotation du verset
Iob. 16,2
Audivi frequenter talia.
Consolatores onerosi omnes vos estis.
Numérotation du verset
Iob. 16,3
Numquid habebunt finem verba ventosa ?
Aut aliquid tibi molestum est si loquaris ?
Numérotation du verset
Iob. 16,4
Poteram et ego similia vestri loqui atque utinam
esset anima vestra pro anima mea.
Numérotation du verset
Iob. 16,5
Consolarer
et ego vos sermonibus,
et moverem caput meum super vos,
Numérotation du verset
Iob. 16,6
roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis.
Numérotation du verset
Iob. 16,7
Sed quid agam ?
si locutus fuero non quiescet dolor meus,
et si tacuero non recedet a me.
Numérotation du verset
Iob. 16,8
Nunc autem oppressit me dolor meus
et in nihilum2 redacti sunt omnes
2 nihilum] nihili
Weber
artus mei,
Numérotation du verset
Iob. 16,9
ruge mee
testimonium dicunt contra me, et
suscitatur falsiloquus
adversus faciem meam contradicens mihi.
Numérotation du verset
Iob. 16,10
Collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit,
contra me dentibus suis
hostis meus terribilibus oculis
me intuitus est.
Numérotation du verset
Iob. 16,11
Aperuerunt super me ora sua,
et3 exprobrantes
3 et] om.
Weber
percusserunt maxillam meam,
saturati4
4 saturati] satiati
Weber
sunt penis meis.
Numérotation du verset
Iob. 16,12
Conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit.
Numérotation du verset
Iob. 16,13
Ego ille opulentus quondam5
5 opulentus quondam]
inv. Weber
repente contritus sum,
tenuit cervicem meam, confregit me,
et posuit sibi quasi in signum,
Numérotation du verset
Iob. 16,14
circumdedit me lanceis suis.
Convulneravit lumbos meos
non pepercit et effudit in terra viscera mea,
Numérotation du verset
Iob. 16,15
concidit me vulnere super vulnus,
irruit in me
quasi gigas6.
6 gigas] gigans
Weber
Numérotation du verset
Iob. 16,16
Saccum consui super cutem meam et operui
cinere carnem meam7,
7 carnem meam] cornu meum
Weber
Numérotation du verset
Iob. 16,17
facies mea intumuit a fletu
et palpebre mee caligaverunt.
Numérotation du verset
Iob. 16,18
Hec passus sum absque iniquitate manus mee, cum haberem mundas ad Deum preces.
Numérotation du verset
Iob. 16,19
Terra ne operias sanguinem meum,
neque inveniat locum in te latendi clamor meus.
Numérotation du verset
Iob. 16,20
Ecce enim in celo
testis meus
et conscius meus in excelsis.
Numérotation du verset
Iob. 16,21
Verbosi8
8 Verbosi] + mei
Weber
amici mei, ad Deum stillat oculus meus.
Numérotation du verset
Iob. 16,22
Atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo.
Numérotation du verset
Iob. 16,23
Ecce enim
breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo.
Capitulum 16
Numérotation du verset
Iob. 16,1
marg.|
{e}
Respondens autem Iob]
sicut dicit GREGORIUS Perversorum est, mala bonis ingerere. Et quia de eis timent accusari, prius iustos eos facere testantur : Sed iusti omnia tolerant, ut si fructum de eorum conversione non consequantur, premium tamen patientie non amittant. Unde Iob Eliphaz multa de eius hypocrisi conquerentem patienter audivit, tandem mansuete respondit. Et dicuntur tria principaliter In hoc capitulo Primo, Iob ostendit eos consolatores onerosos. Secundo, plangit dolorem suum, ibi,
[Nunc autem oppressit me dolor]
Tertio, dicit se mundum, invocans testem Deum celi, ibi :
[Hec passus sum absque iniquitate]
Primo ergo redarguit Eliphaz Iob, quia cum ad consolandum eum venerit, dolorem afflicti auxit per contumelias. Dicit ergo.
marg.|
{f}
Audivi]
etc. que mali bonis sibi contradicentibus obiiciunt.
marg.|
{g}
Consolatores onerosi]
etc. Consolatores quidem dicit eos, quia ad hoc venerunt, et quia aliquando dicunt vera. Onerosos vero dicit, quia etsi vera dicant, non tamen tempore debito, nec debito modo. Sir. 20.c. Ex ore fatui reprobabitur parabola, non enim dicit illam in tempore suo. GREGORIUS Cavendum est, ne tempore luctus increpatio fiat, quia etsi recte quidem debeat increpare, non tamen in afflictione, ne, qui lenire debet, dolorem augeat. Sir. 22.a. Musica in luctu importuna narratio, id est dura increpatio in afflictione. Ideo precipit Apost. Gal. 6.a. Si preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.
marg.|
{h}
Numquid habebunt finem verba ventosa]
id est vana, et inflata correctio vestra.
marg.|
{i}
Aut aliquid tibi molestum est, si loquaris]
id est quia loquaris, quasi dicat eo plus loquaris, quia a me nihil molestum audis. Ac si diceret, ideo non habebunt finem verba ventosa, quia nihil molestum tibi respondetur. Aliquando enim dura responsio reprimit asperas correctiones. Prv. 25.d. Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem. Item eodem 26.a. Responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sapiens sibi videatur.
marg.|
{k}
Poteram et ego similia vestri]
etc. narrat Iob, quod facere potest, sed noluit, ne iustitiam desereret. Unde Eccles. 8.a. Ne litiges cum homine linguato, et ne struas in ignem illius ligna, quia : Cum defecerint ligna, extinguetur ignis, et susurrone subtracto, iurgia quiescunt. Prv. 26.c. quasi dicat Iob, non venit tibi molestia ex responsione mea, sed poterat.
marg.|
{l}
Atque utinam esset anima vestra]
etc. id est similis mee, quasi dicat, utinam corriperemini a Domino sicut ego, ut disceretis compati flagellatis. Nec optat eis penam, sed consequens, scilicet scientiam compatiendi, que experientia pene melius addiscitur. {1.
417vb} Hbr. 4.d. Non habemus Pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum per omnia. Nec dicit, utinam esset anima mea pro anima vestra, ne similiter esset nequam, sed vestra pro mea, ut deposita malitia bona esset.
marg.|
Anima
-Spiritus rationalis, virtus corporis, ut hic.
-Vita hominis, Act. 20.e. Non facio animam meam pretiosiorem me.
-Inferior pars rationis, Mt. 26.d. Tristis est anima mea, etc.
-Superior pars rationis, Ps. 145. Lauda, anima mea, Dominum.
-Homo, Gn. 46.c. Omnes anime domus Iacob, que ingresse sunt in Egyptum, septuaginta.
-Voluntas, Act. 4.f. Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una, etc.
-Spiritus rationalis, virtus corporis, ut hic.
-Vita hominis, Act. 20.e. Non facio animam meam pretiosiorem me.
-Inferior pars rationis, Mt. 26.d. Tristis est anima mea, etc.
-Superior pars rationis, Ps. 145. Lauda, anima mea, Dominum.
-Homo, Gn. 46.c. Omnes anime domus Iacob, que ingresse sunt in Egyptum, septuaginta.
-Voluntas, Act. 4.f. Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una, etc.
marg.|
{m}
Consolarer et ego vos]
tunc, scilicet dicens flagella prodesse. Sic vos debueratis facere mihi.
marg.|
{n}
Sermonibus]
bonis, et mansuetis, non duris increpationibus, et reprehensionibus iustis, Sir. 20.b. Sapiens in verbis seipsum amabilem facit.
marg.|
{o}
Et moverem caput meum super vos]
id est movere possem irridendo, sicut vos facitis. Vel moverem, ad litteram, compatiendo vobis. Dupliciter enim movetur caput : Irrisorie, Mt. 27.e. Blasphemabant moventes capita sua, Is. 37.d. Despexit, et subsannavit te virgo filia Sion, post te movit caput. Item ex compassione, ut hic. Et Nahum 3.b. Quis commovebit super te caput ? unde queram consolatorem tibi.
marg.|
{p}
Roborarem vos ore meo]
prudenter consolando, Is. 50.b. Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum, qui lapsus est verbo.
marg.|
{q}
Et moverem labia, quasi parcens vobis]
id est suavius loquerer vobis, quam vos mihi blande consolando, non duriter increpando, parcendo vobis, sed vitia feriendo. Vera enim iustitia persone parcit, sed vitia ferit, sicut dicit GREGORIUS Sed quid agam, ex quo vos nihil domat, nec verba, nec patientia ?
marg.|
{r}
Si locutus fuero]
vos corrigendo blandis sermonibus.
marg.|
{s}
Non quiescit dolor meus]
quia non acquiescitis, nec emendamini.
marg.|
{t}
Si tacuero]
a correctione cessando.
marg.|
{u}
Non recedet a me]
dolor, scilicet quia nec sic corrigimini : Perversi enim difficile corriguntur. Eccles. 1.d. Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem, Prv. 29.b.
marg.|
{x}
Nunc autem]
etc. Quia video perversos non corrigi, sed potius prosperari, et crescere.
marg.|
{y}
Oppressit me dolor meus]
super incorrigibilitate malorum. Sicut Rm. 9.a. Tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo. Optabam enim anathema fieri pro fratribus meis, id est licet, cupiam dissolvi, et esse cum Christo, tamen ad tempus volui esse separatus ab ipso pro fratribus meis. Vel sic exponitur : Optabam, si optabile esset, excommunicari pro fratribus meis.
marg.|
{z}
Et in nihilum redacti]
etc. Ex nimio dolore.
marg.|
{a}
Ruge mee]
id est vos, qui estis rugosi per duplicitatem, et meos amicos vos dicitis.
marg.|
{b}
Suscitatur falsiloquus]
scilicet Eliphaz, qui etsi non falsa, tamen falso locutus est contra Iob, cui competebant dicta eius. Vel falsiloquus, id est Diabolus, qui est mendax, et pater eius, id est mendacii. Io. 8.f. suscitatur contra Iob in tribus amicis suis, ut tentaretur per contumelias amicorum, quo nihil gravius. Et quia tentatus fuit omni genere tentationis, ut patet Supra 1. et 2. Sequitur.
marg.|
{a}
{1.
418ra}
Δ
Collegit furorem suum in me]
Possessiones abstulit, filios, et filias interfecit, uxorem contra eum concitavit, amicos ad blasphemandum instigavit, qui tamen venerant ad consolandum. Hic est fasciculus myrrhe inter ubera Iob.
marg.|
{b}
Et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis]
vobis laniantibus me.
marg.|
{d}
Hostis meus]
id est Diabolus.
marg.|
{e}
Terribilibus oculis me intuitus est]
id est vobis, qui estis oculi Diaboli, mala previdentes, et precogitantes.
marg.|
{x}
Nunc autem oppressit me]
Dolore quidem premitur Ecclesia, quando videt malos prosperari, et augeri numero, vel malitia. Ad nihilum rediguntur artus Ecclesie, quando ex imitatione pravorum infirmi deterius infirmantur, et velut in nihilum rediguntur, quia dum manentem Dei essentiam deserunt, diligentes transitoria, quasi ad non esse tendunt. Unde infr. 18.c. Habitent in tabernaculo illius socii eius, qui non est. Nunc autem dicitur, quia tempus doloris Ecclesie modo est, sed postmodum sequitur gaudium. Io. 16.d. Plorabitis, et flebitis vos, etc. Prv. 31.d. Fortitudo, et decor indumentum eius, et ridebit in die novissimo.
marg.|
{a}
Ruge mee testimonium dicunt contra me]
GREGORIUS Ruge Ecclesie, sunt omnes, qui in ea dupliciter vivunt, fidem voce tenentes, sed opere denegantes. Ad Titum 1.d. Confitentur se nosse Deum, factis autem negant, cum sint abominati, Eccles. 2.d. Ve duplici corde, et labiis sceleratis, et peccatori ingredienti terram duabus viis. Hi contra Ecclesiam testimonium dicunt, quia in corpore Ecclesie nomine tenus positi male vivunt.
marg.|
{b}
Suscitatur falsiloquus adversus faciem meam]
id est hereticus mihi aperte contradicens. Vel falsiloquus, id est ipse Diabolus, qui in veritate non stetit. Io. 8.f.
marg.|
{a}
Θ
Collegit furorem suum in me]
id est colliget tempore Antichristi, qui modo sparsus est, scilicet et furor Diaboli, tunc ex peste hereticorum, et tyrannorum, et falsorum fratrum conflabitur in unum, quando scilicet post mille annos solvetur Satanas. Apc. 20.c.
marg.|
{b}
Comminans mihi infremuit]
in potentibus seculi.
marg.|
{c}
Dentibus suis]
qui me dilacerant, Diabolus, et Antichristus.
marg.|
{e}
Terribilibus oculis me intuitus est]
in sapientibus seculi. Diabolus enim per potentes seculi crudelitatem exercet, per sapientes seculi qualiter, et quando exerceat, previdet.
marg.|
{f}
Aperuerunt super me ora sua]
id est aperient heretici, scilicet quando aperte suam heresim predicabunt.
marg.|
{g}
Et exprobrantes percusserunt maxillam meam]
id est sanctos predicatores, qui vitam carnalium verbo correctionis conterunt. De quibus maxillis dicitur Threnor. 1.a. Plorans ploravit in nocte, et lacryme eius in maxillis eius. Unde Petro, id est maxille Ecclesie dictum est, Actor. 10.b. Surge, Petre, occide, et manduca. Hinc Samson in maxilla asini hostes prostravit, id est Christus simplicitate predicantium vitia peremit, que in terram proiecta, aquas fudit, quia corpora Sanctorum morti tradita miracula fecerunt, Idc. 15.c. Hoc etiam in persona Christi potest legi. Exprobrantes. Iudei in Passione. Percusserunt maxillam meam, ad litteram. Is. 50.c. corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus. Threnor. 3.d. Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis. Michee 5.a. Percusserunt maxillam iudicis Israel. Lc. 22.g. Percusserunt faciem eius.
marg.|
{i}
Conclusit]
id est concludi permisit.
marg.|
{k}
Apud iniquum]
id est Diabolum. Lam. 3.b. Conclusit vias meas lapidibus quadris, id est penalitatibus duris, et difficile mobilibus.
marg.|
{l}
Et manibus impiorum me tradidit]
id est potestati demonum me exposuit, quoad corpus. Unde supra 9.c. Terra data est in manus impii.
marg.|
{m}
Ego ille]
singulariter.
marg.|
{n}
Opulentus]
Ad litteram, habens septem millia ovium, quingentas asinas, familiam multam nimis, septem filios, et tres filias, supra 1.a.
marg.|
{o}
Repente contritus sum]
quia in mane locuples, in vespere nihil habui.
marg.|
{p}
Tenuit cervicem meam]
id est cohibuit superbiam meam, Dominus scilicet : Unde supra 10.c. Propter superbiam, quasi leenam capies me.
marg.|
{q}
Confregit me]
Dominus afflictione, et miseria.
marg.|
{r}
Posuit me sibi quasi in signum]
id est exposuit me tribulationibus quasi signum ad sagittam, quod non movetur, licet percutiatur. In quo notatur constantia patientie Iob, Vel in signum, id est in similitudine ut diceretur. Ita contingat tibi, sicut contigit Iob.
marg.|
{s}
Circumdedit me]
in punctionibus carnis, vel infirmitatibus. De quibus sup. 6.a. Sagitte Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum.
marg.|
{t}
Convulneravit lumbos]
ad litteram, ulceribus. Sed quia iniquitates nostre hoc faciunt, ut dicitur Ier. 5.f. ideo dicit : convulneravit, quasi dicat, non ipse, sed etiam ego per peccatum. Unde super illud Ps. Liberabit pauperem a potente, dicit GLOSSA id est Diabolo, quem non propria virtus, sed peccata nostra faciunt potentem.
marg.|
{x}
Et effudit]
etc. GLOSSA Hoc non ad litteram de Iob, sed per hoc tota hec omnia mystice dici, tamen bene potest {1.
418rb} intelligi de morte filiorum, vel de ulcere pessimo, quo percussus iacebat in sterquilinio testa saniem radens.
Numérotation du verset
Iob. 16,mystice
marg.|
Mystice in persona Ecclesie sic. {i}
Conclusit me Deus apud iniquum]
id est Diabolum. Que conclusio fit, cum electorum corpora hostium persecutionibus exponuntur, quorum manibus non spiritus traduntur, quia in corpora crudeliter sevientes, anime nihil facere possunt, quod non multum timendum est. Mt. 10.c. Nolite timere eos, qui occidunt corpus etc.
marg.|
{m}
Ego ille]
etc. Hoc dicit Ecclesia in persona infirmorum, qui damna rerum graviter patiuntur, de quibus Amos 6.a. Ve vobis, qui opulenti estis in Sion. Is. 32.c. Obstupescite opulenti, conturbamini confidentes. Vel est querela Ecclesie, que divites virtutibus, et doctrinis, subito subversos vitiis conspicit. De quibus Ier. 25.g. Quasi vasa pretiosa cadetis. De quorum casu magnum damnum est, sicut de casu iustorum, et sapientum. Abac. 3.b. Contriti sunt montes seculi.
marg.|
{p}
Tenuit cervicem meam]
id est libertatem meam persecutus est, tempore scilicet persecutionis. Sicut enim cervix in malis superbiam notat supra 15.c. Cucurrit adversus Deum extento collo, et pingui cervice armatus est. Sic in bonis notat libertatem. Is. 60.e. Ponam te in superbiam seculorum. Vel sic : Dominus tenuit cervicem meam tempore persecutionis, id est libertatem predicandi adiuvit.
marg.|
{q}
Confregit]
id est confringi permisit a Demonibus, tyrannis, et hereticis. Lam. 3.b. Confregit me, et posuit me desolatam.
marg.|
{r}
Posuit me sibi quasi in signum]
Signum ad hoc ponitur, ut sagittarum emissione feriatur. Sic fidelis quisque in signum Diabolo ponitur, quia eius ictibus incessanter feritur. Unde Apostolus 1. Thessalon. 3.b. Ipsi enim scitis, quod in hoc positi sumus. Is. 11.c. In die illa erit radix Iesse, qui stat in signum populorum. Lam. 3.b. Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam. Lc. 2.e. Positus est hic in signum, cui contradicetur.
marg.|
{s}
Circumdedit me lanceis suis]
Ecclesia ab hoste lanceis circumdatur, quando in membris suis ex omni parte iaculis tentationum impetitur. Verbi gratia. Dum gula restringitur, ut libido refrenetur, mens inani gloria pulsatur. Dum parsimoniam studet servare, labitur ad tenacitatem. Dum studet largitati, dum possessa tribuit, incurrit cupiditatem, quia colligere nititur, que postea largiatur. Unde Lam. 3.a. Circumedificavit adversum me, ut non egrediar, aggravavit compedem meum.
marg.|
{t}
Convulneravit lumbos meos]
GREGORIUS Cum hostis fidelem populum ad luxuriam pertrahit, hunc in lumbis ferit infr. 40.b. Fortitudo eius in lumbis eius, et virtus, etc. Ps. Lumbi mei impleti sunt illusionibus. Lam. 3.b. Misit in renibus meis filias pharetre sue, carnalia, scilicet desideria suggerendo. Ideo dicit Dominus Lc. 13.e. Sint lumbi vestri precincti, etc. Eph. 6.c. State succincti lumbos vestros in veritate 1Pt. 1.c. Propter quod succincti lumbos mentis vestre sobrii estote. Convulneravit autem dicitur, non vulneravit, quia quod Diabolus nobis male suggerit, nos sequentes ex propria voluntate implemus, et quasi cum ipso nos pariter vulneramus.
marg.|
{u}
Non pepercit]
quia incessanter, et adversus omnes furit Diabolus. Ier. 6.f. Crudelis est, et non miserebitur.
marg.|
{x}
Effudit in terra viscera mea]
id est illos, quos tenerius, et charius diligebam, id est clericos, qui mysteria Ecclesie continent, traxit ad amorem terrenorum, et secularia negocia, Lam. 2.d. Effusum est in terra iecur meum. 2Tim. 2.a. Nemo militans Deo se implicat secularibus negotiis : Dicit enim Eccles. 10.b. Nihil est iniquius quam amare pecuniam. Hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua proiecit intima sua.
marg.|
{y}
Concidit me vulnere super vulnus]
dicit Ecclesia in persona fidelis populi, vel etiam Iob in sua persona. Concidit me vulnere, etc. id est peccatum peccato addidit, et suggestionem suggestioni, et afflictionem afflictioni. Ps. Super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Os. 4.a. Mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, {1.
418va} et sanguis sanguinem tetigit.
marg.|
{a}
Irruit in me quasi gigas]
cui etiam assuetus nequit reluctari propter astutiam, et fortitudinem.
marg.|
{b}
Saccum consui super cutem meam]
etc.
[In sacco, et cinere, penitentia]
In cute, et carne, peccatum carnis intelligitur : Saccus ergo super cutem consuitur, et caro cinere operitur, cum peccatum carnis per penitentiam tegitur, ne in iudicio videatur. Est ergo sensus, saccum consui, etc. id est de peccatis carnis penitentiam egi, et sic ea ante oculos iudicis occultavi. Ps. Beati, quorum remisse sunt iniquitates, etc. Hoc est, quod legitur Gn. 31.e. quod Rachel abscondit idola Laban stramentis cameli. Et Ione 3.c. Audita comminatione Rex, abiecit vestimentum suum, et indutus est sacco, et sedit in cinere. Ier. 6.g. Accingere cilicio, et aspergere cinere.
marg.|
{c}
Facies mea intumuit a fletu]
Facies Ecclesie sunt Prelati, in quibus tota pulchritudo Ecclesie consistit. Unde Canticorum 2.d. Vox tua dulcis, et facies tua decora. Isti plorant peccata populi. Threnor. 1.a. Plorans ploravit in nocte, et lacryme eius in maxillis eius. Item Ieremie 9.a. Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et plorabo die, ac nocte interfectos filie populi mei ?
marg.|
{d}
Et palpebre mee caligaverunt]
Palpebre Ecclesie sunt, qui ad providenda plebium itinera instituuntur. De quibus Proverbiorum 4.d. Oculi tui videant recta, et palpebre tue precedant gressus tuos. Palpebre igitur Ecclesie sancte caligant, cum prelati occulta Dei iudicia, quibus quidam penitent, quidam in peccatis remanent, ignorant.
marg.|
{e}
Hec passus sum absque iniquitate manus mee]
Hec satis patent ad litteram de Iob, ut intelligatur.
[Hec passus sum absque iniquitate manus mee]
supple digna tantis penis. Unde supra 9.b. Multiplicavit vulnera mea, etiam sine causa. GREGORIUS Hec omnia in persona Christi, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius Is. 53.c. Qui solus ad Deum mundas preces habuit, quia in cruce etiam pro inimicis oravit. Lc. 23.e. Pater ignosce illis, quia nesciunt, quid faciunt. Is. 53.d. Ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus oravit.
marg.|
{f}
Terra, ne operias sanguinem meum]
dicit Iob, id est dolorem, et laborem meum, quem videri a Deo, pro quo hec sustinebat, desiderabat. Et vocat amicos suos terram, quia terrena amabant.
marg.|
{g}
Neque inveniat in te locum latendi clamor meus]
id est oratio mea propter vos non impediatur, quin ascendat ad Deum. Vel sic.
[Terra, ne operias sanguinem meum]
id est vos terreni, peccatum meum si scitis, non occultetis mihi, sed dicite, hoc enim licitum est. Ecclesiastic. 19.b. Corripe proximum, ne forte non dixerit, et si dixerit, ne forte iteret.
[Neque inveniat in te locum latendi clamor]
si non dicatis, quod scitis. Vel sic. Terra ne operias sanguinem meum, id est amor terrenorum non occultet peccatum meum, quin in confessione aperiatur. Sepe enim cupiditas tollit confessionem. Mystice, de Christo, ut ipsemet loquatur. Cuius sanguinem terra, id est Ecclesia non operuit, sed in cunctis mundi partibus per Apostolos predicavit. Nec invenit in ea locum latendi clamor sanguinis Christi, quia melius loquitur quam sanguis Abel. Hebreorum 12.f. quia sanguis Abel mortem fratricide petiit, Gn. 4.b. Sanguis vero Christi vitam persecutoribus impetravit. Hic clamor locum latendi habet in nobis, si quod mens credit, lingua tacet. Corde enim creditur ad iustitiam, etc. Romanorum 10.b. ubi dicit GLOSSA Nihil prodest hoc esse in corde, quod verum est, si hoc dicitur voce, quod falsum est, quia veritas credenda est, et loquenda 2Cor. 4.c. Credidi, propter quod locutus sum. ibi GLOSSA Aliter non perfecte credunt, qui, quod credunt, loqui nolunt.
marg.|
{h}
Ecce enim in celo testis meus]
Hoc dicit Iob innuens, clamorem suum non posse latere, quasi dicat, {1.
418vb} nihil mihi conscius sum, cum in celo sit mihi testis fidelis, ipse Dominus, qui est testis, et Iudex. Ier. 29.f.
marg.|
{i}
Et conscius in excelsis]
Ipse idem Dominus sciens conscientiam hominis, qui scrutatur corda, et renes Ier. 17.b. Vel mystice in persona Christi. Ecce enim, etc. GLOSSA Testis filii pater est. Unde Io. 5.f. Qui misit me pater, ipse testimonium perhibuit de me. Mt. 11.d. Nemo novit filium nisi pater. Et conscius meus in excelso, Pater, scilicet qui una voluntate, uno consilio operatur. Vel in persona Ecclesie, cuius testis est in celo Christus Iesus, qui etiam conscius noster est, qui humanam naturam novit, non solum creando, sed etiam suscipiendo, et infirmitates nostras portando. Hbr. 4.d. Non habemus Pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum per omnia pro similitudine absque peccato. Potest etiam hec vox singulis hominibus congruere cum ipso Iob. Nam qui de actibus suis terrenas laudes appetit, testem habet in terra ; qui vero soli Deo placere festinat, testem in celo habere desiderat. Et talis potest dicere cum Apostolo : Gloria nostra hec est testimonium conscientie nostre 2. Corinthior. 1.c. Tales vero hominum reprehensiones non timent. Unde subditur.
marg.|
{k}
Verbo]
etc. quidem sunt.
marg.|
{i}
Amici mei]
dicit Iob, verbis suis mihi derogantes.
marg.|
{n}
Sed oculus meus]
id est intentio mea.
marg.|
{m}
Ad Deum stillat]
id est amorem Dei per compunctionem defluit, quasi dicat, non curo de verbis eorum, quia testem habeo in celo, ubi est oculus intentionis mee. De quo oculo dicitur Mt. 6.c. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Et nota duo in verbo stillandi. Rectitudinem, scilicet intentionis, et interruptionem, quia impossibile est, quod homo in carne corruptibili positus, omnem motum suum in Deum dirigat, quia corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Sap. 9.c.
marg.|
{o}
Atque utinam]
etc. Dixerat Iob se testem in celo habere, et conscium in excelsis, ex quo posset credi, quod sciret occulta Dei, et ita sciret, quare, vel pro quo peccato flagellatur peccator, cum multa commiserit. Quod non est verum. Sepe enim si sciret homo causam flagelli sui, cessaret a malo, propter quod flagellatur a Deo.
marg.|
{p}
Quomodo]
id est sicut.
marg.|
{q}
Iudicatur filius hominis]
id est homo quicumque.
marg.|
{r}
Cum collega suo]
id est suo socio, cum quo sic iudicatur, ut intelligat, que dicit, et que contra eum dicuntur, sed causam obiectionis Dei, id est flagelli, quod est obiectio sua, non intelligit homo, et ideo qualiter satisfaciendo respondeat ignorat. Et quod dicit in tertia persona, pro seipso dicit, quasi dicat, utinam intelligerem causam, vel pro quibus peccatis me flagellat Deus, sicut intelligerem si socius obiiceret mihi. Sed quia hoc in presenti fieri nequit, brevitate vite consolationem inducit. Id enim, quod in presenti est momentaneum, et leve tribulationis nostre, supra modum in sublimitate eternum glorie pondus operatur in nobis 2Cor. 4.d. Et hoc est.
marg.|
{s}
Ecce enim breves anni transeunt]
quasi dicat, flagellor, et causam ignoro, cognoscam autem postea, et cito, quia Ecce breves, etc. GLOSSA Omne, quod transit, breve est. De brevitate dierum supra 9.c. Velociores fuerunt dies mei cursore.
marg.|
{t}
Et semitam]
id est brevem viam huius vite.
marg.|
{u}
Per quam non revertar, ambulo]
quotidie moriendo. GLOSSA In mortis semita, per quam non revertimur, ambulamus, non quod ad vitam resurgendo non reducamur, sed quia ad laborem huius vite mortalis, vel ad acquirenda laboribus premia iterum non venimus. Unde David 2Rg. 1.f. Vadam ad ipsum potius, et ipse amplius non revertetur ad me. Supra 10.d. Vadam, et non revertar ad terram tenebrosam, etc.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_16)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_16)
Notes :