Hugo de Sancto Caro

Capitulum 12

Numérotation du verset Sir. 12,1 

si benefeceris
scito cui feceris et erit gratia in bonis tuis multa
Numérotation du verset Sir. 12,2 

Benefac iusto
et invenies retributionem magnam
et si non ab ipso certe a Domino
Numérotation du verset Sir. 12,3 

non est ei bene qui assiduus est malis et eleemosynam non danti quoniam et Altissimus odio habet peccatores et misertus est penitentibus
Numérotation du verset Sir. 12,4 

da misericordi et ne suscipias peccatorem
et impiis et peccatoribus reddet vindictam
custodiens eos
in die vindicte
Numérotation du verset Sir. 12,5 

da bono et non receperis peccatorem
Numérotation du verset Sir. 12,6 

benefac humili et non dederis impio prohibe panes illi dare
ne in ipsis potentior te sit
Numérotation du verset Sir. 12,7 

nam duplicia mala invenies in omnibus bonis
quoniam et Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet
vindictam
Numérotation du verset Sir. 12,8 

non agnoscetur in bonis amicus
et non abscondetur in malis inimicus
Numérotation du verset Sir. 12,9 

in bonis
viri inimici illius in tristitia et in malitia illius
amicus agnitus est
Numérotation du verset Sir. 12,10 

non credas inimico tuo in eternum sicut enim atramentum1
1 atramentum] eramentum Weber
eruginat nequitia illius
Numérotation du verset Sir. 12,11 

et si humiliatus vadat curvus adice animum tuum et custodi te ab illo
Numérotation du verset Sir. 12,12 

non statuas illum penes te nec sedeat ad dexteram tuam ne conversus stet in loco tuo ne forte conversus in locum tuum inquirat cathedram tuam et in novissimo
cognoscas verba mea
et in sermonibus meis stimuleris
Numérotation du verset Sir. 12,13 

Quis
Miserebitur
incantatori a serpente
percusso et omnibus qui appropiant bestiis
et qui comitatur cum viro iniquo
et obvolutus est in peccatis eius
Numérotation du verset Sir. 12,14 

una hora tecum permanebit
si autem declinaveris non subportabit
Numérotation du verset Sir. 12,15 

in labiis suis indulcat inimicus et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam
Numérotation du verset Sir. 12,16 

in oculis suis lacrimatur inimicus et si invenerit tempus non satiabitur sanguine
Numérotation du verset Sir. 12,17 

si incurrerint tibi mala invenies eum illic priorem
Numérotation du verset Sir. 12,18 

in oculis suis lacrimatur inimicus et quasi adiuvans suffodiet plantas tuas
Numérotation du verset Sir. 12,19 

caput suum movebit et plaudebit manu et multa susurrans commutabit vultum suum

Capitulum 12

Numérotation du verset Sir. 12,1 
marg.| Si benefeceris etc. Duo dicit Auctor in hoc capitulo. Primo docet discretionem esse servandam in eleemosynis faciendis, ostendens, cui danda sit eleemosyna, Iusto, scilicet et humili bono et misericordi : et cui non : et que retributio facienti ; et quod incommodum facere negligentis ; subostendens, quando et qualiter agnosci possit verus amicus quod nimis difficile est : et quomodo ad falsos amicos nos habere debeamus. Dicit ergo.
marg.| {x} Si benefeceris id est benefacere volueris dando eleemosynas tam corporales, quam spirituales.
marg.| {y} Scito, cui feceris id est antequam des, attende cui des. Unde infra eod. secundum aliam translationem. Desudet eleemosyna in manu tua, donec invenias, cui des : vel cui dare debes. Monet autem Auctor attendere, cui dandum : et non solum hoc, sed et simplici animo dare debes. Unde Mt. 6.a. Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis.
marg.| {z} Et erit gratia bonis tuis multa et sic erit eleemosyna tua grata Deo ; et tibi bonorum abundantiam et Dei gratiam conservabit. Unde infra 17.c. dicitur ; eleemosyna viri, quasi sacculus cum ipso : et gratiam hominis quasi pupillam conservabit ; et postea resurget et retribuet illis retributionem.
marg.| {a} Benefac Iusto potius, quam iniusto. Nullum enim excludit ab eleemosyna ; sed Iustum pauperem preponendum ostendit iniusto : alioquin omni pauperi dandum est. Unde Lc. 6.e. Omni petenti te tribue. Et Sen. Multa perdenda sunt, ut unum bene detur.
marg.| {b} Et invenies in futuro.
marg.| {c} Retributionem magnam quia pro nummo vitam eternam. Augustinus Da pauperi et accipe celum, Eccl. 11.a. Mitte panem tuum super transeuntes aquas ; et post multa tempora invenies.
marg.| Vel sic.
marg.| {x} Si benefeceris pauperi.
marg.| {y} Scito, cui feceris quia Christo, propter quem dedisti. Unde Mt. 25.d. Quamdiu fecistis uni ex fratribus meis minimis, mihi fecistis.
marg.| {z} Et erit gratia bonis tuis multa qui a illa sola eleemosyna remunerabitur a Deo, que Christo datur.
marg.| {a} Benefac Iusto id est Christo in membris suis.
marg.| {b} Et invenies retributionem magnam respectu illorum, qui dant eleemosynas pro laude hominum : De quibus dicitur Mt.
marg.| {c} . 6.a. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. De alio vero dicitur Mt.
marg.| {c} . 10.d. Qui recipit Prophetam in nomine Prophete, mercedem Prophete accipiet et qui recipit Iustum in nomine Iusti, mercedem Iusti recipiet.
marg.| {d} Et si non ab ipso Iusto paupere.
marg.| {e} Certe a Domino qui dicit Mt. 10.d. Quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem {3. 194va} aque frigide tantum in nomine Discipuli : Amen dico vobis non perdet mercedem suam.
marg.| {a} Non est ei bene, qui assiduus est in malis id est qui assidue peccat et peccata peccatis accumulat : quia et si exterius dilectus in carne et honoretur ab hominibus ; torquetur tamen et cruciatur in conscientia : quia nullum malum erit impunitum.
marg.| {b} Et eleemosynam non danti id est dare valenti, sed non valenti supple, non bene.
marg.| {c} Quoniam et Altissimus odio habet peccatores non homines. Sap. 11.d. Nihil odisti eorum, que fecisti. Homines ipse facit, non peccatores : et ideo homines diligit sed peccatores odit. Unde Ps. 5. Odisti omnes, qui operantur iniquitatem. Est autem duplex odium Dei, scilicet odium eterne reprobationis. Mal. 1.a. Dilexi Iacob ; Esaü autem odio habui. Et est odium temporalis animadversionis, quo temporaliter punit, vel hominem proprie voluntati derelinquit : quod est maxima ira Dei, ut dicit August. De hoc dicit Ps. 30. Odisti observantes vanitates supervacue. Sed que est causa ? Non bene est eleemosynam non danti. quoniam et Altissimus odio habet peccatores. Responsio. Non dare eleemosynam peccatum est. Iac. 2.c. Iudicium sine misericordia fiet illis, qui non fecerunt misericordiam. Sequitur.
marg.| {d} Et misertus est penitentibus ] id est de peccatis commissis dolentibus et dimittentibus, ut Petro flenti, Lc. 22.g.
marg.| Et Magdalene, Lc. 7.g. Et Mattheo sedenti ad telonium : Mc. 2.b. Et mulieri in adulterio deprehense, Io. 8.b. David de adulterio penitenti, 2Rg. 12.d. Ideo dixit : Dixi : confitebor adversum me iniustitiam meam Domino ; et tu remisisti impietatem peccati mei. De hoc dicitur Prv. 28.b. Qui abscondit scelera sua, non dirigetur ; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.
marg.| {e} Da misericordi et ne suscipias ] etc. Contra Lc. 6.e. Omnipotenti te tribue, Gal. 6.c. Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, Prv. 25.c. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum. Solutio : In homine tria consideranda sunt. Gratia, natura, culpa. Propter prima duo subveniendum est homini, propter tertium, numquam. Et hoc est. Da misericordi id est miserum cor habenti et misericordia indigenti.
marg.| {f} Et ne suscipias peccatorem ] id est pro peccato ne spernas, si indiget. Unde Glossa Qui indigenti eleemosynam tribuit, nec pro delicto spernit, vere misericordiam facit ; natura enim respicienda est, non persona id est persone conditio.
marg.| {g} Et ] quia [impiis
marg.| contra fidem.
marg.| {h} Et peccatoribus ] cum fide.
marg.| {i} Reddet vindictam ] Dominus.
marg.| {k} Custodiens eos in die vindicte ] id est reservans eos puniendos in die iudicii quasi dicat : propter peccatum non est subtrahenda eleemosyna peccatori, cum indiget ; quia Dominus puniet eum loco et tempore suo, cuius est punire peccatores. Ez. 9.a. secundum aliam editionem. Mihi vindictam et ego retribuam. Ier. 12.a. Congrega eos quasi gregem ad vindictam. Iob. 21.d. In diem perditionis servatur malus et ad diem furoris ducetur. 2Pt. 2.b. Novit Dominus pios de tentatione eripere ; iniquos vero in diem iudicii cruciandos reservare.
marg.| {l} Da bono ] indigenti.
marg.| {m} Et non receperis peccatorem ] ad eleemosynam, inquantum peccator est. Verbi gratia : Non histrioni, vel maledico, ut dicit Hieronymus Histrionibus dare est demonibus immolare. Vel sicut supra : Non receperis id est propter peccatum ne spreveris, quando eleemosynam des, si indiget. Simile legitur Tb. 4.c. Panem tuum et vinum tuum super sepulturam iusti constitue et noli ex eo manducare cum peccatoribus id est pro eo quod peccatores sunt, noli communicare. Sicut faciunt illi, qui nutriunt histriones, cum esuriant Christi pauperes : qui autem dat indigenti peccatori non quia peccator est, sed quia homo est : non {3. 194vb} peccatorem, sed iustum nutrivit ; quia culpam non diligit, sed naturam.
Numérotation du verset Sir. 12,mystice 
marg.| autem prohibet auctor hereticis communicare societatem vel verbum doctrine. Unde Mt. 8.a. Nolite sanctum dare canibus.
marg.| {n} Benefac humili ] id est pauperi, humiliter petenti.
marg.| {o} Et non dederis impio ] id est indigenti preponendus est iustus impio in necessitatis revelatione. Gregorius Oportet, ut instanter detur, quicquid vera humilitate requiritur.
marg.| {p} Prohibe panes illi dare ] materiales, vel spirituales. Et subiungit causam.
marg.| {q} Ne ipsis ] panibus.
marg.| {r} Potentior te sit ] id est blasphemando quod tu predicas Vel [Potentior id est exercitatior ex ipsa predicatione tua. Heretici enim tantum audiunt predicationem, ut ibi qualiter alios impugnent, vel ipsam doctrinam invertant, concipiant.
marg.| {s} Nam duplicia mala invenies in omnibus bonis, quecumque feceris illi ] quia ipsum foves in errore suo et ipse se abutitur dono tuo : et utrumque danti ascribitur. Vel Duplicia mala, tua perdis et adversarium tuum contra te nutris et armas.
marg.| {t} Quoniam et altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam ] Odit, inquam, in presenti, non conferendo gratiam, detestando vitia, diligendo naturam quod est perfecto odio odire. Unde super illud Ps. 138. Perfecto odio oderam illos, dicit Glossa perfecto odio odisse est, ut nec propter vitia homines oderis, nec propter homines vitia diligas.
marg.| {u} Non agnoscetur in bonis amicus ] id est in prosperis ; quia incertum est, utrum persona, aut fortuna diligatur.
marg.| {x} Et non abscondetur in malis ] id est in adversis [inimicus
marg.| Facilius enim in adversis probatur amicus et inimicus. Multi enim sunt amici solo nomine et recedente fortuna insultant, cui prius adulabantur, ut Semei David 2Rg.
marg.| {c} . 16.b. Unde Seneca : Ob hoc precipue diligenda est paupertas ; quia facit te scire, quis te vere dilexerit. Ille enim vere amicus est, qui omni tempore diligit, ut dicitur Prv. 17.c. Falsus vero amicus cum fortuna venit et cum fortuna recedit. De quo dicitur ibid. 29.a. Divitie reddunt amicos ; a paupere autem et hi, quos habuit, separantur.
marg.| {y} In bonis viri ] id est in successibus.
marg.| {z} Inimici illius in tristitia ] sunt.
marg.| {a} Et in malitia illius ] tempore adversitatis.
marg.| {b} Amicus agnitus est ] quia si verus amicus est, non deserit, sed magis diligit.
marg.| Si autem deserit, non erat verus amicus, sed amicus fortune.
marg.| De quo dicitur infra 37.a. Sodalis amico coniucundabitur in oblectationibus et in tempore tribulationis, adversarius erit.
marg.| {c} Non credas inimico tuo in eternum ] id est numquam credas Io. 13.a. Non lavabis mihi pedes in eternum.
marg.| Sed si verum dicit inimicus, numquid credendum est ei ? Responsio. Si manifestum est verum, creditur vero, non illi ; quia in illo non est auctoritas credendi : sicut est in amico, cui quandoque creditur, etiamsi dubia dicat.
marg.| Si autem dubium est verum quod dicit, examinandum est prius et tunc iam non illi, sed veritati probate creditur.
Numérotation du verset Sir. 12,mystice 
marg.| .
marg.| {c} Non credas inimico tuo in eternum ] id est numquam acquiescas heretico, vel diabolo. Transfigurat enim se quandoque in Angelum lucis 2Cor. 11.c. Eph. 5.b. Nemo vos seducat inanibus verbis. Causam autem, quare non est credendum inimico, subiungit.
marg.| {d} Sicut enim atramentum eruginat nequitia illius ] Vel sicut eramentum, alia littera. Nota, rubigo est vitium rodens ferrum vel segetes quasi rodigo quod alio nomine erugo dicitur ab erodendo, non ab eramento, ut dicit Isidor. Contrahitur autem hoc vitium maxime ab atramento et propter hoc inducitur hec similitudo. Et est sensus ; Sicut atramentum eruginat id est erugine, sive rubigine inficit et corrumpit ferrum, sic.
marg.| {e} Nequitia illius ] quos attingere potest. Vel secundum aliam litteram.
marg.| {d} Sicut eramentum ] etc. id est eruginem, sive rubiginem contrahit qua inficitur. Sic
marg.| {e} Nequitia illius ] id est anima nequam {3. 195ra} illius ; inficitur rubigine peccati, vel infidelitatis.
marg.| {a} Et si humiliatus vadat curvus, abiice animum tuum ] id est simulationi eius non acquiesce.
marg.| {b} Et custodi te ab illo ] quia, etsi humiliatus vadat exterius, plenus est dolo. infra 19.d. Est qui nequiter se humiliat ; et interiora eius plena sunt dolo. Prv. 26.d. Cum submiserit vocem suam, ne credideris ei : quoniam septem nequitie sunt in corde eius.
marg.| {c} Non statuas ] id est non habeas eum familiarem. [Nec sedeat ad dexteram tuam id est non habeas collateralem. Vel
marg.| {d} Nec sedeat ad dexteram tuam ] id est in bonis tuis illum non preficies tibi, sicut dicitur Christus sedere ad dexteram Patris id est esse equalis ei in omnibus suis. Et rationem huius subiungit.
marg.| {e} Ne conversus ] in se per amorem illicitum.
marg.| {f} Stet in loco tuo ] id est velit sibi usurpare locum dignitatis tue. Quod plenius exponens, subdit.
marg.| {g} Ne forte conversus in locum tuum inquirat cathedram tuam ] que est locus dignitatis et Magisterii.
marg.| {h} Et in novissimo cognoscas verba mea ] fuisse vera.
marg.| {i} Et sermonibus meis stimuleris ] dolore, quia non odisti, vel penitentiam nimis seram habuisti Glossa. Historice de falsis amicis agit, de quibus cavere debemus ;
Numérotation du verset Sir. 12,mystice 
marg.| vero notat hereticos, qui non vere amici sunt : quorum doctrina plena est rubigine erroris et nequitie : quorum sermo serpit, ut cancer 1Tim. 2.c. Non ergo eis consentiamus, nec potestatem aliquam tribuamus, quam significat dextera, ne a loco nostro id est a statu fidei recte nos deiiciat. Nituntur enim cathedram id est doctrinam nostram malitiose subvertere.
marg.| {k} Quis miserebitur incantatori a serpente percusso ] id est heretico, qui officium Doctoris gerit et se dicit Medicum animarum, a Diabolo circumvento ? quasi dicat : quia insanabilis est plaga eius. alia littera habet. Quis medebitur incantatori id est Prelato, vel Predicatori, qui a cordibus hominum debent extrahere Diabolum, sicut incantator de cavernis extrahit serpentes verbis incantationis, ut dicit Isidorus.
marg.| {l} A serpente percusso ] id est ab heretico, vel Diabolo decepto ? quasi dicat : nullus, quia si sal infatuatum fuerit, in quo salietur ? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. Mt. 5.b.
marg.| {m} Et omnibus, qui appropriant ] vel appropinquant, per consensum, vel imitationem.
marg.| {n} Bestiis ] id est hereticis, vel Demonibus, qui devastant omnia, quis medebitur ?
marg.| {o} Et qui comitatur cum viro iniquo ] consentiendo, vel imitando ipsum.
marg.| {p} Et obvolutus est in peccatis eius ] sicut mortuus in sudario, cuius typum gerit Lazarus. Io. 11.f. Vel sicut avis in laqueo et cervus in rete, quis medebitur ei ? quasi dicat : difficile est talibus subvenire ad salutem. Adhuc prosequitur de falso amico.
marg.| {q} Una hora ] id est ad tempus, vel ad horam.
marg.| {r} Tecum permanebit ] dum, scilicet bene tibi fuerit, simulabit se amicum tuum.
marg.| {s} Si autem declinaveris ] id est a prosperitate cecideris.
marg.| {t} Non supportabit te ] subveniendo, vel compatiendo : quia est amicus solo nomine, ut dicitur infra 37.a. Vel de heretico.
marg.| {q} Una hora tecum permanebit ] id est ad horam dicet se esse fidelem.
marg.| {s} Si autem declinaveris ]  a v ia iustitie, eum audiendo et consentiendo.
marg.| {t} Non supportabit ] id est non adiuvabit te, quia nec seipsum poterit iuvare.
marg.| {u} In labiis suis indulcat inimicus ] id est lepore verborum allicit :
marg.| {x} Et in corde suo insidiatur, ut subvertat te in foveam ] erroris. Planum est hoc tam de heretico ; quam de falso amico. De quorum utroque dicitur Prv. 5.a. Favus distillans {3. 195rb} labia meretricis et nitidius oleo guttur eius, novissima autem eius amara, quasi absynthium. Prv. 11.b. Simulator ore decipit amicum suum.
marg.| {y} In oculis suis lacrimatur inimicus ] id est coram te. Vel In oculis suis id est superficialiter, non ex corde.
marg.| {n} Lacrimatur inimicus ] quasi compatiens.
marg.| {a} Et si invenerit ] id est opportunitatem nocendi.
marg.| {b} Non satiabitur ] id est quasi esuriens sanguinem tuum effundet. Sic Ioab Abner dolo interfecit in Hebron, in medio porte, 2Rg. 3.e. Et Amasan sub simulatione osculi 2Rg. 20.c,
marg.| {c} Si incurrerint ] id est adversitas vel hostium incursus.
marg.| {d} Invenies ] ad impugnandum et subvertendum. te.
marg.| {e} In oculis suis lacrimatur ] id est superficialiter se compati simulat inimicus.
marg.| {f} Et quasi   adiuvans suffodiet plantas tuas ] id est sub plantis tuis foveam fodit, ut corruas, Vel [suffodiet plantas tuas id est sub specie amici corruere te faciet.
marg.| {g} Caput suum movebit ] insultando tibi, cum cecideris.
marg.| {h} Et plaudet manu ] vel plaudebit, antiqua grammatica, gaudendo de casu tuo, sicut legitur Threnorum 2.e. Plauserunt super te manibus suis, omnes transeuntes per viam sibilaverunt et moverunt caput super filia Hierusalem.
marg.| {i} Et multa susurrans ] id est occulte detrahens tibi.
marg.| {h} Commutabit vultum suum ] id est vultum simulati amici mutabit in vultum aperti inimici.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_12)

Notes :