Hugo de Sancto Caro

Capitulum 46

Numérotation du verset Sir. 46,1 

fortis in bello Iesus Nave successor Moysi in prophetis qui fuit magnus secundum nomen suum
Numérotation du verset Sir. 46,2 

maximus in salutem electorum Dei expugnare insurgentes hostes ut consequeretur hereditatem Israel
Numérotation du verset Sir. 46,3 

quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas et iactando contra civitatem rompheas
Numérotation du verset Sir. 46,4 

quis ante illum sic restitit nam hostes ipse Dominus perduxit
Numérotation du verset Sir. 46,5 

aut non in iracundia eius impeditus est sol et una dies facta est quasi duo
Numérotation du verset Sir. 46,6 

invocavit Altissimum potentem in obpugnando inimicos undique et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis
Numérotation du verset Sir. 46,7 

impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu perdidit contrarios
Numérotation du verset Sir. 46,8 

ut cognoscant gentes potentiam eius quia contra Dominum pugnare non est facile et secutus est a tergo potentes
Numérotation du verset Sir. 46,9 

et in diebus Moysi misericordiam fecit ipse et Caleb
filius Iephone stare contra hostem
prohibere gentem
a peccatis et perfringere murmur
malitie
Numérotation du verset Sir. 46,10 

et ipsi duo
constituti a periculo
liberati sunt a numero sexcentorum milium
peditum inducere illos in hereditatem in terram que manat lac et mel
Numérotation du verset Sir. 46,11 

et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem
et usque ad senectutem permansit illi virtus
ut ascenderet in excelsum terre locum
et semen ipsius
obtinuit hereditatem
Numérotation du verset Sir. 46,12 

ut viderent omnes filii Israel
quod bonum est obsequi sancto Deo
Numérotation du verset Sir. 46,13 

et iudices singuli suo nomine quorum non est corruptum cor qui non aversi sunt a Domino
Numérotation du verset Sir. 46,14 

ut sit memoria illorum in benedictione et ossa eorum pullulent de loco suo
Numérotation du verset Sir. 46,15 

et nomen eorum permanet in eternum permanens ad filios illorum sanctorum virorum gloria
Numérotation du verset Sir. 46,16 

dilectus a Domino suo Samuel propheta Domini renovavit imperium et unxit principes in gente sua
Numérotation du verset Sir. 46,17 

in lege Domini iudicavit congregationem et vidit Dominus Iacob et in fide sua probatus est propheta
Numérotation du verset Sir. 46,18 

et cognitus est in verbis suis fidelis quia vidit Deum lucis
Numérotation du verset Sir. 46,19 

et invocavit Deum potentem in obpugnando hostes circumstantes undique in oblatione viri inviolati
Numérotation du verset Sir. 46,20 

et intonuit e celo Dominus et in sonitu magno auditam fecit vocem suam
Numérotation du verset Sir. 46,21 

et conteruit principes Tyriorum et omnes duces Philistiim
Numérotation du verset Sir. 46,22 

et ante tempus finis vite sue et seculi testimonium prebuit in conspectu Domini et christi pecunias et usque ad calciamenta ab omni carne non accepit et non accusavit illum homo
Numérotation du verset Sir. 46,23 

et post hoc dormivit et notum fecit regi et ostendit illi finem vite sue et exaltavit vocem eius de terra in prophetia delere impietatem gentis

Capitulum 46

Numérotation du verset Sir. 46,1 
marg.| Fortis ] etc. Quoniam lege accepta a Prelatis, debemus nos primo diiudicare et alios postea, sicut decet. Ideo Auctor ordine competenti post laudes Latoris legis et aliorum Patrum, qui sub lege fuerunt, agit de Patribus, qui fuerunt tempore Iudicum et nominatim de tribus, scilicet Iosue, Caleb et Samuel. Dividitur autem hoc capitulum in tres partes. In prima agitur de Iosue et Caleb nominatim. In secunda de Iudicibus, qui successerunt Iosue communiter, ibi : Et Iudices. In tertia de Samuele singulariter, ibi : Dilectus a Domino. Primo igitur commendans Iosue Moysi successorem in regimine populi, dicit.
marg.| {o} Fortis in bello ] contra Amalechitas. Ex. 17.c. et alios hostes Israel.
marg.| {p} Iesus Nave ] Iesus filius Nave id est Iosue.
marg.| {q} Successor Moysi ] in regimine populi, Iosue, 1.a.
marg.| {r} In Prophetis ] id est in numero Prophetarum existens, quia ut dicit Glossa et opere et nomine Christum figuravit.
marg.| {s} Qui fuit magnus ] id est magnus Salvator. Iesus enim Salvator interpretatur. Unde exponendo subdit.
marg.| {t} Maximus in salutem ] id est Iudeorum, quos Dominus elegerat sibi quasi populum peculiarem de omni natione.
marg.| {u} Expugnare ] id est ad expugnandum.
marg.| {x} Insurgentes hostes ] contra Israel.
marg.| {y} Ut consequeretur ] expugnatis hostibus.
marg.| {z} Hereditatem Israel ] id est terram promissionis, que pertinebat ad filios Israel iure hereditario, secundum promissiones factas Abraham, Isaac et Iacob.
marg.| {a} Quam gloriam ] id est expugnationem hostium gloriosam, vel quam hereditatem per victoriam gloriosam
marg.| {b} Adeptus est ] Iosue.
marg.| {c} Extollendo manus ] id est clypeum, quem tenebat in manibus contra Hay. Iosue 8.d. Leva clypeum, qui in manu tua est contra urbem Hay, quoniam tibi tradidi eam.
marg.| {d} Et iactando ] id est contra vibrando.
marg.| {e} Contra civitates ] hostium.
marg.| {f} Rompheas ] id est gladios ex utraque parte acutos.
marg.| {g} Quis ante illum ] Iosue, scilicet.
marg.| {h} Sic restitit hostibus Israel ? ] quasi dicat : nullus.
marg.| {i} Nam hostes ] Israel.
marg.| {k} Ipse Dominus percussit ] ut quinque Reges Amorrheorum. Iosue 10.
marg.| {l} Aut non in iracundia eius ] quia iratus erat contra hostes Israel pro Domino.3.259vb} {m}   Impeditus est Sol ]  a c ursu suo, ne, scilicet procederet ultra, antequam cepisset hostes suos.
marg.| {n} Et una dies facta est ] id est fere ita longa ut duo. Iosue 10.c. Stetit Sol in medio celi et non festinavit occumbere spatio unius diei, non fuit ante, nec postea tam longa dies obediente Domino voci hominis et pugnante pro Israel.
marg.| {o} Invocavit Altissimum potentem ] dicens. Sol, contra Gabaon ne movearis ; et Luna contra vallem Hailon. Iosue 10.c.
marg.| {p} Et audivit ] id est exaudivit.
marg.| {q} Illum magnus et sanctus Deus ] id est magnificans et sanctificans suos.
marg.| {r} In saxis grandinis ] de celo missis.
marg.| {s} Virtutis valde fortis ] quia illis saxis plures de hostibus ceciderunt, quam gladio.
marg.| Iosue 10.c. In quo moraliter figuratur quod rudis predicatio penarum comminatione vehementer deterrens plures interfecit peccatores : quam subtilis et polita predicatio, que per gladium significatur. Unde legitur Idc. 3.d. Quod Samgar sexcentos viros de Philistiim interfecit vomere. Et Sampson in mandibula asini interfecit mille.
marg.| Iudit. 15.c. Aod vero gladio suo elimato, non legitur occidisse, nisi unum virum et hunc quidem proditiose. Idc. 3.c.
marg.| {t} Impetum fecit ] Iosue.
marg.| {u} Contra Gentem ] id est contra Amorrheos.
marg.| {x} Et in descensu ] ad speluncam, ubi latebant quinque Reges, quos includi iusserat, obvolutis lapidibus magnis ad os spelunce. Iosue 10.d.
marg.| {y} Perdidit contrarios ] id est Amorrheos et Reges eorum. Nam interfecto exercitu, precepit Iosue Principibus suis, ut ponerent pedes super colla eorum et ita fecerunt et occiderunt et patibulis suspenderunt. Iosue 10.d.
marg.| {z} Ut cognoscant ] alie.
marg.| {a} Potentiam eius ] id est Domini.
marg.| {b} Quia contra Dominum pugnare non est facile ] Imo impossibile, quia ire illius nemo resistere potest. Iob. 9.b. Vel contra Dominum id est contra servos Domini.
marg.| {c} Pugnare non est ] quia nisi prius offenderit Dominum, semper pugnat pro eis dando victoriam, vel patientiam. Est. 6. Si de semine Iudeorum est Mardocheus, ante quem cadere cepisti, non poteris resistere. Idt. 5.d. Si non est offensio populi huius coram Deo suo, non poterimus resistere illis ; quoniam Deus eorum defendet eos.
marg.| {d} Et secutus est ] Iosue scilicet.
marg.| {e} A tergo potentes ] Hoc intelligitur de expugnatione Hay, ubi Iosue simulante fugam et civibus de Hay illum insequentibus, surrexerunt de loco insidiarum quinque millia virorum, quos absconderat Iosue inter Bethaven et Hay et a tergo cedebant hostes ; et Iosue cum suis a facie rebellabat et sic omnes interfecti sunt hostes. Ios. 8.c.
marg.| {f} Et in diebus Moysi ] id est Moyse adhuc vivente.
marg.| {g} Misericordiam fecit ipse ] Iosue.
marg.| {h} Et Caleb filius Iephone ] consolando et confortando populum, quem deterruerant et in desperationem miserant alii exploratores. Nm. 13.d.
marg.| {i} Stare ] id est stando.
marg.| {k} Contra hostem ] id est contra alios exploratores detrahentes terre promissionis et populum terrentes.
marg.| {l} Et prohibere ] id est prohibendo.
marg.| {m} Gentem ] Iudaicam.
marg.| {n} A peccatis ] desperationis de obtinenda terra promissionis.
marg.| {o} Et perstringere ] id est perstringendo increpationibus et exhortationibus.
marg.| {p} Murmur malitie ] id est diffidentie populi, qui murmurabat contra Dominum et Moysen, volens reverti in Egyptum. Nm. 14.a. Igitur vociferans omnis turba, flevit nocte illa et murmurati sunt contra Moysen, cuncti filii Israel, dicentes : Utinam mortui essemus etc.
marg.| {3. 260ra} {a} Et ipsi duo ] Iosue et Caleb.
marg.| {b} Constituti, exploratores ]  a M oyse. Vel Constituti id est stabiles et firmi, non diffidentes, ut alii.
marg.| {c} A periculo liberati sunt, a numero sexcentorum millium peditum ] id est a prostratione, in qua sexcenta millia peditum, qui exierant de Egypto, crediderunt.
marg.| {d} Inducere ] id est ut inducerent.
marg.| {e} Illos ] id est filios Israel.
marg.| {f} In hereditatem ] id est in terram promissionis iure hereditario possidendam.
marg.| {g} In terram, que manat lac et mel ] id est que abundat in pascuis animalium, unde lac : et arboribus : unde mel. Similis metaphora est. Iob. 29.a. Lavabam pedes meos butyro : et petra fundebat mihi rivos olei. Sed quomodo dicit inducere illos in hereditatem, cum ipsi prostrati sunt in deserto ? Responsio. Simplex relatio est ibi : quia non ipsi, qui murmuraverunt : sed filii eorum introducti sunt in terram promissionis. Nm. 14.f. Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram et qui reversi sunt, murmurare fecerunt contra eum omnem multitudinem detrahentes terre, eo quod esset mala, mortui sunt, atque percussi in conspectu Domini : Iosue autem filius Nun et Caleb filius Iephone vixerunt ex omnibus, qui perrexerant ad contemplandam terram.
marg.| {h} Et dedit ] de quo processit locutio.
marg.| {i} Fortitudinem ] corporis et anime contra hostes.
marg.| {k} Et usque ] etc. Unde Iosue 14.c. Hodie octoginta quinque annorum sum sic valens, ut eo valebam tempore, quando ad explorandum missus sum : illius fortitudo temporis in me perseverat tam ad bellandum, quam ad gradiendum.
marg.| {l} Ut ascenderet ] id est in montem Hebron, in quo Enachim habitabant, quem promiserat ei Moyses, sicut legitur Iosue 14.c.
marg.| {m} Et semen ipsius ] Chaleb.
marg.| {n} Obtinuit hereditatem ] id est Hebron, iure hereditario. Iosue 14.d. Benedixit Iosue Caleb et dedit ei Hebron in possessionem, atque ex eo fuit Hebron Caleb filio Iephone.
marg.| {o} Et viderunt ] qui tunc erant.
marg.| {p} Et Iudices ] etc. Secunda pars, ubi agit communiter de Iudicibus, qui Iosue successerunt in defensione populi sic post passionem Christi successerunt duodecim Apostoli, qui Ecclesiam rexerunt. Dicit ergo.
marg.| {q} Et Iudices ] id est Othoniel, Aod, Samgar, Delbora, Gedeon, Thola, Iair, Iepte, Abessan, Ahialon, Abdon, Sampson.
marg.| {r} Quorum non est ] etc. per infidelitatem, aut idololatriam.
marg.| {s} Qui non aversi sunt a Domino ] id est a cultu Domini.
marg.| {t} Ut sit memoria ] laudis et glorie. Prv. 10.b. Memoria Iusti cum laudibus. Ps. 111. In memoria eterna erit Iustus etc.
marg.| {u} Et ossa eorum ] id est in magna veneratione habentur in loco suo, ubi miracula fiunt : et filii Domino generandi per imitationem : Vel ossa eorum, fortia opera eorum.
marg.| {x} Pullulent de loco suo ] per exemplum, quia multi auditis operibus eorum corrigunt vitam suam. Vel
marg.| {u} Ossa eorum ] etc. id est fortis et pinguis interius doctrina eorum virorum fidei et plantulas morum incessanter emittit.
marg.| {y} Et nomen eorum ] id est fama.
marg.| {z} Permaneat ] apud Deum. Et quia posset ita permanere apud Deum nomen eorum et non apud homines, sicut et de multis Sanctis, quorum merita sunt occulta. Ideo subiungit.
marg.| {a} Permanens ] id est doctrina et exempla gloriosa, sic construe. Gloria sanctorum virorum id est duodecim predictorum Iudicum, est permanens ad filios id est usque ad filios. Illorum, Iudicum, scilicet. Unde Glossa dicit Robur bonorum operum eterna mercede donatur id est remuneratur apud Deum, ut memoria nominis eorum ad posteros cum gloria transferatur. Unde supra 44.c.3.260rb} Sapientiam eorum narrent populi et laudem eorum nuntiet Ecclesia.
marg.| {b} Dilectus ] Tertia pars capituli, ubi singulariter ponit Auctor laudes Samuelis Prophete, qui primos Reges Iudeorum id est Saul et David, inunxit. Dicit ergo.
marg.| {b} Dilectus a Domino ] de quo 1Rg. 2.e. Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat et placebat tam Deo, quam hominibus.
marg.| {c} Renovavit imperium ] id est novum Regem nova iura imperantem inunxit, scilicet Saul.
marg.| {d} Et unxit ] scilicet, Saul 1Rg. 10.a. Et David 1Rg. 16.c. qui regnaverunt super Gentem suam.
marg.| {e} In lege Domini ] id est iuste secundum legem Domini.
marg.| {f} Iudicavit congregationem ] id est populum Israeliticum. 1Rg. 7.d. Iudicabat Samuel Israel cunctis diebus vite sue.
marg.| {g} Et vidit Deum Iacob ] visione nocturna id est per somnium in templo, quando videbitur sibi quod Eli vocaret eum. 1Rg. 3.a. Et ponitur verbum videndi communiter, pro visu interiori et sensu exteriori. Exterius enim audivit vocem eius et interius vidit.
marg.| {h} Et in fide ] quia firmiter in omnibus credidit Deo. Vel
marg.| {h} In fide sua ] id est in fidelitate sua.
marg.| {i} Probatus est Propheta ] verus.
marg.| {k} Et cognitus ] id est verax : quia quicquid predicebat, eveniebat, 1Rg. 3.d. Crevit Samuel : et Dominus erat cum eo : et non cecidit ex omnibus verbis eius in terram : et cognovit universus Israel a Dan etc.
marg.| {l} Quia vidit ] visu interiori.
marg.| {m} Dominum lucis ] intransitive id est Dominum qui est lux vera illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum. Io. 1.a. Vel transitive Dominum lucis id est Auctorem et Dominatorem lucis.
marg.| {n} Et invocavit ] etc.   1Rg . 7.c. Clamavit Samuel ad Dominum pro Israel : et exaudivit eum Dominus.
marg.| {o} In oblatione viri immolati ] id est sui ipsius, qui obtulit agnum integrum pro Israel. 1Rg. 7.c. Tulit Samuel agnum lactantem vivum et obtulit illum holocaustum integrum Domino. Vel viri immolati, quia primo seipsum obtulit Deo.
marg.| {p} Et intonuit de celo ] id   est fragore vehementi.
marg.| {q} Auditam fecit vocem suam ] id est tonitruum suum.
marg.| {r} Et contrivit ] etc. qui iuvabant Philisteos.
marg.| {s} Et omnes Duces Philistiim ]  1Rg . 7.c. Factum est, cum Samuel offerret holocaustum Domino, Philistiim iniere prelium contra Israel et intonuit Dominus fragore magno in die illa super Philistiim et exterruit eos et cesi sunt a filiis Israel.
marg.| {t} Et ante tempus ] etc. id est ante terminum vite sue.
marg.| {u} Testimonium prebuit ] id est Saulis inuncti quod scilicet.
marg.| {x} Pecunias et usque ] id est ab omni homine.
marg.| {y} Non accepit ] id est nec magnum, nec modicum.
marg.| {z} Et non accusavit ] super hoc quod munus ab aliquo acceperit, vel etiam super aliquo peccato, 1Rg. 12.a. dixit Samuel ad populum, conversatus sum coram vobis ab adolescentia mea usque ad hanc diem : ecce presto sum : loquimini de me coram Domino et coram Christo eius, utrum bona cuiusquam tulerim, aut asinum, si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cuiusquam accepi munus : et contemnam illud hodie, restituamque vobis ? Et dixerunt ; non es calumniatus nos, neque oppressisti, neque tulisti de manu alicuius quicquam. Utinam tales essent hodie omnes Prelati et socii eorum. Prv. 15.c. Qui odit munera, vivet in eternum. Is. 33.c. Qui proiicit avaritiam ex calumnia etc. Iob. 15. Ignis devorabit tabernacula eorum, qui libenter munera accipiunt. Dt. 16.d. Non accipies personam, nec munera : quia munera excecant etc.
marg.| {a} Et post hec dormivit ] id est mortuus requievit in pace. 1Rg. 25.a. Mortuus est Samuel : et congregatus est universus Israel et planxerunt eum nimis.
marg.| {b} Et notum fecit Regi ] id est Sauli.
marg.| {c} Et ostendit {3. 260va} illi finem vite sue
marg.| suscitatus per mulierem Pithonissam, 1Rg. 28.a. exaltavit Dominus.
marg.| {b} Vocem eius ] id est Samuel, de terra in prophetia. Alludit ei quod dicitur 1Rg. 28.b. Quid vidisti, dixit Saul mulieri ? Et ait mulier ad Saul : Deos vidi ascendentes de terra.
marg.| {c} Delere ] id est ad delendum.
marg.| {d} Impietatem Gentis ] id est Saulem impium, quando dixit. Cras autem tu et filii tui mecum eritis. 1Rg. 28.c.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 46), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_46)

Notes :