Capitulum 44

Numérotation du verset Sir. 44,1 

LAUS PATRUM
Laudemus
viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua
Numérotation du verset Sir. 44,2 

multam gloriam fecit Dominus magnificentia sua a seculo
Numérotation du verset Sir. 44,3 

dominantes in potestatibus suis homines magni virtute
et prudentia sua prediti nuntiantes in dignitate prophetarum
Numérotation du verset Sir. 44,4 

et imperantes in presenti populo et virtute prudentie populi sanctissima verba
Numérotation du verset Sir. 44,5 

in pueritia sua requirentes modos musicos et narrantes carmina in scriptura
Numérotation du verset Sir. 44,6 

homines divites in virtute pulchritudinis studium habentes pacificantes in domibus suis
Numérotation du verset Sir. 44,7 

omnes isti in generationibus gentis sue gloriam adepti sunt et in diebus suis habentur in laudibus
Numérotation du verset Sir. 44,8 

qui de illis nati sunt
reliquerunt nomen narrandi laudes eorum
Numérotation du verset Sir. 44,9 

et sunt
quorum non est memoria
perierunt quasi non fuerint et nati sunt quasi non nati et filii ipsorum cum illis
Numérotation du verset Sir. 44,10 

sed illi viri misericordie
sunt quorum pietates
non defuerunt
Numérotation du verset Sir. 44,11 

et cum semine ipsorum perseverat bona
Numérotation du verset Sir. 44,12 

hereditas nepotum illorum et in testamentis stetit semen eorum
Numérotation du verset Sir. 44,13 

et filii ipsorum propter illos usque in eternum manet semen eorum et gloria eorum non derelinquetur
Numérotation du verset Sir. 44,14 

corpora ipsorum in pace sepulta sunt
et nomen eorum vivet in generationes et generationes
Numérotation du verset Sir. 44,15 

Sapientiam
ipsorum narrent populi
laudem eorum nuntiet ecclesia
Numérotation du verset Sir. 44,16 

Enoch placuit Deo et translatus est in paradiso ut det gentibus penitentiam
Numérotation du verset Sir. 44,17 

Noe inventus est perfectus iustus
et in tempore iracundie factus est reconciliatio
Numérotation du verset Sir. 44,18 

ideo dimissum est reliquum terre cum factum est diluvium
Numérotation du verset Sir. 44,19 

testamenta seculi posita sunt apud illum ne deleri possit diluvio omnis caro
Numérotation du verset Sir. 44,20 

Abraham magnus pater multitudinis gentium
et non est inventus similis illi in gloria
qui conservavit legem Excelsi et fuit in testamento cum illo
Numérotation du verset Sir. 44,21 

in carne eius stare fecit testamentum et in temptatione inventus est fidelis
Numérotation du verset Sir. 44,22 

ideo iureiurando dedit illi semen in gente sua crescere illum quasi terre cumulum
Numérotation du verset Sir. 44,23 

et ut stellas exaltare semen eius
et hereditari illos a mari usque ad mare et a Flumine usque ad terminos terre
Numérotation du verset Sir. 44,24 

et in Isaac eodem fecit modo propter Abraham patrem ipsius
Numérotation du verset Sir. 44,25 

benedictionem omnium gentium dedit illi
et testamentum confirmavit super caput Iacob
Numérotation du verset Sir. 44,26 

agnovit eum in benedictionibus suis et dedit illi hereditatem
et divisit ei partem in tribus duodecim
Numérotation du verset Sir. 44,27 

et conservavit illis homines misericordie invenientes gratiam in oculis
omnis carnis

Capitulum 44

Numérotation du verset Sir. 44,1 
marg.| {e} Laudemus ] etc. Sic  u t dictum est in fine capituli precedentis, Dominus maior omni laude et ideo cum in se laudari ab homine sufficienter non possit, laudandus est in Sanctis suis, in quibus est mirabilis. Idcirco Auctor posita laude Dei in se et in operibus suis ; consequenter adiungit de laudibus Dei in Sanctis suis, ponens aliqua de operibus illorum, propter que digni sunt laude, ut ad eorum imitationem auditores invitet. Dividitur autem in duas partes. In prima ponit laudes Sanctorum generaliter. In secunda ponit laudes eorum specialiter, qui fuerunt ante legem usque ad Moysen. Dicit ergo.
marg.| {e} Laudemus ] id est dignos laude monstremus verbo et imitatione.
marg.| {f} Viros ] id est homines virtuosos, qui non inflantur humana laude.
marg.| {g} Gloriosos ] id est ex omni parte gloria dignos, vel iam in gloria receptos, quia ante mortem non est certa, vel secura laus hominis, ne laudes hominem quemquam : quoniam in filiis suis agnoscitur vir, sup. 11.d. Vel Viros gloriosos id est Patriarchas et Prophetas et ceteros Sanctos, qui divina locutione et visione fruebantur et Spiritu Sancto repleti, multa Christi et Ecclesie mysteria precinerent.
marg.| {h} Et parentes nostros ] spirituales, quorum fidem et opera imitari debemus et quorum doctrina et exemplis Deo geniti sumus, secundum quod dicit Apostolus 1Cor. 4.d. Per Evangelium ego vos genui.
marg.| {i} In generatione sua ] spirituali id est pro generatione, qua genuerunt Deo filios spirituales et bona opera. De qua, Sap. 4.a. O quam pulchra est casta generatio. Vel In generatione sua id est secundum generationem suam id est secundum ea, que fecerunt in generatione id est in vita sua, Gn. 6.b. Noe vir iustus atque perfectus in generatione sua. 1. Mi. 2.f. Memento operum Patrum, que fecerunt in generationibus suis
marg.| {k} Multam gloriam ] id est multa opera gloriosa.
marg.| {l} Fecit Dominus ] per viros gloriosos.
marg.| {m} Magnificentia sua ] id est potentia sua, per que opera et ipse magnus et ipsi laudabiles ostenduntur. Et quia posset aliquis querere qui, vel quales sunt isti viri, ostendit, dicens
marg.| {n} A seculo ] id est a principio mundi.
marg.| {o} Dominantes ] sibiipsis et hostibus suis.
marg.| {p} In potestatibus suis ] id est in virtutibus propriis, sup. 7.a. Noli querere fieri Iudex, nisi virtute valeas irrumpere iniquitates. Gn. 1.d. Dominamini piscibus maris et volatilibus celi et universis animantibus, que moventur super terram Gregor. Sciant prepositi se non hominibus, sed terre bestiis dominari : quia qua parte bestiales {3. 256vb} sunt, dominationi subditi sunt.
marg.| {q} Homines magni virtute ] id est fortitudine agendi et patiendi. Et prudentia sua prediti ad discernendum et eligendum bona et vitandum pericula.
marg.| {s} Nuntiantes in Prophetis ] id est in Scripturis propheticis.
marg.| {t} Dignitatem Prophetarum ] id est qualia dignum est Prophetas nuntiare, vel per que ostenderent se habere propheticam dignitatem. Que in multis consistit. Primo in hoc quod Prophete non proprio, sed divino spiritu loquuntur. Unde 2Pt. 1.d. Hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripture propria interpretatione non fit ; non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines. Mt. 10.c. Non enim vos estis, qui loquimini ; sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Secundo in hoc quod vident futura aliis abscondita. Tertio in conversatione excellenti. Quarto, in passione pro Christo.
marg.| {u} Et imperantes ] etc. id est habentes ius imperandi et auctoritatem in populo, qui tunc erat presens, ut Moyses et Aaron et Iosue et ceteri. Vel in presenti dicit : quia in futuro unus solus erit Prelatus, qui omnibus imperabit. Unde 1Cor. 15.c. Cum evacuaverit omnem principatum etc. Ibi Glossa Dum durat mundus, homines hominibus presunt ; sed omnibus collectis prelatio omnis cessabit.
marg.| {x} Et virtute ] etc. id est virtuose et prudenter.
marg.| {y} Populis sanctissima verba ] nun  ti antes, supple virtuose enuntiant, qui nullo timore veritatem tacent. Mt. 10.c. Nolite timere eos, qui occidunt corpus etc. Prudenter autem nuntiant, qui loco et tempore et modo debito predicant. Eccl. 8.a. Omni negotio tempus est et opportunitas. Mt. 24.d. Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus supra familiam suam, ut det illis cibum in tempore. Lc. 12.e. Quis, putas, est fidelis dispensator etc.
marg.| {z} In peritia sua ] id est sapienter.
marg.| {a} Requirentes modos musicos ] id est musicas modulationes. Non ad delectationem aurium, ut illi, de quibus dicitur, Is. 5.c. Cythara et lyra et tibia, tympanum in conviviis vestris et opus Domini non respicitis, sed ad laudem Dei, ut in se devotionem excitarent. Unde cum cantabantur versus Psalmorum, resonabat psalterium decachordum, sicut scriptum est. In decachordo psalterio cum cantico in cythara.
marg.| {b} Et narrantes carmina Scripturarum ] id est metrice scribentes, ut David psalterium et Ieremias Threnos.
marg.| {c} Homines divites in virtute ] omni, vel potestate miraculorum, vel virtute Dei, qua omnia temporalia propter Christum contemnunt, 1Cor. 3.d. Omnia vestra sunt. sup. 31.b. Beatus dives qui inventus est sine macula.
marg.| {d} Pulchritudinis studium habentes ] id est pulchri edificii faciendi Domino, ut Moyses de tabernaculo. Ex. 36. Et Salomon de templo constituendo, 3Rg. 6.7. et 8. Et significat hec pulchritudo pulchritudinem animarum, que consistit in vera fide et debita ordinatione cogitationum, affectionum et operum. Unde August. Pulchritudo corporis est partium congruentia cum quadam coloris suavitate, sicut in anima cum ratio bene ordinata ordinat cogitationes et opera et affectus, imitatione passionis Christi coloratur, tunc pulchra est anima. Et de hac pulchritudine dicit Ps. 25. Domine, dilexi decorem domus tue.
marg.| {e} Pacificantes ] id est pacem habentes.
marg.| {f} In domibus suis ] id est in conscientiis suis, vel pacem servantes in familiis suis. De utroque dicitur Sap. 8.c. In multitudine videbor bonus et in bello fortis et intrans domum meam quiescam cum illa. Pr. 15.b. Secura mens quasi iuge convivium.
marg.| {g} Omnes isti in generationibus Gentis sue ] id est inter Gentes sue generationis.
marg.| {h} Gloriam ] bone fame, vel conscientie.
marg.| {i} Adepti sunt ] merito bone fame. Unde Glossa Merito prudentie et virtutis honorabuntur a subditis, quia boni erant et obedientes quod est maximus honor Prelatorum. Unde 1. Thess. 2.d. Vos estis gloria nostra et gaudium. ibi Glossa Fructus Magistri est obedientia Discipuli, cuius bona conversatio coronam dat Magistro, Iudice Christo.
marg.| {k} In diebus suis ] mysticis et litteralibus, non in noctibus peccatorum.
marg.| Habentur in laudibus adhuc : quia dies pleni inveniuntur in eis. Pr. 10.b. Memoria Iusti cum laudibus.
marg.| {m} Qui de illis nati sunt ] litteraliter, vel spiritualiter, eorum exemplo et doctrina instructi.
marg.| {n} Reliquerunt nomen narrandi laudes eorum ] id est voce simul et actione laudes parentum suorum celebraverunt et famam suam bene vivendo et eos imitando usque ad posteros extenderunt, supra 30.a. Qui docet filium suum, in celum mittit inimicum et in medio amicorum gloriabitur {3. 257ra} in illo, mortuus est pater eius et quasi non est mortuus ; similem enim reliquit sibi post se.
marg.| {a} Et sunt quorum ] etc. id est qui non sunt digni memoria ad imitandum, scilicet impii et peccatores. De quibus Ps. 9. Periit memoria eorum cum sonitu. sup. 41.b. Nomen impiorum delebitur. Pr. 10.b. Nomen impiorum putrescet.
marg.| {b} Perierunt ] corporaliter et spiritualiter.
marg.| {c} quasi qui non fuerint ] id est quia nihil boni reliquerunt.
marg.| {d} Et nati sunt, quasi   non nati ] id est peius, quam non nati : quia bonum esset ei, si natus non fuisset homo ille. Mt. 26.b.
marg.| {e} Et filii ipsorum ] id est imitatores eorum.
marg.| {f} Cum illis ] patribus peribunt. Vel
marg.| {e} Filii ipsorum ] id est opera.
marg.| {f} Cum illis ] in eterna damnatione erunt, ut dicit Glossa Sap. 14.b. Factum cum illo, qui fecit tormentum patietur, sup. 27.a. Conteretur cum delinquente delictum.
marg.| {g} Sed illi viri misericordie sunt ] id est misericordiam operantes et misericordiam promerentes.
marg.| {h} Quorum pietates ] id est compassiones et miserationes.
marg.| {i} Non defuerunt ] tribulatis in sua tribulatione : vel ipsi in propria tribulatione a pietatis opere non destiterunt.
marg.| {k} Et cum semine ipsorum ] id est imitatoribus eorum in cultu Dei.
marg.| {l} Perseverat bona hereditas ] id est firma spes promissionis Dei, qui servantibus legem multa bona promisit.
marg.| {m} Et nepotum ipsorum ] etc. id est pronepotes eorum pactum Domini servaverunt et in promissione eius id est in terra promissa eis, manserunt.
marg.| {n} Et filiorum ipsorum semen ] id est ab nepotes.
marg.| {o} Propter illos usque in eternum manet ] id est longo tempore pactum Domini servaverunt et in terra promissionis permanserunt. Per hoc autem quod dicit : Usque in eternum manet, mittit ad mysterium. Unde dicit Glossa Hec iuxta historiam de Patriarchis et Prophetis accipiuntur, quorum semen id est Israelite, propter Patrum merita et promissiones sepe de angustiis liberatum est. Unde Moyses pro peccatis populi orans, Abraham, Isaac et Iacob reducit ad memoriam, Ex. 32.c. ut eorum meritis Deus placatus filiis peccantibus daret indulgentiam. Et patris David meritum, filiis multo tempore servavit regnum Iuda. Sed sacratiore sensu viri misericordie sunt Apostoli et Predicatores novi Testamenti, qui verbo Evangelii et mysterio Baptismi quotidie gignunt filios Dei : qui imitatores parentum suorum exempla eorum sequuntur, quorum corpora in spe resurrectionis quiescunt, quoniam semen bonorum operum celesti mercede compensabitur :
marg.| Unde sequitur
marg.| {p} Semen eorum et gloria eorum ] id est gloriosum semen eorum id est bona opera, vel boni imitatores.
marg.| {q} Non derelinquetur ] irremuneratum. Vel non derelinquetur in manibus inimicorum suorum : etsi ad tempus exponatur tribulationi ad augmentum patientie et corone. Unde Ps. 36. Iunior fui : etenim senui : et non vidi Iustum derelictum, nec semen eius querens panem : Is. 54.b. Ad punctum in modico dereliqui te et in miserationibus magnis congregabo te.
marg.| {r} Corpora ipsorum in pace ] etc. et in pacis exspectatione et in spe beatitudinis eterne. Unde Glossa In pace quiescentia exspectant resurrectionis diem et gloriam eternam. Gn. 15.c. Tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona. Sed quomodo verum est hoc ad litteram, cum legatur : Posuerunt morticinia servorum tuorum escam volatilibus celi, carnes Sanctorum tuorum bestiis terre ? Respondeo. De aliis hoc : et de aliis illud intelligitur. Vel illud. Ps. refertur ad cadavera corporum ; istud Ecclesiastici refertur ad quietem spirituum. Sed ex hoc videtur, {3. 257rb} quod Sancti erant apud inferos in pace et quiete. Contra Prv. 13.b. Spes, que differtur, affligit animam : Respondeo : In quiete spei erant ; sed nondum rei. In veritate affligebantur desiderio sue exspectationis ; sed consolabantur certitudine spei. Carebant etiam omni alia pena materiali. Unde Sap. 4.b. Iustus si morte preoccupatus fuerit, in refrigerio erit.
marg.| {s} Et nomen eorum ] id est fama, vel memoria.
marg.| {t} Vivet in generationes et generationes ] id est semper. Ps. 111. In memoria eterna erit Iustus.
marg.| {u} Sapientiam ipsorum ] qua contemptis temporalibus eterna quasi sapida elegerunt.
marg.| {x} Narrent populi ] id est minores et laici.
marg.| {y} Et laudem eorum nuntiet Ecclesia ] id est maiores et Clerici ad Dei honorem et sui et aliorum informationem.
marg.| {z} Enoch ] etc. Secunda pars capituli, ubi post Sanctorum commendationem generalem descendit Auctor ad laudes eorum speciales. Et primo ponit laudes eorum, qui fuerunt ante legem, incipiens ab Enoch, qui ambulavit cum Deo et translatus est in Paradisum. Gn. 5.c. Et creditur venturus in fine mundi. Apc. 11.a. ut det hominibus consilium penitendi et premuniat contra astutiam Antichristi. Sed queritur, quare non incipit ab Adam ? Et respondet Glossa quia transgressus est et de Paradiso eiectus : neque ab Abel, quia statim occisus, nullum reliquit heredem. Enoch vero et translatus fuit in Paradisum vivus et septimus fuit ab Adam. Unde significat omnes Iustos, qui septima etate mundi per septiformem gratiarum Spiritum ad requiem transferentur ad septimam etatem. Dicit ergo.
marg.| {z} Enoch placuit Deo ] quia ambulavit cum eo. Gn. 5.c.
marg.| {b} Et translatus est in Paradisum ] terrestrem, inde venturus in fine mundi.
marg.| {c} Ut det Gentibus ] id est omnibus hominibus.
marg.| {d} Sapientiam ] id est consilium penitendi et precavendi versutias et fallacias Antichristi. Vel Sapientiam id est spiritualem intelligentiam, sive fidem, ut per corporalem eius translationem credamus Sanctorum spiritualem translationem.
Numérotation du verset Sir. 44,mystice 
marg.| .
marg.| {z} Enoch ] interpretatur dedicatio et significat virum claustralem ; qui se voto triplici, scilicet paupertatis, castitatis, obedientie, dedicat Deo, ut iam ad alios usus transire non possit. Hic.
marg.| {a} Placuit Deo ] quia propter ipsum sua, suos et se dimisit.
marg.| {b} Et translatus est in Paradisum ] id est de mundo in claustrum, ut operetur et custodiat illum, sicut legitur de Adam Gn. 2.c.
marg.| {c} Ut det Gentibus sapientiam ] id est consilium, mundi pericula fugiendi, locum securitatis querendi, pro eternis transitoria commutandi. Claustrum vero Paradisus dicitur id est locus delitiarum, de quibus dicitur Ez. 28.c. In delitiis Paradisi fuisti. Ibi enim est fluvius de loco voluptatis egrediens, in quatuor capita divisus, qui totum irrigat Paradisum id est regularis observantia, que in quatuor partes dividitur id est in orationem, lectionem, meditationem, exteriorem occupationem. Omnis enim claustralis necesse habet semper in aliqua istarum esse. Ibi est lignum vite in medio id est Christus spiritualiter. Mt. 10.c. Ubi fuerint congregati duo, vel tres in nomine meo, illic sum in medio eorum. Ibi est lignum scientie boni et mali id est regula, que docet, quid bonum et quid malum ; et quid faciendum et quid non.
marg.| {e} Noe inventus est perfectus iustus ]  Gn. 6.b. Noe vir iustus, atque perfectus in generationibus suis id est respectu hominum sui temporis.
marg.| {f} Et in tempore iracundie ] id est tempore diluvii, quando multiplicata malitia hominum iratus fuit eis Deus, ut omnes diluvio perderet.
marg.| {g} Factus est reconciliatio ] id est causa reconciliationis : quia verbo et exemplo populum docuit et ante diluvium et post, ne iram Dei incurreret.
marg.| Δ
prol.| {a} Ideo id est propter iustitiam Noe.
Numérotation du verset Sir. 44,mystice 
marg.| .
marg.| {e} Noe ] interpretatur requies et significat Christum, in quo solo requies est perfecta. Io. 16.g. Hec locutus sum vobis, ut in me solum pacem habeatis, in mundo pressuram habebitis. Hic.
marg.| {e} Noe inventus est perfectus, Iustus ] id est perfecte humilis. Mt. 3.d. Sic decet nos implere omnem iustitiam. Vel Perfectus Iustus inventus est, quia de se perfectam iustitiam exhibuit Deo Patri pro Ecclesia sua.
marg.| {f} Et in tempore iracundie ] id est in tempore passionis, quo videbatur Deus Pater esse iratus filio.
marg.| {g} Factus est reconciliatio ] id est reconciliator humani generis apud Deum Patrem. Col. 1.c. in ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare et per eum reconciliari, omnia in ipso pacificans per sanguinem Crucis eius sive que in terris sunt, sive que in celis.
marg.| Θ
prol.| {a} Ideo id est
marg.| Δ
marg.| {a} Ideo ] id est propter iustitiam Noe.
marg.| {b} Dimissum est reliquum {3. 257va} terr e id est residua pars hominum in terra, scilicet octo anime. 1Pt. 3.d.
marg.| {c} Cum factum est diluvium ]  Gn. 7.c.
marg.| {d} Testamenta seculi ] id est pactum, de seculo non ultra per diluvium perdendo.
marg.| {e} Posita sunt apud illum ] scilicet. Noe.
marg.| {f} Ne deleri possit ] ultra.
marg.| {h} Diluvio ] generali.
marg.| {i} Omnis caro ] id est omne animal. Gn. 9.b. Statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii.
marg.| Θ
marg.| {a} Ideo ] id est merito Passionis Christi.
marg.| {b} Dimissum est reliquum terre ] id est salvatum est genus humanum.
marg.| {c} Cum factum est diluvium ] duplex id est sanguinis et aque de latere Christi manantis. Nau. 1.b. Bonus Dominus et confortans in die tribulationis et sperantes in se sciens et in diluvio pretereunte consummationem faciei loci eius et inimicos eius persequentur tenebre. Est autem triplex diluvium, scilicet diluvium gratie, diluvium pene, diluvium culpe. Diluvium gratie est Baptismus De quo Ps. 28. Dominus diluvium inhabitare facit : et sedebit Dominus Rex in eternum. In hoc diluvio pereunt vitia et salvantur virtutes. Si quidem in mari rubro submersis Egyptiis, salvati sunt Hebrei. Ex. 14.g. Diluvium pene est fluctus seculi. De quo Ps. 31. Veruntamen in diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt. In hoc diluvio sola dilectio per patientiam salvatur. Ct. 8.b. Aque multe non potuerunt extinguere caritatem. Diluvium culpe est fluxus carnis. De quo Gn. 6.c. Perdam aquis diluvii omnem carnem id est omnem carnalem hominem. In hoc diluvio periit fere totus mundus. Os. 4.a. Maledictum et homicidium et mendacium et furtum et adulterium inundaverunt. Primum diluvium est optandum, quia est ad salutem. Ps. 41. Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Secundum est tolerandum, quia est ad virtutum augmentationem. Mt. 5.a. Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum celorum. Tertium est precavendum, quia est ad damnationem. 1Cor. 6.d. Fugite fornicationem.
marg.| {d} Testamenta seculi ] id est promissiones de salute seculi.
marg.| {e} Posita sunt apud illum ] quia Deus Pater promisit mundum salvare per illum.
marg.| {f} Ne diluvio ] pene ; vel culpe.
marg.| {g} Deleri possit omnis caro ] id est fragilis homo. Secundum Glossa per Noe significantur Rectores Ecclesie, qui inter fluctus seculi arcam id est Ecclesiam Dei regunt et predicant Baptismum penitentie et orationibus et sacrificiis Deum placant et reconciliant humano generi. Sequitur.
marg.| {k} Abraham magnus Pater ] etc.   Gn. 17.a. Eris pater multarum Gentium : non ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed vocaberis Abraham : quia patrem multarum Gentium constitui te. Magnus autem dicitur divitiarum et possessionum magnitudine. Gn. 13.a. Erat autem dives valde in possessione auri et argenti. Vel magnus auctoritate, quia Patriarcha ; magnus fide et obedientia, quia credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam. Gn. 15.b. Magnus significatione, quia gerit typum Patris, in hoc quod immolavit filium. Gn. 22.b. Typum filii, in hoc quod relicta sua generatione venit in terram Canaan. Gn. 12.b. Typum antiquorum et omnium fidelium patrum, in hoc quod tres vidit et unum adoravit. Gn. 18.a. Imo recte dicitur ei. Gn. 12.a. Benedicam tibi et magnificabo nomen tuum.
marg.| {l} Et non est inventus ] etc. id est in fide et obedientia gloriosa, quia secundum Iosephum primus Predicator fidei catholice fuit et in omnibus facile Deo credidit et magnus, vel maximus in tempore suo fuit. Vel In gloria id est in gloriosa victoria quatuor Regum. Gn. 15.c. Vel In gloria conscientie, de qua dicit Apostolus, 2Cor. 1.c. Gloria nostra hec {3. 257vb} est, testimonium conscientie nostre. Vel In gloria divitiarum, ut dictum est. Vel In gloria, quia Angelos in hospitio recepit. Gn. 18.a. Vel quia ei primo facte promissiones de Christo nascituro ex semine eius. Gn. 12.a. In te benedicentur universe generationes terre. Vel In gloria id est in charactere circumcisionis, quo dividebatur a ceteris nationibus. Vel In gloria, quia senex de vetula genuit filium quod fuit gloria magna.
marg.| {m} Qui conservavit ] id est corde, ore et opere servavit.
marg.| {n} Legem Excelsi ] id est legem naturalem, que in corde eius erat scripta, quecumque vultis, ut faciant vobis homines : et vos eadem facite illis. Mt. 7.b. Et quod tibi oderis fieri, vide ne tu alicui feceris. Tb. 4.c. Vel legem Excelsi, vocat preceptum de decimis solvendis quod conservavit Abraham, quando decimas spoliatorum obtulit Melchisedech sibi obviam venienti. Gn. 13.d.
marg.| {o} Et fuit ] Dominus, scilicet.
marg.| {p} In testamento cum illo ] Abraham scilicet id est Dominus cum eo fecit pactum circumcisionis. Gn. 17.b. Vel promisit ei Dominus quod in semine eius benedicerentur omnes Gentes. Gn. 22.d.
marg.| {q} In carne eius ] id est in preputio suo et suorum.
marg.| {r} Stare fecit firmamentum ] testamentum alia littera id est firmum pactum circumcisionis, quasi dicat : In carne preputii sui et suorum implevit pactum Domini, quia se et suos sicut ei Dominus dixerat, circumcidit. Gn. 17.d. Vel
marg.| {q} In carne eius ] id est in prole sua.
marg.| {r} Stare fecit firmamentum ] id est firmam Dei promissionem, quia de ipso natus est Christus, sicut Deus promiserat quod ipse dicitur fecisse, quia idoneum se reddidit, ut de ipso Christus nasceretur, sicut Beata Virgo dicitur meruisse portare et parere Dominum.
marg.| {s} Et in tentatione ] id est in probatione, quando iussus est filium immolare. Gn. 22.a.
marg.| {t} Inventus est fidelis ] id est obediens et firmiter credens quod Dominus Isaac suscitaret, ut in ipso benedicerentur omnes Gentes per Christum de ipso nasciturum, sicut promisit ei Dominus. Hbr. 11.d. Fide obtulit Abraham, Isaac, cum tentaretur : et unigenitum offerebat in quo susceperat promissiones, ad quem dictum est : quia in Isaac vocabitur tibi semen, arbitrans, quia et a mortuis suscitare eum potens est Deus.
marg.| {u} Imo iureiurando ] id est firmiter promittendo.
marg.| {x} Dedit ] Dominus.
marg.| {y} Illi ] Abraham.
marg.| {z} Gloriam ] id est gaudium et honorem, scilicet.
marg.| {a} In Gente sua ] id est in filiis, vel inter ludeos, scilicet.
marg.| {b} Crescere illum, quasi   terre ] etc. id est abundanter. Cumulum terre dicit quoad malos, qui sunt steriles in bonis operibus. Stellas dicit quoad bonos, qui verbo et exemplo noctem mundi illuminant. Unde Glossa Duplex est promissio Abrahe. In arena maris exprimuntur steriles Iudei : in similitudine stellarum fideles Christiani, qui resurrectionis lumine coruscant, sicut astra celi. Promissionem hanc duplicem habemus. Gn. 22.c. Benedicam tibi et multiplicabo semen tuum, sicut stellas celi et velut arenam, que est in littore maris.
marg.| {c} Exaltare semen eius ] virtutibus et miraculis, que pro eis fecit Dominus.
marg.| {d} Et hereditare illos ] dedit, vel fecit, supple.
marg.| {e} A mari ] orientali quod dicitur mare mortuum.
marg.| {f} Usque ad mare ] occidentale quod dicitur mare magnum
marg.| {g} Et a flumine ] magno Euphrate.
marg.| {h} Usque ad terminos ] id est usque ad terminos, qui sunt colles terrarum, non aque, vel flumina, sicut est mons Libani, quasi dicat : terra hereditatis eorum ex una parte terminatur ad montem Libani, ex alia ad flumen Euphratem, ex alia ad mare mortuum, ex alia ad mare magnum. Dt. 11.c. Omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit, a deserto et Libano et a flumine magno Euphrate usque ad mare occidentale erunt termini vestri. Hoc exponitur
Numérotation du verset Sir. 44,mystice 
marg.| de Christo super illud Ps. 71. Dominabitur a mari usque ad mare ; et a flumine usque ad terminos orbis terrarum : quia Christus dominatur usque ad fines terrarum et Ecclesia, que est corpus eius, totum mundum occupavit, quia in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terre verba eorum. Sap. 1.b. Spiritus Domini replevit orbem terrarum etc.
marg.| {i} Et Isaac eodem modo fecit ] id est benedixit et promisit idem quod Abraham.
marg.| {k} Propter Abraham patrem eius ]  Gn. 26.a. Tibi et semini tuo dabo universas regiones has, complens iuramentum quod spopondi patri tuo Abraham : et multiplicabo semen tuum, sicut stellas celi.
marg.| {l} Benedictionem omnium Gentium dedit illi Dominus ] id est gratiam contra omnes, inter quos habitavit. Prv. 16.a. Cum placuerint Domino vie hominis, inimicos quoque eius convertet ad pacem.
marg.| {m} Et testamentum suum ] id est pactum de semine multiplicando, vel de Christo de ipso nascituro, vel de terra promissionis possidenda.
marg.| {n} Confirmavit ] vel consummavit super caput Iacob id est super Iacob, cui idipsum promissum est. Gn. 28.c. Dixit Deus ad Iacob : Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui et Isaac : terram, in qua dormis dabo tibi et semini tuo : eritque germen tuum, quasi pulvis terre et dilataberis ad or ientem et occidentem, septentrionem et meridiem : et benedicentur in semine tuo omnes Tribus terre. Vel aliter. Benedictionem {3. 258ra} omnium Gentium id est Christum, a quo benedictionem receperunt omnes Gentes. Dedit illi Dominus id est ut de illo nasceretur. Et testamentum suum id est promissum suum de Christo nascituro. Confirmavit id est Gentilis populi, qui posterior ad gratiam fidei et Baptismi regenerationem accessit, cui plenitudo paterne benedictionis provenit.
marg.| {a} Agnovit eum ] id est approbavit et dignum suis benedictionibus reputavit. Benedictionibus dicit pluraliter, quia duplex est benedictio, scilicet dextere et sinistre : et utraque benedictus fuit Isaac a Domino.
marg.| {b} Et dedit illi ] id est semini eius.
marg.| {c} Hereditatem ] id est terram promissionis quasi iure hereditario.
marg.| {d} Et divisit illi partem ] id est terram illam divisit duodecim Tribubus, cuilibet partem suam assignans. Iosue 21.c.
marg.| {e} Et conservavit illi ] id est duodecim Patriarchas, quibus Dominus misericors extitit.
marg.| {g} Invenientes gratiam in conspectu ] etc. id est semen eius conservando propagavit et gratiosum reddidit apud omnes tempore Ioseph. Aliter.
marg.| {a} Agnovit eum ] id est agnosci fecit suis benedictionibus.
marg.| {b} Et dedit illi ] superne patrie.
marg.| {d} Et divisit illi ] id est totum mundum divisit duodecim Apostolis convertendum. Lc. 9.a. Convocatis Iesus duodecim Apostolis dedit eis virtutem et potestatem super omnia Demonia et ut languores curarent et misit illos predicare regnum Dei.
marg.| {e} Et conservavit ] illi, scilicet Iacob id est Christo.
marg.| {f} Homines misericordie ] id est Apostolos et Apostolicos viros.
marg.| {g} Invenientes gratiam ] etc. quia Ecclesia Dei ab omnibus Gentibus honoratur et in universo mundo predicatur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 44), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_44)

Notes :