Capitulum 41

Numérotation du verset Sir. 41,1 

o mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis
Numérotation du verset Sir. 41,2 

viro quieto et cuius vie directe sunt in omnibus et adhuc valenti accipere cibum
Numérotation du verset Sir. 41,3 

o mors bonum est iudicium tuum
homini indigenti
et qui minoratur viribus
Numérotation du verset Sir. 41,4 

defecto etate
et cui de omnibus cura est
et incredibili
qui perdit sapientiam
Numérotation du verset Sir. 41,5 

noli metuere iudicium mortis
memento que ante te fuerunt et que superventura sunt tibi hoc iudicium
a Domino omni carni
Numérotation du verset Sir. 41,6 

et quid superveniet in beneplacita Altissimi sive decem sive centum sive mille anni
Numérotation du verset Sir. 41,7 

non est enim in inferno accusatio vite
Numérotation du verset Sir. 41,8 

filii abominationum fiunt filii peccatorum et qui conversantur secus domos impiorum
Numérotation du verset Sir. 41,9 

filiorum peccatorum periet hereditas
et cum semine illorum assiduitas obprobrii
Numérotation du verset Sir. 41,10 

de patre impio queruntur filii quoniam propter illum sunt in obprobrio
Numérotation du verset Sir. 41,11 

ve vobis viri impii qui dereliquistis legem Domini altissimi
Numérotation du verset Sir. 41,12 

et si nati fueritis in maledictione nascemini
et si mortui fueritis
in maledictione erit pars vestra
Numérotation du verset Sir. 41,13 

omnia que de terra sunt in terram convertentur sic impii a maledicto in perditionem
Numérotation du verset Sir. 41,14 

luctus
Hominum
in corpore ipsorum nomen autem impiorum delebitur
Numérotation du verset Sir. 41,15 

curam habe de bono
nomine hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri magni pretiosi
Numérotation du verset Sir. 41,16 

bone vite
numerus dierum bonum
autem nomen permanebit in evo
Numérotation du verset Sir. 41,17 

Disciplinam
in pace conservate filii
sapientia enim abscondita et thesaurus occultus que utilitas in utrisque
Numérotation du verset Sir. 41,18 

melior est homo qui abscondit stultitiam suam
quam homo qui abscondit sapientiam suam
Numérotation du verset Sir. 41,19 

verumtamen reveremini in his que procedunt de ore meo.
Numérotation du verset Sir. 41,20 

Non est enim bonum omnem irreverentiam observare et non omnia omnibus beneplacent in fide
Numérotation du verset Sir. 41,21 

erubescite matrem et patrem de fornicatione
et a presidente
et potente de mendacio
Numérotation du verset Sir. 41,22 

a principe et iudice de delicto
a synagoga et plebe
de iniquitate
Numérotation du verset Sir. 41,23 

a socio et amico de in iustitia de loco in quo habitas
Numérotation du verset Sir. 41,24 

de furto de veritate Dei et testamento de discubitu in panibus et ab offuscatione dati et accepti
Numérotation du verset Sir. 41,25 

a salutantibus de silentio a respectu mulieris fornicarie et ab aversione vultus cognati
Numérotation du verset Sir. 41,26 

ne avertas faciem a proximo tuo
ab auferendo
Partem
et non restituendo
Numérotation du verset Sir. 41,27 

ne respicias mulierem
alieni viri
et ne scruteris ancillam eius neque steteris ad lectum eius
Numérotation du verset Sir. 41,28 

ab amicis de sermonibus improperii
et cum dederis ne improperes

Capitulum 41

Numérotation du verset Sir. 41,1 
marg.| O Mors ] etc. Hoc capitulum dividitur in quinque partes. Primo ostendit Auctor, quibus iudicium mortis odibile est et quibus amabile. Secundo ostendit mortem {3. 250rb}   non esse metuendam, eo quod inevitabiliter a Deo omnibus infligatur, ibi : [Noli metuere iudicium mortis etc.
marg.| Tertio ostendit peccatores esse abominabiles, comminans eis penam eternam, ibi Filii abominationum fiunt filii peccatorum ] Quarto ostendit bonam famam precellere cunctis thesauris, ibi [Curam habe de bono nomine
marg.| Quinto et ultimo instruit nos, ut a vitiis caveamus et virtutibus operam demus, ne spretis melioribus eligamus peiora, que sequitur confusio sempiterna, ibi : Disciplinam in pace, usque in finem capituli. Considerans ergo Auctor quod econtrario sicut pauperibus et mundi contemptoribus gratiosa est mors, ita homini iniusto amara. Dicit ergo.
marg.| {s} O mors ] corporalis.
marg.| {t} Quam amara est memoria tua ] quanto magis presentia tua.
marg.| {u} Homini iniusto ] contra proximum male acquirendo, male retinendo, male etiam exponendo. Scit enim quod iudicium fiet sine misericordia illis, qui non fecerunt misericordiam, Iac. 2.c. ut patet in divite epulone, Lc. 16.e. Vel [Homini iniusto id est infideli, qui aliam vitam non sperat.
marg.| {x} Et pacem ] id est requiem temporalem, que perniciosa est. De qua dicit Dominus, Mt. 10.d. Nolite arbitrari, quia venerim mittere pacem in terram etc. Et Ps. 72. Zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.
marg.| {y} Habenti in substantiis suis ] id est in divitiis et possessionibus suis, que sunt substantia sua, non in Deo. Sicut ille, de quo dicitur supra 11.c. Hec pars mercedis illius in eo quod dicit, inveni mihi requiem et nunc manducabo de bonis meis solus. Et Lc. 12.c. dicit dives : Anima mea, habes multa bona posita in annos plurimos, requiesce, comede, bibe, epulare.
marg.| {z} Viro quieto ] id est ab aliis non molestato et otium diligenti.
marg.| {a} Et cuius vie directe ] etc. id est sano et potenti ad opera gule. De quo Is. 5.e. Ve qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem. Hominibus huiusmodi non solum quies et securitas spiritualis, sed etiam corporalis mortis causa fuit. Unde Iud. 8.c. dicitur. Ascendens Gedeon per viam eorum, qui in tabernaculis morabantur ad orientalem plagam, Nobe et Iegabaa, percussit castra hostium, qui securi erant et nihil adversi suspicabantur. His quinque generibus hominum amara est ipsa memoria mortis, diversis de causis id est infidelibus, divitibus, ociosis, fortunatis, sanis. Infidelibus quidem amara est memoria mortis, quia de futura vita diffidunt. Divitibus vero, quia divitias suas Histrionibus eiiciunt. Ociosis autem, quia de suis meritis non confidunt. Fortunatis vero, quia fortunam suam cito labi conspiciunt : Sanis autem, quia infirmari et mori oportet. Sed his est amara memoria mortis. Et aliis est dulcis, de quibus dicit.
marg.| {b} O mors ] corporalis.
marg.| {c} Bonum est iudicium tuum ] quo equaliter omnibus iudicatur.
marg.| {d} Homini indigenti ] terrenis subsidiis id est pauperi.
marg.| {e} Et qui minoratur viribus ] corporis id est debili corpore, vel non presumenti de se.
marg.| {f} Defecto etate ] id est ei qui iam pre senectute deficit, sicut Abraham, Gn. 25.a. Deficiens Abraham mortuus est in senectute bona.
marg.| {g} Et cui de omnibus ] mandatis Domini adimplendis, vel proximis adiuvandis.
marg.| {h} Cura est ] id est providentie sollicitudo. Vel
marg.| {g} Cui cura est de omnibus ] necessariis vite acquirendis, qui singulis diebus querit manibus victum suum, tali dulcis est mors. Actus mortis dicitur iudicium, quia in morte quilibet, vel damnatur, vel salvatur, destructive.
marg.| {i} Et incredibili ] id est ei, qui nec mundo credit, nec mundus ei.
marg.| {k} Qui ] id est quia ille.
marg.| {l} Perdit ] id est distruit et contemnit, vel amittit.
marg.| {m} Sapientiam ] huius mundi, que stultitia est apud Deum 1Cor. 3.d. Ecce alia quinque genera hominum ponit Auctor, quibus non solum memoria, sed etiam ipsa presentia mortis suavis est et iucunda, s. pauperibus, fidelibus, senibus, laborantibus, insipientibus, His bonum est iudicium mortis, quia per ipsam transeunt de labore ad requiem, de paupertate ad regnum, de dolore ad gaudium, de utilitate ad gloriam, de morte ad vitam. Breviter autem omnibus bonis bonum est iudicium mortis. Sancta talibus mors. Quid sit mors ? Mors nihil aliud est, quam exitus de carcere, finis exilii, laboris consummatio, ad portum appulsus, peregrinationis finitio, oneris depositio gravissimi,.i., corporis, de furioso equo descensio id est de carne, de domo ruinosa liberatio, omnium egritudinum terminatio, omnium periculorum evasio, omnium malorum consumptio, omnium vinculorum diruptio, debiti nature solutio, reditus in patriam ingressus ad gloriam. Ideo dicit Ps. 115. Preciosa in conspectu Domini mors Sanctorum eius. Et Eccl. 7.a. Melior est dies mortis, quam nativitatis. Et cum talis sit mors, nulli bono est metuenda. Unde subdit Auctor.
marg.| {n} Noli metuere iudicium mortis ] temporalis, quia qui mortem metuit quod vivit, perdit idipsum, Mt. 10.c. Nolite timere eos, qui corpus occidunt etc. Sen. Illum lauda, illum imitare, qui non timet mori, dum iuvat vivere.
marg.| {3. 250va} {a} Memento que ante te fuerunt ] id est de quo factus es, scilicet de limo et de nihilo.
marg.| {b} Et que superventura sunt tibi ] id est ad quid devenies, memento, quasi dicat : memento, quia cinis es etc.
marg.| Vel sic.
marg.| {a} Memento, que ante te fuerunt ] id est coram te in presenti id est memento, qualis est vita tua presens.
marg.| {b} Et que supervenient tibi ] id est qualis erit vita tua presens.
marg.| {b} Et que superventura sunt tibi ] id est qualis erit vita futura, quasi dicat : Auctor, considera ingressum tuum, quam immundus fuit : progressum tuum, quam laboriosus : egressum tuum, quam periculosus. Nativitas enim hominis immunda est, vita laboriosa, mors periculosa. Unde nativitas plena est pudore, vita dolore, mors timore. Unde Beatus Bernardus. Recole, homo, unde venis et erubesce, ubi sis et ingemisce, quo vadis et contremisce.
marg.| Vel sic.
marg.| {a} Memento, que ante te fuerunt ] in aliis id est respice ad exempla priorum.
marg.| {b} Et que superventura sunt tibi ] hic innumeri dolores, cure et sollicitudines ; in futuro mors et pene eterne, supra 14.b. Memor esto, quoniam non tardabit mors.
marg.| {c} Hoc iudicium ] mortis temporalis.
marg.| {d} A Domino ] est [omni carni id est omni homini. Unde supra 9.d. Communionem mortis scito. Sed contra, Sap. 1.c. Deus mortem non fecit. Sol. Deus mortem non fecit id est causam mortis id est peccatum, sed homo. Stipendia enim peccati mors, Rm. 6.d.
marg.| {e} Et que supervenient ] etc. memento, supple.
marg.| {f} Sive decem ] etc. quasi dicat : memento quod anni, qui superventuri sunt tibi, sunt in beneplacito Dei, sive pauci, sive multi sint et ideo non est timenda mors, que non venit, nisi ex beneplacito Dei. Cur autem numeros istos potius ponat ? quam alios, planum est : quia per illos tangit tres status hominum id est incipientes, proficientes, perfectos. Denarius enim ad incipientes pertinet propter Decalogum. Centenarius ad proficientes propter sensuum custodiam. Millenarius ad perfectos, quia ultimus numerus est. Et ita innuit Auctor quod mors et vita omnium hominum in Dei voluntate est. Et quia nullis timenda est mors et quod nullus evadet mortem. Unde Ps. 88. Quis est homo, qui vivit et non videbit mortem ? Et revera memoranda est mors, quotquot anni superventuri sunt.
marg.| {g} Non est ] etc. id est non potest aliquis in inferno accusare Deum de brevitate vite, dicens. Si vixissem amplius, emendassem : quia quantumcumque parva fuerit vita tua, potuisti emendare te et cavere a peccato, si voluisses. Vel
marg.| {h} Accusatio vite ] id est confessio peccatorum.
marg.| {g} Non est in inferno ] id est non prodest. Unde Ps. 6. In inferno autem quis confitebitur tibi ?
marg.| {i} Filii, abominationum ] etc. id est filii, qui patres impios imitantur in malum, fiunt abominabiles Deo et hominibus, Prv. 29.d. Abominantur Iusti virum impium.
marg.| {k} Et qui conversantur ] etc. id est et illi fiunt abominabiles, qui cum ipsis conversantur. Quia ut dicit Sen. Ex convictu formantur mores, 1Cor. 15.d. Corrumpunt bonos mores etc. Et Ps. 17. Cum Sancto sanctus eris etc. Sen. Sapiens videbit, ubi victurus sit et cum quibus et quomodo et quid acturus cogitat semper et qualis vita, non quanta.
marg.| {l} Filiorum peccatorum ] imitatione.
marg.| {m} Periet hereditas ] quia hereditas, ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit, Prv. 20.d.
marg.| {n} Et cum semine illorum ] id est cum filiis impiorum patrum.
marg.| {o} Assiduitas opprobrii ] manebit, quia semper dicetur : ille fuit filius usurarii, vel raptoris, vel furis, vel huiusmodi. Vel [Assiduitas opprobrii id est opprobrium sempiternum quod assidue id est sine intermissione torquebit.
marg.| {p} De patre impio queruntur ] id est conqueruntur [filii
marg.| {r} Quoniam propter illum ] quem male imitati sunt.
marg.| {s} Sunt in opprobrio ] temporali, vel sempiterno, Sap. 4.b. Ex iniquis omnes filii, qui nascentur, testes sunt nequitie adversus parentes in interrogatione sua id est in die iudicii, quando interrogabuntur a Domino de reddenda ratione.
Numérotation du verset Sir. 41,mystice 
marg.| {p} De patre iniquo id est Diabolo, vel illo, qui de {3. 250vb} mala voluntate gignit mala opera.
marg.| {q} Queruntur filii id est opera id est illum accusabunt in die iudicii.
marg.| {r} Quoniam propter illum sunt in opprobrio infamationis et improperii et odii, quia tam ille, quam illa a Domino odiuntur, Sap. 14.b. Similiter odio sunt impius et impietas eius. Vel aliter.
marg.| {p} De patre impio queruntur filii id est de malo Magistro, vel Prelato conqueruntur Discipuli, vel subditi eius, doctrina, vel exemplo eius in peccatis geniti.
marg.| {r} Quoniam propter illum sunt in opprobrio sempiterno.
marg.| {t} Ve vobis viri etc. per inobedientiam.
marg.| {u} Et si nati fueritis mundo.
marg.| {x} In maledictione pene [nasceminiNascitur enim omnis homo ad laborem, Iob. 5.b. Et concipitur in peccato, sicut dicit Ps. 50. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum etc.
marg.| {y} Et si mortui fueritis non renati per gratiam Baptismalem, vel penitentialem.
marg.| {z} In maledictione erit pars vestra quia dicetur eis : Ite maledicti etc. Mt. 25.d. quasi dicat : Auctor, viri impii et nascuntur in maledictione et moriuntur in maledictione, Hieronymus Toties ex Diabolo nascimur, quoties peccamus.
marg.| {a} Omnia enim que de terra sunt condita, vel plasmata.
marg.| {b} In terram convertentur naturaliter.
marg.| {c} Sic impii a maledictione culpe.
marg.| {d} In perditionem pene eterne convertentur. Et respondet superioribus, ubi de morte temporali disputatum est, quia sicut homo de terra creatus, pro peccato originali in terram redit, quamvis in incorruptione surrecturus ; sic impii pro peccatis suis maledicti in eternam perditionem cum corpore et anima ibunt.
marg.| {e} Luctus hominum re et nomine id est bene utentium ratione.
marg.| {f} In corpore ipsorum est id est quamdiu sunt in corpore isto mortali sunt in luctu triplici. Pro incolatu presentis miserie, pro dilatione patrie, pro culpa divine offense, Mt. 5.a. Beati, qui lugent, Apc. 21.a. Absterget Deus etc. Felices lacrime, que pia manu Conditoris promerentur abstergi.
marg.| {g} Nomen autem impiorum delebitur de libro vite, vel de mundo, quia cito tradetur oblivioni, Pr. 10.b. Memoria Iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet, Ier. 17.b. Domine, omnes, qui te derelinquunt, confundentur ; recedentes a te in terra scribentur.
marg.| {h} Curam habe de bono nomine id est de re boni nominis, ut bene et religiose vivas. Sic enim acquiritur bonum nomen, de quo Pr. 22.a. Melius est nomen bonum, quam divitie multe, super aurum enim et argentum gratia bona, Eccl. 7.a. Melius est bonum nomen, quam unguenta pretiosa.
marg.| {i} Hoc enim magis permanebit tibi id est res nominis.
marg.| {k} Quam mille thesauri magni et pretiosi id est quam quelibet divitie temporales. Merces enim bone vite et bone fame, permanebit in eternum ; divitie vero temporales cum mundo peribunt, Lc. 10.c. Gaudete et exultate etc.
marg.| {l} Bone vite numerus dierum erit id est bene vivens, quando presentes dies finierit, habebit eternos. Unde Ps. 20. Vitam petiit a te etc. Bona igitur vita meretur beatam ; et sic de vita transitur ad vitam : de vita gratie ad vitam glorie : de vita bona ad vitam beatam. Vel sic. [Bone vite
marg.| est [ numerus dierum id est bona vita brevis est in se et pretiosa apud Deum. Quod enim numeratur et parum est et finitum, Iob. 14.a. Breves dies hominis sunt etc. Item Iob. 9.d. Dies mei transierunt, quasi naves poma portantes.
marg.| {m} Bonum autem nomen id est res boni nominis, vel bona fama.
marg.| {n} Permanebit in evum id est in eternum. Unde supra 15.b. Nomine eterno hereditabit illum. Et quia tale nomen per morum compositionem acquiritur. Ideo de illa subiungit dicens.
marg.| {o} Disciplinam id est morum ordinatam correctionem.
marg.| {p} In pace pectoris.
marg.| {q} Conservate id est cum aliis servate, vel corde et opere servate.
marg.| {r} Filii qui bus servatur hereditas Patris eterni, Hbr. 12.d. Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo Deum videbit, Rm. 12.d. Si fieri potest quod ex vobis {3. 251ra} est, cum omnibus hominibus pacem habentes, 2 Cor. 13.d. Pacem habete et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. Quia vero sapienti non sufficit bene vivere, nisi pro posse suo studeat alios edocere, ut dicit Rabanus iam postquam bonum nomen et bonam vitam utilem esse predixit, abscondentes suam scientiam reprehendit, dicens.
marg.| {a} Sapientia enim abscondita sub modio avaritie.
marg.| {b} Et thesaurus invisus id est non visus.
marg.| {c} Que utilitas in utrisque ] quasi dicat : nulla, imo inutilitas maxima, quia et sapientia celata perit et thesaurus absconditus putrescit et proximo et Deo pariter iniuria fit et etiam ipsi Sapientie, que quasi fons scaturiens vult super rivos exterius emanare, Prv. 5.c. Deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide. Idcirco autem redarguitur servus nequam, qui abscondit pecuniam Domini sui in terra, Mt. 25.c. Pr. 11.d. Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis ? benedictio autem super caput vendentium. Ideo Ioseph benedictus fuit, quia vendidit frumentum in Egypto, ementes subiugavit Regie servituti, Gn. 47.e. Is. 6.d. Ve mihi, quia tacui, Pr. 11.d. Anima, que benedicit, impinguabitur, qui inebriat, ipse quoque inebriabitur.
marg.| {d} Melior est homo, qui abscondit stultitiam suam id est vaniloquium et pravam doctrinam devitat.
marg.| {c} Quam homo, qui abscondit sapientiam suam tem pore necessitatis. Non enim semper necesse est sapientiam suam monstrare, quia est tempus loquendi et tempus tacendi, dicit Eccles. 3.b.
marg.| Vel sic.
marg.| {d} Melior est homo, qui abscondit sapientiam suam tacendo.
marg.| {e} Quam homo, qui abscondit stultitiam suam male vivendo, vel verborum fallaciis involvendo, sup. 4.d. Non abscondas sapientiam tuam in decore tuo, 1Cor. 1.c. Non misit me Deus baptizare, sed euangelizare, non in sapientia verbi, ut non evacuetur Crux Christi. Quoniam vero non potest esse aliquis bonus Doctor, qui prius non didicit esse Discipulus, ideo subiungit Auctor.
marg.| {f} Veruntamen revertimini in his, que procedunt de ore meo quasi dicat : licet malum dixerim esse abscondere sapientiam suam, tamen prius quam docere presumatis, diligenter attendite et addiscite documenta mea, ut prius sitis conche, quam carnales et Discipuli, quam Magistri, Prv. 18.c. Qui prius respondet, quam audiat, stultum se esse demonstrat etc. sup. 11.a. Prius quam audias, non respondeas verbum, Iob. 39.c. Numquid prebebis equo fortitudinem, aut Circumdabis collo eius hinnitum ?
marg.| {g} Non est bonum omnem irreverentiam observare ] id est irreverenter sibi magisterium usurpare quod est summa reverentia, Iac. 3.a. Nolite plures Magistri effici, fratres mei, scientes quoniam maius iudicium sumitis, quasi dicat : bonum est servare reverentiam et in docendo et in discendo. In docendo servatur reverentia, cum quis opere monstrat quod ore predicat. In discendo vero servatur, cum Doctor pacifice auditur et doctrina eius opere adimpletur. Non tamen omnibus Magistris adhibenda est fides equaliter ab omnibus, quia que aliis proficiunt, aliis officiunt. Unde subdit.
marg.| {h} Et non omnia omnibus beneplacent in fide id est licet fideli exhortatione, vel fideliter dicantur. Unde pro diversitate personarum varianda sunt genera exhortationum, Gregorius in Moralia. Panis, qui fortium robur consolidat, parvulos enecat et herba, que uni morbo vires supprimit, aliis vires iungit et sibilus equos mitigat, qui canes instigat.
marg.| {i} Erubescite a patre et matre ] tam naturali, quam {3. 251rb} spirituali.
marg.| {k} De fornicatione ] tam corporali quam spirituali, quasi dicat : ; propter reverentiam patris et matris et maxime ipsis scientibus nolite fornicari.
marg.| {l} Et a presidente id est a Prelato, vel Confessore.
marg.| {m} Et a Potente id est a Deo.
marg.| {n} De mendacio id est ne coram illis mentiamini.
marg.| Vel sic.
marg.| {l} A Presidente id est a Deo omnia vidente et ideo teste.
marg.| {m} Et a Potente id est a Deo omnia potente et ideo Iudice.
marg.| {n} De mendacio pro missionis in Baptismo facte, Ier. 29.f. Ego Iudex et testis, dicit Dominus.
marg.| {o} A Principe id est a Christo homine in primo Adventu.
marg.| {p} Et a Iudice id est a Christo homine in secundo Adventu.
marg.| {q} De delicto omissionis, quasi dicat : cavete, ne peccetis coram Christo, qui omnia videt et omnia iudicabit, vel transgrediendo, vel omittendo.
marg.| {r} A Synagoga id est a collectione Angelorum.
marg.| {s} Et plebe Sanctorum.
marg.| {t} De iniquitate facta, vel facienda, vel ab offensa eorum cavete. Vel
marg.| {r} A Synagoga peccantium.
marg.| {s} Et plebe Iustorum id est a presentia omnium erubescite.
marg.| {t} De iniquitate facta, vel facienda, sup. 3.a. Non pecces in multitudine civitatis.
marg.| {u} A socio et amico erubescite.
marg.| {x} De iniustitia facienda id est cavete, ne agatis iniuste cum illis, vel cavete ab offensa eorum, ne possitis argui de iniustitia.
marg.| {y} Et de loco, in quo habitas ] id est de Ecclesia, vel de claustro, vel de scholis, cave, ne te ipsum polluas, vel cohabitantes ne offendas morum inhonestate, vel vite singularitate.
marg.| {z} De furto faciendo, cave. Vel sic
marg.| {y} De loco, in quo habitas, de furto cave id est ne furtum facias, vel fieri sustineas in loco, ubi habitas : Sicut legitur Tb. 2.d. dixisse uxori sue, cum vocem hedi balantis audisset : Videte, ne forte furtivus sit ; sed reddite eum Dominis suis : quia non licet nobis edere ex furto aut aliquid contingere.
marg.| {a} De veritate Dei non custodita, vel violata, erubescite, supple. Veritas Dei dicitur veritas fidei, qua Deus colitur, vel veritas vite, veritas iustitie, veritas doctrine, quam violare erubescibile est. Unde Ps. 11. Salvum me fac, Domine, quoniam defecit Sanctus, quoniam diminute sunt veritates a filiis hominum.
marg.| {b} Et testamento id est lege Dei, vel pacto non custodito, erubescite. Vel sic : De veritate Dei et testamento id est de veritate testamenti Dei non servata, erubescite, vel de non violando cavete.
marg.| {c} De discubitu in panibus id est in conviviis, quasi dicat : cavete, ne sitis irreverentes et infruniti in conviviis, cum sedetis ad mensam propriam, vel alienam. Vel erubescite de discubitu in panibus id est de varietate panum in mensa, maxime cum aliis indigeant, quasi dicat : uno genere panis sitis contenti. Vel melius : Cavete ; [de discubitu in panibus id est ne ad mensam alienam invitati, primum locum accipiatis, quasi dicat : cauti sitis in tenendo locum in conviviis, Lc. 15.b. Cum invitatus fueris ad nuptias etc.
marg.| {d} Et ab obfuscatione dati et accepti id est cavete, ne obfuscatis, vel erubescite obfuscare datum, vel acceptum, Datum suum obfuscat, qui quod dat, improperat, vel extollit, vel augmentat : qui de accepto beneficio est ingratus, vel illud diminuit, Gn. 33.b. Si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis, dixit Iacob ad Esau. Seneca. Lex beneficii est inter duos quod alter statim oblivisci debet dati, alter memor esse accepti, sup. 20.b. Datus insipientis non erit utilis tibi : pauca dabit et multa improperabit. Vel potest dici quod tristitia datum obfuscat. Unde supra 35.b. In omni dato hilarem fac vultum tuum. Acceptum vero obfuscat ingratitudo, vel vilipensio.
marg.| {e} A salutantibus de silentio erubescite, vel cavete. Salutantes enim non resalutare signum est odii et nimie superbie. Unde Poeta Saluta libenter, supra 22.d. Amicum salutare non confunderis. Contrarium tamen videtur precipere Dominus, Lc. 10.a. Neminem per viam salutaveritis. Et 4Rg. 4.e. dixit Eliseus ad Giezi : Si occurrerit tibi homo, non salutes eum : et si salutaverit te, non respondeas ei. Libenter salutare et salutantes resalutare bonum est. Et hoc monet hic Auctor. Sed curiositas, vel prolixitas salutationis, que effectum itineris impedit, hec mala est. Et hanc prohibet tam Dominus, quam Eliseus. Unde Mt. 11.b. dicit Dominus : intrantes domum salutate eam, dicentes : Pax huic domui.
marg.| {f} A respectu mulieris fornicarie ] erubescite, vel cavete : quia dicit Gregor. Non licet intueri quod non licet concupisci, supra 9.a. Virginem ne concupiscas, ne forte scandalizeris in decore illius. Iob. trigesimoprimo, a. Pepigi fedus cum oculis meis etc.
marg.| {g} Et ab aversione {3. 251va} vult us, cognati erubescite, vel cavete, quasi dicat : si cognatus tuus pauper est, vel infirmus, non debes avertere faciem tuam ab eo. Nam ut dicit Apostolus 1Tim. 5.a. Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior. Et non solum consanguineis pauperibus compatiendum est et condescendendum ; sed omnibus indigentibus.
marg.| Unde sequitur
marg.| {a} Non avertas faciem tuam a proximo tuo id est a quocumque homine indigenti, indignando, vel contemnendo eum, quia pauper est, vel non communicando ei, quo indiget. Tb. 4. Noli avertere faciem tuam ab ullo paupere ; ita enim fiet, ut nec a te avertatur facies Domini. Io. 3.c. Qui habuerit substantiam huius mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo ? sup. 4.a. Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes et oculos tuos ne transvertas a paupere. Ibi invenies de hac materia.
marg.| {b} Et ab auferendo partem et non restituendo ] eru  b esce, vel cave, quasi dicat : erubesce, si aufers aliquid alicui ; et non restituis. Et prohibet hic Auctor cupiditatem et avaritiam. Auferre enim cupiditatis est, non restituere, avaritie.
marg.| {c} Nec respicias mulierem alieni viri ne forte capiaris in specie vultus illius, ut David in Bersabee, 2Rg. 11.a. Et Holofernes in Iudith. Idt. 10.d. Unde supra 9.b. Propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit.
marg.| {e} Et ne scruteris ancillam eius inquirendo de Domina sua, qualis sit et qualiter vivat.
marg.| {f} Neque steteris ad lectum eius Domine, vel ancille, ut Aman ad lectum Ester Regine, Est. 7.
Numérotation du verset Sir. 41,mystice 
marg.| Mystice exponit Glossa Ne respicias, admirando.
marg.| {d} Mulierem alieni viri ] id est doctrinam, vel eloquentiam heretici, qui alienus est a fide, vel religione.
marg.| {e} Et ne scruteris ancillam eius ] scilicet, viri, simplex relatio id est cupiditatem carnalem, que debet subesse spiritui. Hanc non debet quis perscrutari ; et suggestionibus eius subiici.
marg.| {f} Neque steteris ad luctum eius ] id est ne moram feceris instando delectationi.
marg.| {g} Ab amicis de sermonibus improperii ] eru  b esce, vel cave.
marg.| {h} Et cum dederis ] aliquid alicui.
marg.| {i} Ne improperes ] illud, imitando Dominum, qui dat affluenter et non improperat. Iac. 1.a.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 41), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_41)

Notes :