Capitulum 36
Numérotation du verset
Sir. 36,1
Miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum
Numérotation du verset
Sir. 36,2
et immitte timorem tuum super gentes que non exquisierunt te ut1 cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrant2 magnalia tua.
1 ut] et
Weber
|
2 ennarant] ennarent
Weber
|
Numérotation du verset
Sir. 36,3
Alleva manum tuam super gentes alienas
ut videant potentiam tuam.
Numérotation du verset
Sir. 36,4
Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaberis in eis3
3 eis] illis
Weber
Numérotation du verset
Sir. 36,5
ut cognoscant te sicut et nos cognovimus4 quoniam non est Deus preter te Domine.
4 cognovimus] agnovimus
Weber
Numérotation du verset
Sir. 36,6
Innova signa et immuta mirabilia.
Numérotation du verset
Sir. 36,7
Glorifica manum et brachium dextrum.
Numérotation du verset
Sir. 36,8
Excita furorem et effunde iram.
Numérotation du verset
Sir. 36,9
Extolle adversarium et afflige inimicum.
Numérotation du verset
Sir. 36,10
Festina tempus
et memento finis
ut enarrent mirabilia tua.
Numérotation du verset
Sir. 36,11
In ira flamme
devoretur qui salvatur
et qui pessimant
plebem tuam
inveniant perditionem.
Numérotation du verset
Sir. 36,12
Contere caput
principum
et5 inimicorum
5 et] ut
Weber
dicentium: non est alius preter nos.
Numérotation du verset
Sir. 36,13
Congrega
omnes tribus Iacob
et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent6
6 enarrent] enarrant
Weber
magnalia tua et hereditabis
eos
sicut ab initio.
Numérotation du verset
Sir. 36,14
Miserere plebi tue
super quam
invocatum est nomen tuum et Israel
quam7 coequasti
7 quam] quem
Weber
primogenito tuo.
Numérotation du verset
Sir. 36,15
Miserere civitati sanctificationis tue Hierusalem civitati requiei tue.
Numérotation du verset
Sir. 36,16
Reple Sion inenarrabilibus virtutibus8 tuis
8 virtutibus] verbis
Weber
et gloria tua
populum tuum.
Numérotation du verset
Sir. 36,17
Da testimonium qui9 ab initio creature
9 qui] quia
Weber
tue sunt
et suscita precationes
quas locuti sunt in nomine tuo prophete priores.
Numérotation du verset
Sir. 36,18
Da mercedem
Domine10 sustinentibus
10 Domine]
om. Weber
te ut prophete tui fideles inveniantur
et exaudi orationes servorum tuorum.
Numérotation du verset
Sir. 36,19
Secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in viam iustitie11
11 viam] via
Weber
et sciant omnes
qui inhabitant terram quia tu es12 conspector seculorum.
12 es] + Deus
Weber
Numérotation du verset
Sir. 36,20
Omnem escam manducabit venter et est cibus cibo melior
Numérotation du verset
Sir. 36,21
fauces contingunt13 cibum fere et cor insensatum14 verba mendacia.
13 contingunt] contingit
Weber
|
14 insensatum] sensatum
Weber
|
Numérotation du verset
Sir. 36,22
Cor
pravum
dabit tristitiam et homo peritus
resistet illi.
Numérotation du verset
Sir. 36,23
Omnem masculum
excipiet mulier et est filia melior
filio15.
15 filio] filie
Weber
Numérotation du verset
Sir. 36,24
Species mulieris
exhilarat
faciem viri sui
et super omnem concupiscentiam hominis superducet16 desiderium.
16 superducet] superducit
Weber
Numérotation du verset
Sir. 36,25
Si est lingua curationis, est17 et mitigationis misericordie. Non est vir illius secundum18 filios hominum.
17 est]
om. Weber
|
18 secundum] contra
Weber
|
Numérotation du verset
Sir. 36,26
Qui possidet mulierem bonam19 inchoat possessionem;
19 bonam]
om. Weber
adiutorium secundum20 illum est
20 secundum] contra
Weber
et columna
ut requies.
Numérotation du verset
Sir. 36,27
Ubi non est sepes21
21 sepes] sepis
Weber
diripietur
possessio
et ubi non est
mulier
gemescit egens.
Numérotation du verset
Sir. 36,28
Cui credit qui non habet nidum ? Et deflectens
ubicumque obscuraverit quasi succinctus latro exiliens
de civitate in civitatem.
Capitulum 36
Numérotation du verset
Sir. 36,1
marg.|
Miserere nostri, Deus omnium ]
etc. Hic interserit Auctor instructioni orationem, sicut supra 23. in quo docet quod alternanda sunt opera active et contemplative. Unde Iacob aliquando cum Lia, aliquando cum Rachel dormiebat : Instructio ad activam ; oratio vero ad contemplativam pertinet. In hoc autem capitulo, manifeste prophetat Auctor de Christi incarnatione et Gentium illuminatione. Dividitur autem hoc capitulum in quatuor partes. In prima agit de duplici adventu Christi. In secunda agit ad litteram de gula :
Numérotation du verset
Sir. 36,mystice
marg.|
vero de prava doctrina, que post adventum Christi in Ecclesia pullulavit, ibi Omnem escam manducabit]
In tertia agit de luxuria id est
Numérotation du verset
Sir. 36,mystice
marg.|
de stultitia eorum, qui differenter omnem doctrinam suscipiunt, ibi Omnem masculum suscipiet]
In quarta agit de bona muliere ad litteram ;
Numérotation du verset
Sir. 36,mystice
marg.|
de Ecclesia Gentium, ibi Species mulieris exhilarat faciem viri sui]
Dicit ergo.
marg.|
{i}
Miserere nostri, Deus omnium]
peccata dimittendo.
marg.|
{k}
Et respice nos]
oculo misericordie gratiam conferendo. [Et ostende nobis lucem miserationum tuarum id est da nobis auxilium de tribulatione, in quo manifeste apparent miserationes tue. Vel [Ostende nobis lucem miserationum tuarum id est Christum in carne manifesta, in quo luceant nobis miserationes tue. Idem orabat Ps. 84. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam et salutare tuum da nobis. Gerit autem Auctor personam generalis Iusti quod patet per hoc quod dicit, nostri et nobis. Et primo orat pro se Deum, ut se defendat : deinde ut inimicum reprimat salubriter, ita ut Deum cognoscat et idola relinquat. Unde dicit.
marg.|
{m}
Et immitte timorem tuum]
in quo timearis a tuis.
marg.|
{n}
Super Gentes que non exquisierunt te]
id est extra alia quesierunt. Cum enim idololatre essent, Deos inter omnia, non Deum super omnia colebant.
marg.|
{o}
Ut cognoscant]
illuminati fide.
marg.|
{p}
Quia non est Deus]
naturaliter.
marg.|
{q}
Nisi tu] Ps.
95. quia omnes Dii Gentium Demonia, Dominus autem celos fecit Ier. 10.b. Dii, qui celos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his, que sub celo sunt. Ad hoc autem cognosCt.
marg.|
{r}
Ut enarrent]
aliis [magnalia tua
marg.|
incarnationem tuam, passionem, resurrectionem, ascensionem, Spiritus Sancti missionem, miraculorum operationem et cetera beneficia tua magna et magnifica opera tua.
marg.|
{s}
Alleva manum tuam]
id est potentiam tuam.
marg.|
{t}
Super gentes]
eorum superbiam et malitiam reprimendo vel miracula operando.
marg.|
{u}
Ut videant potentiam tuam]
id est flagella potentie tue sentiant et miracula virtutis tue videant, quibus visis correcti convertantur ad Deum et idola relinquant. Deprimit manum suam Dominus, cum non flagellat malos, vel quando non facit miracula. Allevat, cum flagellat, vel cum miracula operatur.
marg.|
{3.
240va} {a}
Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis]
id est sanctus ostensus, in Egypto, in mari rubro, in deserto, in Iordane, in terra promissionis, multa miracula faciendo ipsis Gentibus videntibus.
marg.|
{b}
Sic in conspectu nostro magnificaberis in illis]
conversis ad fidem : expressa est prophetia de vocatione Gentium.
marg.|
{c}
Ut cognoscant te]
cognitione vere fidei, unum et verum Deum : [sicut et nos cognovimus
marg.|
Loquitur Auctor in persona omnium fidelium desiderantium Gentium conversionem.
marg.|
{d}
Quoniam non est Deus]
alius.
marg.|
{e}
Preter te Domine] Is.
44.a. Ego primus et ego novissimus et absque me non est Deus.
marg.|
Item Is. 45.a. Ego Dominus et non est alter Deus.
marg.|
{f}
Innova signa]
id est per Christum fac miracula tempore gratie, que per eundem fecisti tempore legis et Prophetarum.
marg.|
{g}
Et immuta mirabilia]
id est in melius muta, ut rota in rota esse manifestetur et in umbra veritas et in signo res aperta legatur : et sic idem Deus veteris et nove legis esse credatur.
marg.|
Vel sic.
marg.|
{f}
Innova signa et immuta mirabilia]
scilicet, illa, que significant venturum, significent preteritum, vel presentem et qui creditur venturus, nasciturus, moriturus, resurrecturus, ascensurus, Spiritum sanctum missurus, genus humanum redempturus, credatur iam natus, passus, mortuus, surrexisse, ascendisse, Spiritum Sanctum misisse, genus humanum redemisse : Hec mutatio dextere Excelsi.
marg.|
Vel sic.
marg.|
{f}
Innova signa et immuta mirabilia]
id est mutatione mirabili et admirabili fac nova signa et inveterata renova.
marg.|
Primo enim mirabiliter de solo viro facta est mulier : nunc vero mirabilius de sola muliere factus est vir. Unde Ier. 31.d. Novum faciet Dominus super terram, femina Circumdabit virum. Mirabiliter Deus fecit hominem ad imaginem et similitudinem suam ; mirabilius factus est ad imaginem et similitudinem hominis. Mirabiliter virga Aaron arida fronduit et fructum fecit : mirabilius Virgo manens integrum filium peperit. Mirabiliter serpens in palo vulneratos sanavit : mirabilius Christus in Cruce omnes credentes curavit. Mirabiliter Elias filium vidue suscitavit.
marg.|
3Rg. 17.d.
marg.|
Mirabilius Deus Pater Filium a mortuis revocavit. Mirabiliter Sampson Philisteos moriendo prostravit, mirabilius Christus moriens mortem ipsam et Demones superavit. Mirabiliter Ionas ex utero cete exiliit : mirabilius Christus ab inferis resurrexit. Mirabiliter Elias in curru igneo in Paradisum ascendit ; mirabilius Christus immortalis factus in Celum ascendit, ibi : Eliseus Eliam ascendentem querebatur, hic Apostolorum cetus Christum ascendentem mirabatur, ibi : Elias ascendens dimisit pallium ? hic Christus ad dexteram Patris, misit Spiritum Sanctum. Hec est signorum innovatio et mirabilium immutatio. Impleta est ergo petitio Iesu filii Sirach. Innovata sunt signa, immutata sunt mirabilia ? Ecce nova facio omnia, dicit Dominus. Apc. 21.b. Pro huiusmodi psallit Propheta.
marg.|
Ps. 97. Cantate Domino canticum novum ; quia mirabilia fecit. Item per mulierem peccatum ortum habuit : et ita mulier signum fuit peccati. Innovatum est signum, quia per mulierem eliminatum est peccatum et facta est mulier signum virtutis. Unde Idt. 14.d. Una mulier Hebrea fecit confusionem in domo Regis Nabuchodonosor. Et inventa est mulier quam querebat Salomon. Prv. ultimo b. Mulierem fortem quis inveniet, procul et de ultimis finibus pretium eius ? Ultimos fines dicit Angelos et homines. Angeli enim in terra viventium, homines in terra morientium conversantur.
marg.|
Et ipsa accepit ab Angelis, vel cum Angelis virginitatem, cum hominibus fecunditatem et hoc est pretium eius : Per virginitatem evasit illam maledictionem ; In dolore paries. Per fecunditatem aliam : Maledicta sterilis, que non parit. Sic Crux signum fuit pene, non signum glorie. Unde Apostolus Mihi autem absit gloriari etc. Gal. 6.d. Immutata sunt ergo mirabilia et innovata signa.
marg.|
{b}
Glorifica manum]
id est filium gloriosum in carne manifesta, vel dignum gloria demonstra. Is. 45.b. Rorate celi desuper etc. Is. 64.a. Utinam dirumperes celos,
{3.
240vb} et descenderes. Huius manus quinque sunt digiti, imo ipsa est quilibet quinque digitorum. Pollex, qui rotatur in oleo id est pollens et pre omnibus unctus oleo gratiarum. Unde Ps. 47. Unxit te Deus, Deus tuus oleo letitie. Pollex super omnes digitos est et omnibus fortior ; sit Christus super omnes homines est. Io. 3.d. Qui de celo venit, super omnes est.
marg.|
Et fortior omnibus. Iob. 9.c. Si fortitudo queritur, robustissimus.
marg.|
Item ipse est index ; quia predicando viam salutis indicavit et per se et per Apostolos. Unde per Micheam 6.c. dicit. Indicabo tibi homo, quid sit bonum.
marg.|
Item ipse est medius, quia mediator Dei et hominum, in se reconcilians ima summis. Unde Io. 1.d. Medius vestrum stetit, quem vos nescitis. Dt. 5.a. Ego sequester et medius fui inter Deum et vos.
marg.|
Item Medicus fuit, quia infirmos curavit. Mt. 4.d. Circumibat Iesus totam Galileam docens in Synagogis eorum et predicans Evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo. infra 38.a. Honora Medicum propter necessitatem.
marg.|
Item fuit auricularis in surdorum aurium apertione, quando mittens digitum in auriculam surdi, sanavit eum.
marg.|
Mc. 7.d. Christus igitur pollex fuit pollens charismatum plenitudine. Index in predicatione. Medius in generis humani reconciliatione. Medicus in infirmorum curatione. Auricularis in surdorum aurium apertione. Propter hoc dicit Eccles.
marg.|
{h}
Glorifica manum]
id est ostende digitos istos.
marg.|
{i}
Et brachium dextrum]
id est filium, quo Pater potestates aereas debellavit et captivum populum liberavit. Unde Ps. 135. Qui eduxit Israel de medio eorum in manu potenti et brachio excelso Is. 53.a. Brachium Domini, cui revelatum est. In brachio fit minutio sanguinis pro sanitate totius corporis ; sic Deus Pater in brachio dextero sibi minuit pro sanitate corporis Ecclesie.
marg.|
{k}
Excita furorem]
Diaboli, vel populi Iudaici contra Christum, non malitiam impertiendo, sed signa et miracula faciendo et incredulos convertendo ; propter quod furebant et diabolus et Iudei contra Dominum. Unde de Pharaone dicit Dominus Ex. 7.d. Idcirco posui te, ut ostenderem in te fortitudinem meam.
marg.|
Et Rm. 9.d. In hoc ipsum excitavi te, ut ostenderem in te virtutem meam.
marg.|
{l}
Et effunde iram]
Diabolum et Iudeos contra Dominum desevire amplius et amplius permittendo. Hec est enim maxima ira Dei quod peccati frena relaxat. Unde Ez. 16.e. Auferetur zelus meus a te et quiescam nec irascar amplius etc.
marg.|
{m}
Extolle adversarium]
id est extolli permitte in superbiam diabolum, vel populum Iudaicum.
marg.|
{n}
Et afflige inimicum]
id est diabolum, demones de corporibus expellendo, in quo maxime diabolus torquebatur. Unde Mt. 8.d.
marg.|
Θ Quid nobis et tibi, Iesu ?
marg.|
Aliter.
marg.|
{k}
Excita furorem]
tuum contra diabolum, eius malitiam compescendo.
marg.|
quasi dormire videtur Deus, quando permittit diabolum desevire in suos.
marg.|
Mt. 8.c. Ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus : ipse vero dormiebat et accesserunt ad eum Discipuli eius et suscitaverunt eum dicentes. Domine, salva nos, perimus. Ps. 77.
marg.|
Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino.
marg.|
Item Ps. 79. Excita potentiam tuam Domine et veni, ut salvos facias nos.
marg.|
{l}
Et effunde iram]
in
I
udeos incredulos graviter puniendo. Ps. 78.
marg.|
Effunde iram tuam in Gentes, que te non noverunt et in regna, que nomen tuum non invocaverunt.
marg.|
{m}
Extolle adversarium]
id est eleva de sordibus peccatorum populum Gentilem, qui usque ad adventum Christi Deo adversarius fuit.
marg.|
{n}
Et afflige inimicum]
id est populum Iudaicum, qui non vult credere, nec penitere. [Festina tempus id est cito adimple promissum.
marg.|
Vel sic.
marg.|
{m}
Extolle adversarium]
id est Antichristum extolli permitte supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur : ita ut in templo Dei sedeat ostendens se, tamquam ipse sit Deus.
marg.|
2. Thessal. 2.a.
marg.|
{n}
Et afflige inimicum]
id est Antichristum, quem postea Dominus IESUS interficiet spiritu
marg.|
Δ
oris sui, 2. Thessal. 2.
marg.|
{3.
241ra}
Θ
Quid nobis et tibi Iesu fili Dei ; Cur venisti huc ante tempus torquere nos ?
marg.|
{a}
Festina tempus]
gratie, tempus plenitudinis, ut veniat Christus populum suum liberare.
marg.|
{b}
Et memento finis]
id est memento quod finis mundi prope est et iam cito mitte filium. 1Io. 2.c. Filioli mei, novissima hora. 1Cor. 10.c. Scripta sunt hec ad correctionem vestram, in quos fines seculorum devenerunt.
marg.|
Δ
Oris sui. 2. Thessal. 2.b.
marg.|
{a}
Festina tempus]
ultime persecutionis id est festinanter fac transire, ne deficiant Electi in tribulatione, que revera nimia erit. Mt. 24.b. Orate, ne fuga vestra fiat hieme, vel Sabbato, erit enim tribulatio magna, qualis numquam fuit ab initio Mundi usque modo neque fiet : et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro : sed propter Electos breviabuntur dies illi. Et ita exaudita est oratio Auctoris.
marg.|
{a}
Festina tempus et memento finis]
id est Electorum tuorum, qui erunt in fine mundi.
marg.|
{c}
Ut enarrent mirabilia tua]
facta in adventu Christi Deum hominem, Virginem Matrem, immortalem mortuum, cecum videntem, claudum ambulantem et huiusmodi.
marg.|
{d}
In ira flamme]
in igne Gehenne.
marg.|
{e}
Devoretur, qui salvatur]
in temporalibus id est qui vult hic salvare se, perdetur in inferno. Lc. 9.c. Qui voluerit animam suam salvam facere perdet eam. Io. 12.d. Qui amat animam suam, perdet eam.
marg.|
{f}
Et qui pessimant plebem tuam]
id est de plebe tua pessime estimant, vel plebem tuam verbo. vel exemplo corrumpunt, vel male tractant.
marg.|
{g}
Inveniant perditionem]
eternam.
marg.|
{h}
Contere caput Principum et inimicorum]
id est diabolum Regem Tyrannorum inimicorum Christi et Ecclesie. Gn. 3.c. Ipsa conteret caput tuum ; et tu insidiaberis calcaneo eius.
marg.|
{i}
Dicentium ; non est alius preter nos]
quia se tantum reputant Dominos in mundo et non Deum. Sicut Pharao. Ex. 5.a. Quis est Dominus, ut audiam vocem eius ; et Israel dimittam. Nescio Dominum : et Israel non dimittam. Is. 5.c. Numquid habitabitis vos soli in medio terre ?
marg.|
{k}
Congrega]
in unitate fidei.
marg.|
{l}
Omnes Tribus Iacob
: id est fideles de Gentibus signatos per Iacob, vel omnes penitentes vitia supplantantes, vel reliquias Iudeorum in fine. Is. 10.e. Si fuerit populus tuus Israel, quasi arena maris ; reliquie convertentur ex eo.
marg.|
{m}
Et cognoscant, quia non est Deus, nisi tu
: Creator omnium.
marg.|
{n}
Ut enarrent
: aliis nondum conversis.
marg.|
{o}
Magnalia tua :
id est opera tua magna, mortuorum suscitationem, cecorum illuminationem, predicationem, fatigationem, mortis passionem, resurrectionem, ascensionem et cetera huiusmodi.
marg.|
{p}
Et hereditabis eos
: id est firmiter possidebis, ut hereditatem ; vel dabis te eis, ut hereditatem.
marg.|
{q}
Sicut ab initio
: id est sicut antiquos patres possedisti pacifice.
marg.|
{r}
Miserere
etc.
:
Expleta oratione contra peccatores et caput eorum diabolum, vel Antichristum, orat Auctor in persona generalis Iusti pro statu Ecclesie et salute fidelium dicens :
marg.|
{r}
Miserere plebi tue :
id est Ecclesie tue, quam vocat Auctor plebem propter multitudinem et humilitatem.
marg.|
{t}
Super quam
: tuendam.
marg.|
{u}
Invocatum est nomen tuum :
quia a Christo dicti sunt Christiani. Vel sic
marg.|
{t}
Super quam :
id est pro qua tuenda.
marg.|
{u}
Invocatum est nomen tuum :
id est auxilium tuum. Nam quando Ecclesia in tribulatione est, invocat statim nomen Domini dicens : Ps. 78. Adiuva nos, Deus salutaris noster, Ier. 14.b. Tu in nobis es, Domine et nomen sanctum tuum invocatum est super nos, ne derelinquas nos Domine Deus noster.
marg.|
{x}
Et :
iterum, miserere
Israel
id est fidelis populi Deum contemplantis.
marg.|
{y}
Quem coequasti :
id est per fidem unisti, vel coheredem fecisti.
marg.|
{z}
Primogenito tuo :
id est Christo, qui est primogenitus mortuorum et Princeps Regum terre. Apc. 1.b. Vel sic :
marg.|
{r}
Miserere :
veniam prestando.
marg.|
{s}
Plebi tue
: id est populo Iudaico.
marg.|
{t}
{3.
241rb}
Super quam invocatum est nomen tuum]
id est auxilium tuum, non falsorum Deorum.
marg.|
{x}
Et
: miserere.
Israel
id est Gentilis populi ad fidem conversi.
marg.|
{y}
Quem coequasti
: id est comparasti, vel associasti.
marg.|
{z}
Primogenito tuo :
id est populo Iudaico, qui primo credidit. Ex. 4.f. Hec dicit Dominus, filius meus primogenitus Israel.
marg.|
{a}
Miserere civitati sanctificationis tue
: id est Ecclesie, quam sanctificasti id est lavasti id est purificasti in Sanguine tuo et ceteris Sacramentis. Vel
Sanctificationis tue
id est in qua sanctificaris id est sanctus demonstraris per cultum sanctum et devotionem Et que sit illa civitas, ostendit, cum subdit.
marg.|
{b}
Hierusalem civitati requiei tue]
id est in qua requiescis approbando fidem et opera eius. Is. 28.c. Hec requies mea, reficite lassum. sup. 24.b. Et in civitate sanctificata similiter requievi id est uniformiter.
marg.|
{c}
Reple Sion
id est Ecclesiam bona celestia contemplantem.
marg.|
{d}
Virtutibus tuis inenarrabilibus
id est Angelis ad custodiendum eam in pace : vel miraculis ad corroborandum eam in fide : vel donis gratuitis ad proficiendum in virtute : vel notitia triplici Scripturarum ad intelligendum divina. Omnia hec inenarrabilia dicuntur, quia ab homine non possunt narrari. Rm. 11.d. O altitudo divitiarum Sapientie et scientie Dei.
marg.|
{e}
Et gloria tua
id est laude tua, vel notitia filii qui est gloria tua, sicut dicitur in Ps. 56. Exurge, gloria mea. Vel miraculorum presentia reple.
marg.|
{f}
Populum tuum
ut credatur ei et in te per eum.
marg.|
{g}
Da testimonium
: id est per incarnationem, manifesta filium, quem remuneratorem bonorum et punitorem malorum testantur et Scripture et creature.
marg.|
Vel
Da testimonium
veritatis tue, per miracula vel per Martyres Martyr enim interpretatur testis.
marg.|
{h}
Quia ab initio creature
: mundi.
marg.|
{i}
Tue sunt
id est tue voluntati subiecte, ad faciendum de eis quicquid volueris. Eph. 2.b. Ipsius factura sumus creati in Christo Iesu in operibus bonis.
marg.|
{k}
Et suscita precationes quas locuti sunt in nomine tuo
id est in fide nominis tui.
marg.|
{l}
Prophete priores
id est adimple petitiones et desideria Prophetarum exspectantium et desiderantium et rogantium Christi adventum. Ex. 4.d. Mitte, Domine quem missurus es. Nm. 24.d. Heu quis victurus est, quando ista faciet Dominus ? Is. 16.a. Emitte Agnum, Domine Dominatorem terre, de petra deserti ad montem filie Sion. Item Is. 44.a. Utinam dirumperes celos et descenderes. Ps. 143. Inclina celos tuos et descende. Ct. 1.a. Osculetur me osculo oris sui. Et Simeon, quando veniet ; putas, videbo : putas durabo. O si me inveniet illa nativitas.
marg.|
{l} Et hec desideria recitat Dominus. Lc. 10.d. Beati oculi, qui vident, que vos videtis, dico enim vobis, quia, multi Prophete et Reges voluerunt videre, que vos videtis et non viderunt.
marg.|
{m}
Da mercedem, Domine, sustinentibus te
id est exspectantibus adventum Christi. Is. 7.d. Exspectabo Dominum, qui abscondit faciem suam a domo Iacob : et prestolabor eum. Mi. 7.b. Exspectabo Deum Salvatorem meum.
marg.|
{n}
Ut Prophete tui qui
hoc promiserunt. Is. 7.c. Ecce virgo concipiet etc. Ier. 31.d. Novum faciet Dominus etc. Hab. 2.a. Si moram fecerit, exspecta eum ; quia veniens veniet et non tardabit Aggei 2.b. Veniet desideratus cunctis Gentibus. Et multi.
marg.|
{o}
Fideles
id est veraces.
marg.|
{n}
Inveniantur
impleta eorum promissione
marg.|
{q}
Et exaudi orationem servorum tuorum
id est imple desideria Sanctorum adventum Christi exspectantium et desiderantium. Vel ‘orationes’ dicit petitiones orationis Dominice. Sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum etc.
marg.|
{r}
Secundum benedictionem Aaron
id est benedictionem purificatam in benedictione Aaron, qua Dominus benedixit ei, vel ipse benedixit populum Iudaicum.
marg.|
{s}
Da populo tuo
id est credenti
{3.
241va} in te. Hec est virga de radice Iesse, cuius flos et fructus fuit Christus, prefigurata in virga Aaron, que fronduit et floruit et fructum fecit.
Da populo tuo
in te credenti et tibi servienti.
marg.|
{a}
Et dirige nos
sperantes in te.
marg.|
{b}
In viam iustitie qua
venitur ad te, per quam nemo vadit, nisi dirigatur ad te. Prover. 16.b.
marg.|
Cor hominis disponit viam suam ; sed Domini est dirigere gressus eius. Ier. 10.d. Scio Domine, quia non est hominis via eius, nec viri est, ut ambulet et dirigat gressus suos.
marg.|
{c}
Et sciant omnes, qui habitant terram
id est omnes Gentes.
marg.|
{d}
Quia tu es Deus
etc. id est cogitator preteritorum et futurorum, sicut presentium. Unde supra 23.d. Domino Deo, antequam crearentur omnia cognita sunt sic et post perfectum respicit omnia.
marg.|
{e}
Omnem escam manducabit venter
id est manducando recipiet.
marg.|
{f}
Et
tamen
est cibus cibo melior
quasi dicat : venter omnem escam manducabit id est manducando recipiet ; sed guttur comedentis inter escas discernit ; erunt enim omnia munda mundis.
Numérotation du verset
Sir. 36,mystice
marg.|
{e}
Omnem escam manducabit venter]
id est omnem doctrinam mens admittit.
marg.|
{f}
Et est cibus cibo melior]
id est doctrina una, doctrina alia verior et utilior Iob. 12.b. Auris verba diiudicat fauces comedentis saporem.
marg.|
{g}
Fauces contingunt cibum fere]
carnes ferarum, scilicet aprorum, cervorum, damularum et huiusmodi.
marg.|
{h}
Et cor insensatum verba mendacia
recipit, vel contingit id est sicut fauces pro deliciis comedunt carnes ferinas ; sic cor insensatum verba mendacia, quasi delicias recipit, vel cogitat Prv. 20.c. Suavis est homini panis mendacii. alia littera habet.
marg.|
{g}
Fauces contingunt cibum ferre]
id est ad ferendum in ore et masticandum diu cum quadam suavitate saporis ; sic.
marg.|
{h}
Et cor sensatum]
diu servat et retinet meditando verba mendacia, ut tandem evomat ea aliis referendo.
marg.|
{i}
Cor pravum]
id est intellectus erroneus et affectus perversus.
marg.|
{k}
Dabit tristitiam]
corrodentis conscientie et indeficientis pene. Vel
marg.|
{i}
Cor pravum]
hereticorum prava machinans.
marg.|
{k}
Dabit tristitiam]
id est predicationes erroris, que est Ecclesie causa tristitie.
marg.|
{l}
Et homo peritus]
in iure divino.
marg.|
{m}
Resistet]
scuto fidei et gladio verbi Dei.
marg.|
{n}
Illi]
id est heretice pravitati. Vel
marg.|
{l}
Homo peritus]
in sui et Dei cognitione.
marg.|
{m}
Resistet illi]
id est pravo cordi.
marg.|
{o}
Omnem masculum excipiet mulier]
parturiens, vel concipiens cum magno gaudio, licet tristitiam habeat pariendo. Io. 16.e. Mulier cum parit tristitiam habet : quia venit hora eius : cum autem peperit puerum, iam non meminit pressure propter gaudium : quia natus est homo in mundum.
marg.|
{q}
Et]
tamen [est filia melior filio
marg.|
quandoque.
Numérotation du verset
Sir. 36,mystice
marg.|
.
marg.|
{o}
Omnem masculum]
sive subtilem, sive rudem id est sermonem omnem divinum omni bono secundantem.
marg.|
{p}
Excipiet mulier]
id est Ecclesia, vel fidelis anima.
marg.|
{q}
Et est filia]
id est rudis et simplex doctrina.
marg.|
{r}
Melior filio]
id est subtili sermone. Unde Iud. 3. legitur quod Samgar vomere uno interfecit sexcentos Philisteos. Aod vero gladio unum solum. Item Idc. 15.c. Sampson in mandibula asini mille Philisteos occidit. Talis enim sermo et rudis et impolitus usque ad cor penetrat ; politus vero sermo aures pascit. Ideo dicit. Is. 40.a. Loquimini ad cor Hierusalem et advocat eam.
marg.|
Vel sic.
marg.|
{p}
Excipiet mulier]
id est anima mollis et effeminata. Unde alius dicit ego sum Pauli : alius, ego sum Cephe ; alius ego sum Apollo. 1Cor. 5.a.
marg.|
{q}
Et est filia]
id est Christi gratia.
marg.|
{r}
Melior filio]
id est quolibet ministro. Vel
marg.|
{q}
Filia]
id est anima contemplativa.
marg.|
{r}
Melior est filio]
id est viro activo. Contra infra 42.c. Melior est iniquitas viri quam mulier benefaciens. Sol. Hic melior id est iucundior. Unde Gn. 29. Lia fecundior : sed Rachel pulchrior.
marg.|
{s}
Species mulieris]
que in duobus consistit, in colore vivido et in membrorum compositione.
marg.|
{t}
Exhilarat faciem viri sui]
id est letificat virum suum.
marg.|
{u}
Super omnem concupiscentiam hominis]
id est quam habebat homo.
marg.|
{x}
Superducet desiderium]
illius id est ad se ducet id est inter omnia concupiscibilia species mulieris magis trahit desiderium viri. Unde supra 9.b. Propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit.
Numérotation du verset
Sir. 36,mystice
marg.|
.
marg.|
{s}
Species mulieris]
id est Ecclesie, vel fidelis anime, que in duobus consistit id est in fidei vivacitate et morum honestate.
marg.|
{t}
Exhilarat faciem viri sui]
id est Christi, vel Prelati, qui de profectu subditorum gaudet.
marg.|
{u}
Et super omnem concupiscentiam hominis superducet desiderium]
id est super omne concupiscibile placet. Unde Prv. 8.d. Delicie mee esse cum filiis hominum. Ct. 2.d. dicit Sponsus ad Sponsam : Ostende mihi faciem tuam : sonet vox tua in auribus meis. Vox enim tua dulcis et facies tua decora.
marg.|
{y}
Si est lingua curationis]
corrigendo.
marg.|
{z}
Est et mitigationis]
consolando.
marg.|
{a}
Et misericordie]
compatiendo id est esse debet. Non enim debet. esse satyrica tota predicatio id est tota de reprehensione ; neque poetica id est tota de consolatione, sed mixta id est blande corripiens et iuste blandiens. Unde Ez. 41.c. Duas facies habebat Cherub, faciem hominis iuxta Palmam ex una parte : et faciem leonis iuxta palmam ex alia parte expressam per omnem domum in circuitu. Lc. 10.f.
marg.|
Appropians Samaritanus alligavit vulnera sauciati infundens vinum et oleum. Vinum quidem mordacis correctionis et oleum blande consolationis. Et in arca federis fuerunt simul virga et manna.
marg.|
{b}
Non est vir illius]
predicte mulieris.
marg.|
{c}
Secundum filios hominum]
id est similis fortune aliis hominibus, qui sepe propter malas uxores rixantur et irascuntur ; ipse vero quietus manet cum uxore quieta.
Numérotation du verset
Sir. 36,mystice
marg.|
. De Ecclesia.
marg.|
{b}
Non est vir illius]
id est Christus.
marg.|
{c}
Secundum filios hominum]
id est similis filiis hominum quia verax est ; et omnis homo mendax.
marg.|
Et filius hominis, alii omnes filii hominum. Sine peccato conceptus natus et conversatus ; ceteri omnes in peccato concepti. Is. 53.c. Qui peccatum non fecit nec inventus est in ore eius dolus, infra 44.d. Non est inventus similis illi in gloria, qui conservaret legem Excelsi.
marg.|
{d}
Qui possidet mulierem bonam]
id est benignam in corde, modestam in sermone, piam in opere, castam mente et corpore.
marg.|
{e}
Inchoat possessionem]
hinc incipit esse dives. Magnus enim thesaurus est bona uxor. Prv. 12.a. Mulier diligens corona est viro suo.
Numérotation du verset
Sir. 36,mystice
marg.|
.
marg.|
{d}
Qui possidet mulierem bonam]
id est voluntatem rationi consonam, sive carnem spiritui subditam.
marg.|
{e}
Inchoat possessionem]
id est incipit habere per gratiam quod habiturus est per gloriam. 1Io. 3.a. Carissimi, nunc filii Dei sumus : et nondum apparuit, quid erimus. sup. 26.a. mulieris bone beatus vir.
marg.|
{f}
Adiutorium secundum illum est]
bona uxor et secundum voluntatem illius. Gn. 2. Non est bonum hominem esse solum : faciamus ei adiutorium simile sibi. ad litteram, et
Numérotation du verset
Sir. 36,mystice
marg.|
. Litteralis enim uxor adiutorium est viro suo in procreatione filiorum. Et Ecclesia similiter Christo in conversione peccatorum. 1Cor. 3.b. Dei adiutores sumus.
marg.|
{g}
Et columna]
id est firmamentum infirmitatis.
marg.|
{h}
Ut requies]
laboris id est bona uxor firmamentum est viro suo contra infirmitatem : sicut est eisdem requies post laborem. Et Ecclesia similiter Christo est columna
{3.
242ra} supportando infirmos et requies recreando lassos. Is. 28.c. Hec requies mea, reficite lassum et hoc refrigerium est meum. Ps. 131. Hec requies mea, in seculum seculi, hic habitabo, quoniam elegi eam.
marg.|
{a}
Ubi non est sepes]
id est murus fidei, qui Sanctorum predicatione fundatur.
marg.|
{b}
Diripietur] a d
emonibus.
marg.|
{c}
Possessio]
virtutum et meritorum. Eccl. 10.b. Qui dissipat sepem, mordebit eum coluber. Vel
marg.|
{a}
Ubi non est sepes]
id est custodia Angelorum, vel Prelatorum.
marg.|
{b}
Diripietur]
ab hereticis, a Tyrannis, a demonibus.
marg.|
{c}
Possessio]
temporalis, vel spiritualis. De hac sepe dicitur Is. 5.b. Ostendam vobis, quid ego faciam vinee mee : auferam sepem eius et erit in direptionem.
marg.|
{d}
Et ubi non est mulier]
bona.
marg.|
{e}
Ingemiscit egens]
id est pauper mendicans : quia non invenit, qui ei det eleemosynam. Mulieres enim naturaliter misericordiores sunt, quam viri. Unde Lam. 4.b. Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos : facti sunt cibus earum.
Numérotation du verset
Sir. 36,mystice
marg.|
.
marg.|
{d}
Ubi non est mulier]
id est Spiritus sancti gratia, vel Sapientium doctrina.
marg.|
{e}
Ingemiscit egens]
pane spirituali.
marg.|
{f}
Qui]
egens, scilicet.
marg.|
{g}
Credit] ei.
marg.|
{h}
Qui non habet nidum]
fidei, vel tranquille, in quo fideles Catholici requiescunt. De quo nido dicit. Iob. 29.c. In nidulo meo moriar : et sicut palma multiplicabo dies. Ps. 83. Passer invenit sibi domum et turtur nidum, ubi reponat pullos suos. alia littera.
marg.|
{f}
Quis credit] ei,
scilicet [qui non habet nidum
marg.|
fidei id est heretico, quasi dicat : infelix et nihil est qui credit heretico. Aliqui libri habent.
marg.|
{f}
Cui credit]
ille, scilicet.
marg.|
{h}
Qui non habet nidum]
id est certam mansionem, ut scurra ? quasi dicat : nullus.
marg.|
{i}
Et deflectens] a v
ia veritatis.
marg.|
{k}
Ubicumque obscuraverit]
id est obscuritas erroris, vel tentationis eum duxerit.
marg.|
{l} quasi
succinctus latro]
ad iugulandum alios.
marg.|
{m}
Exiliens de civitate]
Dei.
marg.|
{n}
In civitatem]
Diaboli, vel de uno errore in alium errorem circumlatus omni vento doctrine Eph. 4.c.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 36), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_36)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 36), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_36)
Notes :