Hugo de Sancto Caro

<32.3686> Hugonis de Sancto Charo in Postilla super Ecclesiasticum prologus

Numérotation du verset Sir. Prol.3686,1 
prol.| Summi Regis palatium in quatuor consummatur, hoc est, in fundamento et parietibus, tecto et ornatu interiori. Fundamentum iecit Moyses, parietem unum prophete, alterum erexerunt Apostoli, tectum apposuerunt Evangeliste, ornatum interiorem fecerunt ceteri Sancti. Igitur fundamentum est lex, parietes Prophete et Apostoli, tectum Evangelium, ornatus interior Agiographa et Apocrypha. Lex quinque libros continet : Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium. Prophete octo, secundum Hebreos : Iosue, Iudicum, Samuel, Malachim, Isaiam, Ieremiam, Ezechielem, librum 12. Prophetarum. Agiographa 9. scilicet Iob, David, Proverbia Salomonis, Ecclesiasten, Cantica Canticorum, Danielem, Paralipomenon, Esdram et Ester, Ecce vigintiduo libri veteris Testamenti, qui significantur per vigintiduas litteras Hebraici alphabeti, ut dicit. Hieronymus in prologo sup. Regum. Apocryphorum vero { 171va } duo sunt genera. Quedam sunt, quorum et auctor et veritas ignoratur, ut est liber de infantia Salvatoris et liber de Assumptione Beate Virgininis et hos non recepit Ecclesia. Alia sunt quorum auctor ignoratur, sed de veritate non dubitatur, ut est liber Iudith et Machabeorum, liber Sapientie et Ecclesiasticus, liber Tobie et Pastor. Et hos recipit Ecclesia, non ad fidei dogmatum assertionem, sed ad morum instructionem. Epistole vero sunt vigintiuna, quatuordecim Pauli et una Iacobi, due Petri, tres Ioannis, una Iude. Evangelia quatuor. Actus Apostolorum et Apocalypsis superadduntur. Et ita habemus vigintiseptem libros novi Testamenti et vigintiseptem veteris Testamenti, qui quinquagintaquatuor sunt. Unde in quinquagena, remissio peccatorum significatur, in quaternario virtutum collectio, quarum universitas in Ecclesiastico plenius edocetur, unde Panaretos appellatur id est totus virtuosus, eo quod de omnibus agat, quem nos suscepimus doctrinaliter exponendum. Unde more Doctorum primo videndum est, quis auctor, que sit libri materia, quis modus agendi, quis finis, que intentio, que utilitas et cui parti Philosophie supponatur, quis titulus, quot libri partes, quis expositor, quis translator. De auctore siquidem non est querendum, cum sit Apocryphus, nisi quod quidam dicunt quod Iesus filius Sirach pronepos Iesu magni Sacerdotis tempore Evergetis Regis Egypti scripsit librum istum quod etiam Raban. tangit in suo prologo. Alii dicunt quod non composuit, sed tantum transtulit de Hebreo in grecum. Sed sive hoc, sive illud fuerit, non differt a veritate libri istius. Igitur materia est Sapientia cum suis radiis, que sunt virtutes et opera virtutum, ac exempla Sanctorum, de quibus agitur in ultima parte libri huius, que aliquando dicuntur de Sapientia, aliquando de Angelica natura, aliquando de Beata Maria, aliquando de qualibet fideli anima exponuntur. Modus agendi tripartitus est. Auctor enim quandoque assumit personam Doctoris sedentis in cathedra, quando, scilicet originem virtutum et affectus earum demonstrat : quandoque assumit formam Predicatoris, vitia dehortantis et ad morum compositionem, ac Dei et proximi dilectionem monentis, quandoque assumit personam patris familias, filium de regenda familia et disponenda instruentis. Finis libri est, ut boni simus, qui est communis omnium librorum moralium. Intentio Auctoris est nos instruere de virtutibus et exemplis Sanctorum informare, ut eos imitando, cum ipsis mereamur vitam eternam. Ad hoc enim intendunt omnes Auctores sacre Scripture, sicut legitur Io. 20.g. Huius libri utilitas est virtutum cognitio, que valde utilis est ad finem consequendum. Supponitur autem liber iste totaliter morali philosophie ; quia totus est de moribus sive virtutibus.
Numérotation du verset Sir. Prol.3686,2 
prol.| Titulus talis est. Incipit liber Panaretos quod dicitur a pan quod est totum et ares quod est virtus : quia de omnibus virtutibus agit.
Numérotation du verset Sir. Prol.3686,3 
prol.| Dividitur autem liber iste in duas partes, in Proemium et narrationem. Narratio iterum dividitur in duas partes. In prima agitur de virtutibus et conditionibus virtutum usque ad 44. In secunda de exemplis Sanctorum. Ibi laudemus viros gloriosos etc. infra 44. Proemium iterum duplex est. Unum ipsius translatoris, sive auctoris id est Iesu filii Sirach. Aliud expositoris id est Rabani. Iam patet, quis sit expositor huius libri, quia Rabanus.
Numérotation du verset Sir. Prol.3686,4 
prol.| Translator vero de Hebreo in Grecum, fuit Iesus filius Sirach, ut dictum est. Quis autem transtulit in Latinum, quere in Prologo super Proverbia, ubi dicit Hieronymus se apud Hebreos hunc librum invenisse, non Ecclesiasticum, sed parabolas annotatum, cui coniuncti erant alii duo libri, quorum unus Ecclesiastes, alius Cantica Canticorum appellatur.
Numérotation du verset Sir. Prol.3686,5 
prol.| Salomon enim sicut tres libros composuit ; ita auctor huius libri tres composuit, quicumque fuerit ille, in materia, in numero et modo agendi consimiles. Hic igitur liber apud Grecos Panaretos, apud Hebreos parabole, apud Latinos Ecclesiasticus appellatur eo quod Ecclesie sit utilis sicut et Ecclesiastes. Per hos enim duos libros maxime instruitur Ecclesia. Differunt autem Ecclesiastes et Ecclesiasticus secundum nominis interpretationem. Nam Ecclesiastes Concionator interpretatur, quia quasi in Concilio totam Ecclesiam convocat ad contemptum mundi. Ecclesiasticus vero interpretatur Congregator sive Collector eo quod omnes virtutes in hoc libro sicut grana in horreo congregat. Quando vero hic liber legitur in Ecclesia, non Ecclesiasticus sed liber Sapientie nominatur, similiter et libri Salomonis. Omnes enim libri, de quorum auctoribus non est certum aut de quorum sanctitate non constat, cum leguntur in Ecclesia, nomine Sapientie intitulantur quia omnis veritas a Sapientia est. His notatis, primo illum Prologum Exponamus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Hugonis de Sancto Charo in Postilla super Ecclesiasticum prologus), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_Prol.3686)

Notes :