Capitulum 14

Numérotation du verset Sir. 14,1 

beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti
Numérotation du verset Sir. 14,2 

felix qui non habuit animi sui tristitiam
et non excidit ab spe sua
Numérotation du verset Sir. 14,3 

viro cupido et tenaci sine ratione est substantia et homini livido ad quid aurum
Numérotation du verset Sir. 14,4 

qui acervat ex animo suo iniuste aliis congregat et in bonis illius
alius luxuriabitur
Numérotation du verset Sir. 14,5 

qui sibi nequa est cui alii bonus erit et non iocundabitur in bonis suis
Numérotation du verset Sir. 14,6 

qui sibi invidet nihil est illo nequius et hec redditio est malitie illius
Numérotation du verset Sir. 14,7 

et si bene fecerit ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam
Numérotation du verset Sir. 14,8 

nequa est oculus
lividi et avertens faciem
et despiciens animam suam
Numérotation du verset Sir. 14,9 

insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis
non satiabitur donec consummet arefaciens animam suam
Numérotation du verset Sir. 14,10 

oculus malus ad mala et non satiabitur pane
et in tristitia erit super mensam suam
Numérotation du verset Sir. 14,11 

fili si habes benefac tecum et Deo bonas oblationes offer
Numérotation du verset Sir. 14,12 

memor esto quoniam mors non tardat et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi testamentum enim huius mundi morte morietur
Numérotation du verset Sir. 14,13 

ante mortem
benefac amico tuo et secundum vires tuas
exporrigens da pauperi
Numérotation du verset Sir. 14,14 

non defrauderis
a die bono et
particula diei boni1
1 diei boni] boni doni Weber
non te pretereat
Numérotation du verset Sir. 14,15 

nonne aliis relinques
dolores et labores tuos in divisione sortis
Numérotation du verset Sir. 14,16 

Da
et accipe
et iustifica animam tuam
Numérotation du verset Sir. 14,17 

ante obitum tuum operare iustitiam
quoniam non est apud inferos invenire cibum
Numérotation du verset Sir. 14,18 

omnis caro sicut fenum veterescit et sicut folium fructificans in arbore viridi
Numérotation du verset Sir. 14,19 

alia generat et alia deicit sic generatio carnis et sanguinis alia finitur et alia nascitur
Numérotation du verset Sir. 14,20 

omne opus corruptibile in fine deficiet et qui illud operatur ibit cum ipso
Numérotation du verset Sir. 14,21 

et omne opus electum iustificabitur
et qui operatur illud honorabitur
in illo
Numérotation du verset Sir. 14,22 

beatus vir qui in sapientia sua morietur
et qui in iustitia sua
meditabitur et in sensu
cogitabit circumspectionem Dei
Numérotation du verset Sir. 14,23 

qui excogitat vias illius
in suo corde et in absconsis illius
intelligens vadens post illum2
2 illum] illam Weber
quasi vestigator et in viis illius consistens
Numérotation du verset Sir. 14,24 

qui respicit per fenestras
et in ianuas illius
audiens
Numérotation du verset Sir. 14,25 

qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius
figens palum
statuet casulam suam
ad manus illius et requiescunt in casula eius bona per evum
Numérotation du verset Sir. 14,26 

statuet filios
suos sub tegimen illius et sub ramis illius morabitur
Numérotation du verset Sir. 14,27 

protegetur in subtegmine illius a fervore
et in gloria eius requiescet

Capitulum 14

Numérotation du verset Sir. 14,1 
marg.| Beatus vir, qui non est lapsus verbo ] etc. Hoc capitulum in quinque partitum est, Primo, agit Auctor de quatuor, que faciunt beatitudinem vie id est hominem beatum in via, scilicet modestia sermonis, letitia mentis, stabilitas in adversis et spes. Secundo, agit de avaritia, ibi, Viro cupido et tenaci. Tertio, agit de largitate, ibi : Fili, si habes, benefac tecum. Quarto de hominis nativitate, ibi : Omnis caro sicut fenum. Quinto de hominis felicitate, ibi : Beatus vir, qui in Sapientia morabitur. Premittens ergo signum maximum perfectionis dicit.
marg.| {m} Beatus vir, qui non est lapsus verbo ex ore suo ] Hoc est enim precipuum signum perfectionis. Unde Iac. 3.a. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir. Qui hanc perfectionem {3. 197ra} habuerit (infra Reg. 3.d. Crevit Samuel. et Dominus erat cum eo et non cecidit ex omnibus verbis eius in terram. Et Iob. labiis suis neque stultum quid contra Deum locutus est) talis dicitur beatus signo vel spe. Labitur autem quis verbo, cum aliquid inconsiderate, vel otiose, vel detractorie, vel adulatorie vel mendaciter loquitur quod vitare difficile est : et ideo perfectus est, qui non est, lapsus verbo ex ore suo. Ex quo labitur, qui cor suum habet in ore, sicut dicitur infra 21.d. in ore fatuorum cor eorum.
marg.| {a} Et non est stimulatus ] etc. vel in conscientia, delicti id est quem non remordet, vel tristificat conscientia pro delicto aliquo quasi dicat : ille est beatus, qui habet modestiam lingue et letitiam conscientie, que est gloria nostra, ut dicitur 2Cor. 10.c.
marg.| Unde sequitur
marg.| {b} Felix, qui non habuit animi sui tristitiam ] id qui non est per tristitiam, vel per acidiam in desperationem lapsus.
marg.| {c} Et non excidit a spe sua ] bona id est a bonis operibus, pro quibus sperantur eterna premia. A quibus excidit quis presumendo, desperando, perseverantiam, interrumpendo. Hec tristitia mala est, de qua dicitur infra 30.d. Tristitiam longe expelle a te : multos enim occidit tristitia et non est utilitas in illa. Et hoc est tertium quod diximus operari beatitudinem vie, scilicet stabilitas, sive constantia in adversis. Et quartum est spes quod tangitur, cum dicit : Et non excidit a spe sua, quasi dicat : ille beatus est, qui constantiam et spem retinet firmiter in adversis. Sequitur.
marg.| {d} Viro cupido ] etc. Secunda pars capituli ; ubi agitur de avaritia, quam detestando dicit esse pestem excruciantem avarum, ne consequatur fructum laboris sui : sicut dicitur Eccles. 5.b. Qui amat divitias, fructum non capiet ex eis. Dicit ergo.
marg.| {d} Viro cupido ] ut acquirat.
marg.| {e} Et tenaci ] ut acquisita retineat.
marg.| {f} Sine ratione est substantia ] acquisita et retenta id est ubi cupidus et tenax sine ratione acquirit et sine ratione retinet acquisita, est contra rationem. Ratio enim bene disposita dictat ideo concessa temporalia, ut indigentibus dispensentur. Propter quod scriptum est. Ps. 111. Dispersit dedit pauperibus, iustitia eius manet in seculum seculi. Non dicit misericordia, sed iustitia : quia eleemosynam erogare pauperi, potius est reddere suum, quam dare alienum.
marg.| {g} Et homini livido ad quid aurum ] conceditur, vel permittitur, cum non possit ex eo emere sapientiam ? sicut dicitur Prv. 26.c. Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit ? nec etiam eo uti possit, sicut dicitur Eccl. 6.a. Est aliud malum quod vidi sub Sole et quidem frequens apud homines ; vir, cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem et nihil deest anime sue ex omnibus, que desiderat : nec tribuit ei potestatem Deus, ut comedat ex eo ; sed homo extraneus vorabit illud. Ad quid igitur aurum datur avaro ? Respondeo. Ut illud videat. Eccl. 5.c. Quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis, Item ut se coinquinet et animam suam damnet. Hab. 2.b. Ve qui multiplicat non sua et congregat contra se densum lutum. Item ut idolum sibi faciat. Os. 8.a. Argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. Item ut satiatus evomat illud Iob. 20.b. Divitias, quas devoravit, evomet : et de ventre eius extrahet eas Deus. Item ut ferat testimonium contra seipsum et comedat carnes eius Iac. 5.a. Aurum et argentum vestrum eruginavit : et erugo eorum erit vobis in testimonium : et {3. 197rb} manducabit carnes vestras sicut ignis. Item ad damnationem suam, nisi bene dispenset, Mt. 16.d. Quid prodest homini si universum mundum lucretur ; anime vero sue detrimentum patiatur ? Item ne in eo confidat. Bar. 3.b. Ubi sunt Principes, qui argentum thesaurizant et aurum, in quo confidunt homines ? Propter hec omnia dicitur, infra 31.a. Multi dati sunt in auri casus et facta est in specie ipsius perditio illorum.
marg.| {h} Qui acervat ex animo suo ] id est affectu studioso.
marg.| {i} Iniuste ] id est in damnum proximi, vel animo retinendi : quod non caret culpa, licet opere non impleatur.
marg.| {k} Aliis congregat ] quos ignorat, sicut dicitur Ps. 38. Thesaurizat et ignorat, cui congregat ea. Iob. 27.c. Si comportaverit quasi terram argentum et sicut lutum preparaverit vestimenta ; preparabit quidem, sed Iustus vestietur illis et argentum innocens dividet. Eccl. 2.d. Renuntiavitque cor meum ultra laborare sub Sole : Nam cum alius laboret in sapientia et doctrina et sollicitudine : homini otioso acquisita dimittit, qui in eis voluptuose vivit. Unde sequitur hic.
marg.| {l} Et in bonis illius ] ut custodis, non ut domini.
marg.| {m} Alius luxuriabitur ] Sicut accidit Rhemis, ubi quidam usurarius nummos suos numerabat : et audita est vox in persona nummorum : Omnes hic sumus, sed cum Galthero Budello sumus : Et non multo tempore post, mortuus est usurarius ; et Galtherus duxit uxorem eius et habuit pecuniam. Et hoc est quod dicitur Lc. 12.c. Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te etc. Hieronymus : Sudor mortui, delitie sunt viventis.
marg.| {n} Qui sibi nequam est ] fructum laborum suorum sibi subtrahens, ut avarus, qui non audet comedere, ne decrescat acervus.
marg.| {o} Cui alio bonus erit ? ] Nulli ex intentione, sed preter intentionem bonus est illis, quibus remanent divitie : et Demonibus, quibus immolat animam : et vermibus, quibus nutrit carnem. Unde supra 10.b. Cum morietur homo, hereditabit serpentes et bestias et vermes.
marg.| {p} Et non iucundabitur in bonis suis ] quia eis uti noluit, vel de eis comedendo, vel aliis distribuendo.
marg.| {q} Qui sibi invidet ] ut avarus dolens, si de bonis propriis utatur, subtrahens sibi necessaria.
marg.| {r} Nihil est illo nequius ] quia invidia est fera pessima, que devoravit Ioseph, Gn. 37.g.
marg.| {s} Et hec redditio est malitie illius ] avari, vel invidi : quia utrumque vitium subiectum suum torquet in presenti : Nam putredo ossium invidia : Prv. 14.d. Et avaritia intima cordis in terram proiicit, sup. 10.b.
marg.| {t} Et si benefecerit ] aliquando alios invitando.
marg.| {u} Ignoranter ] id est indiscrete facit, pro uno preparans quod sufficit tribus.
marg.| {x} Et non volens ] id est non ex mera voluntate ; sed ex erubescentia, vel ex timore. Et hic est modus avari, ut nomen avaritie fugiat, quandoque ad horam prodigalitatem incurrit.
marg.| {y} Et in novissimo manifestat malitiam suam ] id est avaritiam, facto, vel dicto, vel vultu dolorem effundit de expensis, quas fecit, vel nimis avare vivendo, ut restituatur acervus ; vel nimis cupide acquirendo.
marg.| {z} Nequam est oculus invidi ] omnibus habentibus divitias invidens. Oculus mens, vel intentio cordis, quibus prebet ministerium cupiditati. Unde et avaritia, concupiscentia oculorum dicitur 1Io. 2.c. Vel sic. [Nequam est oculus invidi id est avari.
marg.| {a} Et avertens faciem suam ] id est quia avertit faciem suam a paupere, ne in eum faciat misericordiam.
marg.| {b} Et despiciens animam suam ] et ideo nequam : quia despicit animam suam in hoc quod non facit misericordiam ut misericordiam consequatur. Prv. 28.d. Qui despicit deprecantem, sustinebit penuriam. Vel sic : Nequam est oculus invidi : quia dolet de bono alterius.
marg.| {a} Et avertens faciem suam ]  a b ono alterius quod non potest videre sine magno dolore.
marg.| {b} Et despiciens animam suam ] continuo affligens eam. Senec. Vellem, ut omnes invidi oculos haberent in omnes civitates, ut omnium felicitatibus torquerentur ;
marg.| {c} Insatiabilis oculus cupidi in partem iniquitatis ] id est in partem inique inequalitatis, ut scilicet ipse superabundet et alii egeant. Hec est iniquitas id est iniqua inequalitas, de qua Lc. 16.c. Facite vobis amicos de Mammona iniquitatis.
marg.| {d} Non satiabitur, donec consummet iniustitiam ] id est donec impleat iniustam avaritiam suam. Quod numquam erit Ec. b. Avarus non implebitur pecunia. Prv. 13.d. Iustus comedit et replet animam suam, venter autem impiorum insaturabilis.
marg.| {e} Arefaciens animam suam ] id est sine humore gratie, {3. 197va} aridam faciens ardore cupiditatis, desiccans et preparans ad incendium eternum, ut rusticus desiccat ligna, ut melius ardeant. Is. 33.b. Spiritus vester, ut ignis vorabit vos et erunt populi quasi de incendio cinis, spine congregate ibi comburentur.
marg.| {a} Oculus ] id est mens avari.
marg.| {b} Ad mala ] facienda cogitat, sc. quomodo possit multas divitias acquirere quod est malum sibi et malum proximo Ps. 9. Sedet in insidiis cum divitibus in occulto etc.
marg.| {c} Et non satiabitur ] quia non habet fundum quasi saccus pertusus.
marg.| {d} Pane ] materiali, vel spirituali id est refectione gratie, doctrine et glorie. Hoc enim triplici pane vescuntur filii Dei. Unde et quidam petebat, eos ab amico Lc. 11.a. Amice, commoda mihi tres panes. etc. Et in tristitia : quia videt se et sua comedi. In aliena mensa non tristatur : quia nihil expendit. Contra quod dicitur infra 35.b. In omni dato hilarem fac vultum tuum. Vel quod dicit : in tristitia erit : refertur ad futurum, quando propria consumetur egestate, vel non aggregabitur Sanctis gaudentibus et epulantibus in gloria. Is. 65.b. Ecce servi mei comedent et vos esurietis : ecce servi mei bibent et vos sitietis : et ecce servi mei letabuntur et vos confundemini.
marg.| {f} Fili, si habes ] Tertia pars capituli, ubi damnata avaritia, hortatur ad largitatis virtutem avaritie oppositam. Sicut enim avarus sibi nequam est et nulli bonus id est misericors, sic e converso largus sibi iustus est, tribuens sibi rationabiliter necessaria : et indigentibus bonus id est misericors. Et hoc est quod hortatur hic Auctor.
marg.| {f} Fili, si habes ] divitias.
marg.| {g} Benefac tecum ] id est necessaria vite tibi impende : Unde infra 30.d. Miserere anime tue placens Deo.
marg.| {h} Et Deo dignas oblationes offer ] pauperibus propter Deum erogando secundum eorum egestatem et tuam facultatem. Tb. 4.b. Quomodo potueris, ita esto misericors : si multum tibi fuerit, abundanter tribue, si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. Et quia ad misericordiam multum excitat memoria mortis.
marg.| {i} Memor esto, quoniam mors non tardat ] post quam nemo poterit utiliter operari. Unde Io. 9.a. Operamini, dum dies est : venit enim nox, quando non licet operari Eccl. 9.c. Quodcumque potest manus tua, instanter operare : quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas infra 38.c. Memor esto iudicii mei ; sic erit et tuum : mihi heri et tibi hodie.
marg.| {k} Et testamentum inferorum ] id est promissio, vel hereditas infernalis, vel pactum descensus ad limbum, vel infernum quod dimisit Adam filiis suis quasi testamentum eternum.
marg.| {l} Quia demonstratum ] per sacram Scripturam. Is. 30.g. Preparata est ab heri Tophet, a Rege preparata profunda et dilatata. Iob. 30.c. Scio, quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi. Et ne aliquis crederet quod testamentum infernale terminabile sit, sicut est testamentum huius mundi : dicit Auctor quod non.
marg.| {m} Testamentum enim huius mundi ] id est hereditas mundana, que testamento delegatur, vel felicitas terrena, quam mundus suis filiis pollicetur.
marg.| {n} Morte morietur ] id est cito deficiet, quasi dicat : pena inferni, quam Deus comminatur, semper durabit ; sed prosperitas temporalis, quam mundus suis filiis duraturam pollicetur mendaciter, cito deficiet. Unde Prv. 20.c. Hereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit, Gregorius {3. 197vb} Momentaneum est quod delectat ; eternum quod cruciat.
marg.| {o} Ante mortem ] id est dum tempus est bene operandi.
marg.| {p} Benefac amico tuo ] id est Christo, qui dicit Io. 15.b. Vos amici mei estis. Ct. 5.d. Talis est dilectus meus : et ipse est amicus meus. Vel pauperis propter ipsum. Lc. 16.c. Facite vobis amicos de mammona iniquitatis.
marg.| {q} Et secundum vires suas ] id est secundum facultatem suam.
marg.| {r} Exporrigens ] id est extra te porrigens manum tuam et extendens.
marg.| {s} Da pauperi ] hilariter, velociter, abundanter, frequenter. Hilariter : quia hilarem datorem diligit Deus. 2Cor. 9.b. Unde infra 35.b. In omni dato hilarem fac vultum tuum. Velociter : quia qui cito dat, bis dat. Sen. Quantum addis more, tantum subtrahis gratie. Unde Prv. 3.d. Ne dicas amico tuo : vade et revertere : cras dabo tibi : cum statim possis dare. Abundanter 2Cor. 8.c. Vestra abundantia illorum inopiam suppleat : ut illorum abundantia vestre inopie sit supplementum, ut sit equalitas. Frequenter Lc. 6.e. Omni petenti te tribue. Eccl. 9.b. Oleum de capite tuo non deficiat. Per hoc autem quod dicit, exporrigens, sugillat quosdam superbos, qui manu propria dare eleemosynam erubescunt. Quibus dicit Dominus, Mt. 12.b. Extende manum tuam. Et quosdam carnales, qui eleemosynam suam tantum parentibus carnalibus largiuntur. Contra quos dicitur Lc. 6.e. Omni petenti te tribue. Et Is. 8.c. Frange esurienti panem tuum.
marg.| {t} Non defrauderis a die bono ] differendo confiteri, vel penitere, vel benefacere in omni tempore presenti : quod dicitur dies bonus ; quia utile est ad merendum vitam eternam. 2Cor. 6.a. Ecce tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Unde Gal. 6. Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes. Vel sic.   Non defrauderis a die bono ] id est non evacues tibi meritum boni operis gloriando : quod est osculari manum suam et iniquitas maxima et negociatio apud Deum, Iob. 31.c. Vel sic. Non defrauderis a die bono id est festivo, quin in illo precipue bona facias et a malis caveas. Ex. 20.b. Memento, ut diem Sabbati sanctifices, Gal. sic.   Non defrauderis a die bono ] id est a die eternitatis, qui est dies bonorum.
marg.| {u} Et ] ideo ut illum invenias, particula boni diei non te pretereat torpentem et otiosum. Illum enim tempus preterit, quem otiosum dimittit quasi dicat : nulla sit hora vacua a bono opere. Gravis enim est iactura temporis : quia recuperari non potest. Et sicut non perit capillus de capite ; sic non perit momentum de tempore, quando oporteat rationem reddere, qualiter sit expensum. Ideo Apostolus dicit Eph. 5.d. Videte, fratres, quomodo caute ambuletis etc.
marg.| {x} Nonne aliis relinques dolores et labores tuos ] id est divitias, quas cum labore et dolore congregasti ; quasi dicat : melius est ea dare pauperibus propter Deum, quam relinquere ignotis successoribus.
marg.| {y} In divisione sortis da et accipe ] id est in divisione hereditatis paterne cum fratribus tuis da illis partem tuam.
marg.| Vel sic.
marg.| {y} In divisione sortis ] id est in dividendo et distribuendo bona tua, que sortitus es.
marg.| {z} Da ] pauperibus eleemosynam.
marg.| {a} Et accipe ] coronam eternam. Lc. 6.f. Date : et dabitur vobis.
marg.| Vel sic.
marg.| {y} In divisione sortis ] id est gratie, vel scientie, quam a Deo sortitus es : Iuxta illud Prv. 16.d. Sortes mittuntur in sinum id est gratia in mentem, sed a Domino temperantur : quia dat pro fructibus, prout vult.
marg.| {z} Da et accipe ] da usum et accipe premium : da doctrinam et accipe coronam. Vel da victum temporalem Predicatoris et accipe ab eo victum spiritualem in ratione dati et accepti. Unde Gal. 6. Communicet autem is, qui cathechizatur verbo, ei, qui se cathechizat in omnibus bonis. Phil. 4.c. Nulla Ecclesia communicavit mecum in ratione dati et accepti, nisi vos soli.
marg.| {b} Et iustifica animam tuam ] id est munda per penitentiam et confessionem.
marg.| {c} Ante obitum tuum ] id est ; dum vivis, fac opera iustitie.
marg.| {d} Quoniam non est ] etc. id est opera iustitie, quibus anima reficitur : vel refectionem gratie, vel sapientie, vel consolationis eterne. Unde Eccl. 6.e. Quodcumque potest manus tua, instanter operare : quia nec opus, nec ratio etc. De hoc cibo dicitur. Io. 6.c. Operamini non cibum qui perit ; sed qui permanet in eternum.
marg.| {e} Omnis caro ] etc. id est omnis homo cito deficiet ; sicut fenum cito siccatur. Is. 40.b. Omnis caro fenum et omnis gloria eius quasi flos feni.
marg.| {f} Et sicut folium fructificans in arbore viridi ] id est fructum tegens, vel fructificans id est crescens ; sic est omnis caro id est homo. Unde Glossa Sicut fenum in terra, vel folium in arbore nascitur, crescit, virescit, siccatur, deiicitur ; ita caro nostra nascitur, ex progenie parentum, crescit in infantia et pueritia et florescit in adolescentia, maturescit in iuventute, arescit in senectute, deiicitur in morte.
marg.| {g} Alia generantur et alia deiiciuntur ] id est dum quedam nascuntur, quedam moriuntur : et dum quedam crescunt ; alia decidunt.
marg.| {3. 198ra} {a} Sic generatio ] etc. id est generatio hominum et animalium.
marg.| {b} alia finitur ] etc. Unde Eccl. 1.a. Generatio preterit et generatio advenit. Generatio carnis, dicitur ad differentiam generationis spiritualis, que non finitur ; sed permanet in eternum. De qua dicit Ps. 111. Generatio rectorum benedicetur.
marg.| {c} Omne ] etc. tendens et ducens ad corruptionem id est omne malum.
marg.| {d} In fine ] id est deficere faciet remunerationem vite eterne.
marg.| {e} Et qui illud ] etc. in infernum. Dici videtur potius. Et opus ibi cum operante. Iuxta illud Apc. 14.c. Opera enim illorum sequuntur illos. Solutio, quia propter opera ibit homo in infernum, dicitur hic. Qui illud operatur, ibit cum illo : quia vero opera ex libero arbitrio sunt, dicitur Ap. 14.c. Opera illorum sequuntur illos. Et ita simul ardebunt in inferno et opus et opifex eius. Unde infra 27.a. Conteretur cum delinquente delictum. Sap. 14.b. Quod factum est, cum illo, qui fecit, tormenta patietur.
marg.| {f} Et omne ] etc. id est omne opus virtutis quod est opus Electorum proprium.
marg.| {g} Iustificabitur ] id est iustum esse monstrabitur, quando mercedem iustitie recipiet.
marg.| {h} Et qui operatur ] etc. id est pro illo. Honor autem iste in hoc est quod filii Dei nominabuntur et erunt etiam heredes regni. Unde Sap. 5.a. Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei et inter Sanctos sors illorum est.
marg.| {i} Beatus vir ] Quinta pars capituli, ubi agitur de eo quod consummat felicitatem hominis in via id est de meditatione legis et sapientie assidua. Unde dicit. Beatus vir, hic ut viator : in futuro, ut comprehensor : hic ut viator, non solum spe, sed et quedam rei pregustatione.
marg.| {k} Qui sapientia ] celi, que desursum est : non mundi, que terrena est, vel carnis, que animalis est ; vel diaboli, que diabolica est.
marg.| {l} Morabitur ] legis meditatione et temporis impletione.
marg.| {m} Et qui iustitia ] ad faciendam eam non solum dicendam. Non enim qui iustitiam docet, iustus est ; sed qui iustitiam facit, est autem iustitia, ut dicit Alcuinus, animi nobilitas unicuique tribuens propriam dignitatem. Superiori reverentiam, pari concordiam minori disciplinam, Deo obedientiam tibi sanctimoniam, inimicis patientiam, miseris compassionem operosam.
marg.| {n} Et in sensu cogitabit ] id est in intellectu mentis.
marg.| {o} Circumspectionem Dei ] id est quod Deus circumspicit omnia, etiam abscondita cordis. Unde Prv. 16.a. Omnes vie hominum patent oculis Domini. Qui hec cogitat necessario trahitur a peccato et animatur ad bonum. Unde Boethius. Magna indicta est nobis necessitas bene agendi, qui cuncta gerimus ante oculos Iudicis cuncta cernentis. Hbr. 4.d. Non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius : omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo.
marg.| {p} Qui excogitat ] id est precepta eius, opera eius iudicia eius : quibus omnibus imus ad ipsum et ipse ad nos. Nos ad ipsum, faciendo, operando ; ipse ad nos amando, flagellando.
marg.| {q} Et in absconsis illius ] id est in celestibus Sacramentis.
marg.| {r} Intelligens ] id est intellectus dono intus legens, qui altiora, penetrat, ut dicit Gregorius.
marg.| {s} Vadens post illum ] imitando per vitam.
marg.| {t} quasi investigator ] per fidem donec veniat ad apertam visionem.
marg.| {u} Et in viis illius consistens ] id est simul stans corde et opere.
marg.| {x} Qui respicit per fenestras illius ] id est per novum et vetus testamentum, que sunt fenestre per quas respexit nos Dominus illuminando : per quas nos debemus illum respicere credendo. Qui igitur respicit oculis mentis per fenestras illius, credendo omnibus, que ibi dicuntur, beatus est.
marg.| {y} Et in ianuis illius audiens ] aure cordis id est in fide Trinitatis, vel in Ecclesia militanti, que est ianua Ecclesie triumphantis ; vel in ianuis audit, qui Predicatoribus Christi obedit, de quibus dicitur Is. 60.b. Qui sunt isti, qui ut nubes volant et quasi columbe ad fenestras suas ? Per istas fenestras intromisit radios suos Sol iustitie Christus Deus noster in domum Ecclesie. Per has fenestras qui respicit id est qui sursum aspicit, audiet in ianuis Sponsi in die iudicii et in die mortis illam iucundam vocem Sponsi. Venite benedicti, {3. 198rb} etc. Mt. 25.c. Item beatus est.
marg.| {z} Qui requiescit in spe vel   quiete pectoris ] {a}   Iuxta domum illius ] id est iuxta sacram Scripturam, in qua tegitur domus et celatur Ecclesia superficie littere.
marg.| {b} Et in parietibus illius ] id est in duobus Testamentis.
marg.| {c} Figens palum ] id est scribendi et addiscendi studium, quasi dicat : ille beatus est, qui diligenter studet in sacra Scriptura. Unde Ps. 1. Beatus vir, qui non abiit etc. sed in lege Domini voluntas eius etc. Vel domus Sapientie Ecclesia militans De qua dicitur in Ps. 83. Beati qui habitant in domo tua, Domine. Parietes eius duo populi conversi ad fidem coniuncti in uno angulari lapide Christo Iesu. Eph. 2.c. Palus est Christus fixus in medio Ecclesie, ubi perditi inveniuntur : De quo dicitur Is. 22.g. Figam illum paxillum in loco fideli : et erit in solium glorie domus patris sui : et suspendam super eum omnem gloriam domus eius, vasorum diversa genera. De hac ergo domo sic exponitur.
marg.| {z} Qui requiescit iuxta domum illius ] id est qui vivit in pace iuxta precepta et institutiones Ecclesie.
marg.| {b} In parietibus illius ] id est in duobus populis, vel in duobus generibus hominum, qui sunt in Ecclesia id est penitentes et innocentes
marg.| {c} Figens palum ] id est crucem, vel crucifixum firma fide credens : Ille, inquam, beatus est beatitudine vie. Item domus Sapientie Ecclesia triumphans : De qua dicitur in Ps. 121. Leratus sum in his que dicta sunt mihi : In domum Domini ibimus. Parietes eius sunt duo chori id est chorus Angelorum et chorus hominum electorum. Palus iste Christus, qui est lignum vite in medio paradisi. Apc. 2.b. Et de hac domo sic exponitur.
marg.| {z} Qui requiescit iuxta domum illius ] id est qui credit firmiter et contemplatur suaviter gaudia Paradisi.
marg.| {b} Et in parietibus illius figens palum ] id est Angelorum et hominum firmamentum ponens, dicitur, ille beatus est. De qualibet istarum trium domorum, dicitur Prv. 9.a. Sapientia edificavit sibi domum excidit columnas, septem id est septem artes, septem Sacramenta septem dona.
marg.| {d} Statuet casulam suam ] id est domunculam suam, non palatiorum, vel turrium edificia.
marg.| {e} Ad manus illius ] id est imitationem Sapientie id est Christi, qui et nec domum habuit, ubi caput reclinaret, nisi Virginis uterum, presepe iumentorum, Crucis patibulum, sepulchrum mutuatum.
marg.| {f} Et requiescent in casula illius ] id est in domo sapientie.
marg.| {g} Bona per evum ] id est Electi in eternum : Vel casulam suam, dicit mundam et humilem conscientiam, in qua bene quiescit vir iustus, ad manus illius id est secundum donum et operationem Sapientie et talis beatus est. Secundum Glossa per casulam accipitur insula, per quam intelligit Sacerdotii dignitatem, vel docendi auctoritatem, quam habet ad manus illius id est opera sua, iuxta opera Sapientie, quasi dicat : ille bonus Sacerdos est et bonus Doctor, qui verbo et exemplo instruit Ecclesiam sicut Christus. Et talis.
marg.| {h} Statuet filios suos ] id est subditos, vel discipulos.
marg.| {i} Sub tegmine illius ] id est sub documentis Sapientie, vel sub protectione Sapientie et vel mandatorum custodia, que protegit contra hostes spirituales.
marg.| {k} Et sub ramis illius ] id est sub documentis Sapientie.
marg.| {l} Morabitur ] meditando, faciendo.
marg.| {m} Protegetur tegmine illius ] id est sub protectione illius id est sub misericordia Sapientie protegente.
marg.| {n} A fervore ] id est a furore inimicorum, vel a furore vitiorum, vel a districtione futuri iudicii.
marg.| {o} Et in gloria eius ] id est vitam eternam per Sapientiam habebit. Unde Ps. 83. Beati, qui habitant in domo tua, Domine etc. Hoc erit bonum thema in festo Beati Augustini vel Dionysii vel Hilarii.
marg.| {z} Qui requiescit in domo Sapientie id est in sacre Scripture meditatione etc. quod fecit Augustinus qui assiduus fuit in meditatione sacre Scripture, ubi erat tota requies sua.
marg.| {b} Et in parietibus illius ] id est in duobus Testamentis exponendis et intelligendis.
marg.| {c} Figens palum ] id est diligens studium.
marg.| {d} Statuet ] etc. Sapientie, quia dignitatem Sacerdotii sui confirmavit, operando iuxta exempla et documenta Christi.
marg.| {f} Et req. ] etc. eius per evum id est ipse modo requiescit in gloria, quam promeruit, pro administratione sui Sacerdotii.
marg.| {h} Et statuet ] etc. id est Canonicos sub certa regula {3. 198va} vivendi collocavit, que protegit eos contra hostes etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_14)

Notes :