Capitulum 25

Numérotation du verset Sir. 25,1 

In tribus placitum est spiritui meo que sunt probata coram Deo et hominibus
Numérotation du verset Sir. 25,2 

concordia fratrum et amor proximorum
et vir et mulier sibi consentientes
Numérotation du verset Sir. 25,3 

tres species odivit anima mea et aggravor valde anime illorum
Numérotation du verset Sir. 25,4 

Pauperem
Superbum
et divitem
Mendacem
et senem fatuum
et insensatum
Numérotation du verset Sir. 25,5 

in iuventute tua non congregasti et quomodo invenies eam in senectute tua
Numérotation du verset Sir. 25,6 

quam speciosum canitie iudicium
et presbyteris cognoscere consilium
Numérotation du verset Sir. 25,7 

quam speciosa veteranis sapientia et gloriosis intellectus et consilium
Numérotation du verset Sir. 25,8 

corona senum multa peritia et gloria illorum timor Dei
Numérotation du verset Sir. 25,9 

novem insuspicabilia cordis magnificavi et decimum dicam in lingua hominibus
Numérotation du verset Sir. 25,10 

homo qui iocundatur in filiis
vivens et videns
subversionem inimicorum
Numérotation du verset Sir. 25,11 

Beatus
qui inhabitat cum muliere sensata
et qui
in lingua sua non est lapsus
et qui
non servivit indignis se
Numérotation du verset Sir. 25,12 

beatus qui
invenit amicum verum
et qui
enarrat iustitiam auri audienti
Numérotation du verset Sir. 25,13 

quam magnus qui
invenit sapientiam et scientiam
Sed
non est super timentem Deum
Numérotation du verset Sir. 25,14 

timor Dei super omnia superposuit
Numérotation du verset Sir. 25,15 

beatus cui donatum est habere timorem Dei qui tenet illum cui assimilabitur
Numérotation du verset Sir. 25,16 

timor Dei initium dilectionis eius fidei autem initium agglutinandum est ei
Numérotation du verset Sir. 25,17 

omnis plaga tristitia cordis est et omnis malitia nequitia mulieris est
Numérotation du verset Sir. 25,18 

et omnem plagam et non plagam videbit cordis
Numérotation du verset Sir. 25,19 

et omnem nequitiam et non nequitiam mulieris
Numérotation du verset Sir. 25,20 

et omnem obductum
et non obductum odientium
Numérotation du verset Sir. 25,21 

et omnem vindictam et non vindictam inimicorum
Numérotation du verset Sir. 25,22 

non est caput nequius super caput colubri
Numérotation du verset Sir. 25,23 

et non est ira super iram inimici commorari leoni et draconi placebit quam habitare cum muliere nequa
Numérotation du verset Sir. 25,24 

nequitia mulieris
immutat faciem eius
et obcecabit vultum suum tamquam ursus et quasi saccum ostendit in medio proximorum eius
Numérotation du verset Sir. 25,25 

et audiens suspirabit modicum
Numérotation du verset Sir. 25,26 

brevis malitia super malitiam mulieris sors peccatorum cadat super illam
Numérotation du verset Sir. 25,27 

ascensus arenosus in pedibus veterani sic mulier linguata homini quieto
Numérotation du verset Sir. 25,28 

ne respicias
in mulieris
speciem et non concupiscas mulierem in specie
Numérotation du verset Sir. 25,29 

Mulieris
Ira
et irreverentia
et confusio magna
Numérotation du verset Sir. 25,30 

mulier si primatum habeat contraria est viro suo
Numérotation du verset Sir. 25,31 

cor humile
et facies tristis
et plaga mortis
mulier nequa
Numérotation du verset Sir. 25,32 

Manus
debiles et genua dissoluta
mulier que non beatificat virum suum
Numérotation du verset Sir. 25,33 

a muliere initium factum est peccati et per illam omnes morimur
Numérotation du verset Sir. 25,34 

non des aque tue
Exitum
nec modicum nec mulieri
nequa veniam prodeundi
Numérotation du verset Sir. 25,35 

si non ambulaverit ad manum tuam
et confundet te in conspectu inimicorum
Numérotation du verset Sir. 25,36 

a carnibus tuis
abscide illam ne semper te abutatur

Capitulum 25

Numérotation du verset Sir. 25,1 
marg.| In tribus placitum est etc. In precedenti capite actum est de sancta muliere id est Beata Virgine, vel Sapientia Dei. In hoc capitulo agitur de non sancta id est Synagoga, vel heretica pravitate. Et primo agit de concordia, que est una bona mulier. Secundo de discordia, que est valde mala et odiosa mulier, ibi : Omnis plaga tristitia cordis etc. Dicit ergo.
marg.| {p} In tribus placitum est spiritui meo ] id est tria placent spiritui meo et multo plura, sed hec specialiter.
marg.| {q} Que sunt probata ] id est approbata coram Deo et hominibus.
marg.| {r} Concordia fratrum ] carnalium, vel spiritualium. Que in tribus consistit, in uniformi habitu, victu et sensu, Prv. 18.c. Frater, qui iuvatur a fratre, quasi civitas firma.
marg.| {s} Et amor proximorum ] loco, sanguine, professione, natura.
marg.| {t} Et vir et mulier sibi consentientes ] in bono.
Numérotation du verset Sir. 25,mystice 
marg.| marg.|Mystice. Vir, superior ratio, mulier, inferior. Hi si in timore Dei et dilectione sibi consenserint, quicquid petierint fiet eis. Unde Mt. 18.c. Dico vobis quod si duo ex vobis consenserint de omni re, quam petierint, fiet eis a Patre meo, qui in celis est.
marg.| {3. 222ra} {a} Tres species ] id est tria genera hominum peccatorum.
marg.| {b} Odivit anima mea ] id est ratio vel voluntas, vel potius rationalis voluntas mea.
marg.| {c} Et aggravor valde anime illorum ] quia mihi contraria sentiunt et cupiunt.
marg.| {d} Pauperem superbum ] ad litteram quia eo nihil intolerabilius.
marg.| {e} Et divitem mendacem ] qui non solvit promissa cum possit et qui bonis sibi a Deo concessis abutitur.
marg.| {f} Et senem fatuum et insensatum ] qui propter tempus deberet esse sapiens ; quia in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia. Iob. 12.b.
Numérotation du verset Sir. 25,mystice 
marg.| hec tria ad diabolum referuntur qui pauper est virtutibus et omni bono ; et tamen superbus. Iob. 41.d. Ipse est Rex super universos filios superbie. Ipse est dives promissione et mendax solutione. Io. 8.f. Cum loquitur mendacium ex proprio loquitur, quia mendax est et pater eius. Ipse est senex. Iob. 40.c. Ipse est principium viarum Domini. Et tamen fatuus ; quia ad sui damnationem suadet aliis malum. Item
Numérotation du verset Sir. 25,mystice 
marg.| Mystice. Pauper superbus, caro lasciviens indigens alimentis, indumentis, elementis, hic dirimit concordiam fratrum. Dives mendax, mundus est : dives quidem est : quia omnia tempora sua sunt ; Et mendax, quia pellere promittit egestatem et ipse auget. Os. 12.a. Ephraim pascit ventum et sequitur estum, tota die mendacium et vastitatem multiplicat, hic destruit ventum, vel amorem proximorum. Senex fatuus est diabolus ; senex, quia primus inter creaturas Dei est. Fatuus, quia bona, que habuit non servavit ; vel quia bona male sapiunt ei. Hic perturbat sensum viri et mulieres. Hic dicitur fatuus simul et insensatus, intellectu insensatus, in affectu fatuus. Item pauper superbus, dives mendax, senex fatuus est hypocrita. Pauper in veritate, dives in ostensione, senex in exteriori conversatione, superbus mente, mendax ficta simulatione, fatuus et insensatus sui et aliorum deceptione.
marg.| {g} Que in iuventute tua non congregasti, quomodo in senectute tua invenies ? ] Nullo modo Rabanus Qui in iuventute non discit Sapientiam, in senectute non habet fructum eius. Unde Pr. 20.a. Egestatem operata est manus remissa ; manus autem fortium parat divitias. Item Pr. 20.a. Propter frigus arare noluit, mendicabit ergo estate et non dabitur ei. Ideo dicitur sup. 6.b. Fili, a iuventute tua excipe doctrinam et usque ad canos invenies Sapientiam.
marg.| {h} Quam speciosum caniciei Iudicium ] id est quam decens et quam honestum est canum caput habere discretionem.
marg.| {i} Et Presbyteris cognoscere consilium ] quam speciosum est, supple id est scire consulere aliis. Rabanus Audiant hoc Presbyteri et Ecclesiarum prepositi : quia non licet eis ignorare legis scientiam et sapientiam.
marg.| {k} Quam speciosa veteranis sapientia et gloriosus intellectus et consilium ] id est quam speciosos et quam gloriosos efficit Sapientia et intellectus et consilium veteranos, ad litteram. Sicut.n. bene sedet gemma in auro ; sic sapientia in capite cano. Iob. 12.b. In antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia. Unde et sequitur.
marg.| {l} Corona senum multa peritia ] id est abundans scientia est causa corone glorie senibus, vel etiam exaltationis et honoris in presenti, secundum quod dicitur Prv. 1.a. Intelligens gubernacula possidebit.
marg.| {m} Et gloria illorum ] id est causa glorie illorum.
marg.| {n} Timor Dei ] id est timor, quo timetur Deu, ut Deu, vel { 222rb } qui datur a Deo. Ecce inque dona Spiritus sancti tangit hic Auctor. Sapientiam, intellectum consilium, scientiam et timorem. Alia duo, scilicet fortitudinem et pietatem non exprimit, sed donum fortitudinis comprehendit sub glorioso intellectu, non est enim gloriosus intellectus, sed valde ingloriosus, quem non roborat animi et operum fortitudo. Unde dicit Int. Intellectus bonus omnibus facientibus eum. Pietatem similiter comprehendit sub multa peritia. Scientia enim non est multa, sive abundans peritia, cui non pietas sociata. Vult ergo Auctor dicere quod decens est, ut senex septem donorum usibus studeat emicare, ut possit dici veraciter illud. Is. 4.a. In die illa id est in tempore senectutis, apprehendent septem mulieres virum unum, qui in iuventute fuit dispersus in multa.
marg.| {o} Novem insuspicabilia cordis ] id est que ad cor pertinent, vel que cor non potest suspicari, que sunt ab omni suspicione falsitatis aliena.
marg.| {p} Magnificavi ] id est magna iudicavi.
marg.| {q} Et decimum dicam in lingua ] id est aperte.
marg.| {r} Hominibus ] rationem habentibus.
marg.| Primum est pietas, que facit letanter operari bonum. Unde Ps. 111. Iucundus homo, qui miseretur et commodat.
marg.| Secundum est zelus quo fit victoria vitiorum.
marg.| Tertium est castigatio carnis, que pacem facit inter rationem et sensualitatem, que iugem habent discordiam Gal. 5.c. Caro concupiscit adversus Spiritum et spiritus adversus carnem. Sed debet caro castigari, ut subiiciatur spiritui et fiat pax. Unde Gn. 3.c. dicit Dominus mulieri. Sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui.
marg.| Quartum est modestia sermonis. Quintum est magnanimitas, qua quis magna facere, vel pati audet, ut non serviat diabolo, vel peccato. Sextum est fidelis amicitia, que in solo amore consistit. Septimum est prudentia, sive discretio doctrine, qua quis considerat et attendit, quid et cui loquatur.
marg.| Octavum est sapientia contemplandi. Nonum est scientia operandi, hec sunt novem insuspicabilia id est ab omni mala suspicione aliena.
marg.| Decimum autem quod lingua dicetur, est timor Dei, qui decimum dicitur id est perfectio aliorum. Novenarius enim imperfectus numerus est, donec ad denarium venerit, unde sicut unitas addita novenario perficit ipsum, ut fiat denarius, sic timor additus predictis novem insuspicabilibus perficit ipsa et custodit et promovet. Dicit ergo. Novem insuspicabilia cordis magnificavi et decimum dicam in lingua hominibus que sunt.
marg.| {s} Homo qui iucundatur in filiis ] id est in bonis operibus, ecce pietatis.
marg.| {t} Vivens ] vita Scripture, que est fides, ut dicitur Hab. 2.a. Iustus in fide sua vivet.
marg.| {u} Et videns subversionem inimicorum suorum ] id est demonum, vel vitiorum, ecce zelus adiunctus fidei, qui huiusmodi victoriam operatur.
marg.| {x} Beatus, qui habitat cum muliere sensata ] id est disciplinata, ecce carnis castigatio, que pacem spiritus operatur.
marg.| {y} Et qui lingua sua non est lapsus ] In peccati foveam ecce modestia. Iac. 3.a. Qui non offendit in verbo, hic perfectus est vir.
marg.| {z} Et qui non servivit indignis se ] id est demonibus vel vitiis quibus servus efficitur quis, cum peccat, Io. 8.d. Qui facit peccatum, servus est peccati, 2Pt. 2.d. A quo quis superatus est, huius et servus est, ecce magnanimitas.
marg.| {a} Beatus, qui invenit amicum verum ] id est Christum, qui est verus amicus quia omni tempore diligit, Pr. 17.c. Qui dixit Io. 15.b. Servus nescit quid faciat Dominus eius, vos autem dixi amicos : quia omnia, que audivi a Patre meo, nota feci vobis. Ecce fidelis amicus.
marg.| {b} Et qui enarrat iustitiam ] id est verbum Dei iustum et rectum.
marg.| {c} Auri audienti ] dest, discipulo obedienti, qui auris dicitur, quasi totus obediens, quia in omnibus et per omnia debet obedire, que non sunt contra Deum. Unde dicitur Mt. 13.f. Qui habet aures audiendi audiat : Ubi triplex auditus innuitur, qui debet esse in quolibet discipulo. Auditus intentionis, auditus intelligentie, auditus obedientie. Ecce prudentia, sive discretio doctrine.
marg.| {d} Quam magnus ] apud Deum est.
marg.| {e} Qui invenit sapientiam ] contemplandi divina et in eis delectandi.
marg.| {f} Et scientiam ] operandi, que facit irreprehensibiliter conversari in medio prave et perverse nationis, ecce octavum et nonum scilicet Sapientia contemplationis et scientia operationis.
marg.| {g} Sed non est super timentem Deum ] id est promissa non prevalent super timorem Dei. Quia.
marg.| {3. 222va} {a} Timor Dei super omnia se superposuit ] quasi custos in specula, ne latrunculi Syrie id est motus elationis et inanis glorie subintrent et quasi repressorium super tectum domus, ne ventus favoris popularis extollat in aera. Unde Eccl. 7.c. Qui timet Deum, nihil negligit sup. 1.b. Timor Domini scientie religiositas religans, os et cor et manum. Iob. 9.d. verebar omnia opera mea sciens quod non parceres, delinquenti. sup. 23.d. Nihil melius quam timere Deum, Omnibus igitur operibus et virtutibus et donis necessarius est timor. Et ideo Is. 11.a. Inter dona ultimo ponit timorem quasi finem. Unde Prv. 22.a. finis modestie timore Domini. Timor Dei in claustro, vel castro anime est Ianitor, vel Abbas, sine licentia cuius nullus intrat, nullus exit.
marg.| {b} Beatus homo, cui donatum est habere timorem Dei ] quia in timore Dei omnia dona possidentur. infra 40.d. Timor Domini, sicut Paradisus benedictionis. Prv. 28.b. Beatus homo, qui semper est pavidus ; qui autem mentis est dure, corruet in malum.
marg.| {c} Qui tenet illum ] id est timorem Dei penes se, ut custodem sui fidelissimum et ianitorem castri sui sapientissimum.
marg.| {d} Cui assimilabitur ] Responsio. Regi coronato. Unde supra 1.c. Corona Sapientie timor Domini.
marg.| {e} Timor Dei initium dilectionis eius ] Planum est hoc de timore servili : quia ipse est initium caritatis extra sumptum. Nam sicut seta filum ; sic timor servilis introducit caritatem, ut dicit Augustinus utens illa auctoritate. 1Io. 4.d. caritas perfecta foras mittit timorem. Item planum est de timore initiali : quia ipse est initium caritatis intra sumptum. Sed hoc nihil ad propositum. Agit enim hic Auctor de timore filiali ostendens quod timori nihil preponitur. Quomodo autem hic timor sit initium caritatis, non satis elucet. Sed dicimus quod huius timoris due sunt partes, scilicet timor separationis et timor offense. Timor separationis, quanto magis timet separari a Deo, quem diligit, tanto magis cavet sibi a peccato. Et timor offense, quanto magis timet offendere Deum, tanto amplius expellit peccatum et reliquias peccati, quibus remotis dulcius sapit ei Deus : et quanto dulcius sapit ei Deus : tanto amplius diligit. Et ita quantum ad illam maioritatem dilectionis timor filialis est initium caritatis.
marg.| {f} Fidei autem ] etc. id est fides, que est initium id est prima virtutum associanda est timori. Per fidem enim cognoscitur illud quod timendum est et diligendum. Unde timor sine fide non est initium dilectionis.
marg.| {g} Omnis plaga ] id est perfecta et consummata plaga.
marg.| {h} Tristitia cordis est ] id est infidelitas, que est causa tristitie. Unde Glossa Non est maior gratia, quam vera letitia mentis : et non est maior plaga, quam tristitia fraudulenti cordis in idololatria, vel heresi : quia in eius nequitia omnis malitia est.
marg.| Vel sic.
marg.| {g} Omnis plaga ] id est omne peccatum causaliter.
marg.| {h} Tristitia cordis est ] id est vermis conscientie, corrodens interius et tristitiam faciens.
marg.| {i} Et omnis malitia ] id est perfecta malitia.
marg.| {k} Nequitia mulieris ] male, ad litteram. Vel Mulieris id est carnis, sive sensualitatis, que omnia mala suggerit.
marg.| Vel sic.
marg.| {i} Omnis malitia ] id est omne malum.
marg.| {k} Nequitia mulieris ] originalis est : quia ex peccato mulieris prime habuit originem omne malum.
marg.| {l} Et omnem plagam et non plagam videbit cordis ] etc. Tribus modis exponitur hoc. Primo sic. Homo sapiens.
marg.| {l} Omnem plagam cordis et non plagam cordis videbit ] id est cognoscet, quid sit plaga cordis et quid non. Peccatum plaga est cordis, infirmitas vero plaga est corporis non cordis, imo quandoque sanitas. Unde infra 31.a. Gravis infirmitas sobriam reddit animam.
marg.| {n} Et omnem nequitiam et non nequitiam mulieris ] id est sensualitatis, vel anime { 222vb } mollis et effeminate, videbit sapiens id est cognoscet quid est nequitia sensualitatis et quid non.
marg.| {p} Et omne obductum et non obductum odientium ] videbit id est discernet, inter obductum et non obductum odientium. Obductum dicit hypochrisim, vel adulationem, que vulnera peccatorum obducit et saniem intro includit.
marg.| {r} Et omnem vindictam et non vindictam inimicorum ] videbit : vel sciet, de quibus inimicis sumenda est hec vindicta ; et de quibus non : et quando sumenda est : et quando non.
marg.| Secundo exponitur sic. Homo malitiosus et insipiens quem innuit Auctor per hoc quod nullum nominat.
marg.| {l} Omnem plagam cordis ] sui videbit id est intelliget et cognoscet.
marg.| {m} Et non videbit plagam cordis ] sui, ad correctionem et emendationem, quasi dicat : homo malitiosus plagam cordis sui intelligit ; sed non corrigit : videt ad cognoscendum ; sed non videt ad corrigendum. Unde Glossa dicit. videt plagam cordis sui, qui iniuriam sue pravitatis intelligit ; sed non videt, quia per penitentiam non corrigit se.
marg.| {n} Et ] iterum videbit [omnem nequitiam mulieris id est sensualitatis, vel prave voluntatis, vel anime mollis et effeminate.
marg.| {o} Et non videbit nequitiam mulieris ] ita quod mulieris bis sumatur, sicut sup. cordis, quasi dicat : homo malitiosus videt nequitiam suam et non videt. Videt, quia intelligit, sed non videt, quia non corrigit.
marg.| {p} Et omnem obductum odientium ] id est deiectionem et destructionem impiorum odientium Deum videbit.
marg.| {q} Et non obductum odientium ] videbit hoc est, videbit penam impiorum, ut intelligat : sed non videbit, ut caveat.
marg.| {r} Et omnem vindictam et non vindictam inimicorum ] id est demonum, vel quorumlibet iniquorum, hoc est, intelligit vindictam Iudicis in malos ; et tamen non intelligit ut fugiat illam, vel ut corrigat se. Tertio modo exponitur de stulto homine, qui damna temporalia, vel corporalia videt et intelligit et fugit, quantum potest ; sed damna spiritualia, nec videt, nec intelligit, nec metuit. Dicit ergo.
marg.| {l} Omnem plagam ] corporalem, vel temporalem id est damnum corporis, vel possessionis, videbit.
marg.| {m} Et non plagam videbit cordis ] id est iniuriam sue pravitatis. Et ideo periculose egrotat, qui talis est : quia cum ignoratur morbus, non queritur Medicus. Plaga corporis statim videtur, unde cito curritur ad Medicum. Plaga cordis, que multo gravior est, non videtur, nec sentitur : unde nec queritur Medicus. Ier. 8.g. Numquid resina non est in Galaad, aut Medicus non est ibi ; quare ergo non est obducta cicatrix filie populi mei.
marg.| {n} Et omnem nequitiam ] illarum mulierum videbit.
marg.| {o} Et non nequitiam mulieris ] proprie videbit vir uxoris. Credit enim se habere unam de tribus et non sunt in tota civitate, nisi tres bone mulieris.
marg.| Vel sic.
marg.| {n} Omnem nequitiam ] aliorum videbit.
marg.| {o} Et non nequitiam mulieris ] proprie id est uxoris sue videbit, hoc est, cito percipit homo malitiam, qua aliquis extraneus molitur ei malum ; sed malitiam uxoris sue machinantis ei malum non cito percipit. Unde dicit Mic. 7.b. Ab ea que dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui. Quia ut dicit auctoritas. Nulla pestis efficacior ad nocendum, quam familiaris inimicus. Exemplum de Samsone.
marg.| {p} Et omnem obductum odientium ] id est simulationem et fraudulentiam eorum qui odiunt eum, videbit.
marg.| {q} Et non obductum ] uxoris sue odientis eum videbit. Vel obductus nomine accipitur mors : quia tunc obducuntur et clauduntur sensus corporales. Unde supra 5.b. Nihil proderunt in tempore vindicte et obductionis id est mortis. Est igitur sensus.
marg.| {p} Omnem obductum odientium ] id est mortem aliorum malorum videbit.
marg.| {q} Et non obductum ] suum videbit. Videt stultus quotidie alios mori in peccatis suis ; et de morte sua non cogitat : Imo facit sicut porcus qui cum videt alios duci ad macellum et occidi, parum grunnit : et statim oblitus comedit furfur suum et involvit se in lutum, ut prius.
marg.| {r} Et omnem vindictam inimicorum ] videbit et non vindictam suiipsius videbit. Hoc est videt quod Deus iuste vindicat se de aliis inimicis suis ; et non videt vindictam aliquando de se sumendam. Et hoc est quod magis considerat et attendit festucam, que est in oculo fratris sui, quam trabem, que est in oculo suo sicut dicitur Mt. 7.a.
marg.| Vel sic.
marg.| {r} Omnem vindictam ] que in presenti infertur a Deo, vel ab homine, videbit.
marg.| {s} Et non vindictam inimicorum ] id est que infertur inimicis in futuro. Illam inquam non videt : vel vindictam, que infertur sibi, vel suis videt et { 223ra } reputat, sed illam, que infertur in inimicos suos non videt, nec reputat sufficere. Sequitur.
marg.| {a} Non est caput ] quia in capite colubri est totum venenum eius. Colligit enim in caput, ut nocendo effundat.
marg.| {b} Et non est ira super iram mulieris ] id est non est ira tam mala, tam nociva, ut ira mulieris. Coluber sibilat, ut noceat ; at mulier cantat et blanditur, ut occidat. Pr. 5.a. Ne intenderis fallacie mulieris. Favus enim distillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius novissima autem illius amara quasi absynthium. Item ut dictum est, coluber venenum colligit in caput ; sic mulier ornatum meretricium venenosum nimis portat in capite ut supra naturam basilisci etiam primo videntes se interficiat. Pr. 7.b. Considero vecordem iuvenem, qui transit per plateas. Et ecce mulier occurrit illi meretricio habitu preparata ad decipiendas animas.
Numérotation du verset Sir. 25,mystice 
marg.| . Coluber est diabolus, quasi colens umbras id est peccatores. Iob. 40.c. Sub umbra dormit. Caput colubri est prava suggestio Demonis. Gn. 3.c. Ponam inimicitias inter te et mulierem, ipsa conteret caput tuum Mulier, hic est sensualitas sive caro ; ira mulieris, concupiscentia carnis ; nequam est suggestio demonis. Sed nequior est concupiscentia carnis : quia corpus et animam polluit 1Cor. 6.d. Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est ; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.
marg.| {c} Commorari leoni et draconi placebit, quam habitare cum muliere nequam ] Quod non ponit, magis quod tamen necesse est intelligi ad perfectionem sententie, significat quod aliquando contingit habitare cum leone et dracone sine periculo, sed cum muliere nequam numquam contingit. Item si leo vel draco noceant, non nocent nisi corpori ; mulier nequam substantiam annihilat, corpus polluit, vocem acerbat, vires diminuit, oculos orbat et animam quod peius est, necat.
marg.| Unde versus : « Femina corpus, opes, animam, vim, lumina, vocem. Polluit, annihilat, necat, eripit, orbat, acerbat ».
marg.| Comparatur autem mulier leoni propter calorem, propter iracundiam, propter libidinem. Draconi, quia persequitur Elephantes id est castitates hominum. Leo aperte nocet, draco occulte nocet ; mulier nequam et aperte et occulte.
Numérotation du verset Sir. 25,mystice 
marg.| Mystice. Per leonem significatur Princeps crudelis, per draconem, hereticus, per mulierem nequam, carnis voluptas, scientia secularis, mundi vanitas, mala societas Leo substantiam aufert, hereticus fidem ; hec mulier perdit et substantiam et fidem et mores. Unde minus malum est habitare cum illis, quam cum ista. Unde Pr. 21.c. Melius est habitare in terra deserta, quam cum muliere rixosa et iracunda.
marg.| {d} Nequitia mulieris immutat faciem eius ] id est nequitia mulier scit immutare faciem suam unguentis et cultu vano, ut videatur pulchra, cum sit turpissima. Unde Poeta : « Auferimur cultu gemmis, auroque teguntur, Omnia pars minima ipsa puella sui ». 4Rg. 9.f. Porro Iezabel introitu Hieu audito depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit per fenestram, ingredientem Hieu. Ier. 4.g. Cum vestieris te coccino et ornaveris te monili aureo et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris.
marg.| {e} Et obcecavit vultum suum ] qui habet corrigiam largam super nasum ; ita mulier peplum, quo celat turpitudinem suam. Nota ursus crudelis est et debilis in capite, fortis in renibus ictibus impinguatur, pelvi calida excecatur. Sic mulier mala crudelis est sibi, viro et filiis. Sibi, quia perdit se ; viro, quia cum eo recipit adulterum ; filiis, quia exheredat eos. Unde supra 9.b. Ne des fornicariis animam tuam in ullo, ne perdas te et hereditatem tuam.
marg.| Item mulier debilis est in capite id est in ratione, fortis in renibus id est in facienda voluptate, ictibus discipline impinguatur in anima, calore luxurie, quasi pelvi excecatur.
marg.| {f} Et quasi   saccum ostendet se in medio proximorum ] id est ita se teget peplo et aliis ornamentis, ut nihil possit de ea videri, nisi saccus pretiosus plenus luto, hoc est, de substantia eius nihil potest videri ; sed tantum saccus id est ornamentum, exterius videtur 1Pt. 3.a. Mulieres subdite sint viris suis, quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum {3. 223rb} cultus ; sed cui absconditus est cordis homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples,
marg.| Vel sic.
marg.| {e} Obcecavit vultum suum tamquam ursus ] id est multis ornamentis tegit se coram extraneis.
marg.| {f} Et quasi   saccum ostendet se in medio proximorum ] id est in vili habitu erit in domo sua inter domesticos suos quare hoc nisi quia pulchra vult videri et magis placere extraneis, quam viro et domesticis suis.
marg.| {g} Ingemuit vir eius ] propter sumptuositatem vestium eius.
marg.| {h} Et audiens ] famam eius.
marg.| {i} Suspiravit ] pre dolore.
marg.| {k} Modicum ] quia invitus audit infamiam eius. Et sic.
marg.| {g} Ingemuit vir eius ] egrotans.
marg.| {h} Et audiens ] ipsa gemitum viri.
marg.| {i} Suspiravit modicum ] superficialiter, non ex corde, ut videatur dolere de infirmitate viri ; cum tamen gaudeat et vellet iam esse mortuum : et forte iam alium in mente desponsavit.
marg.| {l} Brevis omnis malitia super malitiam mulieris ] id est respectu malitie male mulieris : quia quem semel odierit, vix aut numquam diliget de cetero, infra 42.c. Melior est iniquitas viri, quam mulier benefaciens.
marg.| Et brevis est omnis malitia super malitiam mulieris id est plura mala fiunt propter luxuriam quam propter aliud peccatum.
Numérotation du verset Sir. 25,mystice 
marg.| .
marg.| {l} Brevis ] etc. Parva est omnis malitia ad comparationem idololatrie et pravitatis heretice ; quia non peccat per fragilitatem carnis, sed per superbiam mentis.
marg.| {m} Mors peccatorum ] id est pena infernalis debita peccatoribus, de qua Ps. 33. dicit. Mors peccatorum pessima. Vel [Sors peccatorum est gehenna, que dicitur sors iustorum, quia sine acceptione personarum redditur, vel datur ut sors.
marg.| {n} Cadat super illam ] mulierem malam id est subito veniet interitus sicut dolor 1Th. 5.a. Cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus, ut dolor in utero habenti et non effugient.
marg.| {o} Sicut ascensus arenosus in pedibus veterani, sic mulier linguata ] id est garrula.
marg.| {q} Homini quieto ] id est amanti quietem, hoc est, sicut arena instabilis et fluida retardat veterem hominem ascendentem ; ita mulier garrula et instabilis retardat hominem a profectu boni.
marg.| Vel {o} Sicut ascensus arenosus ] inobediens est pedibus veterani.
marg.| {p} Sic mulier linguata ] inobediens est homini quieto.
marg.| Item ascensus arenosus sepe ruere facit veteranum ascendentem ; sic mulier linguata hominem quietum.
marg.| Notatur autem hic triplex gravitas. Grave est enim ascendere : gravius est quando ascensus est lubricus, sive arenosus ; gravissimum est, quando ascensor est debilis et infirmus, ut senex. Sic mulier garrula gravis est in se, gravior homini volenti eam corrigere, sed gravissima est homini volenti quiescere. Incessanter enim retrahit a quiete, sicut arena veteranum volentem ascendere, retrahit ab ascensu.
marg.| {r} Ne respicias in mulieris speciem ] quia ut dicit Gr. Non licet intueri quod non licet concupisci.
marg.| {s} Et non concupiscas mulierem in specie ] id est propter speciem tantum.
marg.| Multis enim species mulieris extitit occasio damnationis sup. 9.b. Propter speciem enim mulieris multi perierunt : et ex hoc concupiscentia, quasi ignis exardescet. Ibi invenies de hac materia satis.
Numérotation du verset Sir. 25,mystice 
marg.| Mystice. {r} Ne respicias in mulieris speciem ] id est hereticam doctrinam, fuco verborum adornatam.
marg.| {s} Et non concupiscas mulierem in specie ] id est non consentias heretico propter verborum compositionem. Pr. 6.c. Non concupiscat pulchritudinem mulieris aliene cor tuum, ne capiaris nutibus illius.
marg.| {t} Mulieris ira et irreverentia ] Ira contra virum, irreverentia contra Deum.
marg.| {u} Confusio magna ] est id est causa confusionis eterne, que magna dicitur, quia coram omnibus erit et fine carebit.
marg.| {3. 223va} {a} Mulier si primatum habeat ] id est dominium, vel magistrum.
marg.| {b} Contraria est viro suo ] quia non vult quod ipse vult. Unde ad litteram ostendit quod noxius est primatus mulieris, que debet subiici et non preponi. Dictum est enim illi, sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui. Gn. 3.c. Unde 1Tim. 2.d. Mulier in silentio discat cum omni subiectione : Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum.
Numérotation du verset Sir. 25,mystice 
marg.| Mystice {a} Mulier ] ista, est Synagoga hereticorum, que
marg.| {b} Si primatum habeat, contraria est viro suo ] id est Christo, vel Doctori Catholico perversa sentiendo et prava docendo.
Numérotation du verset Sir. 25,moraliter 
marg.| {a} Mulier ] est sensualitas, sive caro : vir eius ratio, sive spiritus Mulier ista si dominatum habeat in domo anime.
marg.| {b} Contraria est viro suo ] id est rationi, sive spiritui. Gal. 6.c. Caro concupiscit adversus spiritum etc. sup. 9.a. Non des mulieri potestatem anime tue, ne ingrediatur in virtute tua et confundaris
marg.| {c} Cor humile ] id est deiectum vili cogitatione et pravo desiderio.
marg.| {d} Et facies tristis ] sine letitia spirituali.
marg.| {e} Et plaga mortis ] corporis et anime et fame.
marg.| {f} Mulier nequam ] ad litteram. Hec tria incommoda facit mala mulier. Cor deiicit, faciem tristificat, mortem corporis et anime famem irrogat.
marg.| Et etiam ipsa cor habet humile id est abiectum et vile, inquinatum illecebris voluptatis et faciem tristem simulat, ut decipiat et plagam mortis eterne infert. Sup. 9.b. Omnis mulier que est fornicaria, quasi stercus in via ab omnibus conculcabitur pretereuntibus.
marg.| {g} Manus debiles et genua dissoluta mulier, que non beatificat virum suum ] id est adultera, que semper virum suum vituperat et adulterum laudat, habet manus debiles ad operandum et [genua dissoluta id est divisa ad fornicandum. Ez. 16.c. Divisisti pedes tuos omni transeunti et multiplicasti fornicationes tuas.
marg.| Vel sic.g} Manus debiles ] id est opera debilia.
marg.| {h} Et genua dissoluta ] gressus instabiles habet.
marg.| {i} Mulier que non beatificat virum suum ] id est anima que non obedit Christo, vel predicatori, vel Prelato suo. Is. 35.a. Confortate manus dissolutas et genua debilia roborate. Hbr. 12.d. Remissas manus et soluta genua erigite.
marg.| {k} A muliere initium factum est peccati ] id est ab Eva, que Deo inobediens fuit. Gn. 3.b.
marg.| {m} Et per illam omnes morimur ] id est ab illa causam necessario moriendi contraximus 2Rg. 14.b. Omnes morimur : et quasi aque tue non revertuntur, in terram dilabimur. Rm. 5.b. Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit ; et per peccatum mors.
marg.| Vel sic.
marg.| {k} A mulier ] id est sensualitate, sive a carne.
marg.| {l} Initium factum est peccati ] id est primi motus sunt ab ea.
marg.| {m} Et per illam omnes morimur ] spiritualiter, cum ei consentimus.
marg.| {n} Non des aque tue ] quam tibi vis servare, ut est aqua cisterne.
marg.| {o} Exitum nec modicum ] quia per modicum foramen tota evacuaretur cisterna.
marg.| {q} Nec mulieri, nequam veniam ] id est libertatem prodeundi extra domum. Divina enim licentiam prodeundi habuit ; ideo et virginitatem amisit : et causa stragis magne fuit. Gn. 34.a. infra 26.b. In filia non avertente se, firma custodiam, ne inventa occasione abutatur se.
Numérotation du verset Sir. 25,mystice 
marg.| {n} Non des aque tue ] id est doctrine tue.
marg.| {o} Exitum ]  a l imite veritatis et rectitudinis.
marg.| {p} Nec modicum ] deviando a tramite recte doctrine. Que in tribus consistit. In suggillatione vitiorum, in plantatione fidei et edificatione morum.
marg.| Propter quod Ieremias quando mittebatur ad predicandum excusando se, ter dicit, A, a, a, quasi dicat : nescio vitia suggillare, nescio fidem plantare, nescio mores edificare.
marg.| {q} Nec des, mulieri nequam ] id est sensualitati, vel prave voluntati.
marg.| {r} Veniam prodeundi ] in opus. Unde supra 18.d. Post concupiscentias tuas non eas ; et a voluntate tua avertere.
marg.| {s} Si non ambulaverit ad manum tuam ] id est ad voluntatem tuam id est si tibi subdita non fuerit et tu non rexeris eam.
marg.| {3. 223vb} {t} Confundet te in conspectu inimicorum ] id est demonum, vel infidelium, hoc est, damnabit animam, denigrabit famam, diripiet substantiam, faciet te in derisum. Pr. 18.d. Qui timet adulteram, stultus est et insipiens, infra 42.b. Supra filiam luxuriosam, firma custodiam, ne quando faciat te in opprobrium venire inimicis.
marg.| {u} A carnibus tuis abscinde illam ] id est opere coniugali nec des operam voluptati tempore afflictionis.
marg.| {x} Ne semper ] id est omni tempore.
marg.| {z} Abutatur te ] trahens ad carnis voluptatem tempore continendi. Ec. 3.a. Est tempus amplexandi et tempus longe fieri ab amplexibus. Ioel. 2.d. Egrediatur Sponsus de cubili suo et Sponsa de thalamo suo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_25)

Notes :