Capitulum 2
Numérotation du verset
Sir. 2,1
Fili accedens servituti Dei sta in iustitia et timore et prepara animam tuam ad temptationem
Numérotation du verset
Sir. 2,2
deprime cor tuum
et sustine
declina aurem et excipe verba intellectus
et ne festines in tempus
obductionis
Numérotation du verset
Sir. 2,3
sustine sustentationes Dei coniungere Deo
et sustine ut crescat in novissimo vita tua
Numérotation du verset
Sir. 2,4
omne quod tibi applicitum fuerit accipe
et in dolore sustine et in humilitate tua habe patientiam
Numérotation du verset
Sir. 2,5
quoniam in igne probatur aurum et argentum homines vero receptibiles in camino humiliationis
Numérotation du verset
Sir. 2,6
crede Deo et recuperabit te et dirige viam tuam et spera in illum serva timorem illius et in illo veteresce
Numérotation du verset
Sir. 2,7
metuentes Deum sustinete misericordiam eius et non deflectatis ab illo ne cadatis
Numérotation du verset
Sir. 2,8
qui timetis Deum credite illi et non evacuabitur merces vestra
Numérotation du verset
Sir. 2,9
qui timetis Deum sperate in illum et in oblectatione veniet vobis misericordia
Numérotation du verset
Sir. 2,10
qui timetis Deum diligite illum et illuminabuntur
corda vestra
Numérotation du verset
Sir. 2,11
respicite filii nationes hominum et scitote quis speravit in Dominum et confusus est
Numérotation du verset
Sir. 2,12
permansit in mandatis eius et derelictus est et quis invocavit illum et despexit illum
Numérotation du verset
Sir. 2,13
quoniam pius et misericors Deus et remittit in tempore tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate
Numérotation du verset
Sir. 2,14
ve duplici corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis
Numérotation du verset
Sir. 2,15
ve dissolutis corde qui non credunt Deo ideo non protegentur ab eo
Numérotation du verset
Sir. 2,16
ve his qui perdiderunt sustinentiam qui dereliquerunt vias rectas et diverterunt in vias pravas
Numérotation du verset
Sir. 2,17
et quid facietis cum inspicere ceperit Deus
Numérotation du verset
Sir. 2,18
qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius et qui diligunt illum conservabunt viam illius
Numérotation du verset
Sir. 2,19
qui timent Dominum inquirent que beneplacita sunt illi et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius
Numérotation du verset
Sir. 2,20
qui timent Dominum parabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas
Numérotation du verset
Sir. 2,21
qui timent Dominum custodiunt
mandata illius et patientiam
habebunt usque ad inspectionem illius
Numérotation du verset
Sir. 2,22
dicentes si penitentiam non egerimus incidemus in Dei manus et non in manus hominum
Numérotation du verset
Sir. 2,23
secundum enim magnitudinem illius sic et misericordia ipsius cum ipso
Capitulum 2
Numérotation du verset
Sir. 2,1
marg.|
Fili, accedens ]
etc. In precedenti capitulo commendavit Auctor sapientiam : et postea ostendit, per que haberi potest sapientia, ubi dicit. [
Fili, concupiscens sapientiam ]
etc. Ter
t
io ostendit impedimenta, que impediunt ad habendam sapientiam : ubi dicit :
Non sis incredibilis timori Domini]
In
h
oc autem ostendit primo qualiter sapientia habita conservetur, scilicet per habitum virtutum : Inter quas videtur potius tangere iustitiam et timorem et orationem, que sunt tres custodes Sapientie, ac omnium virtutum ; Iustitia enim custodit operando bonum, timor, declinando a malo, oratio, auxilium impetrando a Domino. Dicit autem Auctor loquens omnibus sub nomine filii.
marg.|
{c}
Fili]
cui debetur celestis hereditas iure hereditario.
marg.|
{d}
Accedens]
declinando a malo et mentis desiderio.
marg.|
{e}
Ad servitutem Dei]
id est ad servitium Dei id est ad Sapientiam, que facit nos servire Deo.
marg.|
{f}
Sta]
constanter et perseveranter.
marg.|
{g}
In iustitia]
licita faciendo.
marg.|
{h}
Et timore] a m
alo declinando, hoc est, constanter et perseveranter operare bonum et declina a malo.
marg.|
{i}
Et prepara animam tuam]
devote orando.
marg.|
{k}
Ad tentationem]
id est contra tentationem. Quanto enim quis magis vult mundum fugere et ad Deum accedere ; tanto acrius et subtilius insurgit diabolus contra eum quod divina dispensatione permittitur, ut dum alia vitia superat et aliis reluctatur, non extollatur in superbiam de victoria vitiorum. Unde dicit Apostolus Tim. 3.c. Omnes qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patientur. Sed quia patientia et humilitas adhuc sunt necessaria. Ideo sequitur.
Numérotation du verset
Sir. 2,2
marg.|
{l}
Deprime cor tuum]
per humilitatem, ne altum de te sapias.
marg.|
{m}
Et sustine]
per patientiam, ne in tribulatione deficias.
marg.|
{n}
Inclina aurem tuam]
per obedientiam.
marg.|
{o}
Et excipe verba intellectus]
id est verba quibus humanus intellectus instruitur ad pugnandum. Nemo enim hoc agere novit nisi divinis instructus preceptis. Ideo filii Israel volentes descendere in Egyptum peccaverunt, quia os Domini non interrogaverunt, ut dicitur Is. 30.a. Sed quia pusillanimitate multi franguntur in tribulationibus, preoptantes finem laboris, vel etiam mortem, ut labor finiatur propter quod amittitur meritum patientie. Ideo subdit.
marg.|
{3.
174va} {a}
Et ne festines in tempus obductionis]
id est finis tribulationis, vel mortis, quando obducuntur id est clauduntur oculi. Hanc obductionis festinantiam habuit Elias, cum ex fatigatione petiit anime sue, ut moreretur. 3Rg. 19.a. Hanc eandem habuit Paulus, qui ex timore petiit amoveri stimulum carnis. 2Cor. 12.c.
Numérotation du verset
Sir. 2,3
marg.|
{b}
Sustine]
Patienter et voluntarie.
marg.|
{c}
Sustentationes Dei]
id est tribulationes immissas a Deo et per quas itur ad Deum. Que dicuntur sustentationes ; quia sustentant nos, ne cadamus per superbiam. Unde Ps. 22. Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. Et Ps. 59. Da mihi auxilium de tribulatione.
marg.|
{d}
Coniungere Deo]
conformando voluntatem tuam voluntati divine, ut non solum patienter, sed ex amore et letanter tribulationes sustineas. Unde 1Rg. 18.a. legitur quod anima Ionathe conglutinata est anime David, qui patienter et pacifice sustinebat persecutionem Saulis.
marg.|
{e}
Et sustine ]
etc. hoc est, patienter sustine tribulationes, ut sic augmentetur tibi meritum vite eterne. Quanto enim quis in presenti patientius sustinet tribulationes, tanto magis ei vite eterne cumulabitur meritum. Unde Dominus dixit Discipulis suis : In patientia vestra possidebitis animas vestras Lc. 21.d.
Numérotation du verset
Sir. 2,4
marg.|
{f}
Omne quod tibi ]
etc. sive infirmitas, sive sanitas, sive contumelia, sive iniuria, sive molestia.
marg.|
{g}
Accipe]
id est ad te cape cum gratiarum actione ; quia si est adversitas, medicamentum est : si prosperitas, beneficium : Et ita pro utroque debes gratias agere.
marg.|
{h}
Et in dolore sustine]
id est molestias verberum, que dolorem inferunt, sustine patienter.
marg.|
{i}
Et in humilitate ]
etc. contumelias humiliter sustinendo : Et reddit causam quare molestie et contumelie et iniurie patienter et humiliter et mansuete sunt sustinende ; quia sic purificant, sicut ignis purificat metallum. Et hoc est.
Numérotation du verset
Sir. 2,5
marg.|
{k}
Quoniam in igne probatur aurum et argentum]
id est purgantur.
marg.|
{l}
Homines vero receptibiles]
id est qui digni sunt, ut recipiantur, probantur.
marg.|
{m}
In camino humiliationis]
id est in tribulatione, que humiliat. Unde infra 27.a. Vasa figuli probat fornax et homines iustos tentatio tribulationis. Sap. 3.a. Tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausti hostiam accepit illos id est acceptos habuit. Augustinus Quod flabellum grano et quod fornax auro et lima ferro, hoc tribulatio Iusto.
Numérotation du verset
Sir. 2,6
marg.|
{n}
Crede Deo ]
etc. Monuerat Auctor ad patientiam ; nunc ostendit, quid operatur ad habendam patientiam, scilicet fides et spes et timor. Quando enim aliquis videt fide eterna gaudia et spe confidit in auxilio Dei et timore timet eterna supplicia, libenter patitur in presenti, ut eterna supplicia possit vitare et adipisci gaudia eterna. Unde dicit.
Crede Deo]
promittenti gaudia eterna perseverantibus et comminanti supplicia deficientibus.
marg.|
{o}
Et recuperabit te]
id est ad statum glorie de statu miserie liberabit. Sed quia fides sine operibus mortua est, ut dicitur Iac. 2.d. sequitur.
marg.|
{p}
Et dirige viam tuam]
id est intentionem, voluntatem et operationem converte in Deum. Et talem fidem necessario sequitur spes, sive confidentia,
marg.|
Unde sequitur
marg.|
{q}
Et spera in illum]
qui non derelinquit sperantes in se. Sed quia spes sine timore luxuriat in presumptionem ; ideo subiungit.
marg.|
{r}
Serva timorem illius]
scilicet Dei, non ad horam, sed iugiter.
marg.|
Unde sequitur
marg.|
{s}
Et in illo veterasce]
id est permane usque in finem. infra 27.a. Si te non tenueris instanter in timore Domini, cito subvertetur domus tua.
Numérotation du verset
Sir. 2,7
marg.|
{t}
Metuentes Dominum, sustinete misericordiam eius]
id est flagella et correctionem Domini, que ex misericordia dat, volens parcere in futuro.
marg.|
{u}
Sustinete misericordiam eius]
id est patienter exspectate misericordiam Domini liberantem vos. Ps. 146. Beneplacitum est Domino super timentes eum et in eis, qui sperant super misericordia eius.
marg.|
{x}
Et non deflectatis ab illo]
dimittentes locum vestrum metu pene.
marg.|
{y}
Ne cadatis]
ab alto gratie in imum, sive profundum peccati. Ec. 10.a. Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris.
Numérotation du verset
Sir. 2,8
marg.|
{z}
Qui timetis Dominum, credite illi]
promittenti premium vite eterne pro merito patientie. Iac. 1.b. Beatus vir, qui suffert tentationem etc. Lc. 22.c. Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis etc.
marg.|
{a}
Et non evacuabitur merces vestra]
que debetur patientie vestre. Mt. 5.a. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam etc.
Numérotation du verset
Sir. 2,9
marg.|
{b}
Qui timetis Dominum, sperate in illum]
tamquam in remuneratorem et auxiliatorem. Et in oblectationem veniet vobis misericordia Dei id est erit vobis solatium in tribulatione ut non deficiatis. Unde Ps. 124. Qui confidit in Domino, sicut mons Sion, non commovebitur in eternum etc. Vel sic.
Et in oblectationem veniet vobis misericordia
id est correctio Dei ex misericordia impensa convertetur in letitiam. Quod fit duobus modis. Primo ex consideratione misericordie Dei. Secundo ex consideratione correctionis, que via est ad gaudium eternum. Unde Act. 14.d. Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum celorum. Mt. 7.b. Quia angusta porta et arcta est via, que ducit ad vitam.
Numérotation du verset
Sir. 2,10
marg.|
{d}
Qui timetis Dominum, diligite illum]
tamquam patrem filios corrigentem.
marg.|
{e}
Et illuminabuntur corda vestra]
lumine sapientie. Cum enim aliquis ex amore patitur, ipsa correctio sapit ei sapienter et suaviter. Unde 1Rg. 14.d. legitur quod Ionathas summitatem virge sue intinxit in favo mellis et convertit manum suam ad os suum et illuminati sunt oculi eius. Ecce quatuor genera timoris, scilicet timorem pene, qui est servorum, ibi : [Metuentes Dominum, sustinete misericordiam eius Et timorem separationis, qui est incipientium, ibi : [
Qui timetis Dominum, credite illi Et t
imorem offense, qui est proficientium, ibi : [
Qui timetis Dominum, sperate in illum. Qua
rto timorem reverentie, qui est filiorum, sive perfectorum, ibi : [Qui timetis Dominum, diligite illum. Et invitat hic Auctor ad fidem, spem et caritatem, quibus vere colitur Deus, ut dicit Rabanus
Numérotation du verset
Sir. 2,11
marg.|
{f}
Respicite filii, nationes hominum]
id est retro aspicite eos, qui ante vos fuerunt.
marg.|
{g}
Et scitote, quoniam nullus speravit in Domino et confusus est]
id est in tribulatione derelictus et in spe sua frustratus. Unde Rm. 5.a. Spes non confundit.
Numérotation du verset
Sir. 2,12
marg.|
{h}
Permansit in mandatis eius]
id est in custodia mandatorum eius.
marg.|
{i}
Et derelictus]
id est privatus adiutorio divino. Unde Ec. 8.a. Qui custodit preceptum, non experietur quicquam mali. Et Ps. 36. Iunior fui, etenim senui et non vidi Iustum derelictum, simpliciter, licet ad tempus exponat eum Dominus tribulationibus, sicut Dominus per Ps. 21. dicit. Ut quid dereliquisti me longe a salute mea.
marg.|
{k}
Aut quis invocavit illum]
id est intus ex corde vocavit fideliter et humiliter deprecando.
marg.|
{l}
Et despexit eum]
non exaudiendo, quasi dicat : nullus. Unde Ps. 144. Prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate. Ioel. 2.g. Et omnis, qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Et quoniam misereri eorum, qui patiuntur, solius misericordie Dei est, subiungit causam, propter quam Deus non derelinquit, nec defraudat, nec despicit patientes.
Numérotation du verset
Sir. 2,13
marg.|
{m}
Quoniam pius et misericors est Deus]
quasi dicat : ideo non despicit Deus invocantes se
marg.|
Quoniam pius et misericors est
{3.
175ra}
Deus
pius, beneficia conferendo, misericors a miseria liberando.
marg.|
Unde sequitur {a}
Et remittit in die ]
etc. id est quando anima tribulata dolore, gratia illuminatur. Vel [In die tribulationis id est in hilari patientia cuiuslibet persecutionis, que multum placet Deo. Unde Iac. 1.a. Omne gaudium existimate fratres mei, cum in varias etc.
marg.|
{b}
Et protector est omnibus exquirentibus se in veritate]
id est rectitudine intentionis. Et sic accipitur veritas. Io. 8.f. ubi de diabolo dicitur. Et in veritate non stetit id est in recta voluntate. Et dicit exquirentibus id est extra temporalia querentibus. Multi enim querunt eum in terra ; et ideo eum non inveniunt. Quia non bene querunt, nec exquirunt. Unde Os. 5.b. In gregibus suis et in armentis suis vadent ad querendum Dominum et non invenient.
Numérotation du verset
Sir. 2,14
marg.|
{c}
Ve duplici corde ]
etc. Hucusque veritatem et simplicitatem admonuit Auctor ; nunc duplicitatem condemnat, dicens.
Ve duplici corde
id est illis, qui aliud gestant in corde, aliud in opere. Dicitur autem duplici corde potius, quam duplici opere ; quia dolositas et duplicitas et omnis malignitas a corde procedit. Unde Mt. 15.b. De corde procedunt cogitationes, adulteria etc.
marg.|
{d}
Et labiis scelestis]
qui aliud dicunt et aliud cogitant. Vel qui laudes divinas homini attribuunt. Vel illi, de quibus legitur. Act. 12.d. Herodes vestitus veste regali, sedit pro tribunali et concionabatur ad eos ; populus autem acclamabat Dei voces, non hominis. Vel certe labia scelesta, sunt labia detractorum. De quibus Ps. 119. Domine, libera animam meam a labiis iniquis etc.
marg.|
{e}
Et manibus malefacientibus]
Ecce triplex peccatum damnat, cordis, oris et operis et cuilibet penam eternam addit et minatur.
marg.|
{f}
Et peccatori ingredienti terram duabus viis]
contrariis, quoad exteriora via Paradisi ; quoad interiora, via inferni. Unde Rabanus Duabus viis ingreditur, qui facit mala et sperat bona. Vel qui carnis sectatur opera et spiritus sanctificationem se arbitratur perficere in timore Dei. Vel qui quod Dei est, exquirit opere ; et quod mundi est, querit cogitatione. Tales vero inconstantes sunt in omnibus viis suis : quia facile in adversis terrentur et in prosperis irretiuntur. Mt. 6.c. Nemo potest duobus Dominis servire etc. Is. 2.e. Coangustatum est stratum, ita ut alter decidat et pallium breve utrumque operire non potest.
Numérotation du verset
Sir. 2,15
marg.|
{g}
Ve dissolutis corde]
qui nec fidei regula, nec anchora spei nec vinculo caritatis, nec clava timoris retrahuntur a peccatis ; sed dissoluti extra Ecclesiam diriguntur per errorem contra fidem, per presumptionem contra timorem.
marg.|
{h}
Qui non credunt Deo]
gaudia eterna promittenti et eterna supplicia comminanti.
marg.|
{i}
Et ideo non protegentur ab eo]
in presenti a culpa et in futuro a pena.
Numérotation du verset
Sir. 2,16
marg.|
{k}
Ve his, qui perdiderunt sustinentiam]
id est patientiam id est fructum patientie : qui perditur proprie per iram, sive impatientiam et murmurationem ; communiter autem per quodlibet mortale peccatum. De hoc fructu dicitur Hbr. 12. Omnis disciplina in presenti quidem videtur non esse gaudii, sed meroris ; postea autem pacatissimum fructum reddet exercitatis per eam iustitie.
marg.|
{l}
Et]
iterum [ve illis, qui dereliquerunt vias rectas id est mandata Domini et tribulationes mundi, per quas directe itur in celum.
marg.|
{m}
Et diverterunt in vias pravas]
sequentes concupiscentias suas, que sunt vie ad infernum.
Numérotation du verset
Sir. 2,17
marg.|
{n}
Et quid facient cum ]
etc. id est quando se inspexisse opera nostra monstrabit probando, vel reprobando, premiando, vel puniendo quod erit in die iudicii. Nihil enim incipit inspicere Dominus ; quia omnia simul vidit in eterno, eque bene ut modo : sed tunc incipere videre dicitur, quando probat, vel reprobat aliquid.
Numérotation du verset
Sir. 2,18
marg.|
{p}
Non erunt incredibiles verbo illius]
id est de facili credent ei. Vel
marg.|
{o}
Qui timent Dominum]
timore separationis, vel offense vel reverentie.
marg.|
{p}
Non erunt incredibiles]
id est credent sacris Scripturis.
marg.|
{q}
Et qui diligunt illum]
id est mandata illius. Io. 14.c. Qui habet mandata mea et servat ea ; ipse est, qui diligit me.
Numérotation du verset
Sir. 2,19
marg.|
{r}
Qui timent Dominum]
timore illo quadruplici.
marg.|
{s}
Inquirent que beneplacita sunt ei]
scilicet opera virtutum ad faciendum ea. Unde Ec. 6.c. Qui timet Dominum, nihil negligit.
marg.|
{t}
Et qui diligunt illum]
non verbo tantum, sed opere et veritate.
marg.|
{u}
Replebuntur lege ipsius]
id est implebunt legem Rm. 13.c. plenitudo legis est dilectio.
marg.|
Vel
Replebuntur lege ipsius
id est caritate, que est lex Christi. Gal. 6.a. Alter alterius onera portate etc.
marg.|
Vel
Replebuntur lege ipsius
id est scientia legis Merito enim dilectionis datur lumen cognitionis. Unde Ps. 110. Intellectus bonus omnibus facientibus eum. Et Ps. 118. A mandatis tuis intellexi, id est observantiam mandatorum intellexi. Vel
Implebuntur lege ipsius
id est bonis promissis in lege his, qui diligunt illum id est Deum.
Numérotation du verset
Sir. 2,20
marg.|
{x}
Qui timent Dominum]
aliquo quatuor timorum, vel omni.
marg.|
{y}
Preparabunt ]
etc. mundando per confessionem, vel orando sanctis cogitationibus.
marg.|
{z}
Et in conspectu illius]
non hominum id est in secreto conscientie, ubi solus Deus videt.
marg.|
{a}
Sanctificabunt ]
etc. id est purificabunt et in bono proposito confirmabunt. Cor ad intellectum, anima ad affectum refertur. Illud preparatur mundis cogitationibus ista sanctificatur mundis affectionibus. Illud preparatur ut vas ad recipiendum vinum spiritualis doctrine ; ista sanctificatur ad recipiendum oleum gratie. 1Rg. 7.a. preparate corda vestra Domino et servite illi soli.
Numérotation du verset
Sir. 2,21
marg.|
{b}
Qui timent Dominum]
timore filiali.
marg.|
{c}
Custodient]
corde, ore et opere.
marg.|
{d}
Mandata illius]
omni custodia. Unius enim sine aliis nihil valet. Iac. 2.b. Qui offendit in uno, factus est omnium reus.
marg.|
{e}
Et patientiam habebunt]
in adversis viriliter sustinendis.
marg.|
{f}
Usque ad inspectionem illius]
Active id est usquequo aspiciat miserando. Unde Ps. 118. Viam iniquitatis amove a me et de lege tua miserere mei. De hoc respectu dicitur Hab. 1.a. Quare respicis contemptores ? vel passive id est in futuro, quando aspicitur in iudicio ab omnibus. A bonis ad gloriam eorum, a malis ad penam. Ap. 1.b. videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt etc. Za. 12.c. Aspicient ad me, quem confixerunt.
Numérotation du verset
Sir. 2,22
marg.|
{g}
Dicentes, si penitentiam non egerimus]
in presenti.
marg.|
{h}
Incidemus in manus Domini]
id est Christi, qui modo humilis latet ; sed tunc apparebit Dominus iudicia faciens. Sed numquid bonum est incidere in manus Domini ? videtur quod sic. 2Rg. ultimo c. Dixit David ad Gad. Coarctor nimis ; sed melius est, ut incidam in manus Domini. Responsio. In presenti bonum est incidere in manus Domini id est committere se illi : quia ipse est Deus misericordie nunc ; In futuro autem incidere in manus Domini id est subire iudicium, horrendum est : quia tunc erit Deus ultionum Dominus. Unde Hbr. 10.f. Horrendum est incidere in manus Dei viventis. Propter hoc dicit Salomon Pr. 18.c. Iustus in principio accusator est sui. Sed quamvis tremendum sit incidere in manus Domini ; non tamen debemus desperare, sed magis patientes esse et longanimes.
Numérotation du verset
Sir. 2,23
marg.|
{i}
Secundum enim magnitudinem ipsius, sic misericordia ]
etc. id est secundum quod decet magnitudinem illius, sic miseretur, ut nec totum puniat, nec totum dimittat. sup. 1.b. Secundum datum suum prebet illam diligentibus se id est secundum quod ipsum dare decens est. Vel
Secundum magnitudinem ipsius ; sic et misericordia illius cum ipso est]
id est multum est misericors. Unde dicit Int. Secundum altitudinem celi a terra corroboravit Dominus misericordiam suam super timentes se.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_2)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_2)
Notes :