Capitulum 34

Numérotation du verset Sir. 34,1 

vana spes et mendacium insensato viro et somnia extollunt imprudentes
Numérotation du verset Sir. 34,2 

quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum sic et qui attendit ad visa mendacia
Numérotation du verset Sir. 34,3 

hoc secundum hoc visio somniorum ante faciem hominis similitudo hominis
Numérotation du verset Sir. 34,4 

ab immundo quid mundabitur et a mendace quid verum dicetur
Numérotation du verset Sir. 34,5 

divinatio erroris et auguria mendacia et somnia malefacientium vanitas est
Numérotation du verset Sir. 34,6 

et sicut parturientis cor tuum fantasiam patitur nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio ne dederis in illis cor tuum
Numérotation du verset Sir. 34,7 

multos enim errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes in illis
Numérotation du verset Sir. 34,8 

sine mendacio consummabitur verbum et sapientia in ore fidelis complanabitur
Numérotation du verset Sir. 34,9 

qui non est temptatus1 quid scit ? Vir in multis
1 e. t.] inv. Weber
expertus cogitabit2 multa et qui multa didicit
2 cogitabit] cogitavit Weber
enarrabit intellectum.
Numérotation du verset Sir. 34,10 

Qui non est expertus
pauca cognoscit3 qui autem in multis factus est multiplicabit malitiam.
3 cognoscit] recognoscit Weber
Numérotation du verset Sir. 34,11 

Qui temptatus non est qualia scit ? Qui implanatus est abundabit nequitia.4
4 v. 11 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 34,12 

Multa vidi errando et plurimas verborum consuetudines
Numérotation du verset Sir. 34,13 

aliquotiens usque ad mortem periclitatus sum horum causa et liberatus sum gratia Dei
Numérotation du verset Sir. 34,14 

Spiritus
timentium Deum queretur et in respectu illius
benedicentur
Numérotation du verset Sir. 34,15 

spes enim illorum
in salvantem
illos et oculi Dei
in diligentes se
Numérotation du verset Sir. 34,16 

qui timet Dominum nihil trepidabit
et non pavebit quoniam ipse est spes eius
Numérotation du verset Sir. 34,17 

timentis Dominum beata est anima eius
Numérotation du verset Sir. 34,18 

ad quem respicit et quis est fortitudo eius
Numérotation du verset Sir. 34,19 

oculi Domini super timentes eum
protector potentie
firmamentum virtutis
tegimen ardoris
et umbraculum
meridiani
Numérotation du verset Sir. 34,20 

et precatio offensionis
et adiutorium casus
exaltans animam
et illuminans oculos
dans sanitatem
vitam
et benedictionem
Numérotation du verset Sir. 34,21 

immolans ex iniquo
oblatio est maculata
et non sunt beneplacite subsannationes iniustorum
Numérotation du verset Sir. 34,22 

Dominus solus
sustinentibus se in via veritatis et iustitie
Numérotation du verset Sir. 34,23 

dona iniquorum non probat Altissimus
in oblationibus iniquorum
nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis
Numérotation du verset Sir. 34,24 

qui offert sacrificium ex substantia pauperum quasi qui victimat filium in conspectu patris sui
Numérotation du verset Sir. 34,25 

panis egentium vita pauperis est qui defraudat illum homo sanguinis
Numérotation du verset Sir. 34,26 

qui aufert in sudore panem quasi qui occidit proximum suum
Numérotation du verset Sir. 34,27 

qui effundit sanguinem
et qui fraudem facit mercedem mercennario fratres sunt5
5 fratres sunt] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 34,28 

unus edificans et unus destruens quid prodest illis nisi labor
Numérotation du verset Sir. 34,29 

unus orans
et unus maledicens
cuius vocem exaudiet Deus
Numérotation du verset Sir. 34,30 

qui baptizatur
a mortuo
et iterum tangit illum
quid proficit lavatione illius
Numérotation du verset Sir. 34,31 

sic homo qui ieiunat in peccatis suis
et iterum eadem faciens quid proficit humiliando se orationem illius quis exaudiet

Capitulum 34

Numérotation du verset Sir. 34,1 
marg.| {a} Vana spes etc.3.237rb} Quatuor docet auctor in hoc capitulo.
- Primo docet non esse credendum somniis, auguriis et divinationibus, sed potius legi Dei, que sine mendacio consummatur. Unde Is. 8.d. Et cum dixerint ad vos querite a Pythonibus et a divinis, qui strident in incantationibus suis, numquid non populus a Deo suo requiret visionem pro vivis et mortuis, ad legem magis. Lev. 19.f. Non augurabimini, nec observabitis somnia etc.
- Secundo docet, quibus credendum est, scilicet expertis et tentatis. Tales enim vere sciunt, experientia tentationis et tribulationis. Natura magistra est, Is. 28.e. Sola vexatio tantummodo dabit intellectum auditui, ibi : Qui non est tentatus, quid scit ?]
- Tertio, docet timere Deum, ponens laudes et utilitates timoris, ibi ; [Spiritus timentium Deum.
- Quarto, docet non facere eleemosynas de iniusta possessione, ibi : [Immolantis ex iniquo
marg.| Moraliter autem docet non confidere in divitiis temporalibus, que sicut somnia vana sunt et vacua veritate. Fiunt autem sex modis imaginationes somniorum, sicut dicit Gregorius in Dialogo Aliquando ventris plenitudine, aliquando ventris et capitis exinanitione, aliquando Demonis illusione, aliquando Dei revelatione, aliquando cogitatione simul et illusione, aliquando cogitatione simul et revelatione. Duo prima genera somniorum omnes experimento cognovimus cetera in Scripturis invenimus. De tertio enim dicitur hic ; Multos errare fecerunt somnia. De quarto dicitur Gn. 37.b. Audite somnium quod vidi, dixit Ioseph fratribus suis.
marg.| Et Mt. 2.d. Defuncto Herode, ecce Angelus Domini apparuit in somnis Ioseph De quinto dicitur, Eccl. 5.b. Ubi multa sunt somnia, multe sunt vanitates. Et supra parum. a. Multas curas sequuntur somnia. De sexto dicitur Dn. 2.d. Somnium tuum et visiones capitis tui in cubili tuo huiusmodi sunt quod postea differens Daniel de radice cogitationis inchoavit : Tu Rex in stratu tuo cepisti cogitare etc. Non est ergo credendum somniis, quia quo impulsu fiant, non facile elucet : tamen Sancti illusiones et revelationes quodam intimo sopore discernunt, ut sciant, quid a bono Spiritu percipiant ; vel quid ab illusione patiantur, ut dicit Gregorius Dicit ergo.
marg.| {a} Vana spes ] id est mendax et vacua.
marg.| {b} Et mendacium viro insensato ] qui non habet sensum discernendi, in quo sperandum sit et in quo non et que speranda sint et que non. Hoc est, illius spes mendax est et vana, qui sperat in transitoriis. Unde Sap. 3.c. Vacua est spes illorum et labores sine fructu. Impii spes tamquam lanugo est, que a vento tollitur.
marg.| Item illius spes vana est et vacua, qui sine meritis sperat pervenire ad regnum : Nam vera spes est certa exspectatio future beatitudinis ex gratia et meritis proveniens, Sap. 16.d. Ingrati spes tamquam hibernalis glacies tabescet et disperiet, tamquam aqua supervacua.
marg.| {c} Et somnia ] id est phantastice rationes et somniorum visiones.
marg.| {d} Extollunt ] in superbiam.
marg.| {e} Imprudentes ] qui nesciunt discernere inter somnia illusionum et revelationum. Vel
marg.| {c} Somnia ] id est honores et divitie et delicie temporales.
marg.| {d} Extollunt ] id est extra se tollunt.
marg.| {e} Imprudentes ] qui nesciunt discernere inter veritatem et somnium et somnium veritatem dicunt et falsos honores, falsas divitias, falsas delicias, veros honores, veras divitias, veras delicias opinantur. Pr. 13.a. Est quasi dives, cum nihil habeat, Is. 29.c. Somniat esuriens et comedit, cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima eius. Unde Ps. 75. Dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
Numérotation du verset Sir. 34,2 
marg.| {f} quasi qui apprehendit ] id est apprehendere intendit.
marg.| {g} Umbram ] que vana est et fugit sequentem et sequitur, fugientem.
marg.| {h} Et per sequitur ] id est assequi perfecte nititur.
marg.| {i} Ventum ] qui nec videri, nec teneri, nec apprehendi potest, quia tenuissimus et levissimus est.
marg.| {k} Sic et qui attendit ] id est desiderium et attentionem reddit.
marg.| {l} Ad visa mendacia ] id est ad bona temporalia, que recte et umbra et ventus et visa mendacia dicuntur. Umbra quidem, quia imaginem bonitatis habent, sed non veritatis.
marg.| Item umbra vespere longior est, sic amor temporalium. Sole gratie occidente crescit. Unde Ier. 6.a. Ve nobis, quia declinavit dies, quia longiores facte sunt umbre vesperi. Item umbra sequitur fugientem et fugit sequentem, sic temporalia, sup. 11.b. Si secutus fueris, non apprehendes et non effugies, si precucurreris. Ventus autem dicuntur temporalia, quia homines, sicut nubes agitant, tumultum faciunt et inflant. Os. 12.a. Ephraim {3. 237va} pascit ventum et sequitur estum. Visa mendacia dicuntur, visa quidem, quia in eis stat oculus amatoris, cum deberet per ea transire ad visionem Creatoris, ut essent via non finis. Unde Augustinus : Ve illis, Domine, qui diligunt nutus tuos pro te. Mendacia vero dicuntur : quia satietatem promittunt et famem pariunt, quia.
marg.| Quo plus sunt pote, plus sitiuntur acque.
marg.| Eccles. 5.b. Avarus non implebitur pecunia. Prv. 10.a. qui nititur mendaciis, hic pascit ventos : idem autem ipse sequitur aves volantes. Ier. 8.b. Apprehenderunt mendacium et noluerunt reverti. Ps. 4. Filii hominum usquequo gravi corde, ut quid diligitis vanitatem et queritis mendacium ?
Numérotation du verset Sir. 34,3 
marg.| {a} Secundum hoc visio somniorum ] id est similia sunt apprehensio umbre et persecutio venti et visio somniorum. Nam in omnibus est vanitas et nulla veritas. Et hoc probat. supra.
marg.| {b} Ante faciem hominis ] somniantis, vel dormientis.
marg.| {c} Similitudo alterius hominis ] apparet id est Diaboli, qui transfigurat se in speciem hominis vel mulieris, ut deludat dormientes. Unde. Mt. 13.d. Inimicus homo hoc fecit.
Numérotation du verset Sir. 34,4 
marg.| {d} Ab immundo quid mundabitur ] id est a Diabolo quid mundum proveniet ?
marg.| {e} Et a mendace ] id est a Diabolo, qui est mendax et pater mendacii. Io. 8.f.
marg.| {f} Quid verum dicetur ? ] Dicit Rabanus quod Diabolus nonnumquam solet multa vera predicere, ut ad extremum valeat animam aliqua falsitate laqueare. Item ab immundo Predicatore quid mundabitur ? Nihil Gregorius Non valet sordes tergere manus, que lutum tenet, Rm. 2.c. Qui predicas non furandum, furaris.
marg.| {e} Et a mendace ] Doctore.
marg.| {f} Quid verum dicetur ] Illud quod non faciunt, Mt. 23.a. Dicunt enim quod non faciunt.
Numérotation du verset Sir. 34,5 
marg.| {g} Divinatio erroris ] id est ducens in errorem.
marg.| {h} Et auguria mendacia ] etc. id est quodlibet istorum quatuor : divinatio, augurium, mendacium, somnium malefacientium.
marg.| Divinatio erroris dicitur mendax futurorum predictio, que est in pseudoprophetis, qui non spiritu Dei illuminati, sed spiritu proprio agitati, futura mendaciter predicunt. Unde Ier. 23.d. Non mittebam Prophetas et ipsi currebant : non loquebar ad eos et ipsi prophetabant. Est etiam divinatio erroris in Demonibus, qui in obsessis aliquando, quandoque in Pythonibus mendaciter futura predicunt. Et hec divinatio, vanitas est : quia ei nulla subest veritas.
marg.| Augurium est maleficium, quo quis se simulat in garritu, vel in volatu avium perpendere futura et hoc vanitas est.
marg.| Mendacium potest dici maleficium haruspicum, qui in fibris animalium circa aras se simulant futura perspicere : vel astronomorum, qui in astris futura considerant et hoc vanitas est.
marg.| Somnium malefacientium est quod ex illusione Demonum fit et hoc vanitas est. Omnia hec prohibita sunt in lege, Lv. 19.f. Non augurabimini, nec observabitis somnia. Nm. 23.d. Non est augurium in Iacob, nec divinatio in Israel, Dt. 18.b. Non inveniatur in te, qui lustret filium suum, aut filiam ducens per ignem, aut qui hariolos sciscitetur, aut observet somnia atque auguria, nec sit maleficus, neque incantator, nec Pythones consulat, nec divinos et querat a mortuis veritatem.
marg.| {i} Et sicut parturientis ] etc. Phantasie parturientium dicuntur phantastice visiones, quas patiuntur mulieres in {3. 237vb} partu ex humoribus resolutis et fumis ascendentibus ad cerebrum, sicut accidit febricitantibus de acuta, sic cor illius, qui credit auguriis et divinationibus et mendaciis et somniis. Sed cum gratia Dei cordis infunditur, que mentem illuminat, hec phantasmata fugat : quia simul esse non possunt error et veritas. Et hoc est quod dicit.
Numérotation du verset Sir. 34,6 
marg.| {i} Sicut parturientis ] mulieris id est in partu, vel ad partum laborantis, cor patitur phantasias. Ita.
marg.| {k} Cor tuum ] qui credis auguribus et divinis.
marg.| {l} Phantasias patitur ] id est a phantasmatibus immutatur et trahitur in errorem.
marg.| {m} Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio ] id est gratia illuminans et discernens et etiam somnium et visionem. Unde rogat, Ps. 105. Visita nos, Deus in salutari tuo.
marg.| {n} Ne dederis in illis ] divinationibus.
marg.| {o} Cor tuum ] ut credas eis.
Numérotation du verset Sir. 34,7 
marg.| {p} Multos enim errare fecerunt somnia ] id est falsum pro vero credere.
marg.| {q} Et exciderunt ]  a v eritate, vel a gratia, vel a vita, vel a spe [sperantes in illis
marg.| somniis. Sicut cuidam olim accidit, qui dum vehementer attenderet somniis, somniavit se diu victurum, cumque multa bona vite sue in annos plurimos congregasset, repente mortuus est et omnes divitias suas reliquit intactas. Sicut etiam legitur de divite ampliante horrea sua, Lc. 12.c. Et cum omnia congregasset, nocte subito mortuus est. Eccl. 5.b. Ubi multa sunt somnia, plurime vanitates.
Numérotation du verset Sir. 34,8 
marg.| {r} Sine mendacio consummabitur verbum legis ] quasi dicat : falsa sunt et vana auguria et somnia et ideo non est illis credendum, sed omnia, que in lege sunt, tam nova, quam vetera, vera sunt et idcirco credendum est legi Dei. Unde supra 16.d. non sis incredibilis verbo illius. Item sup. 33.a. Homo sensatus credit legi Dei et lex illi fidelis.
marg.| {s} Et sapientia in ore fidelis ] Doctoris.
marg.| {t} Complanabitur ] id est plane et aperte, docebitur. Fidelis autem Doctor dicitur, qui in doctrina sua querit tantum Dei honorem et proximi edificationem. Et ideo doctrina fidelis in duobus consistit. In increpatione vitiorum et reseratione secretorum. Unde Beda super Exodum. Qui sermonem facit ad populum, non solum increpandis reatibus, nec solum reserandis sententiis Scripturarum debet instare secretis, ne tantum de peccatorum correctione disputans, minus audiatur, vel mysteriorum tantum secreta reserans, minus prosit. Temperet ergo ex utroque sermonem, ut secretorum celestium pandat suavitatem et morum correctionem, quasi bis tinctum coccum in habitu suo demonstret.
Numérotation du verset Sir. 34,9 
marg.| {u} Qui non est tentatus ] id est tribulatione probatus et exercitatus.
marg.| {x} Quid scit ? ] quasi dicat : parum, aut nihil, quia sola vexatio dat intellectum auditui. Is. 28.e.
marg.| {y} Vir in multis expertus ] id est exercitatus et eruditus.
marg.| {z} Cogitabit multa ] ad eruditionem aliorum. Experientia enim optima magistra est.
marg.| {a} Et qui multa didicit ] ab alio, vel experimento.
marg.| {b} Enarrabit ] aliis.
marg.| {c} Intellectum ] id est doctrinam intelligibilem. Unde, 2Cor. 1.a. Benedictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo.
Numérotation du verset Sir. 34,10 
marg.| {d} Qui non est expertus ] tribulationem, vel in multis exercitatus.
marg.| {e} Pauca recognoscit ] id est realiter id est vere cognoscit.
marg.| {f} Qui autem in multis fatuus est ] id est inexpertus, vel inscius.
marg.| {g} Multiplicabit malitiam ] quia cum ad multa intendat et ad nulla cor applicet, in omnibus errat. Ideo dictum est sup. 11.b. Fili, ne in multis sint actus tui, Glossa sic exponit.
marg.| {f} Qui in multis fatuus est ] id est mente mutabilis actione instabilis, fide non firmus.
marg.| {g} Multiplicabit malitiam ] id est varios hereticorum sequetur errores et multis serviet impietatibus et peccatis.
Numérotation du verset Sir. 34,11 
marg.| {h} Qui tentatus non est ] id est tribulationibus exercitatus et examinatus.
marg.| {i} Qualia scit ? ] quasi dicat : si aliqua vidit, nescit vere qualia sunt. Multa enim bona videntur inexpertis, que ab expertis mala iudicantur.
marg.| {k} Qui implantatus est ] id est in Scripturis et in moribus infundatus. Vel [Qui implanatus est id est inconstans et mutabilis.
marg.| {l} Abundabit nequitia ] etc. {3. 238ra} id est de cogitatione corruit in delectationem, de delectatione in consensum, de consensu, in opus, de opere in consuetudinem, de consuetudine in desperationem. Unde supra 2.c. Ve his, qui perdiderunt sustinentiam et qui dereliquerunt vias rectas et diverterunt in vias pravas. Ex serie ipsa littere patet quod soli Iusti tentari dicuntur qui pro iustitia sustinent tribulationes, sive ex mundo, sive a Demone. Adversus hec tria regna Sancti continuam pugnam habent, unde Hbr. 11.f. Sancti per fidem vicerunt regna, Iob. 7.a. Militia est vita hominis super terram ; ut autem facilius credatur Auctori, dicit se in multis expertum et ideo dignum fide.
Numérotation du verset Sir. 34,12 
marg.| {a} Multa vidi ] id est intellexi.
marg.| {b} Enarrando ] id est per enarrationem aliorum.
marg.| {c} Et plurimas verborum consuetudines ] id est diversos modos loquendi, quibus consueverunt loqui Doctores in diversis facultatibus et in diversis terris.
Numérotation du verset Sir. 34,13 
marg.| {d} Aliquoties usque ad mortem ] corporis.
marg.| {e} Periclitatus sum ] id est fatigatus et periculo mortis expositus.
marg.| {f} Horum causa ] id est ut addiscerem hec. Sicut narrat Hieronymus de Platone qui Athenis Magister extiterat et potens, cuius doctrinam Academie gymnasia personabant et tamen peregrinus et discipulus factus, mallens aliena verecunde discere, quam sua impudenter ingerere. Unde Iac. 3.a. Nolite plures Magistri fieri, fratres mei.
marg.| {g} Et liberatus sum gratia Dei ] non sapientia, vel fortitudine propria, Ps. 33. Clamaverunt Iusti et Dominus exaudivit eos et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos, 2Pt. 2.b. Novit Deus pios de tentatione eripere.
Numérotation du verset Sir. 34,14 
marg.| {h} Spiritus timentium Deum queritur a Deo, vel   ab Ecclesia ] id est approbatur a Deo, vel queritur, quia rarus est, vel queritur id est conqueritur de seipso, Ps. 41. Quare tristis es, anima mea et quare conturbas me ? Et de Deo, Ps. 21. Deus, Deus meus, respice in me : quare me dereliquisti ?
marg.| {i} Et in respectu illius ] id est Dei, active id est si respiciat Deum oculo fidei ; vel passive id est si respiciatur a Deo oculo misericordie.
marg.| {k} Benedicetur ] spiritus timentium benedictione, Ps. 33. Oculi Domini super Iustos.
marg.| Vel {i} In respectu illius benedicetur ] id est bonus dicetur id est bonus efficietur et eterna benedictione dignus. Et est iste respectus misericordie, gratie collatio, Io. 1.f. Intuitus eum Iesus dixit ei : Tu es Simon filius Iona, Lc. 22.g. Conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini.
Numérotation du verset Sir. 34,15 
marg.| {l} Spes enim illorum ] id est timentium Deum.
marg.| {m} In salvantem illos ] id est in Deum, non in mundum. Ps. 122. Sicut oculi ancille in manibus Domine sue ; ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.
marg.| {n} Et oculi Dei in diligentes se ]  Ps. 33. Oculi Domini super Iustos. Et Ps. 31. In via hac, qua gradieris, firmabo super te oculos meos. Etiam in malos sunt oculi Domini quia tam bonos, quam malos respicit Dominus, Prv. 15.a. In omni loco oculi Domini contemplantur bonos et malos. Sed bonos ad remunerandum in gloria, malos ad puniendum in gehenna.
Numérotation du verset Sir. 34,16 
marg.| {o} Qui timet Dominum ] filiali timore.
marg.| {p} Nihil trepidabit ] timore humano, vel mundano, vel timore passione, licet timore pro passione, sive naturali mortem timeat, Prv. 28.a. Iustus quasi leo confidens, absque terrore erit. Item 30.d. Leo fortissimus animalium ad nullius pavebit occursum. Hinc dicit Dominus Discipulis, Mt. 10.c. Nolite timere eos, qui occidunt corpus. Et Lc. 12.a. Nolite timere pusillus grex.
marg.| {q} Et non pavebit, quoniam ipse ] id est Deus.
marg.| {r} Est spes eius ] id est timentis Deum, De quo subdit.
Numérotation du verset Sir. 34,17 
marg.| {s} Timentis Deum ] filiali, vel initiali timore.
marg.| {t} Beata est anima eius ] in beatitudine vie, tandem beatitudine patrie, sup. 1.b. Timor Domini et gloriatio et letitia et corona exultationis. Item sup. 25.b. Beatus, cui datum est timere Deum.
Numérotation du verset Sir. 34,18 
marg.| {u} Ad quem respicit ] Deus, nisi ad trementem se ? Is. 66.a. Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum et humilem et contritum spiritu et trementem sermones meos. Item [ad quem respicit timens Deum, nisi ad Deum.
marg.| {3. 238rb} {x} Et quis est fortitudo ] nisi Deus. 2Rg. 22.a. Dominus petra mea et robur meum.
Numérotation du verset Sir. 34,19 
marg.| {y} Oculi Domini ] id est miserationes Domini.
marg.| {z} Super timentes ] sicut oculi matris super filium suum ut si forte ceciderit, statim elevet eum, vel a casu precaveat et post subiungit Auctor undecim bona, que facit Dominus timentibus se dicens.
marg.| {a} Protector ] id est protector potens est Dominus timentium se, protegens eos potenter ab omni adversitate. Vel [Protector potentie id est protegens potentia, quam dedit timentibus se, ad bene agendum et ad declinandum a malo. Unde  Ps. 83. Protector noster, aspice, Deus. vel   Protector potentie ] id est contra potentiam malignorum Spirituum.
marg.| {b} Firmamentum virtutis ] id est firmans et confortans virtutem collatam timentibus se, vel dans firmamentum virtuti. Multorum enim virtus debilis est, quia non habet firmamentum, Ps. 17. Dominus firmamentum meum.
marg.| {c} Tegimen ardoris ] id est contra ardorem concupiscentie et diabolice inflammationis. Non enim cessat Diabolus sufflare et incendere prunas concupiscentie in nobis. Unde Iob. 41.c. Halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egredietur id est inflammans suggestio, que nos omnes incenderet, nisi Dominus prestaret tegimen ardoris, Is. 4.b. Super omnem gloriam protectio et tabernaculum et umbraculum diei ab estu et securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia. Tria ponit. Ab estu inflantis suggestionis Diaboli et a turbine mundi, a pluvia id est titillatione carnis.
marg.| {d} Et umbraculum meridiani ] id est refrigerium contra estum persecutionis urentis et ferventis, sicut Sol fervet in meridie. Unde  Ps. 18. In Sole id est   in fervente persecutione, posuit tabernaculum suum id est   corpus suum. vel   Umbraculum meridiani ] id est refrigerium contra incentiva libidinis. Et videtur Auctor tangere quatuor genera tentationum, que tangit. Ps. 90. ibi : Non timebis a timore nocturno etc. Primum tentationis genus, leve, sed occultum quod dicitur timor nocturnus. Contra hoc est protector potentie. Secundum genus tentationis leve, sed apertum et dicitur sagitta volens in die. Contra hoc est firmamentum virtutis. Tertium genus tentationis est grave et occultum quod dicitur negotium perambulans in tenebris : Contra hoc est regimen ardoris. Quartum genus tentationis dicitur grave et apertum quod dicitur incursus et Demonium meridianum ; Contra hoc est umbraculum meridiani. Et ita patet quod Dominus adiutor est in omni tentatione. Unde, 2Pt. 2.b. Novit Dominus pios de tentatione eripere. Et Ps. 90. Cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum.
marg.| {e} Deprecatio offensionis ] id est deprecabilis, super offensione peccatorum, vel deprecans Patrem pro offensione hominum. Ipse enim est Advocatus humani generis apud Patrem, ut dicitur 1Io. 2. Advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum. Glossa sic exponit.
Numérotation du verset Sir. 34,20 
marg.| {e} Deprecatio offensionis ] id est propitiatio pro peccatis nostris. Unde 1Io. 2.a. Ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Dn. 9.b. Tibi Domino Deo nostro misericordia et propitiatio.
marg.| {f} Et adiutorium casus ] id est iuvans per gratiam et precavens a casu peccati, vel inferni, vel elevans a casu, si forte ceciderunt timentes eum. Unde Ps. 9. Adiutor in opportunitatibus in tribulatione, Prv. 24.b. Septies cadit Iustus et resurgit.
marg.| {g} Exaltans animam ] in creatione, quia creat eam ad imaginem et similitudinem suam. In recreatione, reformando imaginem et restituendo similitudinem. In progressu vite, perducendo ad perfectionem virtutum.   Exaltans animam timentium se a terrenis per contemptum, ad celestia per desiderium, 1Rg. 2.b. De stercore elevat pauperem, ut sedeat cum Principibus et solium glorie teneat.
marg.| {h} Et illuminans oculos ] mentis ad cognoscendum Deum, se et proximum {3. 238va} Deum, ne desperet : Se, ne superbiat : Proximum, ne ledat, Ps. 12. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte.
marg.| {a} Dans sanitatem ] impassibilitatis.
marg.| {b} Et vitam ] immortalitatis.
marg.| {c} Et Benedictionem ] eterne hereditatis. De qua Mt. 25.c. Venite, benedicti.
marg.| Vel sic {a} Dans sanitatem ] nature, quia sanabiles fecit nationes, Sap. 1.d.
marg.| {b} Et vitam ] gratie.
marg.| {c} Et benedictionem ] glorie : quia illic mandavit Dominus benedictionem et vitam usque in seculum. Ecce undecim bona, que facit Dominus timentibus se : Et duodecimum est fortitudo, de quo predixerat :   Quis est fortitudo eius ] quasi dicat : ipse est fortitudo eius.
marg.| Et notandus est ordo et processus. Fortitudo est Dominus, quia dat fortitudinem et non tantum dat, sed etiam protegit id est conservat et confirmat. Unde cum dixisset. Quis est fortitudo eius ] sub  i unxit statim.   Protector potentie, firmamentum virtutis ] Ite  m iuvat contra tentationes et suggestiones hostis. Nam sequitur.   Tegimen ardoris et umbraculum meridiani ] Ite  m orat pro nobis et revelat a casu. Unde sequitur.   De precatio offensionis et adiutorium casus ] Ite  m dat gratiam bone conversationis et lumen contemplationis. Unde sequitur.   Exaltans animam et illuminans oculos ] Ite  m dat sanitatem conscientie et vitam gratie et benedictionem glorie, sicut dictum est.
Numérotation du verset Sir. 34,21 
marg.| {d} Immolantis ex iniquo ] lucro, ut est usura, furtum, rapina et huiusmodi.
marg.| {e} Oblatio est maculata ] coram Deo, non quod ipsum oblatum sit maculatum ; sed actio offerentis peccatum est, quia rem alienam, quasi suam dat et facit se impotentem restituere. Sed contra, Iac. 16.c. Facite vobis amicos de mammona iniquitatis. Sol. Iniquum tribus modis dicitur. Iniquitas enim est iniuste acquisitum. Item iniuste retentum. Item utroque modo. De primo iniquo potest fieri eleemosyna, sive oblatio, ut de meretricio. De secundo et tertio non, verbi gratia, de usura et furto et huiusmodi. Unde quod dicitur, Lc. 16.c. intelligitur de iniquo primo modo ; quod autem hic dicitur, intelligitur de iniquo secundo modo et tertio. Verumtamen sciendum est quod uno modo potest fieri oblatio, sive eleemosyna grata Deo, de quolibet iniquo, scilicet per restitutionem. Sed contra hoc quod dictum est, scilicet quod de meretricio potest fieri oblatio, videtur dici contrarium, Dt. 23.c. Non offeres mercedem prostibuli. Sed dicimus quod Moyses hoc dicit in sugillationem peccati et ne per oblationem huiusmodi crederet ille, vel illa satisfecisse.
marg.| {f} Et non sunt beneplacite subsannationes iniustorum ] id est oblationes de alieno, quibus videtur offerens Deum deridere offerendo quod non est suum et per hoc volens eum placare : cum dicatur, Prv. 3.b. Honora Dominum de tua substantia. Et Is. 58.c. Frange esurienti panem tuum, non alienum. Ideo dicit Salomon, Prv. 15.b. Victime impiorum abominabiles Domino.
marg.| Item Prv. 21.d. Hostie impiorum abominabiles sunt, que offeruntur ex scelere.
Numérotation du verset Sir. 34,22 
marg.| {g} Dominus solus ] supple, adest, quasi adiutor fidelis.
marg.| {h} Sustinentibus ] id est exspectantibus.
marg.| {i} Se ] Deum, scilicet.
marg.| {k} In via veritatis et iustitie ] id est in vera fide, que est via veritatis et in vera penitentia, que est via iustitie, Is. 31.a. Ve qui descendunt in Egyptum ad auxilium in equis sperantes.
Numérotation du verset Sir. 34,23 
marg.| {l} Dona iniquorum ] id est de iniquo data.
marg.| {m} Non probat Altissimus ] sed reprobat.
marg.| {n} Nec respicit in oblationibus iniquorum ] id est non suscipit oblationes ab iniquis. Sicut dicitur de Cain, Gn. 4.a. Et non respexit Deus ad Cain, nec ad munera eius.
marg.| {o} Nec in multitudine sacrificiorum ] talium id est ministrorum, qui offerunt, nec tamen peccata dimittunt.
marg.| {p} Eorum propitiabitur peccatis ] ut per hec sacrificia deleantur. Dona, dicit, que pauperibus erogantur. Oblationes, que altari, vel ministris Ecclesie, offeruntur : Sacrificia, {3. 238vb} que Domino immolantur. Nullum istorum, si fiat in peccato mortali, vel ex iniquo, valet ad salutem, vel peccatorum remissionem, Is. 1.c. Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum, dicit Dominus : plenus sum.
Numérotation du verset Sir. 34,24 
marg.| {q} Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi   qui victimat filium in conspectu patris sui ] id est abominabile est huiusmodi sacrificium. Unde Glossa Valde detestabile est sacrificium quod orbati patris dolori comparatur. Sed substantia pauperum est, quicquid superabundat : ergo peccat, qui illud offert. Responsio. Loquitur de rapto, vel de furto. Unde  sic debet intelligi. Qui offert ] templo, vel ministris.
marg.| {r} Sacrificium ex substantia pauperum ] rapta, vel furata.
marg.| {s} quasi qui victimat filium in conspectu patris sui ] quia offendit Deum sustentationem pauperum auferendo eis, Rabanus. Quidam quanta largiuntur respiciunt, sed quanta rapiunt non attendunt et ideo que largiuntur, in sacco pertuso reponunt, Prv. 6.d. Zelus et furor viri non parcet in die vindicte, nec acquiescet cuiusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.
Numérotation du verset Sir. 34,25 
marg.| {t} Panis egentium ] id est cibus qualiscumque.
marg.| {u} Vita pauperis est ] id est sustentatio vite.
marg.| {x} Qui defraudat illum ] pauperem auferendo sua, vel retinendo mercedem laboris eius.
marg.| {y} Homo sanguinis est ] id est homicida, quia subtrahit ei victum. Unde Augustinus Pasce fame morientem, si non paveris : occidisti. Multo fortius, qui victum subtrahit, Lv. 19.c. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane, Dt. 24.c. Non negabis mercedem indigentis et pauperis fratris tui, sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante Solis occasum, quia pauper est et ex eo sustentat animam suam, ne et clamet contra te ad Dominum et reputetur tibi in peccatum.
marg.| {y.2} Nota quatuor peccata que propter enormitatem dicuntur clamare ad Deum :
- Homicidium, Gn. 4.b. Ecce vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra, Iob. 16.d. Terra ne operias sanguinem meum, nec inveniat locum latendi clamor meus.
Item oppressio pauperum, Ex. 2.d. Ingemiscentes filii Israel vociferati sunt, ascenditque clamor eorum ad Dominum ab operibus, infra 35.c. Nonne lacrime vidue ad maxillam descendunt et exclamatio eius super deducentem eas.
- Item peccatum Sodomiticum, Genesis 18.d.a : « Clamor Sodomorum et Gomorrheorum multiplicatus est et peccatum eorum aggravatum est nimis : descendam et videbo utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint ».
Item detentio vel defraudatio mercedis mercenariorum, Iac. 5.a. Ecce merces operariorum vestrorum, qui messuerunt regiones vestras, que fraudata est a vobis, clamat et clamor eorum in aures Domini Sabaoth introivit. Sequitur.
a Gn. 18, 20.
Numérotation du verset Sir. 34,26 
marg.| {z} Qui aufert in sudore panem ] id est substantiam in sudore acquisitam.
marg.| {a} quasi qui occidit proximum suum ] Quia aufert ei victum suum.
marg.| {b} Qui effundit sanguinem ] id est homicida.
marg.| {c} Et qui fraudem facit mercenario ] mercedem eius retinendo.
marg.| {d} Fratres sunt ] id est similes in scelere. Unde Glossa Maximum peccatum est id est magnum quod homicidio comparatur.
Numérotation du verset Sir. 34,28 
marg.| {e} Unus edificans ] id est pauper sibi necessaria vite labore acquirens.
marg.| {f} Et unus destruens ] id est raptor substantiam illius auferens.
marg.| {g} Quid prodest illis, nisi labor ? ] Tamen prodest pauperi, si patienter sustineat rapinam bonorum suorum ; sed raptori non prodest labor suus, imo nocet.
marg.| Aliter potest intelligi et melius. Posset enim aliquis dicere. Licet non prosit oblatio offerenti de alieno, prodest {3. 239ra} tame n viventibus, qui inde edificantur : prodest et pauperibus, qui inde sustentantur et ideo non omnino reprobanda est huiusmodi oblatio. Et ostendit Auctor per simile quod hoc nihil est, quia si unus edificaret edificium aliquod et alius secunda die destrueret, quicquid ipse edificasset, prima die : uterque laboraret, iste edificando ; ille destruendo et si ita semper facerent, nihil utilitatis reportarent ; quia nihil operis staret, nisi labor edificandi et destruendi. Eodem modo est in oblatione de alieno ; offerens enim alienum est unus edificans, scilicet proximum videntem et ipse idem est unus destruens pauperem, scilicet cui aufert substantiam suam. Et hoc est. [Unus edificans id est   raptor offerens alienum. Et unus destruens ] id est raptor rapiens alienum [Quid prodest illi id est offerenti et rapienti alienum   Nisi labor quem habet et offerendo et rapiendo ? Vel sic [Unus edificans id est unus dives de usura, vel de rapina potens et Abbatias edificans. [Et unus destruens id est pauper contra Deum de paupertate vel infirmitate murmurans. [Quid prodest illis, nisi labor quasi dicat : utriusque labor inutilis est et penalis.
Numérotation du verset Sir. 34,28 
mystice
marg.| Mystice Unus edificans ] verbo.   Et unus destruens exemplo [Quid prodest illis id est illi bene loquenti et male viventi   Nihil labor in utroque et labor, pene eterne, quem sibi merentur. Unde in libro Prosperi. Bene loqui et male vivere, nihil aliud est, quam se sua voce damnare.
Numérotation du verset Sir. 34,29 
marg.| {a} Unus orans ] id est dives offerens alienum pro facto suo Deum benedicens.
marg.| {b} Et unus maledicens ] id est pauper spoliatus querimoniam suam contra raptorem ad Deum dirigens.
marg.| {c} Cuius vocem exaudiet Dominus ] id est ad effectum exaudiet ? Certum est quod vocem pauperis spoliati. Unde supra 4.a. Non relinquas querentibus tibi retro maledicere, maledicentis enim tibi in amaritudine anime exaudietur deprecatio illius. Et infra 35.c. Deprecationem lesi exaudiet Dominus.
Numérotation du verset Sir. 34,30 
marg.| {d} Qui baptizatur a mortuo ] id est qui mundatur a peccato aqua compunctionis.
marg.| {e} Et iterum tangit mortuum ] iterum rediens ad peccatum, ut canis ad vomitum. Quid
marg.| {f} proficit lavatio illius ? ] Nih  i l, quia sequens culpa penitentiam perdit. Ier. 2.g. Quam vilis facta es nimis iterans vias tuas Prv. 26.b. Sicut canis, qui revertitur ad vomitum suum ; sic impudens, qui iterat stultitiam suam. Rabanus Post lavacrum mundus esse negligit, qui post lacrimas vite innocentiam non custodit. Unde Is. 1.e. Lavamini : mundi estote.
Numérotation du verset Sir. 34,31 
marg.| {g} Sic homo, qui ieiunat in peccatis suis ] id est pro peccatis suis.
marg.| {h} Et iterum eadem faciens ] vel alia.
marg.| {i} Qui proficit humiliando se ] per ieiunia et vigilias et ceteras abstinentias, cum non abstineat a peccatis, que est vera abstinentia Is. 58.b. Numquid tale est ieiunium quod elegi per diem affligere hominem animam suam ? Numquid contorquere quasi circulum caput suum et saccum et cinerem spargere ? Numquid istud vocavi ieiunium et que sequuntur.
marg.| {k} Orationem illius quis exaudiet ] quasi dicat : Deus non exaudiet illam : quia nubes peccati interposita est, que non sinit eam transire ad Deum. Lam. 3.e. Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 34), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_34)

Notes :