Capitulum 29

Numérotation du verset Sir. 29,1 

Qui facit misericordiam1
1 Qui facit] DE FENORE praem. Weber
fenerat proximum
et qui prevalet manu
mandata servat
Numérotation du verset Sir. 29,2 

fenera proximum tibi in tempore necessitatis illius et iterum redde proximo in tempore suo
Numérotation du verset Sir. 29,3 

confirma verbum et fideliter age cum illo et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est
Numérotation du verset Sir. 29,4 

multi quasi inventionem estimaverunt fenus
et prestiterunt molestiam his qui se adiuvaverunt
Numérotation du verset Sir. 29,5 

donec accipiant osculantur manum dantis et in promissionibus humiliant vocem suam
Numérotation du verset Sir. 29,6 

et in tempore redditionis postulabit tempus et loquetur verba acedie et murmurationum et tempus causabitur
Numérotation du verset Sir. 29,7 

si autem potuerit reddere aversatus solide vix reddet dimidium et computabit illud quasi inventionem
Numérotation du verset Sir. 29,8 

Sin autem fraudavit illum pecunia sua et possidebit illum inimicum gratis
Numérotation du verset Sir. 29,9 

et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam
Numérotation du verset Sir. 29,10 

multi non causa nequitie non feneraverunt sed fraudari gratis timuerunt
Numérotation du verset Sir. 29,11 

verumtamen super humilem animo fortior esto et pro eleemosyna non trahas illum
Numérotation du verset Sir. 29,12 

propter mandatum
assume pauperem et propter inopiam eius ne dimittas illum vacuum
Numérotation du verset Sir. 29,13 

perde pecuniam pro fratre et amico
et non abscondas illam sub lapide
in perditionem
Numérotation du verset Sir. 29,14 

pone thesaurum tuum in preceptis Altissimi
et proderit tibi magis quam aurum
Numérotation du verset Sir. 29,15 

conclude eleemosynam
in corde pauperis
et hec pro te exorabit ab omni malo
Numérotation du verset Sir. 29,16 

Eleemosyna viri
quasi sacculus2 cum ipso
2 sacculus Ω Rusch ] sacculum Weber
et gratiam hominis
quasi pupillam conservabit
Numérotation du verset Sir. 29,17 

et postea resurget et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum3
3 v. 16-17 ΠH M  L Q Y Φ Z² T² S ΨD Ω (ipsorum) Rusch ex Sir. 17, 18-19] om. Clementina Weber
Numérotation du verset Sir. 29,18 

super scutum potentis et super lanceam adversus inimicum tuum pugnabit
Numérotation du verset Sir. 29,19 

vir bonus
fidem facit proximo suo
et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi
Numérotation du verset Sir. 29,20 

gratiam fideiussoris
ne obliviscaris
dedit enim pro te animam suam
Numérotation du verset Sir. 29,21 

repromissorem
Fugit
peccator et immundus
Numérotation du verset Sir. 29,22 

bona repromissoris sibi asscribit peccator et ingratus sensu derelinquet liberantem se
Numérotation du verset Sir. 29,23 

vir repromittit de proximo suo et cum perdiderit reverentiam
relinquetur ab eo
Numérotation du verset Sir. 29,24 

Repromissio nequissima
multos perdidit dirigentes
et commovit illos quasi fluctus maris
Numérotation du verset Sir. 29,25 

viros potentes
gyrans
migrare fecit
et vagati sunt in gentibus alienis
Numérotation du verset Sir. 29,26 

peccator transgrediens mandata Domini incidet in promissionem
nequa et qui conatur multa agere
incidet in iudicium
Numérotation du verset Sir. 29,27 

recupera proximum secundum virtutem tuam et attende tibi ne incidas
Numérotation du verset Sir. 29,28 

initium vite aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem
Numérotation du verset Sir. 29,29 

melior victus pauperis sub tegimen asserum quam epule splendide in peregre sine domicilio
Numérotation du verset Sir. 29,30 

super minimum et magnum placeat tibi et improperium peregrinationis non audies
Numérotation du verset Sir. 29,31 

vita nequa hospitandi de domo in domum
et ubi hospitabitur non fiducialiter aget nec aperiet os
Numérotation du verset Sir. 29,32 

Hospitabit
et pascet
et potabit ingratos et ad hec amara audiet
Numérotation du verset Sir. 29,33 

transi hospes
et orna mensam et que in manu habes ciba ceteros
Numérotation du verset Sir. 29,34 

exi a facie honoris amicorum meorum necessitudine domus mee hospitio mihi factus est frater
Numérotation du verset Sir. 29,35 

gravia hec homini habenti sensum correptio domus et improperium feneratoris

Capitulum 29

Numérotation du verset Sir. 29,1 
marg.| {3. 228rb} Qui facit misericordiam ] etc. Sicut dicitur Dn. 4.e. iniquitas misericordiis pauperum redimitur et vitatur. Et ideo quia Auctor in predicto capitulo de casu lingue nequam dixerat quod est insanabilis in mortem : ne quis desperatione periret, subiungit de misericordia, per quam resurgitur a casu et vitatur. Dividitur autem totum capitulum in quatuor partes. In primo hortatur ad mutuum faciendum pauperibus tempore necessitatis, licet multi male restituant mutuatum, sicut ipse Auctor ostendit in littera. In secunda hortatur ad eleemosynam faciendam quod maius est, quam mutuum dare, ibi : Conclude eleemosynam. In tertia hortatur ad fideiussionem faciendam proximo ad cavendam ingratitudinem et stultam promissionem, ibi : Vir bonus, fidem facit proximo. In quarta et ultima agit Auctor de parcitate victus et vestitus servanda et de fraudulentia hospitum precavenda, ibi, Initium vite hominis. Dicit ergo :
marg.| {o} Qui facit misericordiam ] Hypallage est id est
marg.| {p} Qui feneratur ] id est qui accommodat pecuniam, vel rem aliam necessariam proximo indigenti.
marg.| {o} Facit misericordiam ] id est opus misericordie. Sicut enim datum ; ita et mutuum opus misericordie est, cum fit gratis et propter Deum. Lc. 6.e. Benefacite et mutuum date nihil inde sperantes : et erit merces vestra multa. Melius legitur sine hypallage.
marg.| {o} Qui facit misericordiam ] id est aliquod opus misericordie. Visito, poto, cibo, redimo, colligo, condo, tego id est vestio, colligo in hospitio, condo id est in sepulchro.
marg.| {p} Feneratur proximo suo ] id est Christo, multo plus accepturus ; pro nummo, regnum : pro tecto, celum : pro pane et vino, satietatem refectionis eterne : pro unica tunica, gloriam immortalitatis : pro una sepultura mortui, requiem eternam. Prv. 19.c. Feneratur Domino, qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei.
marg.| {q} Et qui prevalet manu ] id est munificentia largitatis.
marg.| {r} Mandata servat ] de misericordia facienda excellentius, quam ille, qui dat mutuo : plus enim est dare, quam commodare. Lc. 6.b. 11.f. Quod superest, date, eleemosynam et ecce omnia munda sunt vobis. Hbr. 12.d. Remissas manus et soluta genua erigite. Prv. 10.a. Egestatem operata est manus remissa ; manus autem fortium divitias parat. Ideo dictum est sup. 4.d. Non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad dandum collecta. Ibi per totum capitulum de hac misericordia satis dictum est.
marg.| {s} Fenerare ] id est gratis commoda.
marg.| {t} Proximo tuo ] id est omni homini.
marg.| {u} In tempore necessitatis illius ] hoc est, ad necessitatem eius revelandam, non ad voluptatem explendam. Ps. 111. Iucundus homo, qui miseretur et commodat.
marg.| {x} Et iterum redde proximo tuo in tempore suo ] id est secundo et tertio redde pauperi id est commoda quod ei debes in tempore necessitatis sue. Pauperi enim necessitatis tempore debetur eleemosyna dati, vel mutui. Unde supra 4.a. Declina pauperi aurem tuam sine tristitia : et redde debitum tuum. Et tamen hoc debitum gratia est, cum gratis redditur. Unde supra 3.b. Qui reddit gratiam, meminit in posterum debitorem. Eleemosyna eadem ratione, qua dicitur fenus, dicitur et semen : quia cum multiplici lucro redditur. 1Cor. 9.d. Qui parce seminat etc. Vel aliter potest legi ut fiat sermo ad debitorem. Alternatim enim monet Auctor, nunc divites ad mutuandum pauperibus, nunc pauperes ad restituendum divitibus quod possunt. Unde cum dixisset diviti. Fenerare proximo tuo, alloquens debitorem, adiunxit.
marg.| {x} Et iterum ] tu debitor.
marg.| {y} Redde proximo ] qui tibi commodavit.
marg.| {z} In tempore suo ] id est in tempore statuto, vel cum potes.
Numérotation du verset Sir. 29,mystice 
marg.| .
marg.| {s} Fenerare proximo tuo ] id est Christo id est eius filiis id est pauperibus misericordiam impendendo.
marg.| {x} Et iterum redde proximo ] id est Christo.
marg.| {z} In tempore suo ] id est in tempore gratie dum tempus est operandi. Christus ergo et debitor et creditor noster est. Debitor quidem noster est omnium, que pro ipso dedimus. Lc. 10.f. Curam illius habe : et quodcumque super erogaveris, ego cum rediero, reddam tibi. Item creditor noster est, quia mutuavit nobis corpus et animam et omnia, que habemus. Sap. 15.d. Qui spiritum mutuatus est, is finxit illos. Lc. 7.f. Duo debitores erant cuidam feneratori.
marg.| {s} Fenerare ] ergo [proximo id est Christo.
marg.| {u} In tempore necessitatis illius ] id est modo : quia indiget in membris suis.
marg.| {x} Et iterum redde proximo ] quia ipse mutuavit tibi.
marg.| {z} In tempore suo ] id est cum locus et opportunitas fuerit.
marg.| {3. 228va} {a} Confirma verbum ] operis executione, diligenti examinatione, veteris, ac novi Testamenti auctoritate.
marg.| {b} Et fideliter age cum illo ] id est fac quod dicit ; et crede quod audis. Vel monet debitorem ; ut fidem servet creditori suo. Unde dicit : O tu debitor.
marg.| {a} Confirma verbum ] id est firmiter serva quod promiseris.
marg.| {b} Et fideliter age cum illo ] id est cum creditore tuo.
marg.| {c} Et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est ] id est libenter accommodabit tibi creditor, cum verum ei dixeris ; sed pauci veri, sive fideles inveniuntur hodie, Prv. 21.a. Multi homines misericordes vocantur ; virum autem fidelem quis inveniet ?
marg.| {d} Multi quasi   inventionem estimaverunt fenus ] id est commodatum, sive mutuatum sibi.
marg.| {e} Et prestiterunt molestiam his, qui se adiuverunt ] mutuando quod necessarium erat, gratis sine usura. In hoc sunt fere omnes et maxime nobiles, omne mutuum inventionem putant, Mi. 7.a. Princeps postulat et Iudex in reddendo est.
marg.| {f} Donec accipiant, osculantur manum dantis ] id est adulantur et blandiuntur creditoribus suis, quousque mutuaverint eis.
marg.| {g} Et in promissionibus humiliant vocem suam ] id est humiliter promittunt se reddere omnia tempore definito.
marg.| {h} Et in tempore redditionis ] id est in tempore, quo promisit se reddere.
marg.| {i} Postulabit tempus ] id est dilationem et inducias.
marg.| {k} Et loquetur verba tedii et murmurationum ] contra creditorem.
marg.| {l} Et tempus causabitur ] id est temporis caristiam et angustiam vel aeris intemperantiam.
marg.| {m} Si autem potuerint reddere ] id est si potens fuerit ad reddendum.
marg.| {n} Adversabitur ] partem retinendo, vel dicendo commodatum non fuisse bonum, argentum non purum, denarios falsos, bladum putridum.
marg.| Vel sic.
marg.| {m} Si autem potuerit reddere ] adv  e rsabitur :
marg.| {o} solidi vix reddet dimidium ] id est vix reddet medietatem summe sibi accommodate.
marg.| {p} Et computabit illud ] mutuum, vel partem mutui.
marg.| {q} quasi inventionem ] qua retinet et non vult reddere.
marg.| {r} Sin autem ] id est si non poterit retinere totum, vel partem mutui.
marg.| {s} Fraudabit illum pecunia sua ] quia falsam pecuniam, si potest, reddet ei.
marg.| {t} Et possidebit illum ] scilicet, creditor debitorem.
marg.| {u} Inimicum gratis ] id est sine culpa sua.
marg.| {x} Et convitia et maledicta reddet illi ] id est creditori.
marg.| {y} Et pro honore et beneficio, reddet ei contumeliam ] Et ita videtur Auctor dissuadere a mutuo. Unde vulgo dicitur. Si commodavi, non recepi, si recepi, non totum, si totum, non tale, si tale, de amico inimicum, Sap. 16.d. Ingrati spes, tamquam glacies hibernalis tabescet et disperiet, tamquam aqua supervacua.
marg.| {z} Multi non causa nequitie ] id est avaritie.
marg.| {a} Non fenerati sunt ] id est nolunt aliis commodare.
marg.| {b} Sed fraudari gratis ] id est sine culpa sua.
marg.| {c} Timuerunt ] et propter huiusmodi timorem misericordiam mutui excluserunt, timentes decipi, nolunt misereri : cum tamen scriptum sit. Omni petenti te tribue. Lc. 6.e. Non est plena caritas, quam retardat cupiditas. Unde, 1Io. 4.c. Qui viderit fratrem suum necessitatem habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo ? Unde et hic sequitur.
marg.| {d} Veruntamen super humilem ] id est super pauperem.
marg.| {e} Animo fortior esto ] contra tentationes de non reddendo, vel contra timorem de non recuperando, ut fiat sermo, tam creditori, quam debitori, Ps. 40. Beatus, qui intelligit {3. 228vb} super egenum et pauperem.
marg.| {f} Et pro eleemosyna non trahas illum ] pauperem id est non protrahas, sed cito indigenti da, vel commoda. Sup. 2.a. Cor inopis ne afflixeris et non protrahas datum angustianti Prv. 3.d. Ne dicas amico tuo : vade et revertere : cras dabo tibi, cum statim possis dare Vel sic lege.
marg.| {f} Pro eleemosyna ] mutui quod fecisti pauperi.
marg.| {g} Non trahas illum ] in causam, si videris impotentem solvere.
marg.| {h} Propter mandatum ] Domini. Is. 58.c. Frange esurienti panem tuum. Et Lc. 6.f. Date : et dabitur vobis.
marg.| {i} Assume pauperem ] ad pascendum non divitem
marg.| {k} Et propter inopiam eius non dimittas eum vacuum ] munere tuo quasi dicat : subveni ei, quia inops est ; non quia servus, vel consanguineus tuus. Vel sic : Propter inopiam eius non dimittas eum vacuum, commodo tuo id est quamvis videas eum inopem et impotentem solvere ; non ideo dimittas commodare. Facile enim est in oculis Domini subito honestare pauperem. supra 11.c. Unde supra 4.a. dicitur : Rogationem contribulati ne abiicias et non avertas faciem tuam ab egeno id est ab eo, qui est egenus.
marg.| {l} Perde pecuniam propter fratrem et amicum ] id est propter pauperem sustinendum, qui frater et amicus tuus est. Vel propter Christum, qui frater tuus et amicus tuus est. Frater quia homo eiusdem nature. Gn. 45.b. Ego sum, ait Ioseph, frater vester, quem vendidistis in Egyptum. Amicus, quia amat omni tempore affectu et effectu : Etiam amatur : Ct. 5.d. Talis est Dilectus meus : et ipse est amicus meus, filie Hierusalem.
marg.| Perde pecuniam, dicit, secundum opinionem cupidi et avari, qui dare pauperi perdere reputat.
marg.| Vel perde temporaliter, ut invenias eternaliter, Eccl. 11.a. Mitte panem tuum super transeuntes, aquas, quia post multa tempora illum invenies.
marg.| Vel perde pecuniam, sicut Agricola perdit semen, cum seminat in bona terra.
marg.| De qua perditione dicitur Io. 12.d. Qui amat animam suam, perdet eam.
marg.| {m} Et non abscondas illam ] pecuniam, scilicet.
marg.| {n} Sub lapide ] ad litteram, retro focum, sicut quidam fecit et scripsit : hic sunt ? et alius accepit et scripsit : hic non sunt. Mt. 6.c. Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra. Vel sub lapide id est sub duritia cordis avari et immisericordis. Sup. 20.d. Sapientia abscondita et thesaurus invisus, que utilitas in utrisque ?
marg.| {o} In perditionem ] pecunie, vel anime tue. Sepe enim qui sic abscondit pecuniam suam, perdit eam simul et animam, Lc. 12.c. dixit dives : Congregabo omnia, que nata sunt mihi et bona mea et dicam anime mee : anima, habes multa bona reposita in annos plurimos : requiesce, comede, bibe, epulare. Dixit autem illi Deus : Stulte, hac nocte repetent a te animam tuam ; hec, que congregasti, cuius erunt ?
marg.| {p} Pone thesaurum tuum ] tam spiritualem, quam corporalem.
marg.| {q} In preceptis Altissimi ] id est in usus pauperum, sive in operibus misericordie, secundum quod precepit Altissimus. Manus enim pauperum sunt gazophylacium Christi, ubi tute servatur omnis thesaurus. Lc. 12.d. Vendite, que possidetis et date eleemosynam ; facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum indeficientem in celis.
marg.| {r} Et proderit tibi magis, quam aurum ] absconditum.
marg.| {s} Conclude eleemosynam in sinu pauperis ] id est da occulte Mt. 6.a. Cum facis eleemosynam, noli ante te tuba canere, sicut hypocrite faciunt id est causa vane glorie. Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua id est illi, qui sunt a sinistris, nesciant eleemosynam, quam das a dextris et pro eternis. Prv. 21.b. Munus absconditum extinguit iras ; et donum in sinu indignationem {3. 229ra} maximam.
marg.| {a} Et hec pro te exorabit ab omni malo ] id est pauper, cui dabis eleemosynam, orabit, ut tibi omnia peccato, dimittantur, Tobie 4.b. Eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat et non patitur animam ire in tenebris.
marg.| {b} Eleemosyna viri, quasi   sacculus cum ipso ] id est res sive thesaurus repositus in sacculo, ad quem recurritur in necessitate.
marg.| {c} Et gratiam hominis, quasi   pupillam conservabit ] id est bene et fideliter, sicut palpebra conservat pupillam oculi, Idem et per eadem verba habemus sup. 17.c.
marg.| {d} Et postea resurget ] in die iudicii, sicut granum seminatum resurgit in tempore suo.
marg.| {e} Et retribuet ] id est retribui faciet.
marg.| {f} Illis ] id est facientibus eleemosynam.
marg.| {g} Retributionem ] eternam.
marg.| {h} Unicuique in caput illorum ] id est in mentem, sive secundum intentionem suam. Ioel. ultimo a. Cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum. Et infra b. Convertam retributionem vestram in caput vestrum.
marg.| {i} Super scutum potentis et super lanceam adversus inimicum tuum ] id est diabolum.
marg.| {k} Pugnabit ] pro te : Hoc est, plus valet eleemosyna contra inimici iacula, quam arma corporalia : quia hec dubiam, illa eternam parit victoriam, ut absorbeatur mors in victoris, 1Cor. 15.g. Scutum est ad protegendum, lancea ad impugnandum ; Sic eleemosyna et protegit contra iacula diaboli et impugnat, ac debilitat vires illius. De hac materia satis dictum est sup. 3.b. 4.a. 12.a. 17.c.
marg.| {l} Vir bonus ] id est quicumque Iustus.
marg.| {m} Fidem facit proximo suo ] id est fideiubet pro proximo suo indigenti. Hoc enim opus misericordie est, sicut datum et mutuum.
marg.| {o} Et qui perdiderit ] fidem erga proximum, non credens in tantum proximo, ut velit fidem prebere pro ipso.
marg.| {p} Confusionem derelinquet sibi ] id est peccatum : unde confundetur in futuro, nisi penituerit.
Numérotation du verset Sir. 29,mystice 
marg.| .
marg.| {l} Vir bonus ] id est Christus, Lc. 18.d. Nemo bonus, nisi solus Deus.
marg.| {m} Fidem facit proximo suo ] id est infundit in Baptismo, vel in contritione.
marg.| {o} Et qui perdiderit ] hanc fidem.
marg.| {p} Confusionem derelinquet sibi ] eternam Ier. 20.c. Non intellexerunt opprobrium sempiternum quod numquam delebitur.
marg.| Item
Numérotation du verset Sir. 29,mystice 
marg.| de Prelato.
marg.| {l} Vir bonus ] sibi et aliis id est bonus Prelatus.
marg.| {m} Fidem ] id est fideiussionem,
marg.| {n} Facit proximo suo ] id est Christo pro subditis, quando curam eorum suscipit.
marg.| {o} Et qui perdiderit ] unam de animabus sibi commissis.
marg.| {p} Confusionem ] sempiternam, derelinquet sibi. Unde 3Rg. 20.g. Et cum fugisset vir unus, adduxit eum quidam ad me et ait. Custodi illum, qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima illius, aut talentum argenti appendes. Prv. 6.a. 11.c. 20. et 27.b. de hac materia.
marg.| {q} Gratiam fideiussoris ne obliviscaris ] ad litteram quasi ingratus, vel nolens liberare eum.
marg.| {s} Dedit enim pro te animam suam ] id est res suas, quibus sustentatur anima id est ad vitam suam obligavit pro te.
marg.| {u} Repromissorem ] id est fide iussorem.
marg.| {x} Fugit peccator ] in opere.
marg.| {y} Et immundus ] corde, quando transivit terminus solutionis.
marg.| {z} Bona verba repromissoris ] id est fideiussoris.
marg.| {a} Sibi ascribit peccator ] id est malus creditor, ad litteram. Putat enim quod propter probitatem, aut nobilitatem suam debeat eius fideiussor fieri.
marg.| {b} Et ingratus sensu ] id est scienter.
marg.| {c} Derelinquit liberantem se ] id est permittit fideiussorem suum incurrere.
Numérotation du verset Sir. 29,mystice 
marg.| .
marg.| {q} Gratiam fideiussoris ] id est Doctoris, vel Prelati.
marg.| {r} Ne obliviscaris ] necessaria vite porrigendo, Dt. c. 25.a. Non alligabis os bovis triturantis in area fruges tuas. Vel sic :
marg.| {q} Gratiam fideiussoris ne obliviscaris ] inobediens existendo.3.229rb}   Hbr. ultimo c. Obedite Prepositis vestris ; ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri. Vel sic : [Gratiam fideiussoris id est   Christi, qui fideiussorem se constituit erga patrem pro tota Ecclesia. Unde Is. 38.c. Domine, responde pro me. Ne obliviscaris ] sed semper recogita gratias mente et opere referendo.
marg.| {s} Dedit enim pro te ] redimendo, liberando, salvando.
marg.| {t} Animam suam ] in mortem. Ier. 12.b. Dedi dilectam animam meam in manus inimicorum eius.
marg.| Hec fuit gratia, quam nemo debet oblivisci : quia maiorem caritatem nemo habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis Io. c. 15.b.
marg.| {u} Repromissorem ] id est Doctorem, vel Prelatum vel Predicatorem, vel Christum.
marg.| {x} Fugit peccator et immundus ] id est hereticus et falsus Christianus. Vel
marg.| {x} Peccator ] quoad peccata spiritualia.
marg.| {y} Et immundus ] quoad peccata carnalia ; quia non vult sanari medicina Medici.
marg.| {z} Bona verba repromissoris ] id est Predicationes contra vitia factas.
marg.| {a} Sibi ascribit peccator ] id est propter se et contra se putat dictas. Unde supra 11.d. Bona in mala convertens insidiatur et in Electis imponet maculam.
marg.| {b} Et ingratus sensu ] quem dedit ei Dominus.
marg.| {c} Derelinquit liberantem se ] id est volentem liberare a diabolo, quantum in se est, Lc. c. 6.e. Ipse benignus est super ingratos et malos. [Vir repromittit de proximo suo
marg.| custodiendo, Lc. 13.b. Fodiam circa illa et mittam stercora.
marg.| {e} Et cum perdiderit reverentiam ] id est verecundiam. vel timorem Dei.
marg.| {f} Derelinquetur ab eo ] Prelatus a subdito vel subditus a Prelato, si invenit maius beneficium.
marg.| {g} Repromissio nequissima ] id est receptio cure per simoniam vel per hypocrisim, aut per mendacium, aut propter lucrum temporale.
marg.| {h} Multos perdidit diligentes ] non Deum non animas, sed divitias, vel honores.
marg.| {i} Et commovit illos quasi   fluctus maris ] per lites et contentiones, aut per remorsum conscientie. Is. 58.d. Cor impii, quasi mare fervens quod quiescere non potest et redundant fluctus eius in conculcationem et lutum et non est pax impiis dicit Dominus Deus.
marg.| {k} Viros potentes ] id est magnos Prelatos.
marg.| {l} Gyrans migrare fecit ] usque Romam, montes et alpes.
marg.| {m} Et vagati sunt in Gentibus alienis ] Multi enim Prelati sepe transeunt in montes et alpes propter honores et prelationes, qui propter Deum nollent ire usque ad sanctum Dionysium. Ier. 50.a. Grex perditus factus est populus meus pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus, de monte in collem transierunt, obliti sunt cubilis sui.
marg.| {n} Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in repromissionem nequam ] quia cum sit incuratus promittit se alios curaturum. Lc. 4.d. Utique dicetis mihi. Medice, cura te ipsum. Vel Peccator transgrediens mandatum Domini, incidet in repromissionem nequam id est in maledictionem eternam, quam Dominus promisit transgressoribus mandatorum eius, Dt. 27.d. Maledictus, qui non permanet in sermonibus legis huius. nec eos opere perficit.
marg.| {o} Et qui conatur multa agere ] simul, vel supra vires suas.
marg.| {p} Iudicet ] ad litteram, in iudicium litium, vel eterne damnationis. Unde supra 11.b. Fili, ne in multis sint actus tui. Ex. 18.c. dixit Ietro ad Moysen. Ultra vires tuas est negotium, solus illud non poteris sustinere etc.
marg.| {q} Recupera proximum tuum ] largiendo quibus indiget, si pauper factus est.
marg.| {r} Secundum virtutem tuam ] id est secundum facultatem tuam.
marg.| {s} Et attende tibi, ne incidas ] in paupertatem, vel in peccatum, vel in manus Domini, Hbr. 10.f. Horrendum est incidere in manus Dei viventis.
marg.| {3. 229va} {a} Initium vite hominis ] Rabanus Frugalitatem et hospitalitatem et honestatem docet Auctor hic id est ut temperantes simus in victu et vestitu : honesti in moribus : largi in suscipiendis fratribus. Et in principio reprehendit luxuriam cibi et potus, superfluitatem vestium, excessum turrium et palatiorum : Non enim in principio mundi hec erant in usu ; sed pomis arborum et oleribus herbarum vivebant antiqui : et Deus post peccatum primis parentibus tunicas pelliceas fecit. Et Hieronymus Vile olusculum et panis cribrarius cibus erat. Et hoc est quod dicit.
marg.| {a} Initium vite hominis ] id est initialis, sive primitiva sustentatio hominis, fuit
marg.| {b} aqua et panis ] imo lac : quia prius lacte puer nutritur, quam aqua, vel pane Item primus homo nec lacte, nec pane, nec aqua primo usus est ; sed pomis. Unde et dictum est ei : De omni ligno Paradisi comede. Solutio : Initium vite hominis id est sustentialis et principalis sustentatio hominis est aqua et panis post peccatum. Unde post peccatum dictum est homini : In sudore vultus tui vesceris pane tuo, Gn. 3.d.
marg.| {d} Et vestimentum ] sine ornatu.
marg.| {e} Et domus protegens ] id est protegere sufficiens :
marg.| {f} Turpitudinem ] egestionis. ad litteram, in principio faciebant cavernas in terra, vel in arboribus, in quibus ibant ad requisita nature. Et hec caverna dicitur hic domus protegens turpitudinem, Dt. 23.b. Habebis locum extra castra, ad quem exibis ad requisita nature gestans paxillum in baltheo etc. Vel domus protegens turpitudinem, dicitur tentoria et pastophoria et caverne et spelunce montium, in quibus antiqui habitabant, sicut legitur Hbr. 11.g. In solitudinibus errantes et in montibus et in speluncis et in cavernis terre. Nunc vero fiunt caverne sub terra ad vina frigidius conservanda, turres iam et palatia ad habitandum. Ier. 22.d. Ve qui dicit : edificabo mihi domum latam et cenacula spatiosa, qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina, pingitque synopide, Glossa id est sanguine  IESU  CHRISTI.
Numérotation du verset Sir. 29,mystice 
marg.| .
marg.| {a} initium vite hominis ] spiritualis.
marg.| {b} Aqua ] Baptismi :
marg.| {c} Et panis ] Eucharistie.
marg.| {d} Et vestimentum ] virtutis.
marg.| {e} Et domus protegens turpitudinem ] in conversatione sancta.
marg.| {g} Melior est victus pauperis sub tegmine asserum ] domus proprie.
marg.| {i} Quam epule splendide in peregre ] id est in peregrinatione : Vel una dictio id est valde peregre.
marg.| {h} Sine domicilio ] proprio, quasi dicat : melius est tenuem victum sub vili tugurio cum securitate sumere, quam splendidas epulas in terris querere. Unde Eccl. 4.b. Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum dolore et afflictione animi Prv. 17.a. Melior est buccella sicca cum gaudio, quam plena domus victimis cum iurgio.
Numérotation du verset Sir. 29,mystice 
marg.| .
marg.| {g} Melior est victus pauperis ] etc. Melior est sensus spiritualis sub vili littera, quam ambitiose Philosophorum delicie, que in libris variis continentur. Prv. 15.b. Melius est vocari ad olera cum caritate, quam ad vitulum saginatum cum odio.
Numérotation du verset Sir. 29,moraliter 
marg.| {g} Melior est victus pauperis ] id est grossa predicatio, vel doctrina, qua vivunt pauperes et simplices :
marg.| {h} Sub tegmine asserum ] id est sub verbis impolitis et rudibus
marg.| {i} Quam epule splendide ] etc. id est quam inique Philosophie et sermones lucentes et compositi sine edificatione, hoc est, melius est predicare, vel docere grossam et utilem Theologiam, quam Tullii, Vel Platonis elegantiam. Prv. 27.d. Sufficiat {3. 229vb} tibi lac caprarum in cibos tuos : et in necessaria domus tue et in victum ancillis tuis.
marg.| {l} Minimum pro magno ] etc. id est sufficiat tibi quod habes, licet modicum sit, ne superflue queras quod adipisci non vales. Unde Eccles. 7.a. Quid necesse est homini maiora se querere, cum ignoret, quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis sue.
marg.| Vel sic.
marg.| {l} Minimum ] id est paupertas, vel modica prebenda.
marg.| {m} Pro magno ] id est pro celo habendo.
marg.| {n} Placeat tibi ]  Tb. 5.d. Sufficiebat nobis paupertas nostra, ut divitias computaremus hoc quod videbamus filium nostrum.
marg.| {o} Et improperium peregrinationis non audies ] id est quod audiunt peregrini, quando aliqua petunt, quando dicitur eis, trutanni, alienigene quod in lege prohibitum est. Unde Lv. 19.g. Si habitaverit advena in terra vestra et moratus fuerit inter vos, non exprobretis ei ; sed sit inter vos, quasi indigena.
marg.| {p} Vita nequam hospitandi de domo in domum ] ut scurra vagus. Unde Lc. 10.b. Nolite transire de domo in domum.
marg.| {q} Et ubi hospitabitur non fiducialiter ] id est non erit securus : et quicquid faciat, sive dormiat, sive vigilet, cum timore facit. Nimis enim difficile est securitatem inter ignotos et maxime hospites invenire, infra 36.d. Cui credit, qui non habet nidum ? et deflectens ubique obscuraverit quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem.
marg.| {r} Nec aperiet os ] id est non audebit loqui, vel contradicere hospiti, vel familie domus.
Numérotation du verset Sir. 29,moraliter 
marg.| {p} Vita nequam hospitandi de domo in domum ] id est de facultate in facultatem, de libro in librum. Quelibet enim facultas una domus est : Quilibet etiam liber Theologie una domus est. Unde sugillat hic Auctor multos, qui imperfecte et insufficienter et malo modo addiscunt, modo ad domum Aristotelis modo ad domum Hippocratis, modo ad domum Iustiniani, modo ad domum Gratiani, modo ad domum Moysi, modo ad domum Pauli et Petri, vel Christi currunt et in nulla habitant. Et talis.
marg.| {q} Non fiducialiter aget ] non enim sic invenitur Sapientia,
marg.| {r} Nec aperiet os ] ad loquendum, vel docendum, vel predicandum. Quomodo autem sapientia queri debeat et inveniri queat, dicitur. Prv. 2.a. Si quesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam ; tunc intelliges timorem Domini, scientiam Dei invenies. Sequitur.
marg.| {s} Hospitabitur ] in domo aliena.
marg.| {t} Et pascet et potabit ingratos ] ad litteram, familiam domus.
marg.| {u} Et adhuc amara audiet ] lites ancillarum, vagitus puerorum, computum fraudulentum.
marg.| {x} Transi hospes ] etc. secundum Glossa vox est Auctoris vel Christi dicentis hospitantibus huiusmodi.
marg.| {x} Transi hospes ] redi ad domum propriam.
marg.| {y} Et orna mensam ] tuam.
marg.| {z} Et que in manu habes ] id est de his, que possides et labore tuo acquiris.
marg.| {a} Ciba ceteros ] id est te, filios et familiam tuam. Melius potest legi, ut sit vox hospitis recipientis, qui dicit advenienti.
marg.| {x} Transi hospes ] id est intra domum meam et vade ultra in thalamum illum.
marg.| {y} Et orna mensam ] cibis et potibus et diversis ferculis.
marg.| {z} Et que in manu habes, ciba ceteros ] id est de his, que habes, da cibum ceteris id est familie domus. Si non dicit hoc verbo, dicit tamen facto, quia quando ille comedit in mensa sua, venit tota familia, unus post alium id est aliquid facturus, vel dicturus.
marg.| {b} Exi a facie honoris amicorum meorum ] id est amicorum meorum honorabilium. Hoc sepe dicitur post prandium vel quando supervenit ditior hospes, tunc compellitur exire de thalamo honoris : tunc dicitur illi illud, Lc. 14.b. Da huic locum.
marg.| {c} Necessitudine domus mee ] id est propter necessitatem domus mee.
marg.| {d} Hospitio mihi factus est frater ] quasi dicat : propter familiaritatem confidenter tibi dico ut cedas mihi et illi et sis in eo ut frater.
marg.| {e} Gravia hec ] que dicta sunt.
marg.| {f} Homini habenti sensum ] rationis. Et similiter gravia sunt
marg.| {g} Correptio domus ] id est familia domus obiurgans et maledicens :
marg.| {h} Et improperium ] etc. id est hospitis, qui ultra debitum vendidit sua. Vel
marg.| {g} Correctio domus ] id est depauperatio domus :
marg.| {h} Et improperium ] etc. ad litteram, hec prima sunt. Prv. 22. Dives pauperibus imperat : et qui mutuum accipit, servus est fenerantis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 29), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_29)

Notes :