Hugo de Sancto Caro

Capitulum 35

Numérotation du verset Sir. 35,1 

qui conservat verbum1
1 verbum] legem Weber
multiplicat orationem
Numérotation du verset Sir. 35,2 

sacrificium salutare attendere mandatis et discedere ab omni iniquitate et propitiationem litare sacrificiis super iniustitias2
2 et propitiationem litare sacrificiis super iniustitias] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 35,3 

et deprecatio recedere ab iniustitia
Numérotation du verset Sir. 35,4 

gratiam qui offert similaginem et qui facit misericordiam offert sacrificium3
3 v. 4 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 35,5 

Beneplacitum est Domino
recedere ab iniquitate
et deprecatio recedere ab iniustitia4.
4 v. 5 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 35,6 

Non apparebis ante conspectum Dei vacuus
Numérotation du verset Sir. 35,7 

hec enim omnia propter mandatum Domini fiunt
Numérotation du verset Sir. 35,8 

oblatio iusti
impinguat altare
et odor
suavitatis est in conspectu Altissimi
Numérotation du verset Sir. 35,9 

sacrificium iusti acceptum est
et memoriam eius
non obliviscetur Dominus
Numérotation du verset Sir. 35,10 

bono animo
gloriam redde Deo et non minuas
primitias
manuum tuarum
Numérotation du verset Sir. 35,11 

in omni dato hilarem fac vultum tuum
et in exultation
sanctifica decimas tuas
Numérotation du verset Sir. 35,12 

da Altissimo secundum datum eius
et in bono oculo
ad inventionem fac
manuum tuarum
Numérotation du verset Sir. 35,13 

quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi
Numérotation du verset Sir. 35,14 

noli offerre munera prava non enim suscipiet illa
Numérotation du verset Sir. 35,15 

et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus iudex est
et non est apud illum gloria persone
Numérotation du verset Sir. 35,16 

non accipiet Dominus personam in pauperem
et precationem lesi exaudiet
Numérotation du verset Sir. 35,17 

non despiciet preces pupilli nec viduam
si effundat loquellam gemitus
Numérotation du verset Sir. 35,18 

nonne lacrima
ad maxillam descendit et exclamatio
Numérotation du verset Sir. 35,19 

a maxilla ascendit et Dominus exauditor delectans in illis
Numérotation du verset Sir. 35,20 

qui adorat Deum in oblectatione suscipietur et precatio illius usque ad nubes
propinquabit
Numérotation du verset Sir. 35,21 

oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet non conrogabitur et non discedet donec aspiciat Altissimus
Numérotation du verset Sir. 35,22 

et Dominus non longinquabit
sed iudicabit iustos et faciet iudicium
et Fortissimus non habebit in illis
patientiam ut contribulet dorsum ipsorum
Numérotation du verset Sir. 35,23 

et gentibus reddet vindictam donec tollat
plenitudinem superborum
et sceptra iniquorum contribulet
Numérotation du verset Sir. 35,24 

donec reddat hominibus
secundum actus suos
et secundum opera Ade
et secundum presumptionem illius
Numérotation du verset Sir. 35,25 

donec iudicet iudicium plebis sue
et oblectabit iustos
misericordia sua
Numérotation du verset Sir. 35,26 

speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis
quasi nubes pluvie in tempore siccitatis

Capitulum 35

Numérotation du verset Sir. 35,1 
marg.| Qui conservat verbum ] etc. Hoc capitulum in tres partes divisum est. In prima parte hortatur Auctor ad opera misericordie, per que lex impletur. In secunda dehortatur ab iniustitia et iniuria proximi, ibi : [Noli offerre munera
marg.| In tertia hortatur ad orationem, que est quasi custos aliorum duorum. Unde Ps. 33. Diverte a malo et fac bonum ; inquire pacem, ibi : Qui adorat Deum ] etc. Dicit ergo.
marg.| {l} Qui conservat] id est corde simul et opere servat.
marg.| {m} Verbum] id est mandatum caritatis, sive legem, quia ex mandato caritatis tota lex dependet, Mt. 22.d.
marg.| {3. 239rb} Unde Rm. 13.c. Qui diligit proximum, legem implevit.
marg.| {n} Multiplicat orationem] quia orat corde, ore et opere. Vel [quia multos pro se facit orare
marg.| totam, scilicet Ecclesiam et specialiter, quibus suffragatur. Vel [Multiplicat orationem id est multam vim confert orationi sue : Illa enim oratio efficax est, que bonis operibus adiuvatur. Unde Tb. 12.b. Bona est oratio cum ieiuniis et eleemosynis. Et hec tria commendat Dominus, Mt. 6.
marg.| {o} Sacrificium salutare] id est salutis effectivum.
marg.| {p} Est attendere mandatis] id est attente implere mandata Dei moralia : nam ceremonialia in onus data sunt ad tempus, Ier. 6.e. Holocaustomata vestra non sunt accepta : victime vestre non placuerunt mihi.
marg.| {q} Et discedere ab omni iniquitate] quasi dicat : solum sacrificium in duobus consistit, in adimpletione mandatorum et declinatione prohibitionum : sive in operatione boni et declinatione mali.
marg.| {r} Et propitiationem litare sacrificiis] id est cor contritum et humiliatum.
marg.| {s} Super iniustitias] id est pro iniustitiis. Hoc, inquam, est salutare sacrificium. Unde Ps. 50. Sacrificium Deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non despicies.
marg.| {t} Et deprecatio pro peccatis] preteritis dimittendis, vel pro futuris precavendis est salutare sacrificium. Item.
marg.| {u} Recedere ab iniustitia] mente et opere, sine quo vana est deprecatio, est salutare sacrificium, Is. 1.e. Quiescite agere perverse, discite bene agere.
marg.| Sed numquid idem est discedere ab iniquitate et recedere ab iniustitia. Cur igitur uni dicto subiungit alterum. Responsio. Differt iniquitas et iniustitia : Nam iniquitas dicitur respectu Dei, iniustitia respectu proximi, peccatum vero etiam respectu sui. Unde Ps. 105. Peccavimus cum patribus nostris, iniuste egimus : iniquitatem fecimus. Peccavimus in nos, iniuste egimus in proximos, iniquitatem fecimus in Deum.
marg.| {x} Retribuet gratiam] id est gratum munus Deo exhibet.
marg.| {y} Qui offert similaginem] id est Eucharistiam de similagine factam quoad speciem, que est farina delicata. Vel [Similaginem id est subtilem peccatorum cognitionem. Vel [Similaginem id est conscientie puritatem. Lev. 2.a. Anima cum obtulerit oblationem sacrificii, simila erit eius oblatio, fundetque super eam oleum et ponet thus. Tria dicit, Similam, oleum et thus. Similam pure conscientie, ad seipsum.
marg.| Oleum misericordie, ad proximum. Thus devotionis, ad Deum.
marg.| {z} Qui facit misericordiam] id est opus misericordie.
marg.| {a} Offert sacrificium] Nam quod pauperi datur, Deo offertur, Mt. 25.d. Quamdiu fecistis uni ex fratribus meis minimis, mihi fecistis.
marg.| {b} Beneplacitum est Domino ] etc. mente et opere quod facit timor Domini, Iob. 28.d. Ecce timor Domini ipse est, sapientia ; et recedere a malo intelligentia id est timor Domini facit recedere a malo quod est initium sapientie et intelligentie.
marg.| {c} Et deprecatio pro peccatis] dimittendis, vel precavendis, est beneplacitum.
marg.| Item recedere ab iniustitia] id est ab iniuria proximi, beneplacitum est Domino. Quidam sic exponunt [Deprecatio pro peccatis est, recedere ab iniustitia
marg.| quia qui orat, ut sibi peccata dimittantur, si vere orat id est ex corde, fugat peccata.
marg.| {d} Non apparebis ante conspectum Domini] id est in conscientia, ut solus Deus respicit, vacuus oleo caritatis, sicut fatue virgines, Mt. 25. Vel [Non apparebis ante conspectum Domini
marg.| in die iudicii.
marg.| {e} Vacuus] fructu bonorum operum.
marg.| {f} Hec enim omnia] que dicta sunt, scilicet recedere ab omni iniquitate, facere misericordiam, offerre sacrificium etc.
marg.| {3. 239va} {a} Propter Dei mandatum] adimplendum.
marg.| {b} Fiunt] id est fieri debent id est Dominus hec omnia mandavit fieri.
marg.| {c} Oblatio iusti] id est eleemosyna de iusto labore oblata Deo.
marg.| {d} Impinguat] oleo exultationis.
marg.| {e} Altare] id est mentem ipsius offerentis, que est Altare Domini, in quo iugiter offertur Deo sacrificium acceptum spiritus contribulatus. Item.
marg.| {c} Oblatio Iusti] id est opus iustitie oblatum Deo.
marg.| {d} Impinguat altare] fidei id est roborat fidem. Nam fides sine operibus mortua est. Iac. 2.d.
marg.| {f} Et odor suavitatis] ex tali oblatione.
marg.| {g} In conspectu Altissimi] id est in secreto cordis, ubi solus Altissimus conspicit. Magna enim suavitatis dulcedo oritur in corde recte et iuste operantis. Unde Ps. 96. Lux orta est iusto et rectis corde letitia.
marg.| Et Ps. 18. In custodiendis illis retributio multa.
marg.| Vel sic.
marg.| {c} Oblatio Iusti] est [odor suavitatis etc. id est placens et accepta coram Deo. Simile Gn. 8.d. Edificavit Noe altare Domino tollensque de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare, odoratusque est Dominus odorem suavitatis id est placuit ei et acceptum fuit illud sacrificium. Unde hic sequitur.
marg.| {h} Sacrificium Iusti] id est munus bonorum operum.
marg.| {i} Acceptum est] coram Deo.
marg.| {k} Et memoriam eius] Iusti, vel sacrificii eius.
marg.| {l} Non obliviscetur Dominus] imo semper recognoscet eum, ut filium proprium. Ps. 111. In memoria eterna erunt Iusti. Prv. 10.b. Memoria Iusti cum laudibus.
marg.| {m} Bono animo] id est bona voluntate et recta intentione.
marg.| {n} Gloriam redde Deo] id est laudes et gratiarum actiones et opera bona, unde Deus glorificetur, hoc enim debemus Deo. Unde Mt. 5.b. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona et glorificent Patrem vestrum, qui in celis est. Vel
marg.| {m} Bono animo] id est corde simplici et devoto.
marg.| Redde gloriam Deo] id est peccati confessionem, que est gloria Deo. Unde Ios. 7.c. dixit ad Achor. Fili mi, da gloriam Domino Deo Israel et confitere atque indica mihi, quid feceris.
marg.| {e} Et non minuas ] etc. id est [quas manibus propriis laborasti id est non minus debito offeras, Vel [Non minuas id est de peioribus non offeras sicut Cain. Gn. 4.a. Vel [Non minuas primitias manuum tuarum id est oblationes et eleemosynas cum tristitia, vel murmure, vel tarde, vel cum mora dando. Ex. 22.d. Decimas et primitias non tardabis offerre. Primitias et decimas offert Deo mysticas, qui initium et perfectionem bonorum operum Deo attribuit, propter quod etiam caput et cauda precipiuntur in sacrificio igne comburi.
marg.| {p} Primitias] etiam [manuum suarum
marg.| minuit, qui de operibus bonis laudes humanas, vel commodum temporale querit, que eterno premio poterant remunerari.
marg.| {q} In omni dato] cordis, oris et operis.
marg.| {r} Hilarem fac vultum tuum] id est hilariter da, quicquid dabis. 2Cor. 9.b. Unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus.
marg.| {s} Et in exultatione] cordis, oris : et operis.
marg.| {t} Sanctifica decimas tuas] id est sanctiores fac ad fruendum de meliori et hilariter id est ad Dei gloriam offerendo.
marg.| {u} Da Altissimo secundum donatum eius] id est secundum quod decet esse datum eius, vel secundum quod tibi dedit ; si multum dedit, multum da : si exiguum dedit, exiguum da. Nam secundum quod dedit hic, acceptum est donum eius ; dummodo bona voluntate et recta intentione tribuat. Unde de vidua paupercula, que minuta duo misit in Gazophylacium dixit Dominus Lc. 21.a. Amen dico vobis, quia hec vidua pauper plus quam omnes misit. Tb. 4.b. Quomodo potueris, ita esto misericors : Si multum tibi fuerit, abundanter tribue supra 14.b. Fili, si habes, benefac tecum et Deo dignas oblationes offer.
marg.| Vel sic.
marg.| {3. 239vb} [Da Altissimo secundum donatum eius id est sicut se et sua dedit tibi ; ita te et tua da ipsi. Is. 9.b. Filius datus est nobis, Prv. 23.c. Fili, da mihi cor tuum. Multi sunt, qui dant sua Deo, sed se dant Diabolo.
marg.| {x} Et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum] id est bona et recta intentione perfice bona, que excogitasti ad laudem Dei.
marg.| {y} Quoniam Dominus retribuens est] Eccl. 11.a. Mitte panem tuum super transeuntes aquas ; et post multa tempora invenies illum.
marg.| {z} Et septies tantum reddet tibi] id est perfectam remunerationem, tres dotes anime et quatuor corporis. Septenarius enim quia septem dona Spiritus Sanctus demonstrat, perfectus est et quia interiorem et exteriorem hominis substantiam, comprehendit, in ternario animam, in quaternario corpus.
marg.| {a} Noli offerre munera prava] id est male adepta, male retenta, vel malo fine.
marg.| {b} Non enim suscipiet illa] Deus id est non habebit accepta. Dt. 23.c. Non offeres mercedem prostibuli.
marg.| Vel sic.
marg.| {a} Noli offerre munera prava] id est peiora de tuis, sicut Cain.
marg.| {b} Non enim suscipiet illa] id est non placebunt illi. Mal. 1.d. Maledictus dolosus, qui habet in Grege suo masculum et votum faciens immolat debile Domino.
marg.| {c} Et noli inspicere] id est approbare.
marg.| {d} Sacrificium iniustum] id est de iniusto vel iniuste oblatum.
marg.| {e} Quoniam Dominus] qui omnia videt et omnia potest.
marg.| {f} Iudex est] iustus, reddens unicuique secundum opera sua. Et etiam testis fidelis. Ier. 29.f. Ego sum Iudex et testis, dicit Dominus.
marg.| {g} Et non est apud illum gloria persone] id est nobilitas generis, vel fortitudo, aut pulchritudo corporis, vel divitie, vel quodcumque aliud, propter quod gloriosi videntur homines apud mundum : Hec enim apud Deum non faciunt gloriosum, sed magis virtutes. Unde Raban. Apud Deum non est quantitas muneris : nec persona potentis aspicitur, sed discretio et humilitas cordis. Ier. 9.g. Non glorietur sapiens in sapientia sua et non glorietur fortis in fortitudine sua et non glorietur dives in divitiis suis, Sequitur.
marg.| {h} Non accipiet Dominus personam] divitis, vel potentis.
marg.| {i} In pauperem] id est contra pauperem ; quia iustus Dominus et iustitias dilexit : equitatem vidit vultus eius. Act. 10.e. In veritate comperi, quia non est personarum acceptor Deus. Ro. 1.b. Non est personarum acceptio apud Deum. Prv. 18.a. Accipere personam impii in iudicio non est bonum. Lv. 19.c. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis.
marg.| {k} Et deprecationem lesi] pauperis factam contra divitem, vel potentem.
marg.| {l} Exaudiet Dominus] Und  e supra 21.a. Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures perveniet et iudicium festinato adveniet illi.
marg.| {m} Non despiciet preces pupilli] de ultione sumenda.
marg.| {n} Nec viduam] oppressam.
marg.| {o} Si effundat loquelam gemitus] contra oppressores eius.
marg.| {p} Nonne lacrime vidue] oppresse.
marg.| {q} Ad maxillam descendunt] actu, sed ascendunt effectu in celum.
marg.| {r} Et exclamatio eius] id est vidue oppresse conquerentis de oppressore.
marg.| {s} Super deducentem eas] in qua oppressor, qui propter oppressionem facit lacrimari viduam et pupillos, quos opprimit.
marg.| {t} A maxilla enim ascendunt usque ad celum] id est Deus, qui est in celis, videt eas ad vindicandum.
marg.| {u} Et Dominus exauditor] querimonie illius.
marg.| {x} Non delectabitur in illis] lacrimis, imo provocabitur ad vindictam contra oppressorem. Hec vidua mistice est Ecclesia quam opprimunt heretici eius fidem corrumpendo, Tyranni substantiam eius deripiendo, falsi fratres mores eius pervertendo. Plura non habet Ecclesia, nisi fidem, res et mores et ita omnino opprimitur. Iob. 24.a. Abstulerunt pro {3. 240ra} pignore bovem vidue.
marg.| {a} Qui adorat Deum] corde, ore et opere.
marg.| {b} In oblectatione suscipietur] a D eo id est in eterna beatitudine suscipietur a Deo eius oratio. Unde Psalmus 36. Delectare in Domino ; et dabit tibi petitiones cordis tui. Vel sic
marg.| {a} Qui adorat Deum] sicut debet in spiritu et veritate. Io. 4.d.
marg.| {b} In oblectatione] quam habet orando.
marg.| {c} Suscipietur] id est sursum rapietur per contemplationem et extasim.
marg.| {d} Et deprecatio ] etc. id est usque ad Deum, qui nobis occultatus est. Vel [usque ad nubes propinquabit id est effectum habebit in nubes, inde pluviam educendo, ut Elias. Iac. ultimo d. Vel usque ad Sanctos, qui dicuntur nubes Is. 60.b. Qui sunt isti, qui ut nubes volant.
marg.| {e} Oratio humilianti se] id est peccata dissolvit. Vel ad litteram   nubes penetrabit quia cataractas celi aperiet, ut pluat.
marg.| {f} Et donec propinquet] ad Deum id est donec ad effectum mancipetur a Deo.
marg.| {g} Non consolabitur] animas. Et non discedet ab oratione.
marg.| {i} Donec Altissimus aspiciat] oculo misericordie id est donec impleat petitionem eius.
marg.| {k} Et Dominus non elongabit] auxilium suum ab illo ; vel non prolongabit exauditionem ; hoc est, cito exaudiet
marg.| {l} Sed iudicabit Iustos] id est pro iustis.
marg.| {m} Et faciet iudicium] id est sententiam suam executioni mandabit.
marg.| {n} Et fortissimus] {o}   Non habebit in illis] quos nunc tolerat exspectando ad penitentiam.
marg.| {p} Patientiam] ultra iudicium ; sed tunc reddet eis secundum merita. Is. 42.c. Tacui, semper silui, patiens fui, ut parturiens loquar contra hereticos, falsos fratres.
marg.| {q} Ut contribulet dorsum illorum] id est vitam posteriorem eorum, qui supra dorsum iustorum fabricaverunt, que non solum tribulanda dicitur ; sed contribulanda ; quia corpus cum anima tribulatur.
marg.| {r} Et Gentibus] id est gentiliter viventibus.
marg.| {s} Reddet vindictam] id est penam, quam meruerunt.
marg.| {t} Donec tollat] de medio.
marg.| {u} Plenitudinem superborum] id est omnem multitudinem superborum que totum replet, plene eradicet. Et hoc erit in fine mundi. Is. 2.c. Dies Domini super omnem superbum et super omnem arrogantem. Mt. 3.c. Post me venturus est fortior me cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam.
marg.| {x} Et sceptra iniquorum] id est [potestates Tyrannorum id est Tyrannos potentes.
marg.| {y} Contribulet] id est cum aliis reprobis, corpore et anima tribulet.
marg.| {z} Donec reddat hominibus] tam bonis, quam malis.
marg.| {a} Secundum actus suos] Cor. 2.b. Omnes nos manifestari oportet ante Tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.
marg.| {b} Et secundum opera Ade] id est secundum peccatum originale quod ab Adam contraximus omnes. Et est argumentum quod originale redit. Responsio. Non redit originale, sed punitur cum quolibet, tam iusto, quam iniusto in ipsa morte, que omnibus infligitur propter peccatum Ade. Rm. 6.b. Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit et per peccatum mors. Vel sic expone.
marg.| {b} Et] reddet [secundum opera Ade id est secundum peccata, quibus imitantur homines Adam et alios antecessores suos. Simile Ex. 20.a. [Ego sum Deus zelotes vindicans peccata patrum in filios id est peccata, in quibus filii imitantur patres suos.
marg.| {c} Et secundum presumptionem illius] reddet id est secundum contemptum et superbiam, qua imitantur illum, hoc est, omnes presumptuosos puniet secundum mensuram presumptionis sue.
marg.| {d} Donec iudicet iudicium plebis sue] pro illis et contra superbos qui eos oppresserunt, sententiam dando.
marg.| {e} Et oblectabit iustos misericordia sua] Glossa id est vita eterna misericorditer datura. Et videtur quod iuste, quia nulli adulto dabitur sine meritis. Unde 2Tim. 4.b. Reposita est mihi corona iustitie, {3. 240rb} quam reddet mihi Dominus in illa die iustus Iudex. Responsio.
marg.| Et iuste ; et misericorditer. Iuste, quia pro meritis ; misericorditer, quia supra meritum. Rm. 8.d. non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam, que revelabitur in nobis. Misericorditer etiam ratione radicis, que misericorditer datur ante omne meritum.
marg.| {f} Speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis] id est in die iudicii, ubi tribulabitur fortis, So. 1.c. Vel in tempore tentationis, vel persecutionis.
marg.| {g} quasi nubes pluvie] id est generans pluviam.
marg.| {h} In tempore siccitatis] id est sicut grata est et utilis pluvia tempore siccitatis ; sic grata est et utilis Dei misericordia liberans, vel confortans tempore tribulationis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 35), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_35)

Notes :