Capitulum 51

Numérotation du verset Sir. 51,1 

ORATIO IESU FILII SIRACH.1
1 Oratio... Sirach] Explicit liber Iesu filii Sirach. Oratio eiusdem ΩP
Confitebor tibi Domine rex
et collaudabo te Deum salvatorem meum.
Numérotation du verset Sir. 51,2 

Confiteor nomini tuo quoniam adiutor et protector factus es mihi
Numérotation du verset Sir. 51,3 

et liberasti corpus meum a perditione
a laqueo lingue inique
et a labiis operantium mendacium
et in conspectu astantium factus es mihi adiutor
Numérotation du verset Sir. 51,4 

et liberasti me
secundum multitudinem misericordie nominis tui
a rugientibus preparatis2 ad escam
2 preparatis Amiatinus Λ S Φ Rusch Clementina ] paratis Weber, parasti T , preparastis M
Numérotation du verset Sir. 51,5 

de manibus querentium animam meam et de multis tribulationibus3
3 de multis tribulationibus] de portis tribulationum Λ L M   Y S   Γ Ψ D Cor1 (Rab.) , de portis tribulationis Weber
que circumdederunt me
Numérotation du verset Sir. 51,6 

a pressura flamme que circumdedit me et in medio ignis non sum estuatus.
Numérotation du verset Sir. 51,7 

De altitudine ventris inferi et a lingua coinquinata et a4 verbo mendacii
4 a Cava Σ Λ Z Rusch Clementina ] om. Weber
a rege iniquo et a5 lingua iniusta.
5 a Σ Z Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 51,8 

Laudabit6 usque ad mortem anima mea7 Dominum
6 Laudabit G Cava Z T S M Φ m Ed1455 Rusch Clementina ] Laudavit Weber |
7 mea Ed1455 Weber ] meum cacogr. Rusch (Erfurt) |
Numérotation du verset Sir. 51,9 

et vita mea appropinquans erat in inferno8 deorsum.
8 in inferno plerique codd. et edd. Rusch Clementina ] infero G T m Weber, inferno Cava Ed1455, in infernum Z
Numérotation du verset Sir. 51,10 

Circumdederunt me undique et non erat qui adiuvaret. Respiciens eram ad9 adiutorium hominum10 et non erat.
9 ad] om. Ed1455 (Paris |
10 hominum Amiatinus Σ Λ Z M Φ Rusch Clementina cum graeco ] nominum Weber |
Numérotation du verset Sir. 51,11 

Memoratus sum misericordie tue Domine et cooperationis11 tue que a seculo sunt.
11 cooperationis] operationis Weber
Numérotation du verset Sir. 51,12 

Quoniam eruis12 sustinentes te Domine13 et liberas eos de manibus gentium.
12 eruis Λ m Rusch Clementina ] erues Weber |
13 Domine Amiatinus Rusch Clementina ] |
Numérotation du verset Sir. 51,13 

Exaltasti
super terram habitationem meam et pro morte
defluenti deprecatus sum.
Numérotation du verset Sir. 51,14 

Invocavi Dominum patrem Domini mei
ut non derelinquat me in die tribulationis mee et in tempore superborum sine adiutorio.
Numérotation du verset Sir. 51,15 

Laudabo nomen tuum assidue et collaudabo
illud14 in confessione
14 illud Amiatinus Cava Σ Λ Z m Rusch Clementina ] illum Weber
et15 exaudita est oratio mea.
15 et Amiatinus Cava Σ Λ S Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 51,16 

Et16 liberasti17 me de perditione et eruisti18
16 Et Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber |
17 liberasti] + enim Amiatinus |
18 eruisti Rusch ] eripuisti Ed1455 Weber |
me de tempore iniquo.
Numérotation du verset Sir. 51,17 

Propterea confitebor
et laudem dicam tibi et benedicam nomen19 Domini.
19 nomen] nomini Ed1455
Numérotation du verset Sir. 51,18 

Cum20 adhuc iunior sum priusquam oberrarem21 quesivi sapientiam palam in oratione mea.
20 Cum adhuc CorS2 (ibi incipit versus) Rusch ] cum adhuc Ed1455 |
21 priusquam oberrarem CorS1 (vel) CorS2 Ed1455 Rusch ] pr. oberrem CorS1 (anti.) Weber, priusquam quesissem sapientiam CorS2 (Rabanus) |
Numérotation du verset Sir. 51,19 

Ante tempus22 postulabam pro illa et usque in novissimis inquiram eam et florebit23 tamquam precox uva24
22 tempus] templum Clementina cum graeco |
23 et florebit Amiatinus M Φ Ed1455 Rusch ] deflorebit Z, deflorivit m, et floriet S, et florevit Λ, et effloruit Clementina, defloriet Weber |
24 tamquam precox uva] tamquam precor ! una (?) CorS1 (sic habent Rabanus et anti.) |
Numérotation du verset Sir. 51,20 

Letatum est cor meum in ea ambulavit pes meus
iter rectum
a
iuventute mea investigabam eam.
Numérotation du verset Sir. 51,21 

Inclinavi modice
aurem meam
et excepi illam.
Numérotation du verset Sir. 51,22 

Multam inveni in me ipso
sapientiam et25 multum profeci in ea.
25 et] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 51,23 

Danti26 mihi
26 Danti Amiatinus Σ Λ M Φ Rusch Clementina ] Dans Weber
sapientiam dabo gloriam.
Numérotation du verset Sir. 51,24 

Consiliatus sum enim ut facerem illam, zelatus sum bonum et non confundar27.
27 confundar Amiatinu Cava Λ Z M Φ Rusch Clementina ] confundor Weber
Numérotation du verset Sir. 51,25 

Colluctata28 est anima mea in illa et in faciendo eam confirmatus sum.
28 collucta... in illa CorS1 Rusch Weber ] (collucta... ) cum (illa) CorS1 (Ra<banus> habet CUM )
Numérotation du verset Sir. 51,26 

Manus meas extendi in altum
et in sapientia eius luxit29.
29 luxit Z M Φ Rusch ] lux Cava Σ, inluminavit Amiatinus, luxi Cor4 V Weber
Numérotation du verset Sir. 51,27 

animam meam30*
30 animam meam Cor4 V Weber ] anima mea G M Φ Rusch , Animum meum Σ, animam m | et in sapientia... animam meam] et insapientia eius luxit anima mea et ignorantias meas illuminavit Cor2 FV, Cor4 V (LUXI, scilicet in prima persona, sequitur : ANIMAM MEAM DIREXI et totum quod interponitur cancellatum est in <Parisiensi>)
direxi ad illam et in agnitione inveni eam.
Numérotation du verset Sir. 51,28 

Possedi cum ipsa31
31 ipsa Rusch Clementina ] ipsis Weber
cor
ab initio propter hoc non derelinquar.
Numérotation du verset Sir. 51,29 

Venter meus conturbatus est querendo illam propterea bonam possidebo32
32 bonam possidebo Rusch Clementina ] inv. Weber
possessionem.
Numérotation du verset Sir. 51,30 

Dedit enim mihi Dominus linguam mercedem meam et in ipsa laudabo eum.
Numérotation du verset Sir. 51,31 

Appropiate ad me indocti et congregate vos in domum discipline.
Numérotation du verset Sir. 51,32 

Quid adhuc retardatis et quid dicitis in his. Anime vestre sitiunt vehementer.
Numérotation du verset Sir. 51,33 

Aperui os meum
et locutus sum. Comparate vobis sine argento sapientiam33
33 sapientiam Amiatinus Σ Λ Z] om. Weber, + si inveniatur et auro non est CorS2 (Textus)
Numérotation du verset Sir. 51,34 

et collum vestrum subicite iugo34
34 iugo Amiatinus Cava Σ Λ M Φ Rusch Clementina ] sub praem. Weber , + eius Amiatinus Λ
et suscipiat anima vestra disciplinam. In proximo est enim invenire eam.
Numérotation du verset Sir. 51,35 

Videte oculis vestris
quia35 modicum36 laboravi
35 quia Amiatinus Cava Σ M Φ Rusch Clementina ] quoniam Weber |
36 modicum] modice Weber |
et inveni mihi multam requiem.
Numérotation du verset Sir. 51,36 

Assumite
disciplinam in multo numero argenti
et copiosum aurum
possidete in ea.
Numérotation du verset Sir. 51,37 

Letetur anima vestra in misericordia eius et non confundemini in laude ipsius.
Numérotation du verset Sir. 51,38 

Operamini opus vestrum
ante tempus
et dabit vobis mercedem vestram
in tempore suo. 37
37 operamini... suo Cor2 F Rusch Weber ] CorS2 (Illud est finis huius libri... [require sequentiam infra Sir. 52;1]), + Explicit liber Ecclesiasticus V, + Explicit Ecclesiasticus , + Versus numero duo milia octingenti {MM2023}

Capitulum 51

Numérotation du verset Sir. 51,1 
marg.| Confitebor tibi ] etc. Ostensa utilitate libri sui ponit, orationem, in qua gratias agit de omnibus beneficiis sibi a Deo collatis Refertur autem hec oratio melius ad totam Ecclesiam, quam ad unam personam, quia in ea multe tribulationes et diversarum consolationum genera continentur, que {3. 266va} non est tertia oratio Auctoris in hoc libro. Prima sup. 23.a. Domine pater et dominator vite mee ne derelinquas me in cogitatu et consilio illorum etc. Secunda sup. 36.a. Miserere nostri Deus omnium. Tertia hic : Dividitur autem hoc capitulum in tres partes : In prima gratias agit, enumerans mala a quibus se liberatum gratulatur. In secunda ostendit se in iuventute sapientiam quesivisse, ibi : Cum adhuc iunior sum. In tertia invitat alios ad studium discipline, ibi : Appropiate ad me indocti etc. Dicit ergo in persona Ecclesie :
marg.| {a} Confitebor ] peccata et laudes, ore, corde et opere.
marg.| {b} Tibi ] non homini.
marg.| {c} Domine Rex ] id est Deus Trinitas, que omnia regis. Vel Domine, Rex, id est pater Iesu, qui est Dominus et Rex Ecclesie, caput et Sponsus eius : Coloss. 1.c.
marg.| {d} Et collaudabo ] id est in mente et corpore, corde et ore laudabo :
marg.| {e} Te Deum ] etc. qui ex officio, vel consuetudine salvandi Salvator appellaris.
marg.| {f} Confitebor nomini tuo ] id est ad honorem nominis tui id est potentie tue.
marg.| {g} Quoniam adiutor ] etc. Adiutor ad faciendum bona, protector ad sustinendum et superandum mala.
marg.| {h} Et liberasti ] etc. corporalium vitiorum, que maxime infestant Ecclesiam hodie.
marg.| {i} Laqueo ] etc. id est persuasionis heretice, vel suggestionis diabolice, vel adulatorie, vel detractorie. Iob. 5.d. A flagello lingue absconderis, supra 28.c. Flagelli plaga livorem facit : plaga autem lingue comminuet ossa. [Et a labiis etc. id est a persuasionibus Philosophorum, vel hereticorum, vel hypocritarum, opera bona malo fine facientium. Ps. 119. Domine, Libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa.
marg.| {l} Et in conspectu adstantium ]  ; id est Demonum, vel malorum hominum, qui astant, ut decipiant, vel Angelorum, qui astant, ut adiuvent.
marg.| {m} Factus es mihi adiutor ] ne caderem, sed vincerem. 1Cor. 4.b. Spectaculum facti sumus mundo et Angelis et hominibus.
marg.| {n} Et liberasti ] etc. quod est Iesus id est Salvator id est secundum multitudinem misericordie prevenientis et comitantis et consumantis.
marg.| {o} A rugientibus ] etc. id est a per secutoribus, vel Demonibus, qui circumeunt rugientes et querentes, quem devorent. 1Pt. 5.b.
marg.| {p} De manibus ] etc. id est de potestate Demonum, qui tantum animas querunt ad perdendum, Gn. 14.d. De mihi animas, cetera tolle tibi.
marg.| {q} Et de multis ] etc. undique desursum aeree potestates : deorsum motus carnales, a dextris domestici a sinistris extranei : deforis heretici, de intus fratres falsi Ps. 114. Circumdederunt me dolores mortis et pericula inferni invenerunt me.
marg.| {r} A pressura ] etc. ad litteram, ut patet in tribus pueris. Dn. 3.e. Et spiritualiter verum est in omnibus sanctis, quos flamma persecutionis, aut tribulationis non ledit, sed potius vincula eorum id est peccata dirumpit. Is. 43.a. Cum ambulaveris in igne non combureris et flamma non ardebit in te.
marg.| {s} Et in medio ignis ] qui ligna consumit, sed aurum depurat id est ferventis tribulationis.
marg.| {t} Non sum estuatus ] id est estu persecutionis a statu rectitudinis lapsus.
marg.| {u} De altitudine ] etc. Liberasti me, supple id est de sinu inferni, ad litteram, Patriarchas, Prophetas et alios sanctos, qui adventum Domini precesserunt, vel
Numérotation du verset Sir. 51,mystice 
marg.| de profundo consilio Diaboli. Iob. 41.a. Quis revelabit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit.
marg.| {x} Et a lingua coinquinata ] id est suggestione diabolica, vel a lingua vetule ad luxuriam invitantis, sup. 28.c. Beatus, qui tectus est a lingua nequam.
marg.| {y} Et a verbo ] etc. adulatoris, vel detractoris, vel heretici, vel testis falsi.
marg.| {z} A Rege ] id est a Diabolo qui est Rex super universos filios superbie. Iob. 41.d. Vel Tyranno, qui violenta damnatione proprios subditos premit, vel alienos sibi servire compellit.
marg.| {a} Et lingua ] etc. id est calumniante ex avaritia. Et cum tot bona fecerit mihi. Dominus,
marg.| {b} Laudabit usque ad mortem, {3. 266vb} etc.
marg.| nunc corde, nunc opere, nunc ore, nunc psalterio decachordo, id est custodia preceptorum : nunc cithara id est ; carnis mortificatione, nunc in chore id est concordia vite : nunc in tympano id est in infirmitate penitentie. Usque ad mortem, dicit, quia superlaudandus est Dominus aliquo predictorum modorum. Unde Ps. 33. Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo. Anima mea dicit, quia sine laudementis non placet laus oris. Ps. 143 Lauda anima mea Dominum, laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo, quandiu fuero.
marg.| {c} Et vita mea ] temporalis.
marg.| {d} Appropinquans erat ] etc. quia ante adventum Domini omnes ad inferna descendebant. Vel infernum dicit mortem carnis, que primi peccati vindicta est, sicut infernus peccantium animarum pena perpetua, Iob. 30.c. Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi.
marg.| {e} Circumdederunt me undique ] hostes spirituales et corporales, per omnes sensus, per omnia membra, in omni loco, in omni tempore. Lam. 3.b. Circumedificavit adversum me, ut non egrediar : aggravavit compedem meum conclusit vias meas lapidibus quadris semitas meas subvertit, ursus insidians etc.
marg.| {f} Et non erat qui adiuvaret ]  me, dicit Ecclesia.
marg.| {g} Respiciens eram ] etc. qui adiuvaret me Et ideo.
marg.| {h} Memoratus sum misericordie tue Domine ] id est gratie operantis.
marg.| {i} Et cooperationis tue ] id est gratie cooperantis.
marg.| {k} Que a seculo sunt ] super genus humanum. Hoc est documentum Iosaphat Regis Iuda, ut cum homo undique se videat destitutum, a Deo querat auxilium. 2Par. 20.c. Cum ignoramus, quid agere debeamus hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. Et merito memoratus sum tui :
marg.| {l} Quoniam tu eruis ] ab omni malo.
marg.| {m} Sustinentes te ] in firma spe.
marg.| {n} Et libera eos de manu gentium ] id est de potestate hostium, ut non prevaleant, Naum. 1.b. Bonus Dominus et confortans in die tribulationis. 1Mcc. 2.g. Cogitate per generationem et generationem, quia omnes, qui sperant in eum, non infirmantur. Ideo dicit Iacob Gn. 49.c. Salutare tuum exspectabo, Domine. Et Is. 8.c. Exspectabo Dominum, qui abscondit faciem suam a domo Iacob.
marg.| {o} Exaltasti super terram ] ubi iam habitat Ecclesia per spem et contemplationem. Phil. 3.d. Conversatio nostra in celis est. Tandem habitabit per speciem et fruitionem. Ps. 14. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo ? Qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam, Is. 33.c. Qui ambulat in iustitiis et loquitur veritatem, qui proiicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem : et claudit oculos, ne videat malum ; iste in excelsis habitabit.
marg.| {p} Et pro morte defluenti ] evadenda, vel equanimiter sustinenda id est pro pena temporali, que transit et defluit. Vel pro morte defluenti id est que facit defluere in profundum gehenne.
marg.| {q} Deprecatus sum ] id est de corde precatus.
marg.| {r} Invocavi ] id est intus vocavi clamore cordis.
marg.| {s} Dominum patrem ] etc. id est Iesu Christi.
marg.| {t} Ut non ] etc. desolatam et destitutam.
marg.| {u} In die ] etc. id est in presenti vita, ubi tribulationes undique militant.
marg.| {x} Et in tempore ] etc. id est in hoc tempore presenti, in quo impii superbiunt.
marg.| {y} Sine adiutorio tuo ] sine quo nec modicum sustinere posset Ecclesia, quia Ps. 126. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat, qui custodit eam, 1Th. 5.a. Dies Domini venit sicut fur, Ibi dicit Glossa Modo est dies hominum {3. 267ra} pro libitu agentium. Sed sic faciet tibi Dominus in die tua sicut facis tu in die sua. Lc. 19.f. Et quidem in hac die tua que ad pacem tibi. Sed quoniam Dominus presto est omnibus invocantibus eum in veritate. Ideo de laude eius in persona Ecclesie liberate, subditur.
marg.| {a} Laudabo nomen tuum assidue ] orando, sup. 18.c. Non impediaris orare semper et ne veteris usque ad mortem iustificari. 1Th. ultimo c. Sine intermissione orate.
marg.| {b} Et collaudabo ] id est corde et ore laudabo.
marg.| {c} Illud ] nomen Domini.
marg.| {d} In confessione ] peccati et laudis.
marg.| {e} Et exaudita est oratio mea ] hec id est Discedite a me maligni omnes, qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
marg.| {f} Et liberasti me de perditione ] peccati, vel inferni.
marg.| {g} Et eripuisti me de tempore iniquo ] presentis vite quo regnat iniquitas.
marg.| {h} Propterea confitebor ] peccatum meum in presenti.
marg.| {i} Et laudem dicam tibi ] in futuro.
marg.| {k} Et benedicam ] bene faciendo et bene loquendo et gratias referendo.
marg.| {l} Nomen Domini ] id est Christum Iesum, cuius meritis et gratia liberata sum. Is. 55.d. In letitia egrediemini et in pace deducemini : montes et colles cantabunt coram vobis laudem : et omnia ligna regionis plaudent manu.
marg.| Item. Is. 51.a. Ponet Dominus desertum Sion, quasi delicias et solitudinem eius quasi hortum Domini : gaudium et letitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis.
marg.| {m} Cum adhuc iunior sum ] Secunda pars, ubi narrat qualiter ab infantia quesivit Sapientiam, ut nos exemplo sui invitet ad similiter faciendum. Dicit ergo.
marg.| {n} Cum adhuc iunior sum ] id est essem.
marg.| {n} Prius quam oberrem ] id est errassem peccando.
marg.| {o} Quesivi Sapientiam palam in oratione mea ] id est aperta oratione vocis, non tantum desiderio cordis. Vel palam id est ut manifesta mihi fieret. Queritur autem Sapientia tribus modis. Instantia orationis, ut hic et Iac. 1.a. Si quis indiget Sapientia, postulet eam a Domino etc. Vigilantia lectionis Sap. 6.b. Clara est et que numquam marcescit Sapientia ; et facile videtur ab his, qui diligunt eam ; et invenietur ab his qui querunt illam, preoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat, qui de luce vigilaverit ad illam, non laborabit ; assidentem enim illam foribus suis inveniet. Tertio modo queritur studio bone operationis, sup. 1.d. Fili concupiscens Sapientiam conserva iustitiam : et Deus prebebit illam tibi. De his tribus modis querendi Sapientiam dicitur Prv. 2.a. Si Sapientiam invocaveris ; Ecce primus. Et inclinaveris cor tuum prudentie : Ecce secundus. Et quesieris eam quasi pecuniam et sicut thesaurum effoderis illam : Ecce tertius. Tunc intelliges timorem Domini et scientiam Dei invenies.
marg.| {p} Ante tempus ] mature etatis, quo possem peccare, vel studere ad Sapientiam.
marg.| {q} Postulabam pro illa ] obtinenda.
marg.| {r} Et in novissimis ] id est usque ad mortem.
marg.| {s} Inquiram eam ] orando, legendo, operando, quasi dicat : ante errorem pueritie, vel iuventutis desideravi et postulavi Sapientiam a Domino et usque ad mortem perseveravi.
marg.| {3. 267rb} {t} Et florebit ] Sapientia in me.
marg.| {u} Tamquam precox uva ] precoqua que prevenit generalem maturitatem. Comparas autem Auctor Sapientiam suam uve precoque, tum propter iucunditatem, tum propter festinatam maturitatem. Mic. 7.a. Ficus precoquas desideravit anima mea.
marg.| {x} Letatum est cor ] id est in acquisitione vel possessione eius, vel experientia et usu eius. Sap. 8.c. Non habet amaritudinem conversatio eius nec tedium convictus illius, sed letitiam et gaudium.
marg.| {y} Ambulavit pes meus ] id est affectus
marg.| {z} Iter rectum ] id est viam mandatorum Dei, que recte ducit ad vitam. Mt. 19.c. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata.
marg.| {a} A iuventute mea investigabam eam ] per me studendo. Sed quoniam ad perfectionem Sapientie pervenire non est humani studii, sed divini muneris, ut dicit Rabanus Ideo subdit.
marg.| {b} Inclinavi modice ] id est humiliter vel parum respectu boni adepti.
marg.| {c} Aurem meam ] interiorem et exteriorem.
marg.| {d} Et excepi illam ] quasi liquorem optimum in vasa humilitatis. Iac. 1.c. In mansuetudine suscipite insitum verbum. Pr. 11.a. Ubi humilitas, ibi sapientia. Io. 4.b. Puteus altus est et in quo haurias, non habes, id est humilitatem. Glossa b. [Inclinavi modice aurem meam id est parum ex me profecit.
marg.| {d} Et excepi illam ] des  u per infusam.
marg.| {e} Multam inveni in meipso Sapientiam ] id est materiam Sapientie : quia Sapientia est hominis sui ipsius cognitio, ut dicit Philosophus.
marg.| {f} Et multum profeci in ea ] id est Sapientia mei. Et quia de celo descendit a Patre luminum, ut dicit Iac. Ideo sequitur.
marg.| {g} Danti mihi Sapientiam, dabo gloriam ] laudando, gratias referendo, nomen Domini predicando. Et ex hoc magis datur Sapientia, Lc. 6.f. Date et dabitur vobis. Mt. 10.a. Gratis accepistis, gratis date. Causam autem, quare profecerit Auctor in Sapientia, subiungit.
marg.| {h} Consiliatus sum enim ] id est consilio Spiritus sancti instructus.
marg.| {i} Ut facerem illam ] id est mandata et documenta eius.
marg.| {k} Zelatus sum bonum ] id est zelo Dei exarsi in amore.
marg.| {l} Et non confundar ] id est non fraudabor a spe, 3Rg. 19.c. Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum : quia dereliquerunt pactum Domini filii Israel.
marg.| {m} Colluctata est anima ] id est ad illam habendam, orando, meditando, legendo, operando. Et sicut in lucta corporali quandoque unus superior, alter inferior est ; sic in hac lucta spirituali quandoque superiores sumus per diligentiam, quandoque inferiores per negligentiam. Et sicut in lucta corporali nudi deiiciunt et vestiti deiiciuntur ; sic in lucta spirituali nuda est Sapientia. Si ergo ad luctandum cum ea accesseris vestitus amore terrenorum, deiicieris ; si nudus, prevalebis. Unde Gregorius Quando ad fidei agonem venimus, luctam contra malignos spiritus sumimus. Maligni autem spiritus nudi sunt, quia nihil in hoc mundo proprium possident : Nudi ergo cum nudis debemus luctari : Nam si vestitus quis cum nudo luctatur, citius deiicitur : quia habet, unde teneatur.
marg.| {n} Et in faciendo eam ] id est mandata et documenta eius.
marg.| {o} Confirmatus sum ] in Sapientia, vel virtute. Assiduitas.n. boni operis, confirmatio post Sapientie et virtutis.
marg.| {p} Manus meas ] id est opera.
marg.| {q} Extendi in altum ] ad Deum per rectam intentionem piis precibus querendo Dei auxilium, non hominum, pro eternis operando, non pro terrenis Leu. 11.d. Animal quod super manus ex cunctis animantibus immundum erit, id est qui facit opera bona pro terrenis, immundus erit. Vel manus in altum extendere, est in exemplum aliorum opera sua demonstrare. Mt. 5.b. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant bona opera vestra : et glorificent Patrem vestrum, qui in celis est.
marg.| {r} Et in Sapientia eius ] id est in gustu et intuitu Sapientie.
marg.| {s} Luxit anima mea ] pro peccatis et miseriis suis, que videt, que prius non videbat. Unde liber devoratus a Ioanne fecit amaricare ventrem eius. Apo. 10.d. et Ez. 3.a. Fili hominis venter tuus comedet et viscera tua complebuntur volumine isto. Sapientia enim speculum est, ubi intuentibus imago sua plenissime demonstratur. Iac. 1.d. Si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis sue in speculo. Vel
marg.| {r} In sapientia eius ] id est in cognitione Dei.
marg.| {s} Luxit anima mea ] pro offensa eius, pro separatione ab eo, pro timore iustitie.
marg.| {t} Et ignorantias meas illuminavit ] Deus, vel Sapientia, id est peccata que prius ignorabam mihi demonstravit.
marg.| {u} Animam meam direxi ad illam ] acquirendam vel implendam.
marg.| {x} Et in agnitione ] mentis illuminate.
marg.| {y} Inveni eam ] id est veni ad eam Vel in agnitionem id est per agnitionem mei et Dei, inveni eam. Augustinus : Domine, noverim me, noverim te :
marg.| {z} Possedi cum ipsis ] id est cum amatoribus Sapientie. Vel cum ipsa Sapientia.
marg.| {a} Cor ] etc. id est in meditatione et in amore Sapientie iugiter tenui cor meum a iuventute.
marg.| {b} Propter hoc non derelinquar ]  a S apientia, que dicit : Ego diligentes me diligo. Prover.3.267va} 8.b.
marg.| {a} Venter meus ] id est mens, vel animus meus.
marg.| {b} Conturbat us est ] id est commotus ad penitentiam.
marg.| {c} Querendo illam ] quia omnis disciplina in presenti quidem amara est, Hbr. 12.d.
marg.| {d} Propterea ] id est quia sic conturbatus est venter meus.
marg.| {e} Bonam possidebo possessionem ] id est Sapientiam vel facundiam, per quam illam distribuam ad laudem Dei Pr. 4.b. Posside sapientiam et in omni possessione tua acquire prudentiam.
marg.| {f} Dedit enim mihi Dominus linguam ] eruditam, id est facundiam vel eloquentiam Sapientie.
marg.| {g} Mercedem meam ] id est per quam comparem mihi mercedem. Glossa Bona est merces lingua erudita que scit fratres instruere et corrigere. Is. 50.b. Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum, qui lapsus est.
marg.| {h} Et in ipsa laudabo eum ] orando, predicando, consulendo et consolando. Et quia talis lingua libenter auditur. Ideo sequitur.
marg.| {i} Appropiate ad me ] audiendum et imitandum.
marg.| {k} Indocti ] qui doceri potestis et vultis, vel indoctos vos reputatis.
marg.| {l} Et congregate vos ] mente et corpore.
marg.| {m} In domum discipline ] id est Ecclesiam, ubi vera disciplina discitur et docetur.
marg.| {n} Quid ] id est cur adhuc retardatis congregari in domum discipline ?
marg.| {o} Et quid dicitis in his ] id est ad hec que sequuntur, vel contra has admonitione Sapientie.
marg.| {p} Anime vestre sitiunt vehementer ] potum verbi Dei. Sitis autem duo notat, desiderium et defectum. Am. 8.d. Mittam in terram famem, non famem panis, neque sit in aque ; sed audiendi verbum Dei.
marg.| {q} Aperui os meum ] ut effunderem imbrem doctrine ad irrigandum animas
marg.| {s} Comparate vobis ] ad vestram utilitatem.
marg.| {t} Sine argento ] materiali.
marg.| {u} Sapientiam ] numero s. triplici, orationis, lectionis et bone operationis, Is. 55.a. Omnes sitientes venite ad aquas ; et qui non habetis argentum, properate, emite et comedite, venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac.
marg.| {x} Et collum vestrum ] id est rigorem superbie vestre, vel libertatem arbitrii.
marg.| {y} Subiicite ] voluntarie.
marg.| {z} Iugo ] id est Christi. Mt. 11.d. Tollite iugum meum super vos : et discite a me, quia mitis sum. Thr. 3.c. Bonum est viro, cum portaverit iugum Domini ab adolescentia sua.
marg.| {a} Et suscipiat anima vestra disciplinam ] ordinate vivendi.
marg.| {b} In proximo est enim invenire eam ] querenti debito modo Dt. 30.c. Iuxta est sermo id est intelligentia sermonis Dei in ore tuo et in corde tuo ut facias illum Sap. 6.c. Qui de luce vigilaverit ad illam, non laborabit ; assidentem enim foribus suis inveniet eam.
marg.| {c} Videte oculis vestris ] interioribus.
marg.| {d} Quia modicum laboravi ] ad comparationem fructus. Sap. 3.a. In paucis vexati, in multis bene disponentur. Vel modicum laboravi id est ex me parum profeci. Non enim sufficientes sumus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis ; sed omnis sufficientia nostra ex Deo est, 2Cor. 3.b.
marg.| {e} Et inveni mihi multam requiem ] id est multam sapientie iucunditatem, in qua multa quies est. Ergo exemplo mei.
marg.| {f} Assumite ] id est ad vos sumite.
marg.| {g} Disciplinam ] Sapientie, vel Penitentie.
marg.| {h} In multo numero argenti ] id est pro multo numero argenti.
marg.| {i} Et copiosum aurum possidete in ea ] id est pro auro copioso, possidete disciplinam penitentie, vel Sapientie. Pr. 3.b. Pretiosior est Sapientia cunctis opibus : et omnia, que desiderantur huic non valent comparari. Item Prv. 8.a. Accipite disciplinam meam et non pecuniam : doctrinam magis quam aurum eligite. Melior est Sapientia cunctis opibus et omne {3. 267vb} desiderabile ei non potest comparari Sap. 7.d. Est enim hec speciosior Sole et super omnem dispositionem stellarum luci comparata prior invenitur. Vel sic
marg.| {f} Assumite disciplinam in multo numero argenti ] id est in multiplici genere divine eloquentie. Multiplex est enim divinum eloquium : et paucis datum est inde assumere disciplinam.
marg.| {i} Et copiosum aurum ] id est copiosam intelligentiam.
marg.| {k} Possidete in ea ] eloquentia, ut non sit eloquentia sine Sapientia.
marg.| {l} Letetur anima vestra ] non caro, que corrumpitur.
marg.| {m} In misericordia eius ] id est in memoria misericordie Dei. Magna enim est iucunditas, si recordemur misericordie superni Iudicis. Thr. 3.c. Memoria memor ero ; et tabescet in me anima mea : hec recolens in corde meo, in Deo sperabo.
marg.| {n} Et non confundemini in laude eius ] id est non eritis ingrati in gratiarum actione quod est magna confusio.
marg.| {o} Operamini opus vestrum ] id est nobis iniunctum a Deo ; vel a Prelato et saluti vestre congruum.
marg.| {p} Ante tempus ] mortis, vel iudicii, quando non licet amplius operari. Eccl. 9.c. Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare : quia nec opus, nec ratio, nec Sapientia, nec scientia erit apud inferos, quo tu properas. Io. 9.a. Me oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est : veniet nox quando nemo potest operari.
marg.| {q} Et dabit vobis Dominus mercedem vestram ] remunerationem eternam.
marg.| {r} In tempore suo ] id est in futuro seculo. Gal. 6.b. Qui seminat in spiritu, de spiritu metet vitam eternam. Bonum autem facientes non deficiamus : tempore enim suo metemus non deficientes. Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes Mt. 16.d. Filius hominis venturus est in gloria Patris sui cum Angelis suis, tunc reddet unicuique secundum opera eius : Ecce nuptie facte sunt in Cana Galilee id est in Ecclesia militante. Cana quidem zelus, Galilea transmigratio interpretatur : quia in Ecclesia zelo Dei transmigratur de vitiis ad virtutes, de culpa ad penitentiam, de morte ad vitam, de stabulo miserie ad palatium glorie. In his autem nuptiis sunt Sponsus et Sponsa id est Christus et Ecclesia, sensus et littera, mens humana et gratia divina : quia sicut Sponsus et Sponsa procreant prolem carnalem : sic sensus et littera intellectum spiritualem, mens et gratia bonam voluntatem.
marg.| Mensa autem in his nuptiis est Sacra Scriptura quatuor innixa basibus id est historia, tropologia, allegoria, anagogia.
marg.| Mensale vero et cetera ornamenta sunt Sanctorum expositiones et exempla eorum. Ibi panis est confirmationis, vinum exultationis, sal discretionis, cultellus rationis, piscis fidei, ovum spei, panis caritatis, oleum pietatis, butyrum devotionis, lac humilitatis, Christi carnes, Sanctorum passiones. Hic convertit Christus aquam tribulationis in vinum exultationis, hic servitur Architriclino id est Christo, qui est princeps triclinii id est Ecclesie habentis tres ordines lectorum id est tres ordines salvandorum, coniugati, continentes et virgines. Iob, Noe, Daniel.
marg.| Isti tres lecti dicuntur thalami, Ez. 40.b. Porro thalami porte ad viam orientalem tres hinc et tres inde id est tres thalami a dexteris et totidem a sinistris : quia in unoquoque istorum ordinum contingit et bonos et malos pariter invenire. Unde Mt. 24.d. Erunt duo in agro, unus assumetur et unus relinquetur ; due molentes in mola, una assumetur et una relinquetur ; duo in lecto, unus assumetur et unus relinquetur.
marg.| Porta est fides, via orientalis est Christus, quia Oriens nomen eius Za. 6.c. Qui est via ambulantibus, veritas exspectantibus, vita perseverantibus. Io. 14.a. Ego sum via, veritas et vita. In his lectis, vel thalamis requiescit sponsus cum Sponsa. Prv. 8.d. Delicie mee esse cum filiis hominum. Hanc mensam et fercula eius posuit Salomon Prv. 9.a. Sapientia edificavit sibi domum id est filius aptavit sibi corpus et excidit columnas septem id est Ecclesiarum extruxit universitatem et immolavit victimas suas id est sanguine suo et Martyrum Ecclesiam consecravit et posuit mensam id est sacram Scripturam exposuit, predicando, legendo, disputando et misit ancillas suas id est Apostolos et ceteros sanctos, ut vocarent ad arcem celi et ad menia civitatis id est Ecclesie construenda. Una istarum ancillarum fuit iste Iesus filius Sirach, qui, sicut audivimus, nos vocavit ad arcem et ad menia civitatis. Alia ancilla est Isaias, quem post illum librum iuvante Domino, proponimus nos lecturos.
prol.| Postille Domini Hugonis cardinalis super Ecclesiasticum finis>.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 51), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_51)

Notes :