Hugo de Sancto Caro

Capitulum 39

Numérotation du verset Sir. 39,1 

sapientiam omnium antiquorum
Exquiret sapiens1
1 sapiens] om. Weber
et in prophetiis
vacabit
Numérotation du verset Sir. 39,2 

narrationem virorum nominatorum
conservabit
et in versutias parabolarum
simul introibit
Numérotation du verset Sir. 39,3 

occulta proverbiorum
exquiret et in absconditis
parabolarum conversabitur
Numérotation du verset Sir. 39,4 

in medio magnatorum
ministrabit
et in conspectu
presidis apparebit
Numérotation du verset Sir. 39,5 

in terram alienarum
gentium pertransiet
bona enim et mala in hominibus temptavit
Numérotation du verset Sir. 39,6 

cor suum tradet
ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum
et in conspectu Altissimi
deprecabitur.
Numérotation du verset Sir. 39,7 

Aperiet os suum
in oratione et pro delictis suis deprecabitur
Numérotation du verset Sir. 39,8 

si enim Dominus magnus voluerit spiritu intelligentie
replebit illum
Numérotation du verset Sir. 39,9 

et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientie sue et in oratione confitebitur Domino
Numérotation du verset Sir. 39,10 

ipse diriget consilium eius
et disciplinam
et in absconditis suis
consiliabitur
Numérotation du verset Sir. 39,11 

ipse palam faciet disciplinam doctrine sue
et in lege testamenti Domini gloriabitur
Numérotation du verset Sir. 39,12 

Collaudabunt
multi sapientiam
eius et usque in seculum non delebitur
Numérotation du verset Sir. 39,13 

non recedet memoria eius
et nomen eius requiretur a generatione in generationem
Numérotation du verset Sir. 39,14 

sapientiam eius enarrabunt gentes et laudem eius nuntiabit ecclesia
Numérotation du verset Sir. 39,15 

si immanserit
nomen
Derelinquet
mille
et si requieverit
proderit illi
Numérotation du verset Sir. 39,16 

adhuc consiliabor
ut enarrem
ut furore
enim repletus sum
Numérotation du verset Sir. 39,17 

in voce dicit obaudite me divini fructus et quasi rosa plantata super rivum aquarum fructificate
Numérotation du verset Sir. 39,18 

quasi libanus odorem suavitatis habete
Numérotation du verset Sir. 39,19 

florete flores quasi lilium date odorem
et frondete in gratiam
et collaudate canticum
et benedicite Dominum in operibus suis
Numérotation du verset Sir. 39,20 

date nomini eius magnificentiam
et confitemini illi
in voce labiorum vestrorum in canticis labiorum
et citharis2
2 citharis] cinyris Weber
et sic dicetis in confessione
Numérotation du verset Sir. 39,21 

Opera
Domini universa bona valde
Numérotation du verset Sir. 39,22 

in verbo eius
stetit aqua sicut congeries
et in sermone oris eius sicut exceptoria aquarum
Numérotation du verset Sir. 39,23 

quoniam in precepto ipsius placor fit
et non est minoratio in salute illius
Numérotation du verset Sir. 39,24 

opera omnis carnis coram illo et non est quicquam absconditum ab oculis eius
Numérotation du verset Sir. 39,25 

a seculo usque in seculum respicit et nihil est mirabile in conspectu eius
Numérotation du verset Sir. 39,26 

non est dicere quid est hoc aut quid est illud omnia enim in tempore suo querentur
Numérotation du verset Sir. 39,27 

benedictio illius quasi fluvius
inundavit
Numérotation du verset Sir. 39,28 

et quomodo cataclysmus
aridam
Inebriavit
sic ira ipsius gentes
que non exquisierunt eum hereditabit
Numérotation du verset Sir. 39,29 

quomodo convertit aquas et siccata est terra et vie illius
viis illorum directe sunt sic peccatoribus offensiones in ira eius
Numérotation du verset Sir. 39,30 

bona bonis
creata sunt ab initio sic nequissimis bona et mala
Numérotation du verset Sir. 39,31 

initium necessarie rei vite hominum
aqua ignis
sal3
3 sal] om. Weber
lac et panis similagineus et mel et botrus uve et oleum et vestimentum
Numérotation du verset Sir. 39,32 

hec omnia
sanctis in bona sic et impiis et peccatoribus
in mala
convertentur
Numérotation du verset Sir. 39,33 

sunt spiritus
qui ad vindictam
creati sunt
et in furore suo confirmaverunt tormenta sua
Numérotation du verset Sir. 39,34 

in tempore consummationis
effundent virtutem
et furorem eius qui fecit illos confundent
Numérotation du verset Sir. 39,35 

ignis grando famis et mors omnia hec ad vindictam creata sunt
Numérotation du verset Sir. 39,36 

bestiarum dentes et scorpii et serpentes et romphea vindicans in exterminium impios
Numérotation du verset Sir. 39,37 

in mandatis eius epulabuntur et super terram in necessitatem preparabuntur et in temporibus suis non preterient verbum
Numérotation du verset Sir. 39,38 

propterea ab initio confirmatus et consiliatus sum et cogitavi et in scripta dimisit
Numérotation du verset Sir. 39,39 

omnia opera Domini bona et omne opus hora sua
subministrabit
Numérotation du verset Sir. 39,40 

non est dicere hoc illo nequius est omnia enim in tempore suo comprobabuntur
Numérotation du verset Sir. 39,41 

et nunc in omni corde et ore collaudate et benedicite nomen Domini

Capitulum 39

Numérotation du verset Sir. 39,1 
marg.| Sapientiam omnium Antiquorum ] etc. In ultima parte precedentis capituli, actum est de Predicatoribus sapientie ; in hoc autem agitur de adeptione et laudibus Sapientie. Dividitur autem hoc capitulum in quatuor partes. In prima agitur de modo adipiscendi Sapientiam per studium et orationem. In secunda de laudibus Sapientie, ibi : Collaudabunt multi sapientiam etc. In tertia de fructu sive profectu Sapientie, ibi : In verbo eius stetit aqua etc. In quarta de vindicta malorum et remuneratione bonorum, ibi : Bona bonis creata sunt ab initio. Dicit ergo.
marg.| {b} Sapientiam omnium Antiquorum ] etc. id est doctrinam Prophetarum et Patriarcharum. Vel [Sapientiam omnium Antiquorum etc. id est saporem et cognitionem celestium, quam antiqui plenius habuerunt.
marg.| {c} Exquiret ] id est extra alia queret.
marg.| {d} Sapiens ] id est vir Ecclesiasticus.
marg.| {e} Et in Prophetis ] intelligendis.
marg.| {f} Vacabit ] id est operam dabit, aliis curis evacuaris.
marg.| {g} Narrationem ] id est doctrinam.
marg.| {h} Virorum nominatorum ] id est Apostolorum et Evangelistarum, quorum nomina scripta sunt in libro vite, ut dicitur Lc. 10.c.
marg.| {i} Conservabit sapiens ] corde, ore et opere supra 8.b. Ne despicias narrationem Presbyterorum sapientium et in proverbiis illorum conservare.
marg.| {k} Et in versutias {3. 247ra} para bolarum id est in occultas et obscuras subtilitates.
marg.| {a} Simul introibit ] diligenter perscrutando perforata superficie figurali.
marg.| {b} Occulta proverbiorum ] id est sensum mysticum, aut moralem.
marg.| {c} Exquiret ] id est ex corde queret.
marg.| {d} Et in absconditis ] id est in occultis allegoriis.
marg.| {e} Parabolarum ] id est in figuratarum locutionum intelligendis.
marg.| {f} Conservabitur ] studendo et meditando.
marg.| {g} In medio Magnatorum ] id est catholicorum Doctorum, vel Angelorum.
marg.| {h} Ministrabit ] sapiens divina officia, ubi credimus Angelos interesse.
marg.| {i} Et in conspectu Presidis ] id est Christi Dominatoris universe terre.
marg.| {k} Apparebit ] id est ipsi, non hominibus placere affectabit suis factis et dictis.
marg.| {l} In terram alienigenarum Gentium ] id est alienarum a Deo.
marg.| {m} Transiet ] sapiens predicando : sicut fecerunt Apostoli, qui relicta Iudea transierunt ad Gentes, Act. 13.g. vobis oportebat primum loqui verbum Dei ; sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis vite eterne : ecce convertimur ad Gentes.
marg.| {n} Bona enim et mala ] id est prospera et adversa.
marg.| {o} In omnibus tentabit ] id est experietur, vel qui sunt obedientes et qui inobedientes verbo Dei in omnibus Gentibus comprobabit, omnibus predicando.
marg.| {p} Cor suum tradet ] sapiens.
marg.| {q} Ad vigilandum diluculo ] per desiderium et intentionem.
marg.| {r} Ad Dominum ] honorandum.
marg.| {s} Qui fecit illum ] Sapientem.
marg.| {t} Et in conspectu ] id est in beneplacito.
marg.| {u} Altissimi ] qui dirigit omnia opera nostra.
marg.| {x} Deprecabitur ] pro peccatis propriis et aliorum dimittendis.
marg.| {y} Aperiet os suum ] interius et exterius.
marg.| {z} In oratione ] pro bonis adipiscendis.
marg.| {a} Et pro delictis suis ] amovendis deprecabitur. Et merito os suum aperiet.
marg.| {b} Si enim Dominus magnus ] id est immensus.
marg.| {c} Voluerit ] voluntate beneplaciti.
marg.| {d} Spiritu intelligentie replebit illum ] ut sciat quando et ubi et quomodo eloquia proferat.
marg.| {e} Et ipse ] sapiens sic repletus.
marg.| {f} Tamquam imbres ] id est abundanter et utiliter.
marg.| {g} Mittet eloquia Sapientie sue ] super arida corda hominum, ut et sapida fiant et fecunda, Is. 44.a. Effundam aquas super sitientem et fluenta super aridam.
marg.| {h} Et in oratione confitebitur Domino ] laudes et gratiarum actiones.
marg.| {i} Et ipse ] Dominus, diriget consilium eius, ut bonum velit.
marg.| {k} Et disciplinam ] ut recte conversetur.
marg.| {l} Et in absconditis suis consiliabitur ] id est interna aspiratione consilium dabit Dominus Sapienti, Ps. 84. Audiam quid loquatur in me Dominus, Iob. 4.c. Porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurrii eius.
marg.| {m} Ipse ] sapiens sic instructus a Domino.
marg.| {n} Palam faciet disciplinam doctrine sue ] id est quod doctus est a Domino, alios docebit verbo et exemplo.
marg.| {o} Et in lege testamenti ] exponenda et implenda, glorificabitur. Hec enim est gloria Sapientum, implere legem Domini et docere, Prv. 15.a. Gloria Dei est celare verbum et gloria Regum investigare sermonem, Tb. 12.b. Sacramentum Regis abscondere bonum est ; opera autem Dei revelare honorificum est.
marg.| {p} Collaudabunt multi ] id est doctrinam Sapientie eius id est Dei vel Sapientis sic instructi a Deo.
marg.| {r} Et usque in seculum non delebitur ] id est usque ad finem seculi non cessabit hec doctrina. Tunc autem cessabit : quia omnes erimus docibiles Dei, Pr. 12.c. Labium veritatis firmum erit in perpetuum, Mt. 5.b. Amen dico vobis : donec transeat celum et terra iota unum, aut unus apex non preteribit a lege, donec omnia fiant.
marg.| {s} Non recedet ]  a c ordibus hominum.
marg.| {t} Memoria eius ] id est operum et doctrine eius.
marg.| {3. 247rb} {u} Et nomen eius ] scilicet fama conversationis eius.
marg.| {x} Requiretur ] in exemplum imitationis.
marg.| {y} A generatione in generationem ] id est longe post mortem eius. Ps. 111. In memoria eterna erit iustus. Pr. 10.b. Memoria Iusti cum laudibus infra 49.a. Memoria Iosie in compositione odoris facta est opus pigmentarii.
marg.| {z} Sapientiam eius ] id est sapientem doctrinam eius.
marg.| {a} Enarrabunt Gentes ] ad aliorum instructionem.
marg.| {b} Et laudem eius enuntiabit Ecclesia ] id est vitam et doctrinam eius laudabilem predicabit aliis, sicut modo predicat vitam Petri, Pauli et ceterorum Apostolorum, vel Sanctorum.
marg.| {c} Si permanserit nomen eius ] id est ipse sapiens nominabilis, si diu vixerit.
marg.| {d} Derelinquet ] post se.
marg.| {e} Plusquam mille ] id est multos lucrabitur Domino verbo predicationis et exemplo conversationis.
marg.| {f} Et si requieverit ]  a l abore presentis vite id est si citius mortuus fuerit.
marg.| {g} Proderit illi ] mortis acceleratio : quia ad vitam eternam transibit. Sap. 4.b. Iustus si morte preoccupatus fuerit in refrigerio erit. Ideo dubitabat Apostolus, quid mallet, mori, an vivere. Ph. 1.d. Coarctor ex duobus desiderium habens dissolvi : et esse cum Christo : multo magis melius ; permanere autem in carne, necessarium propter vos.
marg.| {h} Adhuc consiliabor ] id est discernendo inquiram apud me.
marg.| {i} Ut enarrem ] utilia auditoribus, impremeditata enim loqui stultum est.
marg.| {k} Ut furore enim repletus sum ] id est fervore Spiritus sancti, quo estuans non possum cohibere spiritum a laudibus Dei. Unde cum Ieremias dixisset. Factus est sermo Domini opprobrium mihi et in derisum tota die et dixi : non recordabor eius, neque loquar ultra in nomine eius statim subiunxit : Et factus est in corde meo quasi ignis exestuans claususque in ossibus meis et defeci ferre non sustinens. Ier. 20.b.
marg.| {l} Et in voce ] id est manifeste.
marg.| {m} Dicit ] fervor Spiritus sancti id est dicere facit. Act. 4.d. Non possumus, que vidimus et audivimus, non loqui. Iob. 32.d. Venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas dirumpit. Mc. 3.c. dicitur, cum Iesus instanter predicaret, exierunt sui tenere eum. Dicebant. n. quoniam in furorem versus est, hoc est quod dicere facit fervor spiritus.
marg.| {n} Obaudite me ] id est intente audite.
marg.| {o} Fructus divini ] sancti fructificantes Deo.
marg.| {p} Et quasi   rose plantate super rivos aquarum fructificate ] id est robustos et odoriferos martyrii fructus et caritatis facite, iuxta fluenta Scripturarum plantati et gratiarum rivulis irrigati. Rosa rubea est et odorifera et ex spina nascitur : aqua vero est doctrina, vel gratia Baptismi. Rose igitur super rivos aquarum plantate fructificant cum iusti gratia baptismali loti, iuxta doctrinam Christi carnem suam variis punctionibus mortificant, vel martyrio propter amorem Christi se exponunt.
marg.| {q} quasi libanus ] id est quasi thus Libani.
marg.| {r} Odorem suavitatis habete ] odorem devotionis vel martyrii, quia Ps. 115. Preciosa est in conspectu Domini mors Sanctorum eius, plusquam odor thuris.
marg.| {s} Florete flores ] id est virgines que floretis interius per sanctum propositum ; florete exterius per effectum in exemplum fidelium.
marg.| {t} quasi lilium date odorem ] bone conscientie Deo et bone fame proximo.
marg.| {u} Et frondete in gratiam ] id est producite frondes bonorum operum, ut grate sitis et Deo et hominibus.
marg.| {x} Et collaudate canticum ] id est simul ore et opere, annuntiate canticum laudis divine.
marg.| {y} Et benedicite ] id est bonum dicite.
marg.| {3. 247va} {a} Dominum ] creationis et recreationis, quibus bonitatem suam nobis ostendit.
marg.| {b} Date nomini eius ] id est ipsi nominabili.
marg.| {c} Magnificentiam ] operum vestrorum id est si magna facitis, ei totum attribuite. Vel secundum Glossa bene conversantes eius potentiam predicate et verbis et factis. Mt. 5.b. Sic luceant opera vestra etc.
marg.| {d} Et confitemini ] peccata et laudes.
marg.| {e} Illi ] id est ad honorem et ad gloriam illius.
marg.| {f} In voce labiorum ] non vicariorum id est in confessione et predicatione, Ps. 141. Voce mea ad Dominum clamavi. Os. ultimo b. Reddemus vitulos labiorum nostrorum.
marg.| {g} In canticis ] id est canticis, que ex mentis hilaritate procedunt.
marg.| {h} Et citharis ] id est mortificatione carnis et operibus bonis quasi dicat : et verbis et factis laudate Dominum.
marg.| {i} Et sic dicetis ]  Ps. 32. Confitemini Domino in cithara etc. Est autem cithara, ut dicit Rabanus ligni veteris in imo concavitas, que sursum cordarum fila transmittit et percussa digitis dulcissime sonat. Dicta cithara, quasi iteratione cita percussa et significat opera terrena pro celestibus facta, ut est pascere esurientem, vestire nudum et cetera huiusmodi, que amore Dei fiunt. Psalterium vero decachordum, alvum superius habet, de superioribus ad inferiora fila decem transmittens, per quod signantur precepta Decalogi, que de supernis ad modum psalterii ad nos veniunt.
marg.| {k} Opera Domini universa ] id est corporalia et spiritualia.
marg.| {l} Bona valde ] singula sunt bona, sed universa valde bona. Gn. 1.d. Vidit Deus cuncta etc.
marg.| {m} In verbo enim ] id est Dei.
marg.| {n} Stetit aqua ] cum dixit. Congregentur aque, que sub celo sunt, in locum unum Ps. 32. Congregans sicut in utrem aquas maris. Vel quando filii Israel transierunt mare rubrum sicco vestigio Ex. 14.e. Vel quando transierunt Iordanem. Iosue 3.d. Vel aqua convivii. Gn. 7.a.
Numérotation du verset Sir. 39,mystice 
marg.| {m} In verbo eius stetit aqua ] id est in natura filii firma fuit humana natura, non fluxibilis per vanitates sicut in nobis. Vel In verbo eius stetit id est tribulatio populi sui ; et quando placuerit ei, cessabit tribulatio Ecclesie sue.
marg.| {o} Sicut congeries ] lapidum in muro. Hoc etiam verum fuit ad litteram in transitu Iordanis Iosue 3.d. Steterunt aque descendentes in loco uno et ad instar montis intumescentes apparebant procul ab urbe.
marg.| {p} Et in sermone oris illius ] etc. id est ad preceptum eius recepte sunt in matrice terre, vel in alveis, qui aquas recipiunt et continent, ne transgrediantur terminos suos. Item os Dei Predicator. Ier. 15.d. Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Item aque, doctrina, vel gratia. Iob. 22.c. Si continuerit aquas, omnia siccabuntur : et si emiserit eas, subvertent terram.
marg.| {q} Quoniam in precepto ] scilicet, Dei.
marg.| {r} Placator fit ] filius id est pacificans hominem Deo et Deum homini. Unde in nativitate eius : Gloria in excelsis Deo etc. Angeli cantaverunt. Lc. 2.b.
marg.| {t} Et non est minoratio in salute ] id est non est imperfectio in salutatione facta per ipsum, hoc est, perfectam dat salutem, non ad medium salvat Deus, totum suscepit hominem et totum salvat et totum glorificabit
marg.| {t} Opera ] etc. id est omnis hominis, qui dicitur caro, quia fragilis. Gn. 6.a. Non permanebit spiritus meus in homine, quia caro est.
marg.| {u} Coram illo ] id est sunt ei nota, etiam antequam fierent. Prv. 16.a. Omnes vie hominum patent oculis eius. Pr. 15.a. In omni loco oculi Domini etc. 2Par. 16.c. Oculi Domini contemplantur etc. Iob. 34.c. Oculi eius super vias hominum etc.
marg.| {y} A seculo usque in seculum ] id est preterita et futura presentialiter cognoscit, sup. 23.d. Domino Deo antequam crearentur omnia sunt agnita sic et post perfectum respicit omnia.
marg.| {z} Et nihil est mirabile ] quia nihil novum, vel magnum in conspectu eius, unde admiratio fiat.
marg.| {a} Non est dicere ] etc. id est non expedit omnia perscrutari curiose. Multa autem sunt, que nihil prodest scire. Augustinus Curiosus est, qui magna cupiditate noscendi ea requirit, que nihil ad se attinent, sup. 3.c. In supervacuis rebus, noli scrutari multipliciter et in pluribus eius operibus non fueris curiosus. Iob. 36.c. Quis poterit scrutari {3. 247vb} vias eius etc.
marg.| {b} Omnia enim in tempore suo querentur ] id est manifestabuntur, quando scilicet Dominus illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium. 1Cor. 4.a. Vel Omnia tempore suo querentur id est de omnibus ratio queretur. Eccl. ultimo d. Cuncta, que fiunt, adducet Dominus in iudicium. Etiam minimum verbum. Mt. 12.c. De omni verbo otioso etc.
marg.| {c} Benedictio illius, quasi   fluvius inundabit ] id est intus et ultra merita undabit id est abundabit : Io. 4.b. aqua quam ego dabo ei in eo fiet fons etc. Item Io. 7.f. Qui credit in me sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aque vive.
marg.| {d} Et quomodo cataclysmus aridam inebriavit ] id est abundanter operuit.
marg.| {e} Sic ira ipsius ] Dei.
marg.| {f} Gentes que non exquisierunt eum ] id est ex corde non quesierunt eum, vel legem eius ad faciendum.
marg.| {g} Hereditabit ] id est eternaliter quasi hereditarie cruciabit. Cataclysmus est diluvium generale, dictum a cata quod est contra, vel secundum et clima climatis, quia communiter omnia climata mundi operuit. Est autem multiplex diluvium. Primum culpe quod inundavit ab Adam usque ad Christum. De quo dicitur Os. 4.a. Maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt. Hec sunt flumina Babylonis. Secundum est diluvium Vindicte. Gn. 7.c. Factum est diluvium 40. diebus et quadraginta noctibus, super terram. Tertium est diluvium pene. Lam. 3.f. Inundaverunt aque etc. Quartum est concupiscentie. Ps. 31. Verumtamen in diluvio aquarum multarum. Et Ps. 87. Super me transierunt ire tue : et omnes fluctus tuos induxisti super me. Quintum est diluvium gratie. Hoc inundavit super ripas nature et rationis, quando Virgo peperit Deum et hominem : quando immortalis mortuus est : tunc inebriata est terra, unde et tremuit et mortuos suos evomuit. Infernus quoque inebriatus fuit, quando morderi et spoliari se permisit. Omnia etiam elementa inebriata fuerunt, quia a suo officio cessaverunt : Sol obscuratus, lapides scissi sunt, monumenta aperta sunt. Ipse etiam Dominus adeo inebriatus fuit, ut nuditatem non erubesceret. Gn. 9.c. Noe plantavit vineam etc. Sextum est diluvium glorie, quo inebriabuntur omnes Electi. Ps. 35. Inebriabuntur ab ubertate domus tue.
marg.| {h} Quomodo ] id est sicut.
marg.| {i} Convertit aquas ] cessante diluvio.
marg.| {k} Et siccata est terra ]  Gn. 8.c. Mense secundo, septimo et vicesimo die mensis arefacta est terra.
marg.| {l} Et vie illius ] terre scilicet.
marg.| {m} Viis illorum ] fluviorum, vel hominum.
marg.| {n} Directe sunt ] aquis diluvii imminutis.
marg.| {o} Sic peccatoribus ] id est peccata quibus Deum offendunt.
marg.| {p} In ira eius ] scilicet Dei id est sicut cessante diluvio fluvii intra suos alveos continuo defluxerunt et homines per semitas terre siccate libere transierunt ; sic cessante gratia Dei ex ira peccatores de peccato in peccatum, corruerunt.
marg.| Vel sic.
marg.| {l} Et vie illius ] id est iudicia Dei.
marg.| {n} Directe sunt in viis illorum ] id est hominum id est secundum vias eorum id est secundum opera hominum. Dei iudicia fient.
marg.| Unde sequitur
marg.| {o} Sic peccatoribus ] id est ruine in penam.
marg.| {p} In ira eius ] id est in vindicta Dei. Aliter potest legi et melius hoc modo.
marg.| {l} Ve illius ] id est terre.
marg.| {m} Viis illorum ] id est Fluviorum.
marg.| {n} Directe sunt ] id est opposite sunt ne ultra fluant.
marg.| {o} Sic peccatoribus ] id est obstacula et impedimenta.
marg.| {n} Directe sunt ] id est opposite, ne perficiant quod disponunt.
marg.| {p} In ira eius ] id est in correctione eius id est Dei, que videtur esse ex ira, cum potius sit ex misericordia. Unde 2. Mt. 6.c. Multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere ; sed statim ultiones adhibere magni beneficii est indicium. Ps. 98. Deus tu propitius fuisti eis etc.
marg.| {q} Bona ] vite eterne.
marg.| {s} Bonis ] id est omnibus electis.
marg.| {s} Creata sunt ] id est preparata. Mt. 25.c. Venite etc.
marg.| {t} Ab eterno ] id est ab initio.
marg.| {u} Sic ] id est similiter.
marg.| {x} Nequissimis ] id est peccatoribus.
marg.| {y} Bona ] vite eterne.
marg.| {z} Et mala ] geh  e nne preparata sunt ab eterno : bona, si penituerint, mala, si non penituerint, sup. 15.d. Ante hominem vita et mors, bonum et malum : quod placuerit ei, dabitur illi.
marg.| {3. 248ra} {a} Initium ] id est res necessarie vite hominum sustinende secundum quod in principio condita fuit. Sunt.
marg.| {b} Aqua, ignis ] id est instrumenta diversarum artium.
marg.| {c} Sal ] quo cibaria condiuntur.
marg.| {f} Lac ] quo parvuli nutriuntur.
marg.| {g} Et panis ] de simila factus, quo adulti utuntur.
marg.| {h} Et mel ] quo fiunt potus et medicine.
marg.| {i} Et botrus ] unde fit vinum ad bibendum.
marg.| {k} Et oleum ] ad olera condiendum et ad lucernas necessarium.
marg.| {l} Et vestimentum ] ad frigus arcendum et dedecora corporis protegendum.
marg.| {m} Hec omnia ] id est electis.
marg.| {n} In bona ] id est in bonis eorum creata sunt, quia illis bene utuntur.
marg.| {o} Sic ] etc. qui illis abutuntur.
marg.| {p} In mala ] id est in materiam peccati et in damnationem eternam, Sap. 14.b. Creature Dei in odium facte sunt et in tentationem anime hominum et in muscipulam pedibus insipientium. Ecclesiasticus decem ponit, que sunt vite hominum necessaria. Aquam ad lavandum, ignem ad coquendum, ferrum ad secandum, sal ad condiendum, lac ad parvulos nutriendum, panem ad comedendum, mel ad sanandum, vinum ad bibendum, oleum ad lucendum, vestimentum ad vestiendum.
Numérotation du verset Sir. 39,moraliter 
marg.| {a} Initium ] etc. spirituali.
marg.| {b} Aqua ] Baptismi.
marg.| {c} Ignis ] penitentie, Mt. 3.c. Ipse baptizabit in spiritu et igne.
marg.| {d} Ferrum ] patientie.
marg.| {e} Sal ] Sapientie.
marg.| {f} Lac ] innocentie.
marg.| {g} Panis similagineus ] spiritualis doctrine.
marg.| {h} Mel ] dulcedo contemplationis.
marg.| {i} Botrus ] letitia spiritualis.
marg.| {k} Oleum ] pietatis.
marg.| {l} Vestimentum ] caritatis, que operit multitudinem peccatorum, Iac. ultimo d. Hec omnia in Christo reperimus. Aquam habuit in Baptismo, prius ignem penitentie in deserto, post ferrum patientie in tentatione, post sal sapientie in responsione. Lac innocentie in conversatione. Panem similagineum in predicatione. Mel suavitatis in correctione Botrum iucunditatis in transfiguratione. Unde et Petrus tres tabernas voluit facere, Mt. 17. oleum in infirmorsi curatione, vestimentum caritatis in passione.
marg.| {k} Oleum ] pietatis, Io. 15.b. Maiorem caritatem etc. Aliter.
marg.| {b} Aqua ] doctrina refrigerans.
marg.| {c} Ignis ] doctrina inflammans.
marg.| {d} Ferrum ] sermo increpans.
marg.| {e} Sal ] discretio.
marg.| {f} Lac ] doctrina parvulorum.
marg.| {g} Panis similagineus ] doctrina solida adultorum.
marg.| {h} Mel ] dulcedo Scripture.
marg.| {i} Botrus ] fervor zeli.
marg.| {k} Oleum ] compassionis.
marg.| {l} Vestimentum ] honeste conversationis.
marg.| {m} Hec omnia ] etc. creata sunt, Sap. 16.d. Omnia transfigurata omnium etc.
marg.| {o} Sic ] etc. id est hereticis et hypocritis.
marg.| {p} In mala convertentur ] quia eis abutuntur. Unde Sap. 16.d. Creatura tibi factori deserviens etc. Iob. 3.c. Egressus est populus etc. Ibi dicit Adamantius : Peccatori omnis creatura hostis est : Iusto serviunt omnia.
marg.| {q} Sunt Spiritus ] maligni.
marg.| {r} Qui ad vindictam ] malorum.
marg.| {s} Creati sunt ]  a s e non a Deo, non quod seipsos creaverint, sed peccato suo tales effecti sunt et ponitur, ad, consecutive, non finaliter, sicut Ps. 103. Draco iste, quem formasti ad illudendum ei.
marg.| {t} Et in furore {3. 248rb} tuo ] id est animi perturbatione et amisse felicitatis dolore.
marg.| {u} Confirmaverunt tormenta sua ] desperantes et in malitia simul et pena proficientes.
marg.| {x} Et in tempore consummationis mundi ] id est in fine, quando veniet Antichristus et solvetur Sathanas, Apc. 20.c.
marg.| {y} Effundent virtutem malitie sue ] id est graviter instabunt ad cruciandum bonos.
marg.| {z} Et furorem ] etc. id est contra se iram Dei concitabunt seviendo in bonos, Iob. 40.b. Constrinxit caudam suam, quasi Cedrum, Apc. 12.c. Ve terre et mari, quia descendit diabolus etc.
marg.| {a} Ignis grando ] etc. id est infirmans inducens mortem.
marg.| {b} Omnia hec ad vindictam ] malorum.
marg.| {c} Creata sunt ] consecutive, non finaliter. Omnia enim ante peccatum obediebant homini, nunc vero impinguant ipsum et in futuro gravius expugnabunt. Unde Sap. 5.c. Accipiet armaturam zeli illius etc. Isid. Dum homo in paradiso viveret, non ignis ureret, non aqua submergeret, non aeris absentia suffocaret, non spinarum aculeus pungeret, non omne quod nocet mortalibus noceret.
marg.| {d} Bestiarum dentes ] que prius hominibus obediebant.
marg.| {e} Et scorpii ] ore blandientes et cauda pungentes.
marg.| {f} Et serpentes ] venenati.
marg.| {g} Et romphea vindicans ] id est gladius versatilis ante introitum Paradisi positus, vel divina sententia de malis vindictam faciens.
marg.| {h} In exterminium ] id est in omnimodam condemnationem.
marg.| {i} Impios ] vendicans, hec inquam creata sunt ad vindictam.
marg.| {k} In mandatis eius epulabuntur ] maligni Spiritus id est exequendo Dei sententiam, contra malos iucundabuntur id est puniendo desiderium suum adimplebunt. Vel supradicta, ignis grando etc.
marg.| {k} In mandatis eius ] id est quando Dominus voluerit.
marg.| {l} Epulabuntur ] id est devorabunt impios. Unde Dt. 32.d. Congregabo super eos mala et sagittas meas complebo in eis etc.
marg.| {m} Et super terram in necessitate ] id est quando necesse fuerit aliquem puniri, vel quando Dominus iusserit.
marg.| {n} Preparabuntur ] demones, vel creature predicte ad puniendum malos.
marg.| {o} Et in temporibus suis ] quando opportunum fuerit.
marg.| {p} Non preterient verbum ] id est mandatum Dei de puniendis malis.
marg.| {q} Propterea ] id est quia non est dicere : quid est hoc, aut quid est illud : vel quia sic video punitum peccatum Ade.
marg.| {r} Ab initio ] intelligentie mee.
marg.| {s} Confirmatus sum ] etc. id est cogitando circa hec firmatus sum in consilio meo, ne caderem in errorem, nimis inquirendo obscura Scripturarum et occulta Dei.
marg.| {t} Et scripta dimisi ] id est libros in quibus monui, ne quis indiscrete iudicet in presenti de ambiguis et futuris, vel perscrutetur nimis curiose incerta et occulta Sapientie Dei, sup. 3.c. In pluribus operibus Dei ne fueris curiosus, non est enim tibi necessarium ea, que abscondita sunt, videre oculis tuis id est inquirere ad videndum.
marg.| {u} Omnia opera Domini ] sive creationis, sive recreationis.
marg.| {x} Bona ] in se et omnibus utentibus bene eis.
marg.| {y} Et omne opus ] tam Dei, quam hominum.
marg.| {y} Sua hora ] id est tuo tempore.
marg.| {a} Subministrabit ] id est Deus manifestabit, quale sit. Vel
marg.| {y} Omne opus ] tam misericordie, quam iustitie.
marg.| {z} Sua hora subministrabit ] id est faciet Dominus ad salarium bonorum et vindictam malorum
marg.| {b} Non est dicere ] id est non est dicendum, vel non potest discrete dici
marg.| {c} Hoc illo nequius est ] id est hoc corpus, vel hoc tempus illo peius est. Nihil enim malum, nequius a Deo est. Et tangit hic Auctor errorem quorumdam, qui putant a Deo esse et non ex meritis hominum quod tempus unum nequius est alio. Unde dicit Glossa Rabani Ne dicas priora meliora fuere tempora, quam nunc sunt : virtutes enim faciunt dies bonos : vitia malos.
marg.| {d} Omnia enim in tempore suo comprobabuntur ] id est manifestabuntur.
marg.| {e} Et nunc in corde ] id est corde perfecto, vel in omni cogitatione, omni intentione, omni affectione.
marg.| {f} Et ore collaudate et benedicite ] id est bonum dicite.
marg.| {g} Nomen Domini ] id est filium, vel Dominum nominabilem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 39), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_39)

Notes :