Capitulum 20

Numérotation du verset Sir. 20,1 

Quam bonum est arguere quam irasci
et confitentem in oratione non prohibere
Numérotation du verset Sir. 20,2 

concupiscentia spadonis devirginavit iuvenem
Numérotation du verset Sir. 20,3 

sic qui facit per vim iudicium inique
Numérotation du verset Sir. 20,4 

quam bonum est correptum manifestare penitentiam sic enim effugies voluntarium peccatum est tacens qui invenitur sapiens
Numérotation du verset Sir. 20,5 

et est odibilis
qui procax est ad loquendum.
Numérotation du verset Sir. 20,6 

Est autem tacens
non habens sensum loquelle et est tacens sciens tempus apti temporis
Numérotation du verset Sir. 20,7 

homo sapiens tacebit
usque ad tempus lascivus autem et imprudens non servabunt tempus
Numérotation du verset Sir. 20,8 

qui multis utitur verbis ledit animam suam
et qui potestatem
sibi assumit iniuste odietur
Numérotation du verset Sir. 20,9 

est processio in malis viro indisciplinato
et est inventio in detrimentum
Numérotation du verset Sir. 20,10 

est datus qui non sit utilis
et est datus cuius retributio duplex
Numérotation du verset Sir. 20,11 

est propter gloriam minoratio
et est qui ab humilitate levavit caput
Numérotation du verset Sir. 20,12 

est qui multa redimat modico pretio et restituens ea septuplum
Numérotation du verset Sir. 20,13 

sapiens
in verbis
se ipsum amabilem facit
Gratie
autem fatuorum
effundentur
Numérotation du verset Sir. 20,14 

datus insipientis
non erit utilis tibi oculi enim illius septimplices sunt
Numérotation du verset Sir. 20,15 

Exigua
Dabit
et multa improperabit
et apertio oris illius inflammatio est
Numérotation du verset Sir. 20,16 

hodie fenerat quis et cras expetit et odibilis homo huiusmodi
Numérotation du verset Sir. 20,17 

fatuo non erit amicus
et non erit gratia bonis illius
Numérotation du verset Sir. 20,18 

qui enim edunt panem illius
falsi lingue
sunt quotiens et quanti irridebunt eum
Numérotation du verset Sir. 20,19 

neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit similiter et quod non erat habendum
Numérotation du verset Sir. 20,20 

lapsus false lingue quasi qui pavimento cadens nam et sic casus malorum festinanter venient
Numérotation du verset Sir. 20,21 

homo acharis quasi fabula vana in ore indisciplinatorum assidua erit
Numérotation du verset Sir. 20,22 

ex ore fatui reprobabitur parabola
non enim dicit illam in tempore suo
Numérotation du verset Sir. 20,23 

est qui vetatur peccare ab inopia et in requie sua stimulabitur
Numérotation du verset Sir. 20,24 

est qui perdit animam suam pre confusione et ab imprudenti persona perdet eam persone autem acceptione perdet se
Numérotation du verset Sir. 20,25 

est qui pre confusione promittit amico et lucratus est eum inimicum gratis
Numérotation du verset Sir. 20,26 

obprobrium nequa in homine mendacium et in ore indisciplinatorum assidue erit
Numérotation du verset Sir. 20,27 

potius furem
quam assiduitas viri mendacis perditionem autem ambo hereditabunt
Numérotation du verset Sir. 20,28 

mores hominum mendacium sine honore
et confusio illius cum ipso sine intermissione
Numérotation du verset Sir. 20,29 

VERBUM PARABOLARUM Sapiens in verbis producet se ipsum et homo prudens
placebit magnatis
Numérotation du verset Sir. 20,30 

qui operatur
terram suam
inaltabit acervum
Fructuum
et qui operatur iustitiam
ipse exaltabitur qui
vero placet magnatis
effugiet iniquitatem
Numérotation du verset Sir. 20,31 

xenia et dona excecant oculos iudicum
et quasi mutus
in ore avertit correptiones eorum
Numérotation du verset Sir. 20,32 

sapientia absconsa et thesaurus invisus que utilitas in utrisque
Numérotation du verset Sir. 20,33 

melius in hominibus qui abscondent insipientiam suam
quam qui abscondunt sapientiam suam

Capitulum 20

Numérotation du verset Sir. 20,1 
marg.| Quam bonum est arguere ] etc. In hoc agitur de moderatione sermonis per totum et discretione donationis pariter. Et monet Auctor ad modestiam et discretionem sermonis in iudicando, in ordinando, in orando, in predicando et corrigendo. Unde dicit.
marg.| {r} Quam bonum est arguere ] delinquentes, modeste. 2Tim. 4.a. Argue, increpa, obsecra.
marg.| {s} Quam irasci ] supple, quam bonum est irasci vitiis et peccatis, irasci per zelum : De qua Ps. 4. Irascimini et nolite peccare. Chr<ysostomus> Iusta ira mater est discipline. Itaque non peccat, qui sic peccatis irascitur. Sed e contra ubi iratus fuerit, peccat.
marg.| Vel sic.
marg.| {r} Quam ] etc. id est melius arguere peccatorem modeste.3.207rb}
marg.| {s} Quam irasci ] id est quam acerbe increpare, vel quam odire peccatorem. Lev. 19.d. Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum. 1, Tim. 5.d. Peccantem coram omnibus argue.
marg.| {t} Et confitentem ] peccata sua, vel laudes Dei.
marg.| {u} In oratione ] cordis oris et operis.
marg.| {x} Non prohibere ] bonum est. Prv. 3.d. Noli prohibere bene facere eum, qui potest : si vales et ipse bene fac. Orantem prohibet qui inquietat, qui curis secularibus eum implicat, qui ad peccandum invitat.
marg.| {y} Concupiscentia spadonis ] id est spara violenter castrati.
marg.| {z} Devirginavit iuvenculam ] sine fructu sobolis.
marg.| {a} Sic qui facit per vim ] id est per violentiam id est
marg.| {b} Iudicium iniquum ] id est indiscretam correctionem. Vel ad litteram. Iniquum iudicium, quasi dicat : sicut spado maculat virginem et corrumpit, sed non generat prolem ; ita iniquus Iudex maculat iustitiam et corrumpit normam correctionis, sine omni fructu emendationis.
marg.| $moraliter Spado Clericus est, qui debet esse castratus propter regnum celorum.
marg.| Sed huius concupiscentia devirginavit iuvenculam, ad litteram id est Ecclesiam vel animam, infra 30.c. Portans mercedes iniquitatis, videns oculis et ingemiscens, sicut spado complectens virginem et suspirans.
marg.| {c} Quia bonum est correptum ] id est eum qui correptus est de peccato.
marg.| {d} Manifestare penitentiam ] id est cordis penitudinem, per corporis satisfactionem, ut sicut fuit exemplum mali peccando ; sic sit exemplum boni satisfaciendo. Pr. 15.d. Auris que audit increpationes vite, in medio sapientium commorabitur.
marg.| {e} Sic enim ] id est penitentiam manifestando.
marg.| {f} Effugies voluntarium peccatum ] id est actuale peccatum : quia originale peccatum involuntarium est. Vel peccatum voluntatis non solum operis, sed et locutionis. Ier. 31.c. Castigasti me, Domine et eruditus sum,
marg.| {g} Est tacens ] etc. Adhuc prosequitur Auctor de moderatione lingue et exponens quam taciturnitatem laudet et quam non. Est enim taciturnitas ignorantie, que non est laudabilis. Et est taciturnitas prudentie que considerat tempus loquendi et tacendi. Et de hac dicit.
marg.| {g} Est tacens ] loco et tempore suo.
marg.| {h} Qui invenitur sapiens ] quia loquitur quando debet. Est enim tacendi et loquendi tempus. Eccl. 3.b. Pr. 10.c. Qui moderatur labia sua, prudens est.
marg.| {i} Et est odibilis ] Deo et hominibus.
marg.| {k} Qui procax ] etc. id est preceps vel protervus Pr. 21.d. Vir impius procaciter obfirmat vultum suum ; qui autem rectus est, corrigit viam suam.
marg.| {l} Est autem tacens ] etc. id est nesciens loqui, vel non intelligens, cum arguitur. Hoc tacere malum est, sed primum bonum est. Unde Iob. 13.a. Utinam taceretis, ut putaremini sapientes. Prv. 17.d. Si tacuerit stultus, sapiens reputabitur.
marg.| {m} Et est tacens ] etc. id est opportunitatem.
marg.| {n} Apti temporis ] ad loquendum. Eccl. 8.a. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit omni negotio tempus est et opportunitas.
marg.| {o} Homo ] etc. loquendi et tunc loquitur. Sicut enim semper loqui malum est ; ita semper tacere est malum. Unde Glossa Frenanda est lingua, non insolubiliter liganda. Et hoc est quod dicitur infra 28.d. Verbis tuis facito stateram et frenos ori tuo rectos.
marg.| {p} Lascivus autem ] id est garrulus.
marg.| {q} Et imprudens ] etc. qui non providet futura, neque quid, vel cui loquatur.
marg.| {r} Non servabit ] etc. ad loquendum.
marg.| {s} Qui multis ] etc. superflue.
marg.| {t} Ledet ] etc. aliquo genere peccati. Pr. 10.c. In multiloquio non deerit peccatum. Item in eod. 14. Ubi verba sunt plurima, ibi egestas frequenter, sensus, sc.
marg.| {u} Et qui ] etc. id est magisterii, vel prelationis dignitatem.
marg.| {x} Sibi assumit ] etc. id est ingerendo se sine canonica electione vel sine merito vite et scientie,
marg.| {y} Odietur ]  a D eo et hominibus. Hbr. 5.a. Neque quisquam sibi assumit honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron, sup. 7.a. Noli querere fieri Iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates.
marg.| {3. 207va} {a} Est processio in malis ] de peccato in peccatum et de pena in penam.
marg.| {b} Viro indisciplinato ] id est abiicienti disciplinam, que est ordinata morum correctio, 2Tim. 3.d. Mali homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes. Hoc de processione peccatorum. Sed de processione penarum dicitur Iob. 24.c. Ad nimium calorem transiet ab aquis nivium et usque ad inferos peccatum illius. Est autem triplex processio Diaboli. Prima est superborum, quam ducit Behemoth. Iob. 41.d. Ipse est Rex super universos filios superbie, Secunda est avarorum, quam ducit Leviathan id est additamentum Tertia est luxuria, quam ducit Diabolus, quia duos uno dolo confundit. Habet autem unusquisque, qui est in hac processione, triplicem habitum sibi congruum, qualem decet habere in tali festo. Est autem triplex processio Christi generalis, Prima est in purificatione cum cereis. Secunda est in Ramis Palmarum cum olivis. Tertia est in ascensione : cum vexillis. In prima sunt penitentes, in secunda misericordes, in tertia contemplantes.
marg.| {c} Et est inventio ] novorum peccatorum, vel deformationis vestium, vel inutilium cantilenarum, vel extraneorum verborum.
marg.| {d} In detrimentum ] anime Ps. 80. Ibunt in adinventionibus suis. Is. 3.b. Adinventiones eorum contra Deum.
marg.| {e} Est datum quod non est utile ] ut quod fit pro humana laude. Gregorius Vecordia est magna agere et laudi inhiare et unde celum mereri poterat, inde minimum transitorii sermonis querere. Vel est datum quod non est utile, ut quod datur histrionibus, Hieronymus Res pauperum non pauperibus dare, pars sacrilegii est. Item quod datur de usura, vel de furto. vel de rapina, infra 34.d. Qui offert sacrificium de substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. Item quod datur cum iurgio vel ex tristitia sup. 18.b. In omni dato ne des tristitiam verbi mali. Item quod datur in peccato mortali, infra 34.c. Dona iniquorum non probat Altissimus.
marg.| {f} Et est datum, cuius retributio duplex ] scilicet stola corporis et anime Is. 61.c. In terra sua duplicia possidebunt. Vel duplex, scilicet in presenti victoria vitiorum, in futuro honor societatis Sanctorum. Prv. 22.b. Victoriam et honorem acquirit, qui dat munera. Vel duplex, in presenti venia peccatorum et augmentum gratie : prolongatio vite et multiplicatio substantie. Mt. 19.d. Omnis, qui reliquerit domum vel fratres etc. Propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam eternam possidebit, 1Tim. 4.c. Pietas utilis est ad omnia, promissionem habens vite que nunc est et future.
marg.| {g} Est propter gloriam ] vite eterne.
marg.| {h} Minoratio ] id est humiliatio. Prv. 19.d. Humilem spiritu suscipiet gloria.
marg.| Vel sic.
marg.| {g} Est propter gloriam ] mundi.
marg.| {h} Minoratio ] virtutum, deiectio in infernum. Prv. 29.b. Superbum sequitur humilitas : Vel sic ad litteram.
marg.| {g} Est propter gloriam ] eternam.
marg.| {h} Minoratio ] qua fit semper minor.
marg.| {i} Et est, qui ab humilitate ] id est post, vel propter humilitatem exaltabitur, supra 11.a. Sapientia humiliabit, exaltabit caput illius. Lc. 14.c. Qui se humiliat, exaltabitur.
marg.| {h} Est, qui multa ] etc. id est multa peccata modica eleemosyna. Lc. 11.f. Date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis, Dn. 4.e. Redime peccata tua eleemosynis : et iniquitates tuas misericordiis pauperum. Vel multa tempora modica penitentia. Eph. 5.d. Redimentes tempus : quoniam dies mali sunt. Vel bona eterna, que multa sunt modica tribulationis patientia, 2Cor. 4.d. Id quod {3. 207vb} in presenti est momentaneum et leve tribulationis nostre, supra modum in sublimitate eternum glorie pondus operatur in nobis. Vel merita preterita et bona gratuita per peccatum amissa, modica contritione et confessione et satisfactione.
Numérotation du verset Sir. 20,mystice 
marg.| , Christus omnes Electos redemit modico pretio id est humilitate passionis sue quod modicum est, non valore, sed virtute sed quantitate et temporis brevitate. Ps. 109. De torrente in via bibit.
marg.| {l} Et restituens ea in septuplum ] quando loco vitiorum subrogat septenarium gratiarum, ut ibi abundabit delictum, superabundabit gratia. Rm. 5.d. Vel in septuplum id est perfecte. Simile Prv. 6.d. Deprehensus reddet septuplum. Vel in septuplum ; quia tres vires anime et quatuor corporis elementa renovabuntur : et septem dotes dabuntur, infra 35.b. In bono oculo adinventionem facito manuum tuarum : quoniam Dominus retribuens est et septies tantum retribuet tibi.
marg.| {m} Sapiens in verbis ] predicationis, vel doctrine, vel correctionis, vel consolationis, aut consilii.
marg.| {n} Seipsum amabilem facit ] Deo, Angelis et hominibus. Unde supra 6.a. Verbum dulce multiplicat amicos. Prv. 16. Qui dulcis est eloquio, maiora reperiet. E contrario linguosus odibilem se facit. Unde supra 9.d. Terribilis est in civitate sua homo linguosus et temerarius in verbo suo odibilis erit. Ps. 139. Vir linguosus non dirigetur in terra.
marg.| {o} Gratie autem impiorum ] vel fatuorum effundentur id est dona eorum infructuosa erunt, vel nulle grates in donis eorum erunt. Vel effundentur id est omnino fundentur extra, quia nihil retinent, sed toti se effundunt, dicendo quicquid sciunt, Prv. 29.b. Totum spiritum profert stultus.
Numérotation du verset Sir. 20,mystice 
marg.| .
marg.| {o} Gratie impiorum ] vel fatuorum [effundentur id est dogmata hereticorum quasi venenum effundentur.
marg.| {p} Datus insipientis ] id est usurarii, qui dat causa lucri.
marg.| {q} Non erit utilis tibi ] licet ad tempus videatur utilis.
marg.| {p} Vel Datus insipienti ] qui dat causa favoris humani.
marg.| {q} Non erit utilis tibi ] quia data improperat.
marg.| {r} Oculi enim illius septemplices sunt ] id est intentio eius multiplex est et ad varia emolumenta intendens et septuplo dicit datum suum maius, quam sit Za. 5.c. Hic est oculus in universa terra id est avarus.
marg.| {s} Exigua dabit et multa improperabit ] Supra 18.c. Stultus acriter improperabit : et datus indisciplinati tabescere facit oculos.
Numérotation du verset Sir. 20,mystice 
marg.| Mystice : Hereticus exigua veritatis iudicia dat et multa improperia erroris effundit.
marg.| {t} Et apertio oris illius inflammatio est ] id est sermo improperii illius, multos ad malum incendit. infra 41.d. Cum dederis, ne improperes. Iac. 3.b. Ecce quantus ignis, quam magnam silvam incendit et lingua nostra ignis est universitas iniquitatis.
marg.| {u} Hodie feneratur quis ] id est accommodat.
marg.| {x} Et cras expetit ] id est repetit commodatum importune.
marg.| {y} Et odibilis est homo huiusmodi ] Importuna retributio, non solum gratiam commodi annihilat, sed odium generat.
Numérotation du verset Sir. 20,moraliter 
marg.| Moraliter Qui laborant, vigilant, ieiunant, eleemosynas dant pro eo, fenerantur ei Prv. 19.c. Feneratur Domino, qui miseretur pauperis. Et horum quidam in presenti retributionem exspectant. Et de illis dicitur.
marg.| {u} Hodie feneratur quis ] Domino, scilicet.
marg.| {x} Et cras expetit ] mercedem id est in presenti. De quibus dicitur Mt. 6.a. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Et Sen. Beneficii a te dati numquam memor esto ; tibi autem collati numquam immemor.
marg.| {y} Et odibilis est homo huiusmodi ] Deo et Angelis et hominibus, quia querit mercedem a Rege celesti et antequam laborem compleverit, vult persolvi. Iac. 5.b. Ecce Agricola exspectat pretiosum fructum terre, patienter ferens, donec accipiat temporaneum et serotinum. Patientes igitur estote et vos, confirmate corda vestra, quoniam adventus Domini appropinquabit.
marg.| {z} Fatuo ] qui dat non dandum, vel non dat ubi et quando dandum.
marg.| {a} Non erit amicus ] quia nescit nutrire amicitiam : et quod dono meretur, modo dandi perdit.
marg.| {b} Et non erit gratia in bonis illius ] id est in beneficiis ; quia fatue facit.
Numérotation du verset Sir. 20,mystice 
marg.| .
marg.| {z} Fatuo ] id est hypocrite, qui vult in presenti habere premium laboris sui.
marg.| {a} Non erit amicus ] in futuro.
marg.| {b} Et non erit id est] retributio apud Deum, qui novit cordis intentionem. Vel in bono.
marg.| {z} Fatuo ] id est Christo, qui pro inimicis voluit mori : unde fatuus reputatus a mundo. Ps. 67. Ibi Beniamin adolescentulus in mentis excessu id est in passione.
marg.| {a} Non erit amicus ]  Ps. 37. Amici mei adversum me appropinquaverunt et steterunt. Iob. 19.b. Noti mei quasi alieni recesserunt a me.
marg.| {b} Et non erit gratia in bonis illius ] {3. 208ra} id est in beneficiis que mundo contulit, que pro mundo sustinuit. Io. 10.f, Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo, propter quod illorum me lapidatis. Ier. 12.b. Reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam, dedi dilectam meam in manus inimicorum meorum : facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva dedit contra me vocem. Mi. 2.b. Nonne verba mea bona sunt cum eo, qui graditur recte ; et e contrario populus meus in adversarium consurrexit.
marg.| {a} Qui enim edunt panem illius ] fatui, false lingue sunt id est qui beneficia eius suscipiunt et ideo non est gratia in bonis illius. Falsas linguas vocat adulatores, histriones, Advocatos. qui propter lingue falsitatem multa beneficia obtinent sine omni gratia. Io. 13.b. Qui manducat panem meum, levabit calcaneum suum contra me. Abdias 1.c. Viri pacis tue, comedunt tecum, ponent insidias subter te.
marg.| {b} Quoties et quanti irridebunt eum ] id est : fatuum ; prodigum ?
marg.| {c} Neque enim quod habendum erat ] ab alio id est quod alii dandum erat et quod dabat.
marg.| {d} Directo sensu distribuit ] id est discreta et recta intentione.
marg.| {e} Similiter et quod non erat habendum ] ab alio id est quod non dandum erat, indiscrete distribuit : et idcirco in bonis illius non erit gratia, neque apud Deum, neque apud homines.
marg.| {f} Lapsus false lingue ] id est mendacis est.
marg.| {g} quasi qui in pavimento cadens ] Et sicut aliquis cadit in pavimento lubrico de facili ; ita de facili labitur quis in lingua. Iac. 3.b. Linguam nullus hominum domare potest. Item qui cadit in pavimento frustra cadit ; quia nullum habet offendiculum impellens, ita qui peccat in lingua, frustra cadit, quia nulla est ibi causa impulsiva, nisi pura libido.
marg.| Item pavimentum durum est : et qui cadit in eo, graviter leditur. Sap. 1.c. Os quod mentitur, occidit animam.
marg.| Item pavimentum planum est : unde qui cadit in eo, cecus est et sibi soli imputandum est. Sic hereticus propria cecitate et nequitia cadit in semita veritatis et fidei, que plana et aperta est. Prv. 4.b. Viam Sapientie monstrabo tibi : et ducam te per semitas equitatis : quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui : et currens non habebis offendiculum. Nam etc.
marg.| {h} Sic casus malorum festinanter venient ] id est subito, sicut subito cadit quis in pavimento. Prv. 6.b.
marg.| Huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.
marg.| {i} Homo acharis ] id est ingratus, vel sine gratia Dei.
marg.| {k} quasi fabula vana ] cuius nulla subest veritas id est contemptibilis et indignus audiri et totus in verbis ut fabula et nihil in factis. Sen. Sic se habet vita hominis, quasi fabula, non refert, quam longa sit, sed quam bona.
marg.| {l} Et in ore indisciplinatorum assidua erat ] fabula vana, scilicet in ore hereticorum, qui vanis et sophisticis, argumentis nituntur improbare veritatem. Vel Philosophorum, qui humana sapientia credunt se omnia posse comprehendere et divina : et evanuerunt in cogitationibus suis et stulti facti sunt. Rm. 1.c. Vel Iudeorum, qui legis observantias vane tenent et vana multa et fabulosa referunt de Messia. 1Tim. 4.b. Ineptas et inanes fabulas devita. Tit. 1.d. Increpa illos dure, ut sint sani in fide, non intendentes Iudaicis fabulis.
marg.| {m} Ex ore fatui ] id est Predicatoris, vel Doctoris non saliti sale Sapientie.
marg.| {n} Reprobabitur ] ab hominibus et a Deo.
marg.| {o} Parabola ] id est sententia vera et magna et congrua similitudine inducta.
marg.| {p} Non enim dicit illam in tempore suo ] quia est tempus tacendi et tempus loquendi. Eccl. 3.b. Tempus docendi, vel predicandi est, cum quis bene didicerit et bene vixerit ; alioquin tempus est tacendi. Hieronymus Doctrine, vel discipline pythagorice est per quinquennium tacere et post eruditos loqui. Item idem. Nihil nobis rectum videatur, nisi quod didicimus et post multum silentium de Discipulis efficiamur Magistri.
marg.| {3. 208rb} {q} Est qui vetatur pre inopia ] rerum vel virium.
marg.| {r} Peccare ] id est peccatum conceptum ad effectum perducere.
marg.| {s} Et in requie sua ] id est incessanter a peccato operis.
marg.| {t} Stimulabitur ] id est anxiabitur, quia affectum non potest perducere ad effectum Is. 57.d. Non est pax impiis, dicit Dominus.
marg.| {u} Est qui perdet animam suam, pre confusione ] id est timore temporalis confusionis. Quidam enim ne confundantur rubore celant peccata sua in confessione. Unde supra 4.d. Non confundaris confiteri peccata tua.
marg.| {x} Et ab imprudentia persone ] id est propter imprudentiam persone id est Prelati, qui habet potestatem ligandi et solvendi, sed non scientiam.
marg.| {u} perdet eam ] Mt. 15.b. Cecus si ceco ducatum prestet, ambo in foveam cadunt.
marg.| Vel sic.
marg.| {u} Est qui perdet animam suam pre confusione ] quia erubescit confiteri fidem nominis Christiani. Lc. 9.c. Qui me erubuerit et meos sermones : hunc filius hominis erubescet, cum venerit in Maiestate sua.
marg.| {x} Et ab imprudentia persone ] id est quia imprudenter personam potentis timet.
marg.| {y} Perdet eam ] Mt. 10.c. Nolite timere eos, qui occidunt corpus. Is. 51.d.
marg.| Quis tu, ut timeas ab homine mortali et a filio hominis, qui quasi fenum arescit.
marg.| {z} Persone autem acceptione perdet se ] id est personatus Exigit enim hominem virtuosum et prudentem. Unde infra 21.c. Os prudentis queritur in Ecclesia et verba illius cogitabunt in cordibus suis.
marg.| {a} Et qui pre confusione ] erubescentie vitanda.
marg.| {b} Promittit amico ] et non solvit.
marg.| {c} Et lucratus est eum inimicum gratis ] id est pro nihilo, vel sine iniuria damni illati. Eccl. 5.a.
marg.| Displicet Deo infidelis et stulta promissio. Et bene dicit stulta : Stultum enim est promittere, quia si non reddis, mendax es et inimicum tibi fecisti, Si reddis, non accipitur ut datum ; sed ut debitum.
Numérotation du verset Sir. 20,mystice 
marg.| .
marg.| {a} Est qui pre confusione ] mortis, vel paupertatis, vel erubescentie.
marg.| {b} promittit amico ] id est Christo vovens aliquid et non solvens.
marg.| {c} Et lucratus est eum inimicum gratis ] id est voluntarie : quia voluntarium fuit votum facere : sed necessarium reddere. Unde Ps. 75. Vovete et reddite id est si vovistis, reddite infra 29.c. Repromissio nequissima multos perdidit diligentes.
marg.| {d} Opprobrium nequam in homine mendacium ] id est libido et consuetudo mentiendi, quocumque genere mendacii. Prv. 17.b. Non decent stultum verba composita, nec Principem labium mentiens. Os. 12.a. Ephraim pascit ventum et sequitur estum : tota die mendacium et vastitatem multiplicat.
marg.| {e} Et in ore indisciplinatorum ] id est inobedientium, qui nolunt servare disciplinam silenti.
marg.| {f} Assidue, erit ] id est frequenter. supra 7.b. Non velit mentiri omne mendacium : assiduitas enim illius non est bona. infra 23.b. Indisciplinate loquele non assuescat os tuum : est enim in illa verbum peccati. Iac. 1.d. Si quis putat se religiosum esse non refrenans linguam suam, sed deducens cor suum : huius vana est religio.
marg.| {g} Potior ] est (fur) id est minus malus.
marg.| {h} Quam assiduitas viri mendacis ] id est quam vir assidue mentiens. Fur enim potest restituere quod abstulit, scilicet pecuniam ; mendax autem non potest restituere quod retulit, pacem cordis sui et famam proximi. sup. 5.d. Super furem est confusio et penitentia : et denotatio pessima super bilinguem. Prv. 6.d. Non est grandis culpa, cum quis furatus fuerit : Furatur enim ut esurientem impleat animam.
marg.| {3. 208va} {a} Perditionem autem ] id est eternam damnationem.
marg.| {b} Ambo ] id est fur et mendax.
marg.| {c} Hereditabunt ] scilicet, immobiliter id est hereditate possidebunt, nisi hic in presenti vita penituerint. Nm. 24.d. Principum Gentium Amalech id est lingens sanguinem, cuius extrema perdentur.
marg.| {d} Mores hominum mendacium ] ex consuetudine.
marg.| {e} Sine honore ] sunt in presenti. Sed erunt in futuro.
marg.| {f} Et confusio illorum sine intermissione ] quia in eternum confundentur. Prv. 19.b. Qui loquitur mendacia, peribit.
Numérotation du verset Sir. 20,mystice 
marg.| . Fur est Iudeus qui furatur verum sensum de littera. Mendax est hereticus, peior Iudeo, vel Gentili. 2Pt. 2.d. Melius est viam veritatis non agnoscere, quam post agnitionem retrorsum converti. Dicit ergo : Potior est fur, quam assiduitas viri mendacis id est minus malus est Iudeus, quam hereticus.
marg.| {a} Perditionem autem ambo hereditabunt ] sup. 10.b. Cum morietur homo, hereditabit serpentes et bestias et vermes.
marg.| {d} Mores hominum mendacium ] id est hereticorum et hypocritarum, etiam qui exterius mores habent compositos.
marg.| {e} Sine honore ] celestis gratie.
marg.| {f} Et confusio illorum ] Sap. 3.d. Sine honore erit novissima senectus illorum : et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem Quod erit eis maxima confusio.
marg.| {g} Sapiens in verbis ] doctrine, exhortationis, correctionis, consilii, confessionis, orationis.
marg.| {h} Producit seipsum ] id est procul ducit, in presenti per famam, in futuro per gloriam. Vel producit id est dilatat se per doctrinam perficiendo sibi et aliis. Sicut enim lamina auri malleo dilatatur ; sic sapiens Doctor lingua sua, quasi malleo dilatatur. Ier. 23.f. Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus et quasi malleus conterens petram ? Item [Sapiens in verbis id est qui saporem sentit verborum [producit seipsum id est extendit per carnis macerationem et bonam operationem, supra 18.d. Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam.
marg.| {i} Et homo prudens ] id est Discipulus obediens.
marg.| {k} Placebit Magnatis ] id est Sanctis Doctoribus, qui sunt magni vita et scientia et doctrina. Vel homo prudens id est bonum a malo eliciens, placebit magnatis. id est Angelis et Apostolis et ceteris Sanctis, qui sunt iam magnificati in gloria. Prv. 32.b. Qui diligit munditiam cordis propter gratiam labiorum suorum habebit amicum Regem.
marg.| {l} Qui operatur terram suam ] ad litteram id est qui excolit.
marg.| {m} Inaltabit acervum frugum ] id est altum acervum faciet frugum. Prover. 12.b. Qui operatur terram suam, satiabitur panibus.
Numérotation du verset Sir. 20,mystice 
marg.| {l} Qui operatur terram suam ] id est corpus suum vomere penitentie ; extirpando nociva et inserendo utilia.
marg.| {m} Inaltabit acervum frugum ] id est virtutum et bonorum operum. Ier. 4.a. Innovate vobis novale et nolite serere super spinas. Os. 10.d. Seminate vobis in iustitia : et metite in ore misericordie : et innovate vobis novale. Prv. 24.d. Prepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum, 2Cor. 9.c. Qui administrat semen seminanti : et panem ad manducandum prestabit : et multiplicabit semen vestrum : et augebit incrementa frugum iustitie vestre.
marg.| {3. 208vb} {n} Et qui operatur iustitiam ] id est qui facit opera iustitie corde, ore et opere.
marg.| {o} Ipse exaltabitur ] in futuro. Ps. 14. Domine quis habitabit in tabernaculo tuo : aut quis requiescet in monte sancto tuo ; Qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam. Prv. 22.b. Victoriam et honorem acquiret, qui dat munera.
marg.| {p} Qui vero placet magnatis ] id est Sanctis.
marg.| {q} Effugiet iniquitatem ] id est omne peccatum, vel Iniquitatem iudicii, que maxime committitur per acceptionem munerum. Unde subdit.
marg.| {r} Exenia et dona excecant oculos ] interiores, ut non videant veritatem.
marg.| {s} Et quasi   mutus in ore ] id est sicut mutus in ore canis proiectus. Obmutescere faciunt iudices, ne iudicent veritatem. Mutus sicut, dicit Strabus super Ex. 8. est quoddam genus ranarum quod dicitur Calamitum quod proiectum in ore canis latrantis statim obmutescere eum facit : sic exenia id est dona, que de longinquo afferuntur, a xenos quod est peregrinum et dona alia obmutescere faciunt Iudices, Doctores Prelatos et Predicatores. Is. 56.d. Speculatores eius ceci omnes, nescierunt universi, canes muti non valentes latrare. Dn. 5.e. Munera tua sint tibi etc. Gn. 14.d. A filo sub tegminis usque ad corrigiam calige non accipiam ex omnibus que tua sunt. Is. 33.e. Qui excutit manus suas ab omni munere Iob. 15.d. Ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt. De hoc invenies Ex. 23.a. Dt. 15.d. 1Rg. 12.a. Is. 5.f.
marg.| {t} Sapientia absconsa ] tempore exponendi.
marg.| {u} Et thesaurus invisus ] id est cuilibet incognitus, sicut illi thesauri, qui sunt ultra montem in occasum, quos serpentes custodiunt.
marg.| {x} Que utilitas in utrisque ? ] quasi dicat : nulla. Sen. Nullius boni sine socio iucunda est possessio. Prv. 11.d. Qui abscondit frumenta in tempore maledicetur in populis. Ier. 48.b. Maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine. Lc. 11.d. Nemo accendit lucernam etc. Bonus incomparabiliter est Sapientie thesaurus, qui distributus recipit incrementum. Chrysost. Cor si non prebuerit membris spiritum, velociter extinguetur. Fons si genuerit aquas, apud semetipsum putrescit. Ideo dicitur Prv. 5.c. Deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide.
marg.| {y} Melior est, qui celat insipientiam suam ] id est ne proferens eam peccet.
marg.| {z} Quam homo, qui abscondit sapientiam suam ] id est qui predicando et docendo posset prodesse. Qui enim celat insipientiam suam, quo ad hoc sapienter agit. Prv. 17.d. Stultus si tacuerit, sapiens reputabitur, Sapiens vero, qui abscondit sapientiam suam, quo ad hoc insipienter agit : quia sapientia distributa recipit incrementum ; et propterea iniuste agit cum proximo et cum Deo cuius pecuniam abscondit, quam acceperat erogandam. Lc. 19.d. Serve nequam, quare non dedisti pecuniam meam ad mensam etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_20)

Notes :