Capitulum 27

Numérotation du verset Sir. 27,1 

Propter inopiam
multi deliquerunt et qui querit locupletari
avertit oculum suum
Numérotation du verset Sir. 27,2 

si in medio compaginis lapidum palus figitur sic et inter medium venditionis et emptionis angustabitur peccatis
Numérotation du verset Sir. 27,3 

conteretur delictum.
Numérotation du verset Sir. 27,4 

si non in timore Domini tenueris
instanter cito subvertetur
domus tua
Numérotation du verset Sir. 27,5 

si in pertusura cribri remanebit stercus sic aporia hominis
in cogitatu illius.
Numérotation du verset Sir. 27,6 

Vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis.
Numérotation du verset Sir. 27,7 

sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius sic verbum excogitatum hominis cordis
Numérotation du verset Sir. 27,8 

ante sermonem non collaudes virum hec enim temptatio est hominum
Numérotation du verset Sir. 27,9 

si sequaris iustitiam
apprehendes illam
et indues quasi poderem honoris
et inhabitabis cum ea
et proteget te
in sempiternum et in die agnitionis
invenies firmamentum
Numérotation du verset Sir. 27,10 

Volatilia
ad sibi similia conveniunt
et veritas
ad eos qui operantur illam revertetur
Numérotation du verset Sir. 27,11 

leo
venationi insidiatur semper sic peccata
operantibus iniquitates
Numérotation du verset Sir. 27,12 

homo sanctus in sapientia manet sicut sol nam stultus sicut luna immutatur
Numérotation du verset Sir. 27,13 

in medio insensatorum serva verbum tempori in medio autem cogitantium
assiduus esto
Numérotation du verset Sir. 27,14 

narratio peccantium odiosa et risus illorum delictis peccati
Numérotation du verset Sir. 27,15 

loquella multum
iurans horripilationem
Capiti
statuet et irreverentia ipsius obturatio
aurium
Numérotation du verset Sir. 27,16 

effusio sanguinis in rixa superborum
et maledictio illorum auditus gravis
Numérotation du verset Sir. 27,17 

qui denudat arcana amici perdet fidem et non inveniet amicum ad animum suum
Numérotation du verset Sir. 27,18 

dilige proximum et coniungere fide cum illo
Numérotation du verset Sir. 27,19 

quod si denudaveris absconsa illius non persequeris post eum
Numérotation du verset Sir. 27,20 

sicut enim homo qui perdit
amicum suum sic qui perdit
amicitiam proximi sui
Numérotation du verset Sir. 27,21 

et sicut qui dimittit avem de manu sua sic reliquisti proximum tuum et non eum capies
Numérotation du verset Sir. 27,22 

non illum sequaris quoniam longe abest
effugit enim quasi caprea de laqueo quoniam vulnerata est
Numérotation du verset Sir. 27,23 

colligare et maledicti est concordatio
Numérotation du verset Sir. 27,24 

denudare autem amici mysteria
desperatio est
Numérotation du verset Sir. 27,25 

annuens oculo fabricat iniqua et nemo eum abiciet
Numérotation du verset Sir. 27,26 

in conspectu oculorum tuorum condulcabit
os tuum et super sermones tuos admirabitur
novissime autem pervertet os suum
et in verbis tuis dabit scandalum
Numérotation du verset Sir. 27,27 

multa audivi et non coequavi ei et Dominus odiet illum
Numérotation du verset Sir. 27,28 

qui in altum mittit
lapidem super caput
eius cadet et plaga dolosi dividet vulnera
Numérotation du verset Sir. 27,29 

et qui foveam
fodit in illam decidet et qui statuit lapidem
proximo offendet in eo
et qui laqueum alio peribit in illo
Numérotation du verset Sir. 27,30 

facienti
nequissimum super ipsum devolvetur
et non agnoscet unde adveniat illi
Numérotation du verset Sir. 27,31 

illusio et improperium superborum et vindicta
sicut leo insidiabitur illi
Numérotation du verset Sir. 27,32 

Laqueo
Peribunt
qui oblectantur casu iustorum dolor
autem consumet illos antequam moriantur
Numérotation du verset Sir. 27,33 

ira et furor utraque execrabilia
et vir peccator continens erit illorum

Capitulum 27

Numérotation du verset Sir. 27,1 
marg.| Propter inopiam ] etc. Dictum est in fine precedentis capituli de negotiatore et caupone id est de Prelato et Doctore, quia vix possunt vitare peccatum, de quibus adhuc in hoc capitulo agit interpolate, nunc de illo.
marg.| Primo loquitur contra avaritiam negotiatoris, cum dicit : Propter inopiam multi. Secundo loquitur contra vitia cauponis ibi : Sicut rusticatio. Tertio revertitur ad nundinas negotiatorum, ad quas, quasi volucres convolant mercatores, ibi ; {3. 225rb} Volatilia ad sibi. Quarto redit iterum ad cauponem et prohibet risum dissolutum, iurationem, rixam ; et huiusmodi, ibi : In medio. Quinto prohibet revelare confessiones, ibi : Qui denudat arcana. Sexto loquitur contra dolum utriusque communiter, ibi : Annuens oculo. Dicit ergo.
marg.| {q} Propter inopiam ] corporalem, vel spiritualem.
marg.| {r} Multi deliquerunt ] furando, rapiendo, Prv. 30.b. Mendicitatem et divitias ne dederis mihi etc. ne egestate compulsus furer et periurem nomen Dei mei. Contra sup. 20.c. Est qui pre inopia vetatur peccare. Solutio : id est peccatum conceptum opere adimplere. Prv. 6.d. Qui adulter est propter cordis inopiam, perdet animam suam Chrys. Superbia non est, nisi ex pusillanimitate.
marg.| {s} Et qui querit ] in mundo,
marg.| {t} Avertit oculum ] interiorem a Deo, exteriorem, a paupere, sup. 11.b. Si dives fueris, non eris immunis a delicto, 1Tim. 5.b. qui volunt divites fieri incidunt in tentationem et in laqueum Diaboli. Prv. 4.d. Oculi tui recta videant : et palpebre tue precedant gressus tuos.
marg.| {u} Sicut in medio compaginis lapidum palus ] etc. tam vendens, quam emens, hoc est sicut palus inter lapides muri, vel acervi fixus undique opprimitur lapidibus ; sic mercator, tam emptor, quam venditor undique peccatis opprimitur. Unus iurat quod non dabit pro tanto : alter iurat quod non dabit, nisi tantum : Unus iurat quod valet centum alter iurat quod non valet sexaginta. Is. 24.a. Sicut emens ; sic ille, qui vendit Rabanus : Actus pessimus, non res honesta damnatur. Ille negotiator abominandus est, qui propter immoderatam ambitionem merces suas plus onerat periurio, quam pretio. Leo Papa : Difficile est inter vendentis et ementis commercium non intervenire peccata. Ez. 27.c. Carthaginenses negotiatores tui [loquitur ad Tyrum
marg.| a multitudine cunctarum divitiarum, argento, ferro, stanno, plumboque repleverunt nundinas tuas et Thubal et Mosoch ipsi institores tui Carthaginenses, scrutantes, vel consummati, seu cives solemnes, aut urbane meditantes. Thubal, ductus ad luctum, vel conversus ad universa, vel deserens : vel desertus. Mosoch, captura, vel capiens pretio incolatus. Vel
Numérotation du verset Sir. 27,mystice 
marg.| , exponitur de Simoniacis, ubi tam emptor, quam venditor peccatis opprimitur. Ez. 7.d. Qui emit, non letetur ; et qui vendit, non lugeat. Dn. 13.b. Angustie mihi sunt undique. Ita dicit ambitiosus et cupidus, ex una parte angit amor prebende ; ex altera parte timor gehenne. Exterius angit honoris cupiditas, interius mordet conscientie anxietas.
marg.| {x} Conteretur ] id est damnabitur in inferno.
marg.| {y} Cum derelinquente delictum ] id est reatus, sive maculata, quia actus peccati cessabit, sed reatus manebit, quasi rubigo anime faciens ipsam cremabilem a gehenna : sup. 14.c. Omne opus corruptibile in fine deficiet et qui operatur illud, ibit cum illo. Sap. 14.b. Similiter odio sunt Deo impius et impietas eius. Etenim quod factum est cum illo, qui fecit, tormenta patietur, 2Par. ultimo Ne simul perdas me cum iniquitatibus meis. Si ergo vis hoc evadere, time Deum.
marg.| Unde sequitur
marg.| {z} Si non in timore Domini ] qui est custos virtutum.
marg.| {a} Tenueris te instanter ] id est perseveranter et fortiter.
marg.| {b} Cito ] id est subito.
marg.| {c} Subvertetur domus tua ] pax conscientie, vel virtutum edificium, ubi quiescere debes, ut in domo tua. Prv. 19.d. Timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi.
marg.| {d} Sicut in percussura ] vel pertusura cribri id est in cribro pertuso id est perforato.
marg.| {e} Remanebit pulvis ] grossus id est palee : vel quisquilie : et lapides.
marg.| {f} Sic aporia ] id est paupertas.
marg.| {g} Hominis ] avari remanet.
marg.| {h} In cogitatu illius ] quia quantuncumque habeat, semper cogitat et vertit in corde suo paupertatem, quam timet. Rabanus : Avaro deesse videtur : quod habet ; sicut quod non habet, dum timet amittere : quod possidet, Ecclesiast. 5.b. Avarus non implebitur pecunia. Quare ? Aggei 1.b. Qui merces congregavit, misit eas in saccum pertusum. Aliter.
marg.| {d} Sicut in percussura cribri remanebit pulvis ] quando concussum fuerit huc atque ilLc.
marg.| {f} Sic aporia hominis ] id est pondus peccati quod aporiat hominem virtutum divitiis : remanet.
marg.| {h} In cogitatu illius ] id est in corde vel conscientia illius. Loquitur spiritualiter, verbi causa. Questoris palatiis vel officialis Prelati. Nam pecunia, quam iniuste acquirit : Domini sui est, sed peccatum sibi remanet sicut pulvis cribro : grano exeunte. Ideo autem cor huiusmodi hominum comparatur {3.225va} cribro, quia non nisi sordes remanent, vel retinet. Item cribrum si in aqua ponitur, statim impletur aqua, cum extrahitur, statim evacuatur ; Sic cor multorum, dum audiunt predicationem, vel lectionem, plenum est aqua compunctionis, vel devotionis ; sed domum cum redierint, auditorum memoriam perdiderunt. Unde supra 21.c. Cor fatui, quasi vas confractum et omnem sapientiam non tenebit. Item timor et tentatio cribrum dicitur ; quia sicut cribrum grana separat a paleis ; sic timor ; sic tentatio sordidas cogitationes separat a mundis. Unde Glossa dicit hic. Sicut cribrum grana a paleis secernit ; ita timor Dei sordidas cogitationes a corde expellit Et de tentatione dicitur Lc. 22.c. Petre, ecce Sathanas expetivit vos, ut cribraret, sicut triticum.
marg.| {a} Vasa figuli probat fornax ] id est ostendit, quale est ; quia si probum, solidatur ; si reprobum, crepat.
marg.| {b} Et homines iustos tentatio tribulationis ] probat id est probatos demonstrat. Solidatur enim et probatur et deputatur Iustus in fornace tribulationis. De hoc quere sup. 2.a.
marg.| {c} Sicut rusticatio de ligno ] Redit Auctor ad cauponem ostendens quod sicut fructificatio arborum manifestat diligentiam cultorum : sic stultus in populo ostendit sedulitatem Doctorum, sive Predicatorum. Unde Pr. 14.a. Ubi plurime sunt segetes, manifesta est fortitudo bovis. Et hoc est.
marg.| {c} Sicut rusticatio de ligno ] id est cultura rustici circa lignum id est circa arborem.
marg.| {d} Ostendit fructum illius ] ligni, cum hypallage id est sicut fructus ligni ostendit operam rusticationis circa ipsum.
marg.| {e} Sic verbum ex cogitatu ] id est cum deliberatione evulsum.
marg.| {f} Cordis hominis ] ostendit. Ex abundantia enim cordis os loquitur, Mt. 12.c.
marg.| Item ibidem. Ex fructu cognoscitur arbor. Item 7.b. A fructibus eorum cognoscetis eos. Vel sine hypallage potest legi sic.
marg.| {c} Sicut rusticatio de ligno ] id est circa lignum.
marg.| {d} Ostendit fructum illius ] id est facit arborem illam fructificare.
marg.| {e} Sic verbum ex cogitatu ] procedens ostendit cor hominis.
marg.| Nam quale est verbum, tale iudicatur cor loquentis. Vel Cor hominis id est audientis, quasi dicat : ; sicut rusticatio ligni facit ipsum fructificare ; sic predicatio verbi Dei facit corda auditorum fructificare.
marg.| Mens enim uniuscuiusque est lignum quod ad humorem Scripture, vel doctrine mittit radices sancti propositi. Rusticatio vero est verbi divini predicatio, Lc. 13.b. Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit querens fructum in illa et non invenit.
marg.| Dixit autem ad cultorem vinee ; Ecce anni tres sunt, ex quo venio querens ficum in ficulnea hac et non invenio. Succide ergo illam : ut quid etiam terram occupat ?
marg.| At ille respondens, dixit illi : Domine, dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam et mittam stercora : et siquidem fecerit fructum ; sin autem, in futurum succides eam.
marg.| Ecce iam multis annis, non solum quatuor, sed et viginti, sed triginta, sed quadraginta exspectavit nos Dominus : Dedit cultores, Predicatores, Doctores ; Dedit ligones, lectiones, disputationes, increpationes : Apposuit stercora, abundantiam temporalium, frequentiam predicationum, comminationum et consolationum : Dedit et custodiam Angelorum et Prelatorum : et adhuc fructum non facimus, sed labruscas. Is. 5.a. Vinea facta est Dilecto meo in cornu filio olei : Et sepivit eam : et lapides elegit ex ea : plantavit vineam electam : et edificavit turrim in medio eius et torcular extruxit in ea : et exspectavit, ut faceret uvas : et facit labruscas, sup. 7.b. Non oderis laboriosa opera et rusticationem ab Altissimo creatam.
marg.| {3. 225vb} {g} Ante sermonem ] id est ante finem sermonis. Nihil enim magis manifestat hominem, quam sermo. Ecc. 7.b. Melior est finis orationis, quam principium. Vel ante sermonem id est ante rem sermone dignam.
marg.| {g} Non collaudes ] id est non multum laudes.
marg.| {h} Virum ] hominem, etiamsi vir dicatur.
marg.| {i} Hec enim tentatio est hominum ] id est probatio, quales sint : stulti, an sapientes. Si enim gloriatur homo, cum laudatur : vel si dolet, cum vituperatur, patet quod stultus est. Prv. 27.c. Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum ; sic probatur homo ore laudantium. Vel sic. [Hec enim tentatio est hominum id est laudare alios, vel precipitare sententiam de aliis.
marg.| {k} Si sequaris iustitiam ] corde, ore et opere.
marg.| {l} Apprehendes illam ] id est fructum, vel perfectionem illius.
marg.| {m} Et indues quasi   poderem honoris ] illam non quasi scapulare id est ex omni parte iustitiam habebit, ad Deum, ad se et ad proximum, in cogitatione, in locutione et in operatione, Iob. 39.c. Iustitia indutus sum et vestivi me sicut vestimento. Eph. 6.c. State succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitie. Lorica enim undique tegit corpus.
marg.| Item poderis est vestis talaris, ut dicitur Ex. 28. et significat finalem perseverantiam iustitie, Gn. 37.c. Fecit Iacob Ioseph tunicam polymitam, vel talarem, Apc. 1.c. Vidi similem filio hominis vestitum podere.
marg.| Item poderis est vestis Pontificis. Sap. 18.d. In veste poderis, quam habebat Aaron, totus erat orbis terrarum. Ps. 131. Sacerdotes tui induantur iustitiam. Ideo dicitur hic ; Poderis honoris.
marg.| {n} Et inhabitabis cum ea ] id est ipsa habitabit tecum, in corde, in ore et in opere perseveranter.
marg.| {o} Et proteget te in sempiternum ]  a m orte eterna. Proverbior. 11.a. Non proderunt divitie in die ultionis : iustitia autem liberabit a morte. Item Prv. 15.a. In abundanti iustitia virtus maxima est.
marg.| {p} Et in die agnitionis ] id est in die iudicii, quando illuminabuntur abscondita tenebrarum et revelabuntur consilia cordium, 1Cor. 4.a. Quando ipse Dominus agnoscet suos, quos, hic videtur ignorare.
marg.| {q} Invenies firmamentum ] id est firmum iustitie premium, vel firmam de salute fiduciam. E contra dicitur de iniustis, Sap. 3.d. Non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem illam, scilicet ; Venite benedicti etc.
marg.| {r} Volatilia ad sibi similia conveniunt ] mercatores in nundinis qui dicuntur volatilia ; quia velociter currunt ad nundinas. Vel
marg.| {r} Volatilia ] id est contemplativi viri.
marg.| {s} Ad sibi similia conveniunt ] ad Claustrales in claustro localiter, ad Sanctos in celo mentaliter, Phil. 3.d. Conversatio nostra in celis est.
Numérotation du verset Sir. 27,mystice 
marg.| .
marg.| {r} Volatilia ] id est Sanctorum anime quotidie morientium, pennate donis et virtutibus.
marg.| {s} Ad sibi similia conveniunt ] in celo id est ad Angelos, quibus quotidie sociantur, Gn. 15.b. Abraham aves non dimisit.
marg.| {t} Et veritas ] vite, iustitie et doctrine.
marg.| {u} Ad eos, qui operantur illam ] non tantum dicunt.
marg.| {x} Revertetur ] id est premium pro illa dabitur in futuro operantibus illam. Eph. 4.d. Veritatem facientes in caritate crescamus in illo.
Numérotation du verset Sir. 27,mystice 
marg.| .
marg.| {t} Veritas ] id est Christus, qui est via, veritas et vita, Io. 14.a.
marg.| {u} Ad eos, qui operantur ] id est qui faciunt opera eius.
marg.| {x} Revertetur ] in fine mundi, ut eos assumat secum in gloria et in corpore et in anima, Lc. 12.e. Et vos similes hominibus exspectantibus Dominum suum, quando revertatur ad nuptias.
marg.| {y} Leo venationi ] id est aliis feris, que sunt eius venatio.
marg.| {a} Insidiatur semper ] Und  e supra 13.c. Venatio leonis onager in Eremo.
marg.| {b} Sic peccata operantibus iniquitatem ] id est iniquam voluntatem ad opus ducentibus insidiantur, ut in laqueum mortis precipitent.
Numérotation du verset Sir. 27,mystice 
marg.| .
marg.| {y} Leo ] id est Diabolus, crudelis, ut leo, 1Pt. 5.b. Adversarius vester Diabolus, tamquam leo rugiens, querens, quem devoret.
marg.| {z} Venationi ] id est Religiosis, qui sunt eius delicie, Hab. 1.d. Incrassata est pars eius et cibus eius electus.
marg.| {a} Insidiatur semper ] nocte et die, ut patet in beato Antonio.
marg.| {c} Sic peccata ] id est Demones, qui presunt peccatis.
marg.| {d} Operantibus iniquitatem ] id est insidiantur, ut in peccato capiant : et secum rapiant in infernum. Lam. 1.e. Vigilavit iugum iniquitatum mearum in manu eius et convolute sunt et imposite collo meo, quasi catena ferrea, qua {3. 226ra} peccator trahitur in infernum.
marg.| {a} Homo sanctus ] id est mundus et firmus.
marg.| {b} In sapientia manet ] id est in contemplatione eterne veritatis.
marg.| {c} Sicut Sol ] uniformiter, licet leo, vel peccatum ei insidietur et quicquid ei acciderit, non avertit eum a contemplatione et amore eterne veritatis. Prv. 12.c. Non contristabit Iustum, quicquid ei acciderit.
marg.| {d} Nam stultus ] qui eternis temporalia preponit in amore suo.
marg.| {e} Sicut Luna mutatur ] de cogitatione in cogitationem, de desiderio in desiderium, de peccato in peccatum. Prv. 15.b. Cor stultorum dissimile erit.
Numérotation du verset Sir. 27,mystice 
marg.| .
marg.| {a} Homo sanctus ] id est Christus qui est Sol iustitie. Mal. ultimo a.
marg.| {b} In sapientia sicut Sol ] id est uniformiter : quia numquam crevit, numquam decrevit : ab eterno omnia scivit scientia increata ; et ab ipso instanti creationis anime sue omnia scivit scientia creata.
marg.| {d} Nam stultus ] id est Antichristus. De quo Za. 11.d. Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti id est Antichristi.
marg.| {e} Sicut Luna mutatur ] que lucet inferius, sed non superius id est Antichristus in terrenis lucebit, non in celestibus. Item de nocte lucet, non de die ; ita Antichristus peccatoribus lucebit, non iustis. Item Luna quanto magis accedit ad Solem, tanto magis decrescit : ita adveniente Christo, vel appropinquante ad iudicium destruetur omnino Antichristus 2Th. 2.b. Revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione adventus sui.
Numérotation du verset Sir. 27,moraliter 
marg.| {a} Homo sanctus ] id est Prelatus religiosus.
marg.| {b} In sapientia ] refectionis proprie et instructionis aliene.
marg.| {c} Manet sicut Sol ] id est immutabiliter, quicquid dicatur, vel fiat ei, non amittit dulcedinem contemplationis, nec lumen instructionis.
marg.| {d} Nam stultus ] Prelatus.
marg.| {e} Sicut Luna mutatur ] secundum dicta aliorum, vel facta subditorum. Luna sepe eclipsatur et lumen mendicat ; sic stultus Prelatus sepe turbatur et laudes etiam hominum querit.
marg.| {f} In medio ] etc. opportuno et apto ad loquendum ; considerata enim locutio sepe nocet infirmis. Unde supra 20.a. Homo sapiens tacebit usque ad tempus.
marg.| {g} In medio autem cogitantium ] legem Dei.
marg.| {h} Assiduus esto ] id est in consortio sapientium, qui non tantum legem Dei cogitant, sed et dicunt et faciunt ; sup. 6.d. In multitudine Presbyterorum prudentium sta et sapientie illorum ex corde coniungere, ut omnem narrationem Dei possis audire. Per hoc quod dicit Auctor : In medio insensatorum serva verbum tempori ; in medio autem cogitantium legem Dei assiduus esto, innuit quod bonum est assidue cogitare legem Dei ; sed non assidue loqui. Est enim tempus loquendi et tempus tacendi. Eccl. 3.b.
marg.| {i} Narratio peccantium ] id est doctrina, vel predicatio male viventium.
marg.| {k} Odiosa ] fuit et est et erit. Ideo non ponit tempus, ut ad omne referatur. Nec dicit, cui odiosa, ut intelligatur omnibus ; Deo, Angelis et hominibus, sup. 15.c. Non est speciosa laus in ore peccatoris, imo gravis et onerosa. Unde supra 21.c. Narratio fatui, quasi sarcina in via. Gregorius Cuius vita despicitur, restat, ut eius predicatio contemnatur.
marg.| {l} Et risus illorum ] id est gaudium, quo gaudent de scientia, vel divitiis suis.
marg.| {m} In delictis peccati ] id est omissionibus et in peccato fit. Unde Eccl. 2.a. Risum reputavi errorem et gaudio dixi : quid frustra deciperis ?
marg.| Vel sic.
marg.| {l} Risus illorum ] id est de eis est.
marg.| {m} In delictis peccati ] quia homines irrident eos et scandalizantur in predicatione eorum, propter vitam ipsorum : et ita delinquent in peccatum illorum.
marg.| {n} Loquela multum iurans ] id est frequens iuratio.
marg.| {o} Horripilationem capiti statuet ] id est menti ipsius iurantis, vel audientium.
marg.| {p} Et irreverentia ipsius ] iurantis, qui nec Deum, nec homines reveretur.
marg.| {3. 226rb} {q} Obturatio aurium ] audientium est. Causaliter horripilatio typus est quartane, que est longa et gravis infirmitas ; sicut rigor tertiane et frigus quotidiane. Notat ergo Auctor in illo verbo quod iurans frequenter et irreverenter diuturna pena punietur et horridas et rigidas cogitationes, que per Pilos designantur, ut dicatur horripilatio horror pilorum. Ideo dicitur sup. 23.b. Iurationi non assuescat os tuum ; multi enim casus in illa.
marg.| {r} Effusio sanguinis ] id est homicidium.
marg.| {s} In rixa superborum ] id est ex rixa superborum proveniens. Nam inter superbos semper iurgia sunt. Pr. 13.b. Unde fiunt homicidia.
marg.| {t} Et maledictio illorum ] qua rixantes adinvicem sibi detrahunt et maledicunt et concordes aliis maledicunt.
marg.| {u} Auditus gravis ] id est gravis est ad audiendum Aliter.
marg.| {r} Effusio sanguinis ] id est improperatio et vilificatio generis.
marg.| {s} In rixa superborum ] Unu  s enim alii improperat vilitatem generis.
marg.| {t} Et maledictio illorum auditus gravis ] id est digna gravi audito, quo audiunt. [Ite maledicti
marg.| etc. Mt. 25.d.
marg.| {x} Qui denudat arcana amici ] id est qui revelat secreta sibi ab amico commissa in confessione, vel in consilio.
marg.| {y} Fidem perdit ] id est fidelem amicitiam illius, qui secreta sua sibi commiserat, ut amico, secundum quod sup. 22.d. dicitur : fidem posside cum amico. Vel fidem perdit id est credulitatem : quia indignum se facit, ut aliquod secretum sibi credatur. Prv. 11.b. Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana ; qui autem fidelis est, celat amici commissum.
marg.| {z} Et non inveniet amicum ] quem amisit propter revelationem secretorum eius.
marg.| {a} Ad animum suum ] id est secundum animum suum, hoc est, non potest ei reconciliari. Proditio enim secretorum maxime dissolvit amicitiam : et vix invenit reconciliationem. Unde supra 22.d. Est recordatio ad amicum excepto convitio et improperio et superbia et mysterii revelatione.
Numérotation du verset Sir. 27,mystice 
marg.| .
marg.| {x} Qui denudat arcana amici ] id est Christi id est secreta Scripture indignis.
marg.| {y} Fidem perdit ] id est destruit et in seipso : quia peccat faciens contra illud preceptum Dei. Nolite sanctum dare canibus, Mt. a. Tb. 12.b. Sacramentum Regis abscondere bonum est.
marg.| {z} Et non inveniet amicum ] id est aliquem audientium.
marg.| {a} Ad animum suum ] quia nullus assentit ei Item.
marg.| {x} Qui denudat arcana amici ] id est suggestiones et consilia Diaboli, qui se multa promittendo promittit amicum.
marg.| {y} Fidem perdit ] eo quod amplius non vult ei aliquod secretum committere.
marg.| {z} Et non inveniet ] eum id est Diabolum.
marg.| {a} Amicum ad animum suum ] qui prius dicebat se amicum eius in suggestionibus suis. De quo sup. 6.b. Est amicus, qui convertitur ad inimicitiam.
marg.| {b} Dilige proximum ] tibi ex conditione nature id est omnem hominem affectu et effectu.
marg.| {c} Et coniungere fide ] fidelitate cum illo id est esto ei fidelis amicus, subveniendo cum indiget, secreta eius celando.
marg.| {d} Quod si denudaveris absconsa illius ] id est secreta sive consilia.
marg.| {e} Et non persequeris post eum ] id est non perfecte assequeris eius amicitiam.
marg.| {f} Sicut enim homo, qui perdit amicum suum ] ex toto in morte.
marg.| {g} Sic qui perdit amicitiam proximi sui ] per proditionem et detectionem secretorum eius, quasi dicat : sicut mors aufert amicum irrevocabilem ; sic proditio secretorum aufert amicitiam irrevocabiliter.
marg.| {h} Et sicut qui dimittit avem ] avolare de manu sua ; sic qui reliquisti proximum tuum id est amisisti eius amicitiam per culpam tuam.
marg.| {i} Et non eum capies ] sicut nec ille avem, hoc est, eius amicitiam non recuperabis
marg.| {k} Non illum sequeris ] quod minus est, quam capere.
marg.| {l} Quoniam longe abest ]  a t e, non spatio, sed animo.
marg.| {m} Effugit enim ] que postquam evaserit, numquam redit ad ipsum. Prv. 6.a. Eruere quasi damula de manu, quasi avis de insidiis aucupis.
marg.| {n} Quoniam vulnerata ] etc. id est animus eius lesus est propter sui secreti proditionem.
marg.| {o} Ultra eum non poteris ] id est connectere tecum vinculo amicitie. Vel colligare, scilicet vulnus quod ei inflixisti prodendo secreta eius, non poteris de cetero, quia insanabile est vulnus huiusmodi.
marg.| {3. 226va} {b} Sed maledicti est concordatio ] id est post multa verba fiet recordatio reconciliationis amicitie, non post proditionem secretorum. Unde supra 22.c. Si produxeris gladium verbi duri, non desperes : est enim regressus ad amicum.
marg.| {c} Denudare autem amici mysteria ] id   est secreta.
marg.| {d} Desperatio est anime infelicis ] id est inducit desperationem de reconciliatione amicitie. Prv. 20.c. Ei, qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter ; et dilatat labia sua, ne commiscearis.
marg.| {e} Annuens oculo ] etc. Describit hic proditionem, que non solum verbis, sed etiam nutibus oculorum secreta revelat : postea iurat quod numquam dixerit alicui. Fit autem hec annutio oculi ob multa, quandoque in derisionem, quandoque in proditionem, quandoque in deceptionem ; Equivoca enim est annutio oculi et cum ille, cui fit, accipit in una significatione annuens dicit quod annuebat contrarium : de quolibet istorum dicitur hic.
marg.| {e} Annuens oculo fabricat ] etc. id est fabricat, sive machinatur dolos. Prv. 6.b. Homo apostata vir inutilis graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede. Item 20.b. Qui annuit oculo, dabit dolorem id est punietur infra 11.d. Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala.
marg.| {f} Et nemo ] id est reprehendet. Delicatas enim habemus aures ad audiendum malum ; quia laudatur peccator in desideriis anime sue et iniquus benedicitur. Nemo enim hodie implet illud preceptum Domini. Si peccaverit in te frater tuus etc. Mt. 18.b.
marg.| {g} In conspectu oculorum tuorum ] id est coram te.
marg.| {h} Conculcabit os suum ] id est comprimet ad docendum. Vel Condulcabit, alia littera id est dulcia et bona loquetur coram te et in corde suo cogitabit dolos, sup. 12.d. In labiis suis indulcat inimicus ; et in corde suo insidiatur, ut subvertat te in foveam.
marg.| {i} Et super sermones ] etc. quasi laudans sup. 12. Dives locutus est et omnes tacuerunt : et verbum illius usque ad nubes perducent.
marg.| {k} Novissime autem ] etc. ad maledicendum ei, quem prius laudabat presentem. Mi. 3.b. predicant pacem et si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum prelium.
marg.| {l} Et in verbis tuis ] etc. Multi enim scandalizabuntur in eum, qui mala loquitur de illo, qui videtur sibi esse familiaris.
marg.| {m} Multa audivi ] mala.
marg.| {n} Et non coequavi ei ] id est proditori.
marg.| {o} Et Dominus odit illum ] specialiter, quasi dicat : gravissimum malum est proditio et huius signum est, quia Dominus odit eum. Prv. 6.b. Sex sunt, que odit Dominus. Unum est cor machinans cogitationes pessimas.
marg.| {p} Qui in altum ] id est in Deum, vel Prelatum.
marg.| {q} Mittit lapidem ] detractionis, vel maledictionis, vel convitii, vel stulte reprehensionis.
marg.| {r} Super caput ] id est in eum vindicta perveniet. Eccl. 10.d. In secreto cubiculi tui ne maledixeris Principi : quia aves celi portabunt vocem tuam.
marg.| {s} Et plaga ] etc. id est detractoris, vel proditoris.
marg.| {t} Dividet vulnera ] peccatorum suorum id est augebit, sive multiplicabit. Vel dividet, dicit : quia unam partem pene dabit anime : et alteram corpori quia duplici contritione conteretur : et erit sicut diplois confusio eius.
marg.| {u} Et qui foveam ] perditionis.
marg.| {x} Fodit ] aliis.
marg.| {y} Incidet in eam ] primus. Omnis enim dolosus primo sibi nocet, Ps. 6. Lacum aperuit et effodit eum : et incidit in foveam, quam fecit.
marg.| {z} Et qui statuit lapidem ] id est scandalum.
marg.| {a} Proximo suo ] etc. primus reus eterni tormenti.
marg.| {b} Et qui laqueum ] deceptionis.
marg.| {c} Alio ] id est alii.
marg.| {d} Ponit ] ad decipiendum.
marg.| {e} Peribit in illo ] id est propter illud. Vel in illo, ad litteram sicut Golias proprio gladio decapitatus est 1Rg. 17.f. Et Aman suspensus est in patibulo quod paraverat Mardocheo, Esth. 7.d.3.226vb} Pr. 26.d. fere idem dicitur : Qui fodit foveam, incidet in eam : et qui volvit lapidem, revertetur ad eum. Similiter idem dicitur. Eccl. 10.d. Qui fodit foveam, incidet in eam : et qui dissipat sepem, mordebit eum coluber
marg.| {f} Facienti nequissimum ] etc. contra proximum suum.
marg.| {g} Super ipsum ] vel hic, vel in futuro. Exemplum de Achitophel, 2Rg. 17. Is. 19.b. Sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. [Et non agnoscet
marg.| in presenti penitendo et confitendo.
marg.| {i} Unde adveniet illi ] in futuro. Is. 47.c. Veniet super te malum et nescies ortum eius et irruet super te calamitas quam non poteris expiare.
marg.| {k} Illusio ] id est qua superbi illudunt hominibus humilibus id est pauperibus et improperant eis vilitatem et paupertatem ; vel qua Dominus deridebit superbos et improperabit bona, que fecit pro eis.
marg.| {l} Et vindicta ] Dei pro his.
marg.| {m} Sicut leo insidiabitur ] proditori, sive doloso. Prv. 3.d. Ipse deludet illusores. Ps. 2. Qui habitat in celis irridebit eos. Is. 33.a. Cum desieris contemnere, contemneris.
marg.| {n} Laqueo ] eterne perditionis.
marg.| {o} Peribunt ] etc. corporali, sive spirituali. Pr. 17.a. Qui in ruina letatur alterius, non erit impunitus. Et de hoc sup. 8.b. Noli de inimico mortuo gaudere, ibi quere de hoc.
marg.| {p} Dolor autem consumet ] etc. Exemplum loram, 2Par. 21.d. qui longa consumptus tabe, ita ut egereret etiam viscera sua, languore pariter et vita caruit. Exemplum de Antiocho 2Mcc. 9.b. Exemplum de Herode Agrippa. Act. 12.d.
marg.| {q} Ira ] per vitium.
marg.| {r} Et furor ] perturbans animum.
marg.| {s} Utraque execrabilia ] apud Deum et homines.
marg.| {t} Et vir peccator ] id est assuetus peccare.
marg.| {u} Continens erit illorum ] quasi vasculum et habitaculum. Pr.
marg.| {c} . 27.a. Ira non habet misericordiam, nec furor erumpens.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_27)

Notes :