Capitulum 28

Numérotation du verset Sir. 28,1 

qui vindicari vult a Deo inveniet vindictam et peccata illius servans servabit
Numérotation du verset Sir. 28,2 

relinque proximo tuo nocenti te
et tunc deprecanti tibi peccata solventur
Numérotation du verset Sir. 28,3 

homo homini servat iram
et a Deo querit medellam
Numérotation du verset Sir. 28,4 

et in hominem similem sibi non habet misericordiam et de peccatis suis deprecatur
Numérotation du verset Sir. 28,5 

ipse dum caro sit reservat iram et propitiationem petit a Deo quis exorabit pro delictis illius
Numérotation du verset Sir. 28,6 

memento novissimorum et desine inimicari
Numérotation du verset Sir. 28,7 

tabitudo enim et mors imminet in mandatis
Numérotation du verset Sir. 28,8 

memorare timorem Dei et non irascaris proximo
Numérotation du verset Sir. 28,9 

memorare testamenti Altissimi et despice ignorantiam proximi
Numérotation du verset Sir. 28,10 

abstine te a lite
et minues peccata
Numérotation du verset Sir. 28,11 

homo enim iracundus
incendit litem
et vir peccator turbabit amicos et in medium pacem habentium
immittit inimicitiam
Numérotation du verset Sir. 28,12 

secundum enim ligna silve sic ignis exardescit
et secundum virtutem hominis iracundia illius erit et secundum substantiam suam exaltabit iram suam
Numérotation du verset Sir. 28,13 

certamen festinatum incendit ignem et lis festinans effundit sanguinem et lingua testificans adducit mortem
Numérotation du verset Sir. 28,14 

si sufflaveris quasi ignis exardebit
et si expueris super illam extinguetur utraque ex ore proficiscuntur
Numérotation du verset Sir. 28,15 

susurrio et bilinguis
Maledictus multos enim turbavit pacem habentes
Numérotation du verset Sir. 28,16 

lingua tertia multos commovit
et dispersit illos a gente in gentem
Numérotation du verset Sir. 28,17 

civitates muratas
divitum destruxit et domos
Magnatorum
effodit
Numérotation du verset Sir. 28,18 

virtutes populorum
concidit et gentes fortes dissolvit
Numérotation du verset Sir. 28,19 

lingua tertia mulieres viritas
Eiecit
et privavit illas laboribus suis
Numérotation du verset Sir. 28,20 

qui respicit illam non habebit requiem
nec habitabit cum requie
Numérotation du verset Sir. 28,21 

flagelli plaga livorem facit plaga autem lingue
Comminuet
ossa
Numérotation du verset Sir. 28,22 

multi ceciderunt in ore gladii sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam
Numérotation du verset Sir. 28,23 

beatus qui tectus
est a lingua nequa qui in iracundia illius non transivit et qui non attraxit iugum eius et in vinculis illius
non est ligatus
Numérotation du verset Sir. 28,24 

iugum enim illius iugum ferreum est et vinculum illius vinculum ereum est
Numérotation du verset Sir. 28,25 

mors illius mors nequissima et utilis potius inferus quam illa
Numérotation du verset Sir. 28,26 

perseverantia illius non permanebit
sed obtinebit vias
iniustorum et in flamma
sua non comburet iustos
Numérotation du verset Sir. 28,27 

qui derelinquunt Deum incident in illam et exardebit in illis et non extinguetur
et immittetur in illos quasi leo et quasi pardus ledebit illos
Numérotation du verset Sir. 28,28 

sepi aures tuas spinis
et noli audire
linguam nequam et ori tuo facito ostia
et seras
Numérotation du verset Sir. 28,29 

aurum tuum
et argentum
Confla
et verbis tuis facito stateram et frenos ori tuo rectos
Numérotation du verset Sir. 28,30 

et attende ne forte labaris
in lingua
et cadas in conspectu inimicorum
insidiantium tibi et sit casus tuus insanabilis in mortem

Capitulum 28

Numérotation du verset Sir. 28,1 
marg.| Qui vindicari vult ] etc. In hoc toto agit Auctor de iracundia et inimicitia : et ponit tres partes iracundie et inimicitie. Prima, querere ultionem, sive se velle vindicare. Secunda movere lites, quas ira semper vel comitatur, vel generat. Tertia, contumeliis et detractionibus deservire. De prima agitur, ubi dicit : Qui vindicari vult etc. De secunda, ibi : Abstine te a lite. De tertia, ibi : Susurro et bilinguis etc. Remedia igitur dans contra hanc triplicem plagam iracundie dicit.
marg.| {x} Qui vindicari vult ] de illatis iniuriis.
marg.| {y} A Domino inveniet vindictam ] qui iudicabit in equitate pro mansuetis terre. Is. 11.a. quasi dicat : nemo debet sibi usurpare ultionem : sed debet Domino reservare, cuius solius est hoc facere sine culpa. Hbr. 10.f. Mihi vindictam : et ego retribuam. Dt. 32.e. Mea est ultio. Nec vult Dominus alicui homini, vel Angelo hanc potestatem communicare. Is. 42.b. Ego Dominus, hoc nomen meum, gloriam meam alteri non dabo. Est autem ultio triplex. Quedam est ex ira. Et hec est mala et prohibita tam in lege, quam in Evangelio. Lev. 19.d. Non queras ultionem, nec memor eris iniurie civium tuorum. Rm. 12.d. Non vosmetipsos defendentes, carissimi ; sed date locum ire. Secunda est humana infirmitate : Et hec permissa est tam in lege, quam in Evangelio, cum moderamine tamen inculpate tutele, Lc. 18.a. Vindica me de adversario meo. Tertia est ex zelo iustitie : Et hec est bona. Ier. 17.c. Confundantur, qui me persequuntur etc. Apost. 6.c. Usquequo, Domine, sanctus et verus non iudicas et non vindicas sanguinem nostrum. Prima voluntas est reprobanda, secunda miseranda, tertia commendanda. Sed perfectius est non querere vindictam, sed pro iniuriantibus orare et ipsis benefacere, Mt. 5.f. Dictum est antiquis, oculum pro oculo, dentem pro dente : ego autem dico non resistere malo ; sed si quis te percusserit in dexteram maxillam, prebe ei et alteram. Et postea subdit : Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui vos oderunt. Hbr. 12.f. Accessistis ad montem Sion et civitatem Dei viventis et testamenti novi.
marg.| Mediatorem Iesum et sanguinis aspersionem melius loquentem, quam Abel. Nam sanguis Abel clamat vindictam.3.227ra} Gn. 4. Vox sanguinis Abel fratris tui clamat ad me etc. Sanguis vero Iesu clamat misericordiam, Lc. 23.e. Pater, dimitte illis : quia nesciunt, quid faciunt. Innuens ibi Auctor hanc perfectionem, dicit. Qui vindicari vult, quasi dicat : ; non omnes volunt hoc : A Domino inveniet etc. qui omnes iniurias vindicat sine culpa, loco et tempore suo :
marg.| {a} Et peccata illius ] id est iniuriantis.
marg.| {b} Servans ] Dominus ad penitendum :
marg.| {c} Servabit ] ad puniendum, si non penituerit hic. sup. 5.b. Altissimus patiens redditor est Iob. 21.d. In diem perditionis servabitur malus. Is. 42.c. Tacui, semper silui, patiens fui, sicut parturiens loquar.
marg.| {d} Relinque ] id est dimitte iniuriam et rancorem.
marg.| {e} Proximo tuo nocenti te ] id est tibi. Nec dicit, qui nocuit tibi, sed nocenti, presentialiter et quando solet ira ultionis magis fervescere, Mt. 6.b. Si non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.
marg.| {f} Et tunc deprecanti ] pro peccatis tuis dimittendis.
marg.| {g} Tibi peccata solventur ]  a D omino, sicut cera solvitur ad ignem et glacies ad Solem. Dominus et Sol et ignis est sup. 3.c. Sicut in sereno glacies solventur peccata tua. Lc. 6.f. Dimittite et dimittetur vobis.
marg.| {h} Homo homini ] simili sibi natura et conditione.
marg.| {i} Reservat iram ] ad vindicandum se.
marg.| {k} A Deo ] longe sibi dissimili.
marg.| {l} Querit medelam ] id est veniam peccatorum suorum et offensarum eius, quasi dicat : si homo homini non dimittit, qualiter audet rogare Deum ut sibi dimittat ? Mt. 18.d. Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me : nonne oportuit et te misereri conservi tui ?
marg.| {m} In hominem sibi similem ] id est fragilem et conservum.
marg.| {n} Non habet misericordiam ] indulgentie, vel beneficentie.
marg.| {o} Et de peccatis suis ] quibus offendit Deum
marg.| {p} Deprecatur ] ut sibi dimittat Deus, quasi dicat : frustra, quia nisi dimiserit fratri, non dimittet ei Deus,
marg.| {q} Ipse dum caro sit ] id est fragilis et miserabilis.
marg.| {r} Reservat iram ] in corde suo contra fratrem suum.
marg.| {s} Et propitiationem ] id est peccatorum remissionem petit a Deo, quasi dicat : presumptio est et orationis frustratio. Mt. 5.d. Si offers munus tuum ante altare : et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te : relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliari fratri tuo : tunc veniens afferes munus tuum.
marg.| {t} Quis exorabit pro delictis illius ] cum effectu impetrationis ? quasi dicat : nullus Ecce fraternum odium simile est peccato in Spiritum sanctum. De quo similiter infra Io. 5.d. Est peccatum ad mortem, non pro illo, dico, ut roget quis.
marg.| {u} Memento novissimorum ] id est mortis, iudicii, suppliciorum Inferni et gaudiorum Paradisi.
marg.| {x} Et desine inimicari ] id est desines, sup. 7.d. In omnibus operibus tuis memorare novissima tua et in eternum non peccabis.
marg.| {y} Beatitudo enim et mors imminent in mandatis ] Beatitudo servantibus : mors eterna contemnentibus ipsa. alia littera hebet : Tabitudo in bono id est liquefactio cordis, ut Ps. 118. Tabescere me fecit zelus tuus, vel meus.
marg.| {z} Et mors ] eterna.
marg.| {a} Imminent in mandatis eius ] servatis, vel non reservatis.
marg.| {b} Memorare timorem Dei ] id est timendum et tremendum iudicium Domini.
marg.| {c} Et non irascaris ] id est non irasceris proximo. Mt. 5.c. Qui irascitur, fratri suo, reus erit iudicio. Ps. 89. Quis novit potestatem ire tue etc.
marg.| {d} Memorare testamentum ] etc. id est preceptum, quo dixit : Dimittite : et dimittetur vobis, Mt. 6.b. et Lc. 6.f.
marg.| {e} Et despice ignorantiam proximi ] id est non cures quod tibi fecit, ac si per ignorantiam fecerit. Peccatum enim ignorantie facilius dimittitur, 1Tim. 1.c. Blasphemus fui et persecutor et {3. 227rb} contumeliosus ; sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci.
marg.| {f} Abstine te a lite ] id est iram, ex qua lis oritur, tempera, vel rescinde.
marg.| {g} Et minues peccata ] id est minus peccabis. Ipsum enim litigare est peccatum, maxime cum est ex ira.
marg.| {h} Homo enim iracundus ] id est ad iram pronus.
marg.| {i} Incendit litem ] opprobriis et contumeliis et maledictis. Iac. 1.c. Ira viri iustitiam Dei non operatur Pr. 15.b. Vir iracundus provocat rixas.
marg.| {k} Et vir peccator ] id est detractor, sive susurro, seminans inter fratres discordias.
marg.| {l} Turbabit amicos ] seminando discordias inter eos.
marg.| {m} Et in medio pacem habentium ] invicem.
marg.| {n} Immittit inimicitiam ] id est discordiam, per quem fiunt adinvicem inimici, qui erant prius amici.
marg.| {o} Secundum ] etc. ut si plura et sicciora sunt ligna, maior et clarior erit ignis.
marg.| {p} Et secundum virtutem ] id est potentiam.
marg.| {q} Hominis ] iracundi.
marg.| {r} Sic iracundia illius erit ] ut quanto fuerit maior potentia iracundi, tanto maior erit iracundia eius.
marg.| {s} Et secundum ] etc. id est secundum quantitatem opulentie erit motus iracundie. Ecce potentia et opulentia fomenta sunt iracundie. Unde Prv. 26.c. Cum defecerint ligna, extinguetur ignis ; et susurrone subtracto iurgia conquiescunt. Sicut carbones ad prunas et ligna ad ignem ; sic homo iracundus suscitat rixas.
marg.| {t} Certamen festinatum ] id est cito prorumpens ad opprobria et convitia.
marg.| {u} Incendit ignem ] iracundie et furoris.
marg.| {x} Et lis festinans ] id est festinanter de verbis prorumpens ad verba.
marg.| {y} Effundit sanguinem ] ad   l itteram, vel effundet sanguinem id est peccatum suum ostendet.
marg.| {z} Et lingua ] etc. iurant de vindicta sumenda. Obtestans, alia littera, quasi dicat : maledictus sis, si non percusseris me, per Deum interficiam te.
marg.| {a} Adducit mortem ] quia fatuus quod male iuravit, peius vult adimplere.
marg.| {b} Si sufflaveris ] id est si ex flatu superbie contra iracundum verba protuleris :
marg.| {c} quasi ignis exardebit ] qui crescit et accenditur ex flatu.
marg.| {d} Si expueris super illam ] linguam testificantem, vel obtestantem id est molliter et blande responderis ei.
marg.| {e} Extinguetur ignis iracundie ] quasi dicat : immoderata locutio excitat iram ; moderata extinguit. Prv. 15.a. Responsio mollis frangit iram ; sermo durus suscitat furorem. Eod. 18.d. mors et vita in manibus lingue.
marg.| {f} Utraque ] id est mors et vita.
marg.| {g} Ex ore proficiscuntur ]  Lc. 3.c. Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Ex ore moderato vita ; ex ore immoderato mors, ut patet in Nabal et Abigail uxore eius, 1Rg. 25. Ille verbis duris excitavit contra se iram David, unde mortem incurrit ; illa verbis suavibus mitigavit iratum, unde et sublimari promeruit. Sic Roboam verbis magnificis contra se populum excitavit, 3Rg. 12. Sic Gedeon verbis suavibus et humilibus Ephraim iratum pacificavit, Iud. 8.a.
marg.| {h} Susurro ] id est latenter discordias seminans.
marg.| {i} Et bilinguis ] id est aliud coram ; aliud clam loquens, sicut serpens, qui habet linguam bifurcatam. Vel bilinguis id est quandoque verum, quandoque falsum dicens :
marg.| {k} Maledictus ] id est maledictione dignus, illa, scilicet. Ite maledicti etc. Mt. 25.d. Et quare maledictus ?
marg.| {i} Multos enim ] etc. discordias seminando.
marg.| {m} Lingua tertia ] id est lingua heretica, que veteri, nec novo testamento concordat, ut prima lingua sit veteris testamenti, secunda novi, tertia heretici.
marg.| {n} Multos ] Catholicos in unitate fidei concordantes.
marg.| {o} Commovit ]  a l oco suo id est a fidei veritate.
marg.| {p} Et dispersit de gen ] Christiana, in gentem hereticam, vel de regione
marg.| Θ in regionem.
marg.| Aliter :
marg.| {m} Lingua tertia ] id est lingua Advocati, que est tertia ab actore et reo
marg.| {n} Multos ] etc. milites, rusticos, Clericos, monachos ad lites et bella.
marg.| {p} Et dispersit illos de gente in gentem ] per appellationes, per varias occasiones, vel depauperatos
marg.| Δ mendicos
marg.| {3. 227va} Θ in regionem.
marg.| {a} Civitates muratas divitum ] id est Iustorum conscientias firmas et virtutum vallo munitas.
marg.| {b} Destruxit ] ducendo in errorem.
marg.| {c} Domos Magnatorum ] id est mentes fidelium.
marg.| {d} Effodit ] fundamentum fidei subtrahendo.
marg.| {e} Virtutes populorum ] credentium :
marg.| {f} Concidit ] vinculum caritatis solvendo.
marg.| {g} Et Gentes fortes ] in fide, vel opere :
marg.| {h} Dissolvit ]  a c apite Christo.
marg.| {i} Lingua tertia ] id est lingua heretica.
marg.| {k} Mulieres viratas ] id est animas viriles et fortes. Vel iuratas id est firmas securas, ac si iuratum esset.
marg.| {l} Eiecit ] ab unitate Ecclesie Catholice.
marg.| {m} Et privavit illas ] etc. id est fructu laborum, quo prius digne fuerant : vel quem promereri poterant, si mansissent in fide.
marg.| {n} Qui respicit illam ] linguam id est audiendo consentit.
marg.| {o} Non habebit requiem ] eternam. Vel
marg.| {n} Qui respicit illam ] id est qui attendit illi :
marg.| {o} Non habebit requiem ] pectoris ; incipit enim vacillare in fide.
marg.| {p} Nec habebit amicum ] Christum.
marg.| {q} In quo requiescat ] nunc spe, tandem re.
marg.| Δ mendicos et vagos fecit :
marg.| {a} Civitates muratas divitum destruxit ] temporaliter et spiritualiter id est Ecclesias et claustra Religiosorum divitum divitiis temporalibus et spiritualibus.
marg.| {c} Et domos Magnatorum ] Abbatum, Episcoporum, Principum.
marg.| {d} Effodit ] quia thesauros absconditos effodi fecit ad causas peragendas. Unde supra 21.a. Obiurgatio et iniurie annullabunt substantiam : et domus, que nimis est locuples, annullabitur superbia : quia non vult succumbere in causa.
marg.| {e} Virtutes populorum concidit ] id est studium et robur dicentium divisit et dissipavit.
marg.| {g} Et Gentes fortes ] in fide et contemplatione :
marg.| {h} Dissolvit ] ab opere Dei et a claustro.
marg.| {i} Lingua tertia ] id est lingua vetule stupri mediatrix, que est tertia inter puellam et iuvenem.
marg.| {k} Mulieres viratas ] id est habentes viros et vires :
marg.| {l} Eiecit ]  a d omo sua, a lecto viri, a statu virtutis.
marg.| {m} Et privavit illas laboribus suis ] spiritualibus et temporalibus, quos prius habuerunt.
marg.| {n} Qui respicit illam ] id est qui attendit verbis et promissionibus illius.
marg.| {o} Non habebit requiem ] pectoris, vel eternitatis.
marg.| {p} Nec habebit amicum, in quo requiescat ] scilicet, virum suum, in quo prius quiescebat amando.
marg.| {r} Flagelli plaga livorem facit ] in corpore sine sanguinis effusione.
marg.| {s} Plaga autem lingue ] tertie, vel contumeliose, vel detractorie.
marg.| {t} Comminuet ossa ] id est virtutes, vel mentis fortitudinem ; quasi dicat : peior est plaga lingue, quam flagelli : quia flagellum corporis ossa ledit ; sed lingua ossa anime comminuit : et tamen lingua misera non habet os aliquod. Unde versus :
marg.| Versus.
marg.| Verbum lingua parens os terit ossa carnes.
marg.| Nec solum peior est plaga lingue quam plaga flagelli, imo et peior, quam plaga gladii.
marg.| Unde sequitur
marg.| {u} Multi ceciderunt in ore gladii ] id est cesione, vel devoratione gladii.
marg.| {x} Sed non sic ] id est non tam graviter.
marg.| {y} quasi interierunt per linguam suam ] quia lingua non solum corpus, sed animam occidit ; gladius vero solum corpus. Ier. 9.c. Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est : in ore suo pacem cum amico loquitur et in corde suo ponit ei insidias ;
marg.| {z} Beatus, qui tectus est ] clypeo patientie, galea sapientie.
marg.| {a} A lingua nequam ] heretica, detractoria, contumeliosa, lingua Advocati, lingua vetule.
marg.| {b} Qui in iracundiam illius non transivit ] hoc est in peccatum, hoc est ille beatus est, qui propter verba lingue nequam non est motus ad peccatum.
marg.| {c} Et qui non attraxit iugum illius ] id est qui lingue nequam se non subdidit per timorem. Ille enim iugum lingue portat et trahit, qui contumelias timet, vel laudes querit. Unde Beatus Bernardus. Iugum lingue trahit, qui secundum linguas hominum operatur, aut vivit. Huiusmodi iugum non trahebat {3. 227vb}   Apos tolus 1Cor. 4.a. Mihi pro minimo est, ut a vobis iudicer, aut ab humano die.
marg.| {d} Et in vinculis eius non est ligatus ] id est in peccatis illius assuetus. Quot enim peccata lingue, tot sunt vincula eius. verbi gratia, adulatio, detractio, contentio, murmuratio, otiosa locutio, maledictum, periurium, mendacium, vaniloquium, turpiloquium etc. huiusmodi, quibus multi trahuntur ad infernum. Neque de facili solvi possunt hec vincula, postquam in consuetudinem deducta fuerint :
marg.| Unde sequitur
marg.| {e} Iugum enim illius ] lingue nequam :
marg.| {f} Iugum ferreum est ] id est durum et indomabile. Ferrum enim omni metallo durius et omnia domat et a nullo domatur ; sic lingua nequam. Iac. 3.b. Omnis natura bestiarum et volucrum et serpentium domantur a natura humana, linguam autem nullus hominum potest domare.
marg.| {g} Et vinculum illius vinculum ereum est ] id est durabile et tinnulum, sicut es. Distat autem inter iugum et vinculum lingue : Nam iugum dicitur timor male lingue ; vinculum consuetudo male loquendi. Iugum trahit, qui malam linguam metuit : vinculis alligatur, qui vitio lingue subiacet. Vir iustus neutrum habet, quia nec male loqui novit de aliis ; nec quod de se male loquantur alii, metuit. Hinc est quod dicit Salomon, Prv. 4.d. Remove a te os pravum et detrahentia labia procul sint a te.
marg.| {h} Mors illius mors nequissima ] id est pena, que pro ista infligitur in inferno, gravissima est. Vel Mors illius mors nequissima id est vitium illius nequissimum est.
marg.| {i} Et utilis potius infernus, quam illa ] id est quevis pena grandissima minor est, quam plaga lingue. Sic accipitur infernus in Ps. 85. Eruisti animam meam ex inferno inferiori id est ex profunda tribulatione. Vel ad litteram, infernus utilior est, quam lingua nequam id est minus nocens. Infernus enim non nocet, nisi malis ; lingua vero nequam nocet bonis et malis. Preterea sicut carcer utilis est in civitate ad puniendum noxios et ad terrendum alios ; ita infernus viris iustis et patientibus utilis est, sed preter intentionem eius est. Et ideo utilior est infernus, quam lingua nequam.
marg.| {k} Perseverantia illius ] lingue id est pertinacia procacitatis illius.
marg.| {l} Non permanebit ] id est non diu durabit in hac vita, quia omnis iniquitas opilabit os suum.
marg.| Vel sic.
marg.| {k} Perseverantia illius non permanebit ] in viro iusto, hoc est, licet iustus aliquando cadat vitio lingue ; non perseverat in illo casu, sed statim resurgit.
marg.| {m} Sed obtinebit ] procacitas lingue nequam.
marg.| {n} Vias iniustorum ] id est vitam, vel opera iniustorum tenebunt finaliter usque ad mortem.
marg.| {o} In flamma sua ] etc. lingua nequam. Quid mirum ? Iusti armati sunt clypeo fidei et patientie, in quo recipiunt omnes ictus lingue inflammate. Eph. 6.c. In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. Malos vero comburit. Iac. 3.b. Ecce quantus ignis, quam magnam silvam incendit : et lingua nostra ignis est.
marg.| {p} Qui derelinquunt Dominum ] per impatientiam.
marg.| {q} Incident in illa ] ut in foveam, vel puteum bituminis. Incidere autem in linguam nequam dicitur, vel qui nequiter loquitur ; vel qui impatiens est ad ipsam.
marg.| {r} Et exardebit ] flamma lingue.
marg.| {s} In illis ] qui in eam inciderint id est erit causa ardoris eorum in inferno. Nam qui hic ardent in malitia, in eternum cruciabuntur in inferni flamma.
marg.| {t} Et non ] etc. quia in inferno non invenitur, cum quo eius flamma possit extingui : quod manifestum est per divitem, qui guttam aque sue lingue petiit infundi de digito Lazari, nec potuit impetrare : Lc. 16.f.
marg.| {u} Et immittetur in illos ] flamma lingue, qui in eam inciderunt.
marg.| {x} quasi leo ] devorant eos.
marg.| {y} Et quasi   pardus ] etc. lingua nequam. Comparatur autem leoni, quia nulli parcit, pardo : quia variis et diversis modis nocet. Os. 13.c. Ego ero eis quasi leena et quasi pardus in via Assyriorum. Ier. 13.d. Si mutare potest Ethiops pellem suam aut pardus varietates suas.
marg.| {3. 228ra} {a} Sepi aures tuas ] docuit non loqui mala, modo docet non audire mala ; utrumque enim malum est. Unde dicit ; Sepi aures tuas spinis id est aculeis timoris Dei, ne audiant vanitatem, varias cantilenas. Vel Sepi aures tuas spinis id est verbis dure reprehensionis.
marg.| {b} Et noli audire linguam nequam ] id est adulatoriam, vel detractoriam. Qui enim duriter reprehenderet adulatores et detractores, cum adulantur, vel detrahunt, silerent confusi. Prv. 24.d. Ventus Aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam detrahentem. Non enim libenter opponit adulator, vel detractor linguam suam ad spinas. Et ideo si vis vitare detractores et adulatores, fac auribus tuis sepem spinarum id est durarum reprehensionum, de qua dicit Eccl. 5.b. Qui dissipat sepem, mordebit eum coluber. Is. 58.d. Suscitabis fundamenta generationis : et generationis : et vocaberis edificator sepium, avertens semitas iniquitatis. Naum. 3.d. Parvuli tui quasi locuste locustarum, que consident in sepibus in die frigoris : Sol ortus est et avolaverunt. Bene dicit quod locuste in die frigoris consident et orto Sole avolant, quia adulatores et detractores tristes facti non cantant, sed hilariter audient.
Numérotation du verset Sir. 28,mystice 
marg.| .
marg.| {a} Sepi aures tuas spinis ] quibus coronatus fuit Dominus id est memoria Dominice passionis.
marg.| {b} Et noli audire linguam nequam ] id est blasphemam et contumeliosam.
marg.| {c} Et ori tuo facito ostia ] discreti silentii, ut quandoque claudatur, quandoque aperiatur ad loquendum pro loco et tempore quasi dicat : non semper sit os tuum clausum, nec semper apertum. Unde Ps. 140. Pone, Domine, custodiam ori meo et ostium circunstantie labiis meis. Nm. 19.c. Vas quod non habet operculum, nec ligaturam desuper, immundum erit.
marg.| {d} Et seras auribus tuis facito ] ut aliquando aperiri possint ad audiendum ; aliquando claudi, ne audiant sanguinem. Is. 33.c. Qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem : et claudit oculos suos, ne videat malum : iste in excelsis habitabit, sup. 12.d. dictum est de hoc.
marg.| {e} Aurum tuum et argentum tuum, confla ] id est sapientiam et eloquentiam simul iunge, ut non sit sapientia muta, nec sit eloquentia stulta. Item aurum tuum et argentum tuum conflare est bonam operationem sane doctrine sociare. Et tunc fit species electri id est elegans et fructuosa doctrina. Act. 1.a. Cepit Iesus facere et docere. Mt. 5.c. Qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno celorum. Pr. 25.a. Aufer rubiginem de argento et egredietur vas doctrine purissimum.
marg.| {f} Et verbis tuis facito stateram ] discretionis : ut nihil indiscretum loquaris : ut prius veniat sermo tuus ad limam, quam ad linguam, sup. 21.d. Verba prudentium statera ponderabuntur.
marg.| {g} Et frenos ori tuo ] id est rectum moderamen consilii, modestie et abstinentie, contra adulationem, detractionem maledictum, precipitationem, atque gastrimargiam. Iob. 30.b. Posuit frenum ori meo. Gregorius Boni viri freno consilii refrenant precipitationem verbi. Hoc frenum apponit Apost. ori nostro, ubi dicit : Omnis sermo malus non procedat ex ore vestro ; sed si quis bonus est ad edificationem fidei, ut det gratiam audientibus Eph. 5.g.
marg.| {h} Et attende ] qualiter, vel quid, aut cui loquaris.
marg.| {i} Ne forte labaris ] id est in verbo male prolato.
marg.| {k} Et cadas ] casu spirituali et periculoso.
marg.| {l} In conspectu inimicorum ] id est Demonum, vel emulorum.
marg.| {m} Insidiantium tibi ] id est ad te capiendum.
marg.| {n} Et si casus tuus ] etc. eternam sup. 20.c. Lapsus false lingue, quasi qui in pavimento cadens. Casus Iustorum et maxime Prelatorum et Predicatorum et Doctorum periculosus est propter exemplum. Unde Prv. 25.d. Fons turbatus pede et vena corrupta, Iustus cadens coram impio.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_28)

Notes :