Capitulum 24

Numérotation du verset Sir. 24,1 

SAPIENTIE LAUS. Sapientia
laudabit
animam
suam et in Deo honorabitur
et in medio populi sui
gloriabitur
Numérotation du verset Sir. 24,2 

et in ecclesiis
altissimi
aperiet os suum
et in conspectu virtutis illius gloriabitur
Numérotation du verset Sir. 24,3 

in medio populo
Exaltabitur
et in plenitudine sancta
Admirabitur
Numérotation du verset Sir. 24,4 

in multitudine electorum habebit laudem
et inter benedictos
benedicetur dicens
Numérotation du verset Sir. 24,5 

Ego
ex ore Altissimi
prodivi primogénita
ante omnem creaturam
Numérotation du verset Sir. 24,6 

ego in celis
feci ut oriretur lumen indeficiens
et sicut nebula texi omnem terram
Numérotation du verset Sir. 24,7 

ego in altis
habitavi et thronus meus in columna nubis
Numérotation du verset Sir. 24,8 

gyrum celi circuivi sola
et in profundum abyssi
penetravi et in fluctibus maris ambulavi
Numérotation du verset Sir. 24,9 

et in omni terra steti
et in omni populo
Numérotation du verset Sir. 24,10 

et in omni gente primatum habui
Numérotation du verset Sir. 24,11 

et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi
et in his omnibus requiem quesivi et in hereditate eius morabor
Numérotation du verset Sir. 24,12 

tunc precepit et dixit mihi creator omnium
et qui creavit me requievit in tabernaculo meo
Numérotation du verset Sir. 24,13 

et dixit mihi in Iacob inhabita et in Israel hereditare et in electis meis ede radices
Numérotation du verset Sir. 24,14 

ab initio ante seculum creata sum et usque ad futurum seculum non desinam et in habitatione sancta coram ipso ministravi
Numérotation du verset Sir. 24,15 

et sic in Sion firmata sum et in civitate sanctificata similiter requievi
et in Hierusalem potestas mea
Numérotation du verset Sir. 24,16 

et radicavi in populo honorificato
et in parte Dei mei hereditas illius et in plenitudine sanctorum detentio mea
Numérotation du verset Sir. 24,17 

quasi cedrus exaltata sum in Libano et quasi cypressus in monte Sion
Numérotation du verset Sir. 24,18 

et quasi palma exaltata sum
in Cades
et quasi plantatio rose
in Hiericho
Numérotation du verset Sir. 24,19 

quasi oliva speciosa in campis
et quasi platanus exaltata sum
iuxta aquam in plateis
Numérotation du verset Sir. 24,20 

Sicut
cinnamomum et balsamum1
1 balsamum] aspaltum Weber
aromatizans odorem dedi quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris
Numérotation du verset Sir. 24,21 

et quasi storax et galbanus et ungula et gutta
et quasi libanus non incisus vaporavi habitationem meam
et quasi balsamum non mixtum odor meus
Numérotation du verset Sir. 24,22 

ego quasi terebinthus extendi ramos meos et rami mei honoris et gratie
Numérotation du verset Sir. 24,23 

ego quasi vitis
fructificavi suavitatem odoris
et flores mei fructus honoris et honestatis
Numérotation du verset Sir. 24,24 

ego mater
pulchre dilectionis
et timoris
et agnitionis
et sancte spei
Numérotation du verset Sir. 24,25 

in me gratia omnis vite
et veritatis in me omnis spes vite et virtutis
Numérotation du verset Sir. 24,26 

transite ad me omnes qui concupiscitis me
et a generationibus meis implemini
Numérotation du verset Sir. 24,27 

Spiritus
enim meus super melle dulcis
et hereditas mea super mel et favum.
Numérotation du verset Sir. 24,28 

Memoria mea
in generatione seculorum
Numérotation du verset Sir. 24,29 

qui edunt me adhuc esurient et qui bibunt me adhuc sitient
Numérotation du verset Sir. 24,30 

qui audit
me non confundetur
et qui operantur in me non peccabunt
Numérotation du verset Sir. 24,31 

qui elucidant me
vitam eternam
habebunt
Numérotation du verset Sir. 24,32 

hec
omnia liber vite et2 testamentum Altissimi
2 et] om. Weber
et agnitio veritatis
Numérotation du verset Sir. 24,33 

legem mandavit Moyses in preceptis iustitiarum
et hereditatem
domui Iacob et Israel promissionis
Numérotation du verset Sir. 24,34 

posuit David puero suo
excitare regem ex ipso fortissimum in throno honoris sedentem in sempiternum
Numérotation du verset Sir. 24,35 

qui implet quasi Phison sapientiam et sicut Tigris in diebus novorum
Numérotation du verset Sir. 24,36 

qui adimplet quasi Euphrates sensum qui multiplicat quasi Iordanis in tempore messis
Numérotation du verset Sir. 24,37 

qui mittit disciplinam sicut lucem et assistens quasi Geon in die vindemie
Numérotation du verset Sir. 24,38 

qui perficit primus scire ipsam et infirmior non investigavit eam
Numérotation du verset Sir. 24,39 

a mari enim abundavit cogitatio eius et consilium illius abysso magna
Numérotation du verset Sir. 24,40 

ego sapientia
effudi flumina
Numérotation du verset Sir. 24,41 

Ego
quasi tramis aque immense de fluvio,
ego quasi fluvius
Dorix3 et sicut aqueductus exivi a paradiso
3 Dorix Rusch Ed1455 ] Diorix Clementina, Doryx Weber
Numérotation du verset Sir. 24,42 

dixi rigabo meum hortum
plantationum et inebriabo pratus mei fructum
Numérotation du verset Sir. 24,43 

et ecce facta est mihi tramis
Abundans
et fluvius meus propinquavit ad mare
Numérotation du verset Sir. 24,44 

quoniam doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus
et enarrabo illam usque in longinquo
Numérotation du verset Sir. 24,45 

penetrabo omnes4 inferiores partes terre
4 omnes] om. Weber
et inspiciam omnes dormientes
et illuminabo omnes5 sperantes in Domino6
5 omnes] om. Weber |
6 Domino] Deo Weber |
Numérotation du verset Sir. 24,46 

adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam et relinquam illam querentibus sapientiam
et non desinam in progenies illorum usque in evum sanctum
Numérotation du verset Sir. 24,47 

videte quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus exquirentibus veritatem

Capitulum 24

Numérotation du verset Sir. 24,1 
marg.| { 54ra } Sapientia laudabit animam suam ] etc. Hec est pars libri, in qua quasi hymnus, vel canticum Sapientie decantatur. Que bene sequitur ad precedens capitulum, in quo oris vitia prohibentur. Tunc enim pure et digne possunt cantari cantica, cum fuerint purgata labia decantantis. Unde et Is. et Ier. antequam mitterentur predicare, labia purgata fuerunt, Is. 6.b. Ier. 1.b.
marg.| Sunt autem huius capituli septem partes. Primo, ponit Auctor novem bona, que facit Sapientia.
Secundo, commendatur Sapientia ab Auctore, ibi : [Ego ex ore Altissimi
Tertio, commendatur ex opere obedientie et inhabitatione nobili, ibi : [Tunc precepit et dixit mihi etc.
Quarto, commendatur ex incomparabili decore et suavitate, ibi : [quasi Cedrus exaltata sum etc.
Quinto, ex nobili et utili generatione, ibi : [Ego mater pulchre dilectionis
Sexto, ex boni multiplicis affluentia, ibi : [Posuit David puero suo etc.
Septimo, ex perpetuitate et largitate, ibi : [Ego Sapientia effudi flumina etc.
marg.| Sunt autem huius cantici septem solemnes expositiones, que sunt septem columne domus Sapientie. De quibus dicitur Prv. 9.a. Sapientia edificavit sibi domum : excidit columnas septem.
Prima expositio est de sacra Scriptura et infusa universaliter, hoc est, de Theologia et ancillis eius.
Secunda de Sapientia genita et humana id est de Christo ; qui est Dei virtus et Dei Sapientia, 1Cor. 1.d.
Tertia est de Beata Virgine.
Quarta de Ecclesia.
Quinta de fideli anima.
Sexta de Angelica natura.
Septima de Salomone. Nos igitur primo prosequemur Sapientiam scriptam. Dicit ergo.
marg.| {b} Sapientia ] sacre Scripture.
marg.| {c} Laudabit animam suam ] id est spiritualem intelligentiam, que est in littera, sicut anima in corpore. Sicut enim corpus sine anima mortuum est et fetidum ; sic littera sola sine spirituali intelligentia mortua, imo causa mortis est, 2Cor. 3.b. Littera occidit, Spiritus autem vivificat.
marg.| Vel sic.
marg.| {b} Sapientia laudabit ] id est laudabilem faciet.
marg.| {d} Animam suam ] id est animam, in qua est, secundum amorem et cognitionem, Sap. 9.d. Per Sapientiam sanati sunt, quicumque placuerunt tibi, Domine, a principio. Prv. 8.b. Melior est Sapientia cunctis opibus pretiosissimis etc.
marg.| {e} Et in Domino honorabitur ] id est in Christo, vel in viro iusto, qui sibi et suis dominatur.
marg.| {f} Et in medio populi sui ] et sapientium.
marg.| {g} Gloriabitur ] id est gloriosa monstrabitur.
Numérotation du verset Sir. 24,1 
mystice
marg.| Mystice de Christo. Et primo ostendit Auctor opera eius post carnis assumptionem. Secundo opera eius ante incarnationem et de exitu eius a patre, ibi [Ego ex ore Altissimi prodivi. Tertio ostendit, que precepta receperit Christus a Patre, ibi : Tunc precepit et dixit mihi . Quarto, quomodo Ecclesiam confirmavit, ibi : [Et sic in Sion firmata sum. Quinto, agit de diversis generibus Sanctorum et donis eorum, ibi : [quasi Cedrus exaltata sum. Sexto, monet Sapientia transire ad se, ibi : [Transite ad me omnes. Septimo commendat sub typo arborum, ibi : Qui implet.
marg.| Dicit ergo.b} Sapientia ] id est Christus Dei virtus et Dei Sapientia, 1Cor. 1.d.
marg.| {c} Laudabit animam suam ] id est laudabilem demonstrabit per doctrinam et opera sua, Mt. 11.d. Discite a me etc.
marg.| {e} Et in Domino honorabitur ] id est cum Patre et Spiritu, ut Deus, adorabitur.
marg.| {f} Et in medio populi sui ] id est in medio credentium.
marg.| {g} Gloriabitur ] id est glorificabitur, quia in ostensione miraculorum ad laudem Dei provocabit credentes. Unde, Lc. 7.c. Accepit omnes timor et magnificabant Deum, dicentes, quia Propheta magnus surrexit in nobis.
Numérotation du verset Sir. 24,2 
marg.| {h} Et in Ecclesiis Altissimi aperiet os suum ] id est os sapientis ad predicandum et laudandum Deum.
marg.| {k} Et in conspectu virtutis illius gloriabitur ] id est ex presentia virtutis sue id est humilitatis et patientie gloriosa monstrabitur, Prv. 19.b. Doctrina viri per patientiam dignoscitur et gloria eius est iniqua pretergredi.
Numérotation du verset Sir. 24,2 
mystice
marg.| {h} Et in Ecclesiis Altissimi ] id est in congregationibus fidelium.
marg.| {i} Aperiet os suum ] ad docendum, Mt. 5.a. Aperiens Iesus os suum, docebat eos etc.
marg.| {k} Et in conspectu virtutis illius gloriabitur ] id est in ostensione potentie Altissimi et in miraculis glorificabitur. Unde, Lc. 18.g. Omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo.
Numérotation du verset Sir. 24,3 
marg.| {l} Et in medio populi sui exaltabitur ] id est in medio, sapientium, qui eam exaltant, disputando, predicando, studendo, bene vivendo.
marg.| {n} Et in plenitudine sancta admirabitur ]  ; id est mirabilis videbitur id est in Christo, ubi plene fuit, de cuius plenitudine nos omnes accepimus, Io. 1.b. Ps. 13.8. Mirabilis facta est scientia tua ex me. Vel [In plenitudine sancta admirabitur id est in plenitudine bonorum operum mirabilis predicabitur. Illius enim sapientiam admirabuntur homines { 215va } Δ qui bonis operibus suffulciuntur.
Numérotation du verset Sir. 24,3 
mystice
marg.| {l} Et in medio populi sui ] id est Christiani.
marg.| {m} Exaltabitur ] Unde, Ps. 91. Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabellum pedum eius, quoniam sanctum est. Vel
marg.| {l} In medio populi sui ] id est populi Iudaici, de quo natus est secundum carnem.
marg.| {m} Exaltabitur ] In Cruce. Et de hac exaltatione dicitur, Io. 12.e. Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.
marg.| {n} Et in plenitudine sancta ] id est in plenitudine sanctitatis et bonitatis.
marg.| {o} Admirabitur ] passive. Omnes enim mirabantur sanctitatem et bonitatem illius, vel in plenitudine Sanctorum admirabilis erit. Unde Ps. 67. Mirabilis Deus in sanctis suis et gloriosus in Maiestate sua.
Numérotation du verset Sir. 24,4 
marg.| {a} Et in multitudine Electorum habebit laudem ] Electi quidem laudant Sapientiam ; reprobi vero vituperant eam, sup. 1.c. Execratio peccatoribus, Sapientia.
marg.| {b} Et inter benedictos ]  a D eo.
marg.| {c} Benedicetur ] id est bona dicetur, vel bene et recte predicabitur.
Numérotation du verset Sir. 24,4 
mystice
marg.| Θ {a} Et in multitudine Electorum habebit laudem ] id est ab Electis, qui multi sunt, laudabitur. Unde Ps. 116. Laudate Dominum omnes Gentes : laudate eum omnes populi.
marg.| {b} Et inter benedictos ] id est inter Sanctos, qui iam receperunt benedictionem dextere.
marg.| {c} Benedicetur ] id est bonus super omnes dicetur. Unde Apostolus. Qui est super omnia Deus benedictus in secula.
Numérotation du verset Sir. 24,5 
marg.| {d} Dicens Ego ex ore Altissimi ] etc. Nota octo posuit Auctor de Sapientia, sed unum bis ponitur. Laudabit, honorabitur, gloriabitur, aperiet os, exaltabitur, admirabitur, habebit laudem et benedicetur. Et hec septem ponit Io. in Apc. 7.d. quasi ordine retrogrado. Benedictio et claritas et sapientia et gratiarum, actio, honor et virtus et fortitudo Deo nostro in secula seculorum. Fortitudo causa est laudis, virtus vero causa honoris, honor vero causa gloriationis gratiarum actio causa est apertionis oris, sapientia vero causa est exaltationis, claritas causa est admirationis benedictio vero activa causa est et laudis et benedictionis passive : nam qui benedicit, benedici meretur. Sequitur.
marg.| {d} Ego ex ore Altissimi prodivi ] ad Doctores et sapientes immediate. Verbi gratia. Ad Moysen, Salomonem, David et ceteros et per ipsos ad minores, Eccl. ultimo d. Verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi, que per Magistrorum consilium data sunt a Pastore uno, Io. 1.b. Lex per Moysen data est.
marg.| {e} Primogenita ante omnem creaturam ] id est dignior omni creatura, Sap. 7.d. Neminem diligit Deus, nisi eum, qui cum Sapientia inhabitat. Hec enim speciosior est Sole et super omnem dispositionem stellarum : luci comparata prior invenitur.
Numérotation du verset Sir. 24,5 
mystice
marg.| {d} Ego ex ore Altissimi prodivi ] id est de substantia Patris et a Patre substantialiter exivi, ut verbum eius.
marg.| {e} Primogenita ante omnem creaturam ] non tempore, sed eternitate, sed dignitate. Loquitur enim de eterna generatione filii, Ex. 4.f. Primogenitus meus Israel. Vel [primogenita id est ante quem et post quem nullus alius genitus est ab eo, Ps. 44. Semel locutus est Deus, Iob. 33. Semel loquitur Deus et secundo idipsum non repetit, Ps. 44. Eructavit cor meum verbum bonum.
Numérotation du verset Sir. 24,6 
marg.| {f} Ego feci in celis ] id est in celestibus Angelis.
marg.| {g} Ut oriretur ] eis [lumen indeficiens id est cognitio indeficiens. Angeli enim multa discernunt per predicationem Ecclesie, Eph. 3.c. Ut innotescat Principatibus et Potestatibus in celestibus per Ecclesiam multiformis Sapientia.
marg.| {k} Et sicut nebula texi omnem carnem ] id est sicut nebula tegit omnem terram et abscondit lucem Solis ; sic ego figuris et enigmatibus abscondi mysticam intelligentiam hominibus carnalibus, qui non habent oculos aquilinos, ut ultra nubem Solem aspiciant, Ps. 17. Tenebrosa aqua in nubibus aeris id est obscura est Scriptura in lege et Prophetis, Iob. 28.c. Abscondita est Sapientia ab oculis omnium viventium : volucres quoque celi latet id est Angelos, vel contemplativos viros.
Numérotation du verset Sir. 24,6 
mystice
marg.| {f} Ego feci in celis ] id est supra celos, existens in celo, scilicet sancte Trinitatis id est in sinu Patris.
marg.| {g} Ut oriretur ] In terra.
marg.| {h} Lumen ] rationis et intelligentie.
marg.| {i} Indeficiens ] ex se.
marg.| Vel sic.f} Ego feci in celis, ut oriretur ] in terra, de Beata Virgine.
marg.| {h} Lumen ] id est filius, qui dicit Io. 8.b. Ego sum lux mundi.
marg.| {i} Indeficiens ] secundum Deitatem. Vel sic ordina litteram.
marg.| {3. 215vb} {f} Ego feci, ut in celis ] id est ut in Angelis et in Sanctis.
marg.| {g} Oriretur lumen ] gratie et intelligentie.
marg.| {k} Et sicut nebula texi omnem carnem ] id est carnem meam, que data est pro omni carne id est pro omni homine, texi nebula paupertatis, infirmitatis, mortalitatis.
marg.| Vel sic.
marg.| {k} Et sicut nebula ] id est carne assumpta.
marg.| {l} Texi omnem carnem ] id est ab omni homine carnali, lumen Deitatis abscondi. Carnales enim lumen Deitatis sub nebula humanitatis non viderunt. Ps. 17. Posuisti tenebras latibulum tuum. 3Rg. 8.b. Dominus dixit, ut habitaret in nebula. Is. 19.a. Ecce Dominus ascendet super nubem levem ; et ingredietur Egyptum. Et de hac dicitur infra 43.c. Medicina omnium in festinatione nebule. Divisa nebula apparet Sol ; divisa carne Christi in morte, apparuit. Sol Deitatis in resurrectione. Nebula terram secundat ; et caro Christi Ecclesiam. Descensus nebule signum est serenitatis ? et incarnatio Christi causa fuit illuminationis fidei et eterne claritatis. Nebula ardorem Solis mitescit et caro Christi iram patris compescit. Sequitur.
Numérotation du verset Sir. 24,7 
marg.| {m} Ego in altissimis ] etc. id est in viris sanctis et in Patriarchis et Prophetis et Apostolis et Expositoribus sanctis, qui fuerunt alti conversatione, altiores contemplatione, altissimi desiderii extensione.
marg.| {3. 216ra} Δ Vel certe alti fuerunt, quoniam supra totum mundum fuerunt : altiores, quia supra seipsos fuerunt : altissimi, quia cum Deo in celestibus habitant, Phil. 4.d. Nostra conversatio in celis est.
marg.| {a} Et thronus meus ] id est iudicium et magisterium meum.
marg.| {b} In columna nubis ] id est prelatis et Magistris, qui sunt recti, plani, erecti, stabiles, fortes, patientes, ut columna, Gal. 1.b. Iacobus et Cephas et Ioannes, qui videbantur columne esse Ecclesie, dextras dederunt mihi et Barnabe societatis. Nubis autem non lapidis columna dicitur, quia non debent esse duri, sed mansuete pluere doctrinis, coruscare miraculis, tonare minis.
Numérotation du verset Sir. 24,7 
mystice
marg.| {m} Ego in altissimis habitavi ] id est in equalitate Patris et Spiritus sancti, super omnem creaturam, quo voluit ascendereΘ Lucifer, sed cecidit in profundum laci, Is. 14.d.
marg.| {a} Et thronus meus ] id est filius, secundum Deitatem.
marg.| {b} In columna nubis ] id est in Christo homine, vel in B Virgine, vel in Ecclesia militante, 1Tim. 3.d. Scias, quomodo oporteat te in domo Dei conversari, que est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. Columna recta est et domum sustentat, Ps. 24. Dulcis et rectus Dominus. De nube vero procedunt tonitrua, coruscatio et pluvia : Sic de Christo terror iudicii, coruscatio miraculorum et pluvia doctrine.
Numérotation du verset Sir. 24,8 
marg.| {c} Gyrum celi ] id est motum Planetarum et cursum siderum.
marg.| {d} Circuivi ] per astronomiam investigando.
marg.| {e} Sola ] id est solitaria sine curis temporalibus, que multum retrahunt ab huiusmodi investigatione. Unde infra 38.c. Sapientiam scribe in tempore vacuitatis.
marg.| {f} Et profundum abyssi penetravi ? ] mensurando per geometriam.
marg.| {h} Et in fluctibus maris ambulavi ] id est ambulare docui per Astrologiam et naturalem scientiam, que Astronomie subalternantur.
Numérotation du verset Sir. 24,8 
mystice
marg.| {e} Gyrum celi circuivi sola ] imo tota Trinitas. Solutio. Hoc dicit, quia omnia creata sunt in sapientia, que attribuitur filio. Et fit exclusio essentialis, sicut Mt. 11.d. Nemo novit Patrem, nisi filius. De hoc dicitur Is. 40.e. Qui sedet super gyrum terre et habitatores eius sunt quasi locuste, que extendit velut nihili celos.
marg.| {f} Et profundum abyssi ] id est omnia, que sub terra sunt.
marg.| {g} Penetravi ] intelligentia et potentia, Iob. 38.b. Numquid ingressus es profundum maris et in novissimis abyssi deambulasti ? quasi dicat : non, sed ego solus. Unde et hic sequitur.
marg.| {h} Et in fluctibus maris ambulavi ] etiam secundum humanitatem, Mt. 14.c. Quarta vigilia noctis venit ad eos ambulans super mare, Iob. 9.a. Qui extendit celos solus et graditur super fluctus maris.
Numérotation du verset Sir. 24,9 
marg.| {k} Et in omni terra steti ] per artem calculandi id est per Arithmeticam et Musicam, que omnium calculationem, ac proportionem docent.
marg.| {l} Et in omni populo
Numérotation du verset Sir. 24,9 
mystice
marg.| {k} Et in omni terra steti ] id est in terra viventium et in terra morientium et in terra mortuorum et in celo et in inferno et in mundo, Ps. 138. Si ascendero in celum, tu illic es : si descendero in infernum, ades.
Numérotation du verset Sir. 24,10 
marg.| et in omni gente primatum habui ] per rhetoricam et moralem scientiam.
Numérotation du verset Sir. 24,10 
mystice
marg.| {l} Et in omni populo et in omni gente ] id est in omni rationali creatura.
marg.| {m} Primatum habui ] id est potestatem sive dominationem.
Numérotation du verset Sir. 24,11 
marg.| {n} Et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi ] disputando et convincendo per Logicam et Physicam.
marg.| {3. 216va} Δ {a} Et in his omnibus ] artibus sive scientiis.
marg.| {b} Requiem quesivi ] id est finem studii et laboris et non inveni.
marg.| {c} Et ] id est sed [in hereditate Domini id est in Theologia.
marg.| {d} Morabor ] non tantum studendo, sed docendo, predicando et secundum eius regulam vivendo.
Numérotation du verset Sir. 24,11 
mystice
marg.| {n} Et omnium excellentium et humilium ] id est Iudeorum et Gentilium, vel Nobilium et ignobilium, vel Angelorum et hominum.
marg.| {o} Corda ] non res, vel corpora.
marg.| {p} Virtute calcavi ] malos deiiciendo, bonis virtutis vestigia imprimendo, Dt. 33.d. Negabunt te inimici tui et tu eorum colla calcabis.
marg.| Θ {a} Et in his omnibus ] predictis id est celis, mari, terra, nebula, carne. Vel in his omnibus id est Gentibus, ex quibus est Ecclesia congregata.
marg.| {b} Requiem quesivi ] quia non bello subiugavi, nisi forte predicatio et doctrina bella dicantur, quibus expugnavit tam Iudeos, quam Gentiles, Is. 30.g. In tympanis et citharis et in bellis precipuis expugnabit eos.
marg.| {c} Et in hereditate Domini morabor ] quasi dicat : in omnibus requiem quesivi ; sed in sola hereditate Domini inveni, in Gentibus, que crediderunt Apostolis, Ps. 2. Dabo tibi Gentes hereditatem suam, Is. 19.d. Hereditas mea Israel id est populus Christianus fide videns Deum. Vel
marg.| {a} In omnibus ] hominibus et mulieribus.
marg.| {b} Requiem quesivi ] sed in hereditate Domini morabor id est in Beata Virgine, in cuius ventre novem mensibus requievi, cuius mentem Deitate replevi.
Numérotation du verset Sir. 24,12 
marg.| {e} Tunc ] querebam requiem, ubi non erat.
marg.| {f} Precepit et dixit mihi Creator omnium ] illud quod sequitur : in Iacob inhabita etc. Sed interponit.
marg.| {h} Et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo ] id est in me, que sum, sicut tabernaculum eius. Tabernaculum quidem testimonii. Ex. 28.g. Aaron et filii eius, quando ingrediuntur tabernaculum, utentur feminalibus lineis.
Numérotation du verset Sir. 24,12 
mystice
marg.| {e} Tunc ] id est ex tempore incarnationis.
marg.| {f} Precepit ] Pater, vel Deus Trinitas mihi, ut docerem et predicarem salutem Gentibus et Iudeis, Is. 61.a. Spiritus Domini super me, Io. 14.d. Diligo patrem et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio.
marg.| {h} Et qui creavit ] etc. scilicet Deus.
marg.| {i} Requievit ] per unionem.
marg.| {k} In tabernaculo meo ] id est in corpore et anima mea, in qua plenitudo Deitatis habitavit corporaliter id est solide, Col. 2.b.
Numérotation du verset Sir. 24,13 
marg.| {l} Et dixit mihi. In Iacob inhabita ] id est in penitentibus qui supplantant vitia.
marg.| {n} Et in Israel hereditare ] id est in contemplativis.
marg.| {o} Et in electis meis mitte radices ] id est in Doctoribus et Prelatis quos pre aliis elegit sibi Dominus ad dispensandam sapientiam aliis. Unde et in eis non solum debent folia, vel rami ; sed et radices altius figi. Folia, dico verba, ramos opera, radices amorem et cognitionem, quarum altera figitur in terra affectus ; altera in territorio intellectus.
Numérotation du verset Sir. 24,13 
mystice
marg.| {l} Et dixit mihi ] homini nato.
marg.| {m} In Iacob inhabita et in Israel hereditare ] id est in Iudea conversare et Iudeis predica, qui sunt nati ex Iacob, qui et Israel dictus est, Gn. 32.f. Hinc est quod ipse dixit Mt. 15.c. Non sum missus nisi ad oves, que perierunt domus Israel.
marg.| Vel sic.
marg.| {m} In Iacob inhabita ] id est in Iudeis.
marg.| {n} Et in Israel hereditare ] id est in Gentibus conversis, quas sicut hereditatem propriam possedit, Ps. 2. Dabo tibi Gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terre.
marg.| {o} Et in Electis meis ] id est in predestinatis.
marg.| {p} Mitte radices ] fidei vel sapientie id est amorem et timorem, Iob. 29.c. Radix mea aperta est secus aquas, Eccl. 1.c. Radix Sapientie est timere Deum.
Numérotation du verset Sir. 24,14 
marg.| {q} Ab initio ] id est a filio, qui est initium omnium creturarum. Vel ab initio, mundi.
marg.| {r} Et ante secula ] id est ante omne tempus.
marg.| {s} Creata sum ] id est previsa creari. Simile 2Tim. 1.c. Gratia data est nobis in Christo Iesu ante tempora secularia nunc autem manifestata per illuminationem Salvatoris nostri. Eph. 1.a. elegit nos in Christo ante mundi constitutionem.
marg.| Sequitur {t} Et usque ad futurum seculum non desinam ] exclusive, vel inclusive potest legi. Exclusive quidem, quia in futuro seculo non erit necessaria doctrina, quia omnes erunt docibiles Dei, Io. 6.e. Unde Ier. 31.f. Non docebit ultra vir fratrem suum et vir proximum suum, dicens : cognosce Dominum : omnes enim cognoscent me a minimo usque ad maximum, ait Dominus ; inclusive autem {3. 217ra} Δ quia Sapientia secundum essentiam suam manebit.
marg.| {a} Et in habitatione sancta ] id est Ecclesia militante.
marg.| {b} Coram ipso ministravi ] panem vite et intellectus et potum Sapientie salutaris, piscem fidei, ovum spei, panem caritatis, fercula morum et exenia contemplativorum.
Numérotation du verset Sir. 24,14 
mystice
marg.| {3. 216vb} {q} Ab initio et ante ] etc. homo id est previsa creari, quasi dicat : ego sum verus homo et tamen ab eterno. Io. 8.g. Antequam Abraham fieret, ego sum.
marg.| {t} Et usque ad futurum seculum non desinam ] id est numquam. Apc. 1.b. Ego sum Alpha et Omega, principium et finis.
marg.| Θ {a} Et in habitatione sancta ] id est in Ecclesia.
marg.| {b} Coram ipso ministravi ] id est ritum vere religionis disposui.
marg.| Vel sic.
marg.| {a} Et in habitatione sancta ] id est in cenaculo.
marg.| {c} Ministravi ] lavando pedes Apostolorum, Iob. 13.a. Unde Mt. 20.d. Non veni ministrari, sed ministrare.
Numérotation du verset Sir. 24,15 
marg.| {d} Et sic ] id est per tale ministerium frequenter exhibitum.
marg.| {e} In Sion ] id est in viris speculativis, firmata sum. Sapientia enim nisi sit in usu, cito elabitur et quanto plus ministratur, tanto altius confirmatur.
marg.| {g} Et in civitate Sanctificata ] id est in Ecclesia militante, vel in mente purificata.
marg.| {h} Similiter requievi ] Sicut in Sion.
marg.| {i} Et in Hierusalem ] id est Doctoribus et Prelatis, qui iam vident pacem eternitatis.
marg.| {k} Potestas mea ] id est auctoritas docendi et iudicandi.
Numérotation du verset Sir. 24,15 
mystice
marg.| {d} Et sic ] id est ministrando, vel ut dixerunt Prophete.
marg.| {e} In Sion ] id est Ecclesia.
marg.| {f} Firmata sum ]  a p rimo Iusto usque ad novissimum, Mt. ultimo d. Vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi.
marg.| {g} Et in civitate sanctificata ] id est in Ecclesia, vel in Beata Virgine.
marg.| {h} Similiter requievi ] id est uniformiter. Licet enim nos dissimiliter requiescamus in eo et dissimiliter habeamus eum, ipse tamen semper similiter se habet ad nos, quantum est in se. Is. 28.c. Hec est requies mea, reficite lassum et hoc est refrigerium meum.
marg.| {i} Et in Hierusalem ] id est in Ecclesia triumphante.
marg.| {k} Potestas mea ] innotescit, quia ibi omnino fit voluntas eius. Unde Ps. 70. Introibo in potentias Domini, Domine, memorabor iustitie tue solius. ad litteram .
marg.| {i} In Hierusalem potestas mea ] manifestata est, quia in ea resurrexit, ascendit, Spiritum sanctum misit, multa miracula potenter exercuit.
Numérotation du verset Sir. 24,16 
marg.| {l} Et radicavi ] id est radices posui, amorem, scilicet et cognitionem, etiam et timorem : quia radix Sapientie timere Deum.
marg.| {m} In populo honorificato ] id est in Doctoribus et Prelatis, qui honore magisterii et prelationis sunt honorificati.
marg.| {n} Et in partes Dei mei ] id est in credentes, qui sunt pars Domini.
marg.| {o} Hereditas illius ] Sapientie, vel Dei.
marg.| {p} Et in plenitudine Sanctorum detentio mea ] id est inter plenos sanctitate detineor et non elabor ab eis sicut elapsa sum a Salomone propter mulieres suas et a multis aliis.
Numérotation du verset Sir. 24,16 
mystice
marg.| {l} Et radicavi ] id est radices virtutum infixi.
marg.| {m} In populo honorificato ] id est in populo Christiano nomine Christi et gratia honorato et gloria honorando Ps. 138. Nimis honorati sunt amici tui, Deus.
marg.| {n} Et in partes Dei mei ] id est in gaudia eterne beatitudinis.
marg.| {o} Hereditas illius ] id est populi honorati se extendit, non volens hic habere hereditatem suam. Unde supra 17.c. Sta in sorte propositionis et orationis Altissimi Dei et in partes vade seculi sancti, cum vivis et dantibus confessionem. Vel Hereditas illius id est Christi id est populus Christianus, est [in partes Dei mei id est pars Dei. Dt. a. Pars autem Domini populus eius. Omnes alie nationes partes sunt Demonum. Unde Ps. 62. Ipsi vero in vanum quesierunt animam meam, introibunt in inferiora terre, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt.
marg.| {p} Et in plenitudine Sanctorum detentio mea ] id est ad plenitudinem Sanctorum perficiendum est intentio mea. Ad hoc enim venit Christus, ut Sanctorum numerus perficiatur. Vel In plenitudine Sanctorum detentio mea id est Sancti plene detinent me et in quibus quiesco. Prv. 8.d. Delicie mee esse cum filiis hominum. Vel detinent me, ne percutiam peccatores. Ex. 32.c. Dimitte me, ut irascatur furor meus. Modo pauci sunt, qui teneant eum. Is. 64.c. Non est, qui consurgat et teneat me. Ez. 21.g. Quesivi de eis virum, qui interponeret sepem et staret oppositus contra me pro terra, {3. 217rb}   ne d issiparem eam et non inveni. Vel [In plenitudine Sanctorum detentio mea id est ad hoc detentus sum a Iudeis et crucifixus, ut plena sanctitas sit in eis, Io. 17.c. Ego pro eis sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate.
Numérotation du verset Sir. 24,17 
marg.| {r} quasi Cedrus exaltata sum in Libano ] id est sicut Cedrus crescit in altum in Libano, qui est mons Phenicis ; sic ego { 217va } Δ cresco in altum et proficio in corde mundo et candido. Et comparat se Cedro Sapientia. Nam sicut resina Cedri liniti libri non tinea, nec vetustate deficiunt ; sic Sancti Sapientia delibuti, nec tinea voluptatis, nec vetustate cupiditatis tabescunt. Unde Lc. 12.e. Sint lumbi vestri precincti et lucerne ardentes in manibus vestris.
marg.| {a} Et quasi   Cypressus in monte Sion ] id est sicut Cypressus exaltatur id est crescit in altum in monte Sion, qui est in Hierusalem ; sic ego Dei Sapientia exaltor in contemplativis. Unde Ez. 1.e. Elevatis animalibus, elevabuntur pariter et rote sequentes ea. Cypressus medicinalis est et venusta frondibus ; sic Sapientia decorem habet in verbis et etiam medicinam, Ez. 47.c. Erunt fructus eius in cibum et folia in medicinam. Unde legitur Ez. 1.e. quod spiritus vite erat in rotis.
Numérotation du verset Sir. 24,17 
mystice
marg.| {r} quasi Cedrus exaltata sum in Libano ] etc. Multos septenarios ponit Auctor in commendatione Sapientie id estΘ Christi et membrorum eius. Primo ponit septem arbores in designatione septem donorum, quibus Christus repletus fuit in ipso instanti conceptionis sue. Is. 11.a. Ponit etiam septem loca arborum in designatione diversorum statuum Ecclesie, vel Sanctorum. Sed locum ultime arboris non ponit, scilicet Cinnamomi, per quam significatur domus timoris : ad designandum quod timor non habet proprium locum : sed cum omnibus aliis locum habet.
marg.| Et ideo de solo timore dicit Isaias. Et replevit eum spiritus timoris Domini. Cedrus alta est, imputribilis, odorifera et serpentes fugat et significat donum sapientie quod usque ad altitudinem Deitatis attingit, nec putrescit, odorem paradisi sentit, motus carnales expellit. Cypressus procera est et venusta et medicinalis et significat donum intellectus quod usque ad contemplationem celestium et spiritualium se extendit, mundam efficiens animam et venustam. Palma alta est et annosa et ideo significat donum consilii quod in antiquis est. Unde Iob. 12.b. In antiquis est Sapientia et in multo tempore prudentia. Rosa, quia rubet, significat donum fortitudinis, cuius species est patientia Martyrum. Oliva, quia pinguis est, significat donum pietatis. Platanus iuxta aquam, quia habet folium ad modum scutorum, significat donum scientie, cuius est defendere fidem et bene conversari in medio prave et perverse nationis. Cinnamomum, quia rugosum et humile et cinerei coloris est, significat donum timoris quod in memoria mortis maxime humiliat ad penitentiam faciendam. Locus Cedri Libanus est, locus Cypressi Sion.
marg.| Per hec duo loca significatur vita contemplativorum, nam in Libano nascitur thus devotionis, que est Sapientia. Sion interpretatur specula, que est intellectus. Cades interpretatur mutata. Iericho, interpretatur odor. Et per hec duo loca significatur vita activorum, que sunt in mutatione curarum, sed odore bone conversationis fragrant, per campos et plateas significatur idem id est vita, sive status activorum, in quibus vigent maxime consilium et fortitudo et scientia et pietas, sicut in contemplativis sapientia et intellectus.
marg.| Cinnamomum locum non habet, quia timor omnibus se superposuit, infra 25.b.
Secundo ponit Auctor septem aromata gumosa, in figura septem beatitudinum. Hoc est Balsamum, Myrrham, Storacem, Galbanum. Ungulam, Guttam et Thus. Octavo ponit Balsamum quod et primo positum est, quia ultima beatitudo redit ad caput. Mt. 5.a.
Tertio, duas arbores id est terebinthum et vitem, que significant duas vitas id est contemplativam et activam, que donis et beatitudinibus perficiuntur.
Quarto, ponit septem flumina in designatione septem virtutum quatuor Cardinalium et trium Theologicarum. Sex propriis nominibus exprimit, septimum nominat pluribus nominibus, per que caritas designatur, que nihil proprium habet, sed omnia communia. Unde et vocatur aque ductus.
Quinto loco ponit Auctor septem promissiones in figura septem petitionum. Rigabo, inebriabo, enarrabo, penetrabo, inspiciam, illuminabo, effundam. Quod vero sequitur. Et relinquam et non desinam, hoc est, Amen id est sine fine.
marg.| { 217vb } Item septem status Ecclesie.
Primus ante diluvium.
Secundus usque ad Circumcisionem.
Tertius ad legis dationem.
Quartus ad Regum unctionem.
Quintus ad transmigrationem.
Sextus, ad Christi nativitatem.
Septimus ad extremi iudicii examinationem.
marg.| Loquitur autem Sapientia id est Christus de se, nunc secundum Deitatem, nunc secundum humanitatem, nunc secundum membra sua. Dicit ergo : quasi Cedrus exaltata sum in Libano id est in contemplativis devotis.
marg.| {a} Et quasi Cypressus in monte Sion ] id est contemplativis speculativis.
Numérotation du verset Sir. 24,18 
marg.| {b} quasi palma exaltata sum in Cades ] id est sicut palma crescit in altum in Cades ; sic ego Sapientia proficio et cresco in altum in Sanctis. Cades enim interpretatur sancta, vel mutata, vel translata. Palma centenaria facit fructum et in modum palme humane ramos habet et coronat victores : { 218ra } Δ sic sapientia annosa fructificat, Sap. 4.b. Cani sunt sensus hominis, Iob. 12.b. In antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia. Palmas habet, quia bonum operari docet, post agonem presentis vite victores coronandos denuntiat, 2Tim. 2.a. Qui certat in agone, non coronabitur, nisi qui legitime certaverit, Apc. 3.d. Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno, infra 25.a. corona senum in multa peritia. Sed certe hec corona non habebitur nisi in Cades id est in sanctitate vite.
marg.| Sequitur {a} Et quasi plantatio rose in Iericho ] id est sicut rose plantate in Iericho, pulchre florent et redolent suaviter : sic ego sapientia plantata in odore virtutum et defectu mundi, floreo et redoleo per doctrinam et bonam famam. Iericho enim interpretatur, odor eius, sive Luna, 2Cor. 2.d. Bonus odor Christi sumus Deo in his qui salvi fiunt.
Numérotation du verset Sir. 24,18 
mystice
marg.| {b} quasi palma exaltata sum in Cades ] id est in cruce, in resurrectione, in ascensione, vel in bonis activis.
marg.| Θ {a} Et quasi plantatio rose in Iericho ] id est in morte vel in Martyribus.
marg.| {b} quasi oliva speciosa in campis ] non in montibus id est in iustis et humilibus, Ct. 2.a. Ego flos campi et lilium convallium, Os. ultimo c. Et erit quasi oliva gloria eius et odor eius ut Libani.
marg.| {c} Et quasi platanus exaltata sum iuxta aquam ] doctrine, vel gratie.
marg.| {e} In plateis ] caritatis, Prv. 1.c. Sapientia foris predicat, in plateis dat vocem suam.
marg.| {f} Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi ] in penitentibus. Magdalena enim Christum fragrantem fecit.   Θ Lc. 7. Io. 12.a.   quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris ] in mortificantibus carnem suam.
Numérotation du verset Sir. 24,18 
de Virgine
marg.| {b} quasi palma exaltata sum in Cades ] id est in Ecclesia, vel specialiter in corde templariorum, quorum ecclesie omnes fundate sunt ad honorem eiusa. Cades enim interpretatur translata, vel sancta, vel tollens mare quod bene convenit templariis qui tollunturΛ, et transferuntur ultra mare, ut sancti fiant. Palma vero centenaria facit fructum, qui rubicundus est, sicut Beata Virgo, licet etate temporis iuvenis, tamen in figuris et prophetiis annosa, fructum tulit benedictum et dulcem ; sed in cruce rubicundum, Ct. 7.c. Dixi, ascendam in palmam{ 218rb }et apprehendam fructus bonos.||
a Les églises des maisons des Templiers sont toutes consacrées à la Vierge Marie.
marg.| {a} Et quasi plantatio rose in Iericho ] quod interpretatur Luna id est Ecclesia. Unde Apc. 12.a. « Signum magnum apparuit in celo, mulier amicta Sole et Luna sub pedibus eius ».
marg.| Comparat autem se rose Beata Virgo quia
rosa pulchra est, imo pulcherrima florum, sic Beata Virgo pulcherrima mulierum. Et respondet Salomon Prv. 7.c. Abiit via longissima sacculum pecunie secum tulit, in die plene Lune reversurus in domum suam etc.
Item rosa rubea est in colore ; sed candida in natura, Ct. 4.a. Sicut fragmen malipunici ; ita gene tue, absque eo quod intrinsecus latet.
Item redolet rosa ; ita et Beata Virgo fame sue odore totam pigmentat Ecclesiam, Ct. 4.c. Odor vestimentorum tuorum, sicut odor thuris.
Item rosa frigida est et Beata Virgo exemplo sue castitatis refrigerium prestat contra estum libidinis, Ier. 18.c. Numquid de petra deficiet nix Libani id est de firma mente refrigerium Virginis ? Ct. 4. Fons hortorum puteus aquarum viventium, que fluunt impetu de Libano id est de candore sancte Virginis.
Item rosa stiptica est id est restrictoria fluxus capitis, quem in se bene restrinxit Beata Virgo et in nobis per exemplum. Quater enim tantum legitur in Evangeliis fuisse locuta Angelo, Lc. 1. Elisabeth et Filio, Lc. 2.g. Ministris in nuptiis, Io. 2.a.
Item de spinis nascitur rosa non spinosa et Beata Virgo de Iudeis incredulis non incredula. Unde sicut spina rosam genuit ; ita Iudea Mariam.
Item rosa in Vere post Hiemem apparet ? sic gloria Beate Virginis in presenti vita non apparuit, sed post Assumptionem. Unde Ct. 1.b. Nigra sum, sed formosa Nigra in mundo, formosa in celo.
Item rosa modica in statura et Beata Virgo humilis, Lc. 1.e. Respexit humilitatem ancille sue.
Item rosa grana crocea habet inter folia, que significant caritatem Virginis, quam gessit in corde, in verbo, in opere. Sequitur.
Numérotation du verset Sir. 24,19 
marg.| {b} quasi oliva speciosa in campis ] id est sicut oliva speciosa crescit in campis cultis et frugibus aptis ; sic ego sapientia cresco et speciosa fio in mentibus bene cultis et frugibus bonorum operum plenis. Oliva signum pacis est et misericordie et pinguis est : sed cantarides id est musce lucentes et fetentes libenter comedunt florem eius ; sic sapientia pacifica est et misericordia plena, pinguis devotione, Iac. 3.d. Que desursum est sapientia, primum quidem pudica est : deinde pacifica, plena misericordia et fructibus bonis. Sed maledicte musce inanis glorie huius olive pinguedinem maculant, Eccl. 10.a. Musce morientes perdunt suavitatem unguenti. Dicit autem Rabanus quod olea est arbor : oliva, fructus : succus, oleum, Grece oleon. Sed hic oliva pro arbore ponitur, sicut in Ps. 51. Ego sicut oliva fructifera in domo Dei.
marg.| Sequitur {c} Et quasi   Platanus exaltata sum iuxta aquam in plateis ] id est sicut platanus bene crescit in loco humido ; sic ego Sapientia in corde gratioso. Platanus a latitudine foliorum sic vocata est.
marg.| Platos enim Grece, latum dicitur Latine et habet folia mollia, scutis similia ; unde quot habet folia, tot habet scuta ; sic Sapientia, quot habet verba, tot habet scuta contra hereticos, contra peccatores, contra tentationes, Ct. 4.b. Sicut turris David collum tuum, que edificata est cum propugnaculis : mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. Platee sunt corda iustorum, lata caritate.
marg.| De quibus dicitur Tim. 13.d. Omnes platee Hierusalem sternentur auro et per vicos eius alleluia cantabitur. Aqua in platea est gratia in corde lato et pleno. Et in tali crescit Sapientia et fructificat. Unde Ps. 1. Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo, Ier. 17.b. Erit quasi lignum quod transplantatur super aquas quod ad humorem mittit radices.
Numérotation du verset Sir. 24,19 
mystice
marg.| {b} quasi oliva speciosa in campis ] supple exaltata sum per misericordiam et pietatem. Pietas enim trahebat eam, quando concepto Salvatore abiit in montana cum festinatione ut serviret Elisabeth in partu eius. Lc. 1.d. Et pietas aperuit os eius, quando dixit filio suo in nuptiis. Fili, vinum non habent, Io. 2.a. Oliva cana est ; Beata Virgo prudens quasi dicat : Cani sunt sensus hominis. Et infra 26.c. mulier sensata et tacita non est immutatio anime erudite. Item oliva suam coronam servat diu et Beata Virgo spem, caritatem et fidem numquam dimisit.
marg.| Item oliva fructum facit in frigore pinguem et Beata Virgo in hieme peperit Salvatorem. Item oliva Cantarides nutrit id est muscas fetentes et lucentes ; et beata Virgo multos Canonicos nutrit lucentes scientia, sed fetentes vita, lucentes vestibus ; sed fetentes moribus ; cum e contrario doceat Augustinus in regula eorum, non affectetis vestibus placere, sed moribus. Exemplum in vitis Patrum de iuvene propter quem obturavit Angelus suas nares in sepultura mortui peregrini.
marg.| Item oliva amara est in radice, sed dulcis in fructu et Beata Virgo peccati originalis amaritudinem habuit in sua conceptione, propter quod etiam Ecclesia non celebrat eius conceptionem ; qui autem celebrant, respectum habent ad eius sanctificationem in utero matris ; summam autem delectationem habuit in Christi nativitate.b
b Doctrine domicaine de la sanctification de la Vierge in utero. L’éditeur dominicain de l’édition de Venise note en marge (t. 3, p. 218) : « Hoc non tenetur ab Ecclesia ».
marg.| Item folia olive sanant cancrum oris et verba Beate Virginis detractionem et adulationem et turpiloquium curant. De hac nascitur oleum, ad infirmos, oleum gratie, oleum ad cathecumenos, oleum sapientie, oleum ad inungendum Reges et Sacerdotes, oleum letitie. Unde Ct. 1.a. de oleo huius olive dicitur : Oleum effusum nomen tuum, Ier. 11.c. Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum.
marg.| {c} Et quasi   platanus exaltata sum iuxta aquam in plateis ] civitatum, vel Ecclesiarum. Iuxta aquam dicit, non in aqua ; quia coniugata fuit, sed non usa coniugio.
marg.| Vel sic : quasi Platanus exaltata sum, a terrenis ad celestia.
marg.| {d} Iuxta aquam ] id est iuxta filii sui doctrinam, quam iugiter audiebat et gratiam eius, qua plenus erat.
marg.| {e} In plateis ] Hierusalem civitatis superne.
Numérotation du verset Sir. 24,20 
marg.| {f} Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi ] id est sicut cinnamomum redolentiam habet, cum frangitur et vinum pigmentat ; sic ego Sapientia cum frangor, fideli expositione, odorem salutiferum emitto et vinum penitentie, sive compunctionis { 218va } Δ suave facio. Unde 4Rg. 2.d. legitur quod sal Elisei aquas sanavit et potabiles fecit. Et in eod. 4.g. Farina apposita olle, amaritudinem dulcoravit. Balsamum vero odorem habet et corpora mortuorum a putrefactione conservat et significat perseverantiam, quam sapientia monstrat Mt. 10.c. et 24.b. Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Vel significat ipsam sapientiam, que odorem habet et a putredine conservat. Est autem Cinnamomus arbor sic dicta, quasi Cinnamomus : quia eius cortex ad modum canne est rotundus et cum frangitur spiramentum visibile emittit ad modum nebule, vel pulveris. alia littera ponit aspaltum pro cinnamomo. Et est Aspaltum arbor modica odorifera, rubea, vel rufi coloris, spinas habens candidas, de cuius radice fit unguentum. Balsamus similiter est arbor odorifera. Et in omnibus sapientia designatur, que et pigmenta suavitatis et unguenta sanitatis ministrat.
marg.| Sequitur. {a} quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris ] per spontaneam carnis mortificationem, quam doceo. Col. 3.a. Mortificate membra vestra, que sunt super terram. Myrrha vero arbor est in Arabia quinque cubitus habens, similis albe spine, cuius gutta viridis est et amara ; et myrrha dicitur et que sponte emanat, pretiosior est et electa dicitur, que vero per incisionem corticis manat, vilior est et minoris efficacie.
Numérotation du verset Sir. 24,20 
mystice
marg.| {f} Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi ] pietatis et humilitatis, que in cinnamomo significatur Λ et Balsamo.
marg.| {a} quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris ] per voluntariam paupertatem et carnis macerationem.
Numérotation du verset Sir. 24,21 
marg.| {b} Et quasi storax ] que utilis est contra pulmonis vulnera sic sapientia contra locutionis peccata. Est autem storax arbor Arabie, de cuius virgis fluit lacrima munda et albida, qua Solis calore siccata fit unguentum quod etiam dicitur storax.
marg.| {c} Et galbanus et ungula ] etc. Galbanus arbor est Syrie aromatica, cuius succus galbanum dicitur, utile contra morbum caducum, sic sapientia remedium prestat contra cupiditatem, per quam cadit homo in terram. Ungula species est aromatica, humano ungui similis. Unde et Ex. 30.d. dicitur onycha. Onyx autem Grece dicitur, unguis Latine. Valet autem ungula contra manuum scabiem, sic sapientia contra rapacitatem. Lc. 3.c. Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis, estote contenti stipendiis vestris. Gutta arbor est, que et aromatica dicitur, que lacrimam stillat in arenis. Cuius duo sunt genera. Unum quod est simile thuri masculo quod dicitur stracon et maxime approbatur. Et aliud quod est pingue et arenosum quod pyrama dicitur. Curat utraque omnes duritias, sic sapientia omnem mentis duritiam curat. Ez. 11.d. auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum.
marg.| {d} Et quasi libanus non incisus vaporavi habitationem meam ] Hic libanus mons est, hic libanus arbor est, hic libanus thus est. Unde Ct. 4.b. ubi nos habemus. Vadam ad montem myrrhe et ad collem thuris, alia littera habet, ad collem Libani. Hic ponitur Libanus masculine pro arbore, unde dicitur quasi libanus non incisus, quando deberet dici, quasi libanus non incIs. Sed per hoc mittit nos Auctor ad sensum spiritualem. Est autem libanus similis lauro in cortice et foliis, que in Autumno emanat thus album inciso cortice quod integre palmea recipitur, in vere autem emanat non inciso cortice thus quod calore congelatum ipsi cortici adhereat candidum quod masculum dicitur et ab arbore cultello raditur et hec est prima vindemia thuris, in hieme vero fit secunda vindemia thuris quod inciso cortice emanat ab arbore rubeum priori non comparabile. Iuvat autem thus visum et memoriam, sic sapientia ingenium sive intelligentiam capacem et memoriam tenacem perficit et confortat, que duo faciunt litteratum. Et est intelligentia, quasi vas in quo recipitur sapientia manans a Christo quasi ex arbore Libani et memoria quasi vas in quo recipitur Sapientia et conservatur. Et hec sunt due tabule, in quibus scripta est lex, intelligentia capax et memoria tenax. Est ergo sensus, quasi Libanus non incisus, evaporat id est emittit thus, sic ego evaporavi id est emanavi in habitatione mea intelligentia capaci et memoria tenaci, thus odoriferum devotionis quod et intelligentiam et memoriam reficit et confortat. Vel evaporavi id est calefeci.
marg.| {e} Et quasi balsamum non mixtum odor meus ] id est sicut balsamum non mixtum odorem reddit eximium, sic sapientia non mixta hypocrisi, vel avaritie, vel luxurie, vel superbie, odorem bone fame, longe, lateque emittit. { 218vb } 2Cor. 2.d. Bonus odor Christi sumus Deo in his, qui salvi fiunt et in his qui pereunt.
marg.| Est autem Balsamus arbor in Iudea ruthe similis in foliis, sed albioribus, semper manentibus et more vinee colitur, adminiculo sustentatur, ut vitis Myrto similis ; sed viti similior coma semper virens, duobus cubitis eminens. Arbor Balsamus, vel Balsamum dicitur, lignum xylobalsamum, succus opobalsamus, fructus, sive semen carpobalsamum, cuius cortex vinculis ferreis astrictus emittit guttas eximii odoris. Inciditur autem arbor lapideis, vel osseis cultellis, quia ferri tactus noxius est ei et per incisionem emanans lacrima pannis laneis excipitur : pauce vero et precipue lacrime in cornu excipiuntur : semen autem vini gustum habet, colore rufum.
marg.| Gratia prima et precipua lacrime, secunda semini, tertia cortici debetur, minima ligno. Huius arboris gutta cum melle, vel cum oleo cyprino adulteratur et dicitur Balsamum mixtum, purum vero dicitur Balsamum, non mixtum.
marg.| Cognoscitur autem purum a non puro. Purum enim sine melle, si cum lacte coagulaverit. Sine oleo, si instillata aqua, vel permixta facile resolvatur : vel perfusum aqua facile resolvitur, vestem laneam non maculat, aquis non supernatat, ardente Sole in manu sustineri non potest ; quando vero cum melle mixtum est, tunc aqua perfusum non facile resolvitur. Hec omnia in sapientia diligens lector poterit invenire.
Numérotation du verset Sir. 24,21 
allegorice
marg.| {b} Et quasi storax et galbanus et ungula et gutta ] exaltata sum, supple, in modestis, in mansuetis, in castis, in largis.
marg.| Storax enim vitium pulmonis curat id est loquacitatem, galbanum curat apostema iracundie ; et ungula scabiem luxurie curat : gutta chiragram avaritie.
marg.| {d} Et quasi Libanus non incisus evaporavi habitationem meam ] id est sicut Libanus evaporando resinam ipsum locum odoriferum facit ; ita sapientia habitationem suam id est Ecclesiam, vel mentem humanam fragrantem reddit.
marg.| Item Christus Balsamo comparatur, quia conservat a putredine et quia omni re pretiosius est et quia nulli liquori miscibile est, nisi melli, vel oleo id est humane nature que supereminet aliis creaturis, vel comparatur storaci, quia reumata curat et tussim id est cogitationes et curas superfluas. Vel comparatur Galbano, quia arteticam malarum affectionum sanat. Et virgule, quia facit candidas facies conscientiarum. Et gutte, quia pellit omnes inflaturas et tumores superbie.
marg.| Item Christus fuit
- cedrus in conceptione id est magnus et parvus cypressus in nativitate id est altus et flexus.
- palma in predicatione id est succisus et dulcis.
- rosa in passione id est humilis et rubens.
- oliva in Resurrectione id est lenis et lucens.
- platanus in Ascensione, asperitatem persecutionis non timens.
- innamomum in Pentecoste, late odorem spargens.
marg.| Sequitur. {e} Et quasi balsamum non mixtum ] alii liquori.
marg.| {f} Odor meus ] id est predicatio mea, quia sine mixtura vanitatis et falsitatis et simulationis fuit, humanitas etiam assumpta a deitateΘ mixta non fuit Deitati, sed in unitate persone salvata utraque natura in sua puritate.
Numérotation du verset Sir. 24,21 
mystice
marg.| {b} Et quasi storax et galbanus et ungula et gutta et quasi   Libanus non incisus evaporavi habitationem meam et quasi   Balsamum non mixtum odor meus ] Ecce septem gummi aromaticis se comparat Beata Virgo, per que significantur septem virtutes speciales, quibus exaltata fuit et exaltantur quotidie, qui imitantur eam.
Per Balsamum quod charum est et calidum, significatur fervor caritatis.
Per myrrham electam voluntaria paupertas.
Per storacem quod lippitudinem oculorum sanat, significatur virtus discretionis.
Per Galbanum quod apostemata sanat, significatur humilitas.
Per Ungulam, que candida est et scabiem purgat, significatur virtus abstinentie.
Per guttam, que arteticum sanat, significatur virtus strenuitatis.
Per Libanum non incisum, candor virginitatis.
Per Balsamum non mixtum quod secundo repetitur, perseverantie virtus.
Numérotation du verset Sir. 24,22 
marg.| Sequitur { 219ra } Δ {a} Ego quasi terebinthus extendi ramos meos ] Terebinthus arbor est, cuius resina carissima est et nascitur in Syria et in Macedonia. In Syria maior est flores habens racemosos sicut oliva et folia densa, emittens animalia quasi culices : de cuius cortice resina abundanter emanat. In Macedonia vero brevis est arbor ista, sed fructuosa. Sunt autem duo genera terebinthi masculus, sc. et femina. Masculus infructuosus est. Femine vero duo sunt genera. Alterum fructum habet rubeum, lentis magnitudine, alterum habet fructum pallidum, fabe magnitudine et odore iucundo. Valet autem terebinthus contra morbum aurium ; sic sapientia inobedientie malum purgat. Est igitur sensus.
marg.| {a} Ego quasi terebinthus extendi ramos meos ] id est auctoritates et distinctiones et sententias Scripture multiplici intelligentia, atque multiplici expositione. Unde Dn. 12.b. Pertransibunt plurimi et multiplex erit scientia.
marg.| {b} Et rami mei honoris et gratie ] id est sunt honorabiles et gratiosi : vel honoris et gratie collativi et in presenti et in futuro.
Numérotation du verset Sir. 24,22 
de Christo
marg.| {a} Ego quasi terebinthus extendi ramos meos ] id est brachia in cruce, que arbor terebinthus dicitur id est quercus nigra, que arbor brevis est, sed medicinalis, Gn. 3.a. Dederunt omnes Iacob deos alienos, quos habebant et in aures, que erant in auribus eorum ; at ille infodit eos subter terebinthum, que est post urbem Sichen.
marg.| {b} Et rami mei honoris et gratie ] collativi, gratie in presenti et honoris in futuro, Os. ultimo c. Ero quasi ros et Israel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani, ibunt rami eius id est candidi et perfecti.
Numérotation du verset Sir. 24,22 
de Virgine
marg.| Sequitur {a} Ego quasi terebinthus extendi ramos meos ] id est exempla operum ad umbram refrigerii faciendam contra estum libidinis.
marg.| {b} Et rami mei honoris et gratie ] collativi gratie in presenti et honoris in futuro.
Numérotation du verset Sir. 24,23 
marg.| {c} Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris ] id est sicut vitis aquam convertit in vinum quod letificat cor hominis et germinat virgines, Za. 9.d. sic ego Sapientia quasi vitis fructificavi suavitatem odoris id est fructum facio suavem et odoriferum, collationem gratiarum, salutem animarum, regimen Ecclesiarum. De quo dicitur Io. 15.c. Ego posui vos, ut eatis et fructum afferatis et fructus vester maneat, Lc. 8.c. Quod autem in terram bonam, hi sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum, retinent et afferunt fructum in patientia.
marg.| {d} Et flores mei ] id est eloquia mea sunt.
marg.| {e} Fructus honoris et honestatis ] id est dant honorem, vel odorem bone fame et honestatem bone vite, vel odorem Paradisi sentire faciunt et honestatem sancte conversationis docent.
Numérotation du verset Sir. 24,23 
de Christo
marg.| {c} Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris ] id est suavem Evangelii { 219rb } predicationem. Io. 15.a. Ego sum vitis vera.
marg.| {d} Et flores mei ] id est decor honeste conversationis et fragrantia bone operationis, vel opinionis ; sunt etiam Fructus odoris, vel honoris et honestatis, quia satiant et reficiunt eos, qui Christum ab eo recipiunt : flores Christi fructus sunt, sicut ficus, que sola inter arbores fructus habet pro floribus. Unde Mt. 24.c. Ab arbore fici discite parabolam. Vel fructus potest esse genitivi casus. Et est sensus.
marg.| {d} Flores mei fructus ] id est qui procedunt et parturiunt ex se fructum vite eterne, hoc est et opera et doctrina, sunt
marg.| {e} honoris et honestatis ] collativi et de his floribus dicitur Ct. 2.b. Fulcite me floribus. Item in eod. 7.e. Videamus, si floruit vinea, si flores fructus parturiunt. Item Christus habet flores rosarum in Martyribus. Flores liliorum in Virginibus Flores violarum in Confessoribus, quorum fructus sunt gaudia eterna. De quibus dicitur infra 39.b. Florere flores, quasi lilium, date odorem et frondete in gratiam. Item in seipso habuit lilium virginitatis, rosam caritatis, violam humilitatis. Unde Ct. 2.a. Ego flos campi et lilium convallium.
Numérotation du verset Sir. 24,23 
de Virgine
marg.| {c} Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris ] id est suavem odorem sancte conversationis cum iucunditate mentis, que est in vino ; sive in vite significatur.
marg.| {d} Et flores mei fructus odoris vel   honoris, alia littera  et honestatis ] Flores Beate Virginis sunt virtutes eius, viola humilitatis, rosa caritatis, lilium virginitatis. Et he sunt fructus honoris et honestatis imitantibus eam, quia tales illius virtutibus reficiuntur.
Numérotation du verset Sir. 24,24 
marg.| {f} Ego mater pulchre dilectionis ] id est gratuite, qua gratis diligitur Deus et proximus.
marg.| {g} Et timoris ] filialis et servilis.
marg.| {h} Et agnitionis ] spiritualis.
marg.| {i} Et sancte spei ] id est firme et salutaris.
Numérotation du verset Sir. 24,24 
de Christo
marg.| {f} Ego mater pulchre dilectionis ] id est caritatis.
marg.| {g} Et timoris ] filialis.
marg.| {h} Et agnitionis ] spiritualis et fidei.
marg.| {i} Et sancte spei ] que est de eternis bonis.
Numérotation du verset Sir. 24,24 
de Virgine
marg.| {f} Ego mater pulchre dilectionis ] id est Christi, qui est pulchra dilectio. Infra Io. 4.c. Deus caritas est etc. Vel sic :   ego mater pulchre dilectionis ] id est gratuite, que pulchra dicitur ad differentiam carnalis, vel mercimonialis, que turpis est.
marg.| {g} Et timoris ] filialis.
marg.| {h} Et agnitionis ] spiritualis.
marg.| {i} Sancte spei ] que nihil sperat, nisi sanctum.
Numérotation du verset Sir. 24,25 
marg.| {k} In me gratia omnis vite et veritatis ] predicatur, vel docetur, quasi dicat : ego doceo gratis viam veritatis : vel doceo gratiam homini bonam a Deo factam, que est via veniendi ad veritatem.
marg.| {n} In me omnis spes vite et virtutis ] id est virtuose vite id est vite gratie et glorie docetur et predicatur.
Numérotation du verset Sir. 24,25 
de Christo
marg.| marg.| {k} In me gratia omnis ] operationis, cooperationis et consummationis. ||
marg.| marg.| {l} Vite ] triplicis, nature, gratie et glorie. ||
marg.| marg.| {m} Et veritatis ] triplicis similiter, vite, doctrine et iustitie. 1Cor. 15.a. Gratia Dei sum, id quod sum : et gratia Dei in me vacua non fuit ; sed abundantius illis omnibus laboravi, non autem ego, sed gratia Dei mecum. ||
marg.| marg.| {n} In me omnis spes vite ] glorie. ||
marg.| marg.| {o} Et virtutis ] per quam habetur vita. Io. 14.a. Ego sum via, veritas et vita, Act. 17.f. In quo vivimus, movemur et sumus. ||
Numérotation du verset Sir. 24,25 
de Virgine
marg.| {k} In me gratia omnis ] operans cooperans, consummans.
marg.| {l} Vite active ] et contemplative, vel vite innocentie et penitentie.
marg.| {m} Et veritatis ] triplicis, vite, doctrine et iustitie, Lc. 1.c. Ave gratia plena, Prv. 11.c. Mulier gratiosa inveniet gloriam.
marg.| {n} In me omnis spes vite ] glorie.
marg.| {o} Et virtutis ] vie.
Numérotation du verset Sir. 24,26 
marg.| {p} Transite ad me ] audiendam et discernendam et faciendam.
marg.| {q} Omnes, qui concupiscitis me ] non apparentiam, non divitias, non honores, sed me, Ex. 3.a. Transibo et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus.
marg.| {s} Et a generationibus meis adimplemini ] id est virtutibus, quarum ego mater. Vel generationes Sapientie sunt terrenorum contemptus, celestium appetitus, agnitio veritatis, dilectio bonitatis.
marg.| {3. 219va} Δ | {a} Spiritus enim meus ] id est spiritualis intellectus.
Numérotation du verset Sir. 24,26 
de Christo
marg.| {p} Transite ad me ] non ad mea.
marg.| {q} Omnes qui concupiscitis me ] ut panem, quo saturemini. Io. 6.e. Ego sum panis vite : et vinum, quo inebriamini. Io. 15.a. Ego sum vitis vera. Ut lucem, qua illuminemini. Io. 8.b. Ego sum lux mundi : qui sequitur me, non ambulat in tenebris ; sed habebit lumen vite. Ut Medicum, quo curemini. Mt. 9.b. Non est opus valentibus Medico, sed male habentibus. Ut patrem a quo reficiamini. Mt. 11.b. Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos.
marg.| {s} Et a generationibus meis ] id est predicatione eorum quos genui, 1Cor. 4.d. In Christo Iesu per Evangelium ego vos genui.
marg.| {t} Adimplemini ] spiritu timoris et amoris.
Numérotation du verset Sir. 24,26 
de Virgine
marg.| Et ideo sequitur {p} Transite ad me ] omnia, que mundi sunt transiliendo, sicut corvus ad fontem properans.
marg.| {q} Omnes ] non quidam, non pauci sed omnes.
marg.| {r} Qui concupiscitis me ] honorare.
marg.| {s} Et a generationibus meis adimplemini ] id est operibus meis, quasi dicat : qui volunt me honorare, studeant me imitari. Hec est enim vera veneratio, ipsius imitatio.
Numérotation du verset Sir. 24,27 
marg.| {b} Super mel ] inanis glorie, videlicet inflationem scientie dulcis. Unde Ps. 118. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua.
marg.| {c} Et hereditas mea ] id est merces mea ultima.
marg.| {d} Super mel ] dulcedinis temporalis est.  Et favum  : carnalis voluptatis.
marg.| Vel sic {c} Et hereditas mea ] id est Theologia, qua filiis suis Sapientia luceat.
marg.| {d} Super mel ] inanis Philosophie.
marg.| {e} Et favum ] secularis scientie, ubi mixta sunt mella elationis et cera ambitionis.
Numérotation du verset Sir. 24,27 
de Christo
marg.| Θ {a} Spiritus enim meus ] id est spiritus gratie, qui communis est Patris et Filii.
marg.| {b} Super mel dulcis ] id est super omne mundanum, vel carnale desiderium. Vel spiritus Christi dicitur predicatio Evangelii. Io. 6.g. Verba que ego loquor vobis, spiritus et vita sunt. Vel spiritus est gratia inspirata, Ps. 50. Spiritum rectum innova in visceribus meis. Et hic uterque Spiritus dulcis est super mel secularis scientie, vel inanis Philosophie. Ps. 118. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo.
marg.| {c} Et hereditas mea ] id est regni iucunditas, quam soli filii hereditabunt.
marg.| {d} Super mel et favum ] id est incomparabiliter omni voluptate presenti dulcior, quia non oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, que preparavit Deus diligentibus se ; Is. 54.b. Ps. 126. Cum dederit Dilectis suis somnum, ecce hereditas Domini filii, merces, fructus ventris.
Numérotation du verset Sir. 24,28 
marg.| {f} Memoria mea in generatione seculorum ] durabit, Dt. 32.a. Concrescat ut pluvia, doctrina mea, fluat, ut ros, eloquium meum.
Numérotation du verset Sir. 24,28 
de Christo
marg.| {f} Memoria mea ] id est Sacramentum Eucharistie, vel documentum sacre Scripture.
marg.| {g} In generatione seculorum ] Mt. 24.c. Celum et terra transibunt ; verba autem mea non transibunt Prv. 10.b. Memoria Iusti cum laudibus, infra 46.a. Memoria Iosie in compositione odoris facta est. Is. 26.b. Nomen tuum et memoriale tuum in desiderio anime. Os. 14.c. Memoriale eius sicut vinum Libani Bene dicit, sicut, quia species vini ibi est, non veritas.
Numérotation du verset Sir. 24,29 
marg.| {h} Qui edunt me ] sibi incorporando intellectu et affectu.
marg.| {i} Adhuc esurient ]  me, quia quanto profundius sentitur Sapientia, tanto ardentius concupiscitur.
marg.| {k} Et qui bibunt me ] sitim mundane et carnalis concupiscentie in se extinguendo.
marg.| {l} Adhuc sitient ] quia non omnino extingui potest hec sitis maledicta in presenti. Vel adhuc sitient me, quia quanto plus scit homo, tanto magis sitit et desiderat amplius scire. Unde Eccl. 1.b. Non satiatur oculus visu, nec auris auditu. Contra. Io. 4.b. Qui biberit de aqua hac, quam ego dabo ei, non sitiet in eternum. Sol. Duplex est sitis, defectus et desiderii. De siti defectus loquitur Dominus. Io. 4. De siti desiderii, agitur hic. Editur autem Sapientia, ubi difficilis est, bibitur vero, ubi facilis est. Ibi est panis, quia confirmat ; et hic est aqua, quia refrigerat.
Numérotation du verset Sir. 24,29 
de Christo
marg.| {h} Qui edunt me ] in via.
marg.| {i} Adhuc esurient ] quia non est hec satietas, sed modica pregustatio, Satiabor autem, cum apparuerit gloria tua. Sed contra. Io. 4.b. Qui biberit de aqua hac, quam ego dabo ei, non sitiet in eternum. Item in eodem 6.d. Qui veniet ad me, non esuriet et qui credit in me, non sitiet in eternum Sol. Duplex est fames et duplex sitis.3.219vb} Una defectus ; altera affectus, sive desiderii. Prima malorum est, secunda bonorum. De prima loquitur Dominus in Ioanne ; de secunda loquitur hic. Edere autem Christum, aut bibere, est in eo delectari : In quo qui plus delectatur, plus desiderat delectari ibi simul sunt fames et satietas : et ideo fames sine defectu et satietas sine fastidio. Et hoc est.
marg.| {h} Qui edunt me, adhuc esurient et qui bibunt me, adhuc sitient ] Editur etiam et sacramentaliter in altari, editur spiritualiter fide. Credere enim in ipsum est edere eum. Unde Augustinus Ut quid paras dentem et ventrem ? crede et manducasti. Sic edere et bibere ipsum non satiat ; sed magis famem et sitim excitat. Unde et de hoc verum est : Qui edunt me, adhuc esurient etc. Sequitur.
Numérotation du verset Sir. 24,30 
marg.| {m} Qui audit me ] aure obedientie et intelligentie, que sunt aures cordis.
marg.| {n} Non confundetur ] mala confusione.
marg.| {o} Et qui operantur in me ] id est secundum documenta mea.
marg.| {p} Non peccabunt ] dum sequuntur regulam meam.
Numérotation du verset Sir. 24,30 
de Christo
marg.| {m} Qui audit me ] id est doctrinam meam, obediendo.
marg.| {n} Non confundetur ] mala confusione ; sed coronabitur corona glorie. 3Rg. 10.b. Beati viri tui, beati servi tui, hi qui stant coram te semper et audiunt Sapientiam tuam. Lc. 11.d. Beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.
marg.| {o} Et qui operantur in me ] manente fide, spe et caritate.
marg.| {p} Non peccabunt ] moraliter tales existentes. Unde Ioa. 3.a. Omnis, qui in Deo manet, non peccat. Vel
marg.| {o} Qui operantur in me ] id est propter me.
marg.| {p} Non peccabunt ] sic faciendo.
Numérotation du verset Sir. 24,31 
marg.| {q} Qui elucidant me ] fideliter, faciliter, utiliter exponendo.
marg.| {r} Vitam eternam habebunt ] Dn. 12.b. Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stelle in perpetuas eternitates.
Numérotation du verset Sir. 24,31 
de Christo
marg.| {q} Qui elucidant me ] non se, non Platonem et aperte et distincte predicando, docendo verbo et exemplo.
marg.| {r} Vitam eternam habebunt ] cum quadam excellentia dignitatis. Unde Dn. 12.b. Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stelle in perpetuas eternitates.
Numérotation du verset Sir. 24,32 
marg.| {s} Hec omnia ] que dicta sunt.
marg.| {t} Liber vite ] continet et docet id est sacra Scriptura, que docet bene vivere. { 220ra } Δ Unde Gn. 16.d. dicitur, puteus viventis et videntis.
marg.| {a} Et Testamentum Altissimi ] id est novum Testamentum et vetus continet supple, in quo est ;
marg.| {b} et agnitio veritatis ] quasi dicat : liber vite continens hec omnia, non est littera Testamenti, sed agnitio veritatis.
Numérotation du verset Sir. 24,32 
de Christo
marg.| {s} Hec omnia ] que dicta sunt id est arbores, loca, aromata, flumina, est.
marg.| {t} Liber vite ] id est Christi. De quo Is. 8.a. Sume tibi librum grandem ; et scribe in eo stylo hominis. Et Ps. 128. Et in libro tuo omnes scribentur. Hunc librum elucidat, qui Christum Predicat : hunc librum audit, qui Christum imitatur.
marg.| Vel sic.
marg.| {r} Hec omnia ] continet.
marg.| {s} Liber vite ] id est liber Sacre Scripture.
marg.| Θ {a} Et Testamentum Altissimi] Novum et Vetus.
marg.| {b} Et agnitio veritatis ] Hec tria idem sunt, Liber vite, Testamentum Altissimi, agnitio veritatis. Liber vite, quia vitam promittit eternam facientibus eum. Ez. 20.b. Dedi eis precepta mea et iudicia mea, que faciens homo vivat in eis. Testamentum Altissimi : quia signatum sigillis septem. Apc. 5.a. Et confirmatum morte testatoris. Hbr. 9.e. Ubi Testamentum est, mors necesse est, intercedat testatoris, testamentum enim in mortuis confirmatum est. Agnitio veritatis dicitur, quia sola facit cognoscere veritatem et inter scripturas sola continet veritatem.
Numérotation du verset Sir. 24,33 
marg.| {c} Legem mandavit Moyses in preceptis iustitiarum ] id est legem dedit Moyses, in qua sunt precepta iustitiarum id est iuste vivendi, sibi, Deo et proximo.
marg.| {d} Et hereditatem ] id est terram promissionis.
marg.| {e} Domini Iacob ] id est successoribus, sive filiis Iacob dedit Dominus.
marg.| {f} Et Israel promissiones ] de adventu Christi, de redemptione humani generis, de eterna hereditate habenda.
Numérotation du verset Sir. 24,33 
mystice
marg.| {c} Legem mandavit Moyses in preceptis iustitiam ] id est precepit iuste vivere, peccata cavere, Deo servire, proximum {3. 220rb} diligere. Dt. 33.a. Legem precepit nobis Moyses, hereditatem multitudinis Iac. d. Et hereditatem domni Iacob promisit id est luctantibus.
marg.| {f} Et Israel promissiones ] de adventu Christi, de redemptione generis humani. Is. 28.d. Ecce ego mittam in fundamentis Syon lapidem angularem, probatum, pretiosum in fundamento fundatum. Dt. 18.c. Prophetam de gente tua et fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus, 2Rg. 7.d. Nunc ergo, Domine Deus, tu es Deus et verba tua erunt vera.
Numérotation du verset Sir. 24,34 
marg.| {g} Posuit David puero suo ] id est proposuit, vel promisit.
marg.| {i} Excitare Regem ex ipso fortissimum ] id est Salomonem, vel Christum, qui de semine eius fuit.
marg.| {k} Et in throno honoris ] id est in sede regali.
marg.| {l} Sedentem in sempiternum ] hoc non videtur convenire Salomoni ; et ideo Glossa tantum exponit de Christo. De quo dicitur Is. 9.b. Super solium David et super regnum eius sedebit, ut confirmetur illud et corroboret in Iudicio et iustitia a modo et usque in sempiternum. Sed potest exponi. [In sempiternum id est in toto tempore vite sue quia non fuit amotus a regno, sicut Saul : nec amisit partem regni, sicut filius eius Roboam.
Numérotation du verset Sir. 24,34 
de Christo
marg.| {g} Posuit ] id est proposuit vel promisit.
marg.| {h} David puero suo excitare Regem ex ipso fortissimum et in throno honoris sedentem in sempiternum ] id est Christum. 2Rg. 23.a. Dixit vir, cui constitutum est de Christo Dei Iacob egregius Psaltes Israel. 1Par. 17.b. Cum impleveris dies tuos, ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te quod erit de filiis tuis et stabiliam regnum eius. Ipse edificabit mihi domum et firmabo solium eius in sempiternum. Ps. 131. Iuravit mihi Dominus David veritatem et non frustrabitur eum, de fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
Numérotation du verset Sir. 24,35 
marg.| {m} Qui implet ] etc. quatuor flumina ex uno fonte prodeuntia assimilat Sapientie. Nam sicut illa flumina abundant aquis, gemmis, auro, ligno aloes ; ita Sapientia multa continet pretiosa respondentia illis. Iordanem quintum fluvium comparat Sapientie. Nam per Iordanem Baptismus figuratur, quem Sapientia predicat necessario transeundum ad hoc, ut perveniatur in terram promissionis. Mc. ultimo d. Io. 3.c. Physon interpretatur caterva, vel oris mutatio : quia magnis fluminibus repletur et colorem suum in diversis locis commutat : qui Ganges alio nomine dicitur a Gangaro Rege Indie, quam preterfluit. Et hoc totum Sapientie convenit eleganter. Omnia enim flumina scientiarum ipsi influunt et ad ipsam audiendam ex omni parte mundi catervatim ruunt Clerici. Ipsa mutat os ; quia quod dicit hic historice, exponit allegorice, vel tropologice. Tigris flumen est velocissimum quod secundum Iosephum dicitur diligat quod sonat acutum, vel angustum et vadit contra Assyrios. Et hoc iterum bene convenit Sapientie, quia velociter currit. Hbr. 4.c. Vivus. Mt. 7.b. Quam angusta. Lc. 13.e. Contendite. Iac. 4.b. Deus. Quia velox est acuta et angusta et contra superbos etiam vehitur. Euphrates frugifer, vel fructuosus interpretatur. Hoc iterum Sapientie convenit, quia fructifera est et fructuosa. De cuius fructibus alibi dictum est. Prv. 3.b. Primi et purissimi fructus eius. Geon qui et Nilus dicitur, interpretatur hiatus terre ; vel terreus ; quia turbidus est et circuit Ethiopiam, que interpretatur caligo, vel tenebre. Et hoc iterum convenit Sapientie, que turbida est id est obscura, ubi minatur supplicia eterna. Et circuit peccatores monendo, terrendo, promittendo. Dicit ergo.
Numérotation du verset Sir. 24,35 
de Chrisoto
marg.| {m} Qui implet quasi   Physon sapientiam ] id est mundum sapientia Evangelice predicationis.
marg.| Θ {a} Et sicut tigris in diebus novorum ] seminum.
Numérotation du verset Sir. 24,36 
marg.| {m} Qui implet ] scilicet. Deus de quo locutus est supra
marg.| {n} quasi Physon ] etc. qui decem flumina in se recipit secundum Isidorum. Et tribus modis mutatur in colore : quia alibi clarus, alibi obscurus, alibi turbidus est. In quantitate etiam mutatur : quia alibi magnus, alibi parvus, alibi diffusus est : in sapore id est in sensu. Etiam mutatur in qualitate ; quia alibi frigidus, alibi calidus est. Hoc totum reperies in Sapientia.
marg.| { 220va } Δ {a} Et sicut Tigris in diebus novorum ] seminum. Tunc enim inundat ille fluvius, qui et Tigris appellatur propter velocitatem.
Numérotation du verset Sir. 24,36 
de Christo
marg.| {b} Qui adimplet quasi   Euphrates sensum ] id est sicut Euphrates aquis replet alveum et terram adiacentem infundit et fecundat.
marg.| {c} Qui multiplicat ] Ecclesiam numero credentium, vel doctrinam multiplicitate sensuum.
marg.| {d} quasi Iordanis ] multiplicat aquas suas.
marg.| {e} In tempore messis ] id est in tempore gratie Io. 5.c. Levate oculos vestros et videte regiones, quia albe sunt iam ad messem.
Numérotation du verset Sir. 24,37 
marg.| {b} Qui adimplet quasi   Euphrates sensum ] id est Sapientiam. Sicut Euphrates repletur aquis, sic Sapientia sensu multiplici.
marg.| {c} Qui multiplicat ] sensum, sive Sapientiam.
marg.| {d} quasi Iordanis in tempore messis ] multiplicat aquas suas, tunc enim excrescit Iordanis, ita quod inundat super ripas alvei propter nivium resolutionem, ut dicitur Iosue 3.d. Iordanis autem a duobus fontibus nominatur, Ior et Dan, quibus federatis colligitur et nascitur sub Libano et dividit Arabiam et Iudeam et iuxta Iericho influit mari mortuo. Hieronymus aliter dicit super Reg. 1. quod Dan est viculus in Tribu Dan, iuxta quem oritur Iordanis, unde et nomen habet.
marg.| {f} Qui mittit disciplinam ] verborum et verberum.
marg.| {g} Sicut lucem ] quia eius disciplina tam verborum, quam verberum illuminat bonos.
marg.| {h} Et assistens ] id est in se permanens.
marg.| {l} quasi Geon in die vindemie ] id est sicut Geon in tempore vindemiarum repletur aquis, ita Deus Sapientia replet sensibus et diversis sententiis. Dicitur autem Geon age quod est terra, quia secum trahit limum, propter quem et fecundus est, unde et Nilus dicitur.
Numérotation du verset Sir. 24,37 
de Christo
marg.| marg.| {f} Quia mittit disciplinam ] per Apostolos id est doctrinam duram, scilicet contemnere suavia, diligere molestia, contemnere divitias, diligere paupertatem, fugere honores querere vilitatem. Et tamen. ||
marg.| marg.| {g} Sicut lucem fugantem ] tenebras culpe ; et ignorantie. ||
marg.| marg.| {h} Et assistens ] suis in tribulationibus eorum. ||
marg.| marg.| {l} quasi Geon ] qui et Nilus dicitur. ||
marg.| marg.| {k} In die vindemie ] id est in tempore persecutionis, quando in torculari tribulationis pressi Martyres, in cellaria Domini reponuntur. 1. Lam. 1.f. Torcular calcavit Dominus virgini filie Iuda, Apc. 14.d. Misit Angelus falcem acutam et vindemiavit vineam terre. ||
Numérotation du verset Sir. 24,38 
marg.| {l} Qui perficit primus scire ipsam ] Sapientiam id est qui perfecte scire facit sapientiam. Primus dicit quia liberum 2Cor. 3.b. Non quod sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis, quasi a nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est.
marg.| {m} Et infirmior non investigabit eam ] id est qui infirmum habet ingenium, vel patientia, aut gratia caret, que est sanitas anime. Unde, infra 30.c. Salus anime in sanitate.
Numérotation du verset Sir. 24,38 
de Christo
marg.| {l} Qui perficit primus scire ipsam ] Sapientiam id est Christum id est perfecte primus facit scire : Multi enim ante Christum docuerunt, Moyses, Prophete, sed solus Christus perfecte docuit, quia seipsum personalem demonstravit, quem lex et Prophete obscure predixerant esse venturum.
marg.| {m} Et infirmior ] Ipso Christo id est homo infirmus.
marg.| {n} Non investigabit eam ] Sapientiam id est Christum, ut perfecte comprehendat. Mt. 11.d. Nemo novit filium, nisi Pater.
Numérotation du verset Sir. 24,38 
De Virgine
marg.| {l} Qui perficit primus scire ipsam ] id est Beatam Virginem perfecte scire facit omnia. Primus autem dicit, quia aliqua innotescunt Beate Virg per Angelos. Verbi gratia. Cum orantes dicimus. Ave Maria gratia plena, Angeli nostri offerunt ei preces nostras, ut legitur Tb. 12.c. Sed valde probabile et credibile ; quia prius per filium, qui omnia scit antequam fiant, petitiones nostre innotescant Beate Virginis quam per Angelum. Am. 3.b. Non faciet Dominus verbum, nisi revelaverit servis suis Prophetis. Quid igitur putas de matre sua, que est magna Prophetissa ? Is. 8.a. Accessi ad Prophetissam et concepit et peperit filium.
marg.| {m} Et infirmior ] id est infirmus mente.
marg.| {n} Non investigabit eam ] id est gratiam et gloriam.
Numérotation du verset Sir. 24,39 
marg.| {o} A mari enim abundabit cogitatio eius et consilium illius in abysso magna ] id est profundior Δ { 221ra } est Sapientia ad investigandum quam mare.
Numérotation du verset Sir. 24,39 
de Christo
marg.| {o} A mari enim abundabit cogitatio eius ] id est sicut impossibile est menti humane cogitare guttas maris, vel bibere totum mare ; sic impossibile est et longe amplius intellectu capere magnalia Dei, Iob. 36.d. Ecce Deus magnus { 220vb } vincens scientiam nostram, numerus annorum eius inestimabilis. Eccl. 8.d. Intellexi quod omnium operum Dei nulla possit homo invenire rationem eorum, que fiunt sub Sole : et quanto plus laboraverit ad querendum, tanto minus inveniet. Is. 55.c. sicut exaltati sunt celi a terra ; ita exaltate sunt cogitationes mee a cogitationibus vestris etc.
marg.| Θ {a} Et consilium illius in abysso magna ] Sacre Scripture. Unde Ps. 35. Iudicia tua abyssus multa Rm. 11.d. Quis cognovit sensum Domini, aut quis Consiliarius eius fuit ?
Numérotation du verset Sir. 24,39 
De Virgine
marg.| {o} A mari enim ] id est plus quam mare.
marg.| {p} Abundabit cogitatio eius ] quam cogitat de pace et salute nostra. infra 50.a. In diebus ipsius emanaverunt putei aquarum : et quasi mare adimpleti sunt supra modum. Vel cogitatio eius id est de ea, maior enim et melior est et excelsior quam cogitationes. Quis enim sufficiat cogitare profunditatem humilitatis eius, ut mater Dei salutatur ab Angelo et respondet. Ecce ancilla Domini. Lc. 1. Quis estimare valeat immensitatem pietatis eius ? filium crucifigi videt, nec reclamat nec revocat, sciens per mortem filii salutem generis humani operatam. Quis comprehendere possit excellentiam caritatis ? A filio increpatur. Quid mihi et tibi est, mulier ? Et tamen defectum vini miserans consuluit ministris. Quecumque dixerit vobis, facite, Io. 2.a.
marg.| Λ Unde sequitur hic. {a} Et consilium illius in abysso magna ] id est profundum est et de profundo caritatis proveniens consilium eius. Ier. 23.d. In novissimis diebus intelligetis consilium meum quod modo despicitis, sicut dicitur Prv. 1.e. Despexistis omne consilium meum.
Numérotation du verset Sir. 24,40 
marg.| {b} Ego Sapientia effudi flumina ] doctrinarum, quibus fecundatur et potatur tota Ecclesia.
marg.| {d} Ego quasi trames aque immense defluo ] per universum orbem.
Numérotation du verset Sir. 24,40 
de Christo
marg.| marg.| {b} Ego Sapientia effudi flumina ] Evangelice predicationis per universum mundum. Sicut enim de uno fonte procedunt quatuor flumina Paradisi ; sic a Christo quatuor Evangelia, que totam Ecclesiam infundunt et fecundat.
marg.| marg.|Et notatur hic largitas Sapientie, sive Christi, qui dicit se non tantum dedisse aquas doctrine, sed effudisse. Et non guttas sed integra flumina. Ez. 32.c. Purissimas reddam aquas eorum et flumina eorum quasi oleum adducam, ait Dominus Deus Is. 48.d. Utinam attendisses ad mandata mea : facta fuisset, quasi flumen pax tua et iustitia tua, sicut gurgites maris. Item Is. ultimo d. Ecce declinabo super, eam, quasi fluvium pacis et quasi torrentem inundantem gloriam Gentium, quam sugetis.||
Numérotation du verset Sir. 24,40 
de Virgine
marg.| {b} Ego Sapientia ] id est per Sapientiam.
marg.| {c} Effudi flumina ] gratiarum in terra Ecclesie.
Numérotation du verset Sir. 24,41 
marg.| {f} Ego quasi fluvius Dorix ] qui et Araxes dicitur, a rapacitate sua sic dictus. Unde cum Alexander transgressurus super eum pontem fabricasset, statim inundando evertit. Interpretatur autem Dorix medicamentum generationis quod et Sapientie convenit, que omni generationi medicamenta salutis ostendit.
marg.| {g} Et sicut aque ductus exivi de Paradiso ] id est a Christo, vel a Deo sup. 1.a. Omnis sapientia a Domino Deo est.
Numérotation du verset Sir. 24,41 
de Christo
marg.| marg.| {b} Ego quasi trames aque immense defluo, vel   de fluvio ] in corda humilium, qui nullum obicem opponunt. Is. 41.d. Egeni et pauperes querunt aquas et non sunt, lingua eorum siti aruit : ego Dominus exaudiam eos, aperiam in supremis collibus flumina et in medio camporum fontes.||
marg.| marg.| {f} Ego quasi fluvius Dorix ] id est abundans medicina omnium. Dorix enim interpretatur medicamentum generationis. infra 43.c. Medicina omnium in festinatione nebule.||
marg.| marg.| {g} Et sicut aqueductus exivi de Paradiso ] id est a sinu Patris. Io. 16.f. Exivi a Patre et veni in mundum. Ps. 18. A summo celo egressio eius.||
Numérotation du verset Sir. 24,41 
de Virgine
marg.| {d} Ego quasi trames aque immense ] venientis.
marg.| {e} De fluvio ] dulci, non de mari amaro, quasi dicat : ego sum recta via, per quam aque gratie fluunt in Ecclesiam.
marg.| {f} Ego quasi   fluvius Dorix ] quod interpretatur medicamentum generationis. Eva enim percussit et vulneravit genus humanum et Beata Virgo sanavit, infra 43.c. Medicina omnium in festinatione nebule.
marg.| {g} Et sicut aqueductus exivi de Paradiso ] id est ab Ecclesia militante per mortem corporis directa in celum, illuc ducens aquas miseriarum et tribulationum totius generis humani ipsas filio exponendo et pro ipsis orando. Vel [exivi de Paradiso id est a Christo per creationem et recreationem, aquas Deitatis humano generi afferens. Comparatur autem Beata Virgo aqueductui, quia longa id est longanimis fide et patientia, quia integra, per omnimodam castitatem, quia occulta per sollicitudinem, quia fusilis per pietatem, quia vehit aquas nostras ad Deum et aquas Dei ad nos, ut diximus. Per istum aqueductum tantum influunt aque gratiarum in civitatem Ecclesie, quam Diabolus incidere conatur, cum auxilium Beate Virginis nobis auferre conatur Iudit. 7.b. Porro Holofernes dum circuit per gyrum, reperit quod fons, qui influebat, aque ductum illorum a parte Australi extra civitatem dirigeret et incidi precepit aqueductum illorum quod fit precipue, quando contra munditiam peccamus.
Numérotation du verset Sir. 24,42 
marg.| {h} Dixi : rigabo hortum plantationum ] id est Ecclesiam, quam plantavit Dominus.
marg.| {k} Et inebriabo partus mei fructum ] id est bona opera, que parit Sapientia per doctrinam.
Numérotation du verset Sir. 24,42 
de Virgine
marg.| {h} Dixi, rigabo ] rore celecti.
marg.| {i} Hortum plantationum ] id est mentes novitiorum, vel omnium Religiosorum.
marg.| {k} Et inebriabo ] vino letitie spiritualis.
marg.| {l} Partus mei fructum ] id est filios id est imitatores filii mei in humilitate, in mansuetudine, in caritate. Ct. 8.a, Dabo tibi poculum ex vino condito et musium malorum granatorum meorum. Ier. 31.c. Consolabor eos et letificabo a dolore suo et inebriabo animas Sacerdotum pinguedine.
Numérotation du verset Sir. 24,42 
de Christo
marg.| {h} Dixi rigabo hortum plantationum ] id est Ecclesiam, quam ipse Dominus plantavit doctrina sua et rigavit sanguine proprio, pastinavit predicatione Apostolorum. Item rigavit sanguine Martyrum et putavit doctrina et eruditione Sanctorum et circumsepsit custodia Angelorum. Is. 5.a. Vinea facta est Dilecto meo, in cornu silio olei et sepivit illam et lapides elegit ex ea Gn. 2.b. Plantaverat Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem, quem formaverat.
marg.| {k} Et inebriabo partus mei fructum ] id est fideles pinguedine caritatis. Specialiter autem Clericos et Prelatos, quos Ecclesia peperit Christo, Ier. 31.c. Inebriabo animas Sacerdotum pinguedine et populus meus bonis meis adimplebitur. Ct. 5. Comedite, amici et bibite : et inebriamini carissimi.
marg.| {m} Et ecce factus est mihi trames abundans ] id est via recta per universum orbem, non modica ; sed copiosa et abundans multitudine conversorum Is. 33.d. Locus fluviorum rivi latissimi et patentes. Is. 60.a. Leva in circuitu { 221rb } oculos tuos ; et vide omnes isti congregati venerunt tibi etc.
Numérotation du verset Sir. 24,43 
marg.| {m} Et ecce factus est mihi trames abundans ] id est abundans cursus doctrine. Trames enim est, ubi cursus aque magis abundat.
marg.| {n} Et fluvius meus ] id est doctrina mea.
marg.| {o} Propinquabit ad mare ] inferni, vel penitentie : quia illum minatur, hanc hortatur.
Numérotation du verset Sir. 24,43 
de Christo
marg.| {n} Et fluvius meus ] id est predicatio mea, vel fides, vel caritas.
marg.| {o} Propinquavit ad mare ] id est Gentilitatem, vel peccatores, non ut amaresceret, sed ut maris saporem mutaret. Ezec. 47.d. Aque iste intrabunt mare et exibunt et sanabuntur aque. Mt. 9.b. Non veni vocare iustos, sed peccatores.
Numérotation du verset Sir. 24,43 
de Virgine
marg.| {m} Et ecce factus est mihi trames abundans ] id est via recta plena hominibus, qui ad litteram in solemnitatibus et in miraculis Beate Virginis, vel eius meritis et orationibus recto tramite vadunt ad eam in celum.
marg.| Vel trames Virginis est claustrum Cisterciensium abundans omnibus victualibus et viris religiosis et armis spiritualibus.
marg.| {n} Et fluvius meus ] id est populus ad me fluens.
marg.| {o} Propinquavit ad mare ] penitentie. Eccl. 1.b. Omnia flumina intrant in mare.
Numérotation du verset Sir. 24,44 
marg.| {p} Quoniam doctrinam quasi   antelucanum illumino omnibus ] id est luminosam doctrinam omnibus prebeo, que fugat tenebras, sicut antelucanum id est Aurora.
marg.| {t} Et enarrabo illam usque in longinquum ] id est usque ad finem { 221va } Δ mundi, quia numquam cessabit doctrina Sapientie.
Numérotation du verset Sir. 24,44 
de Christo
marg.| {p} Quoniam doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus ] id est modicum per fidem in futuro erit clara meridies. Unde Is. 58.c. Erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius orietur. Et postea sequiturc « Orietur in tenebris lux tua et tenebre tue erunt sicut meridies ». Antelucanum est quarta vigilia noctis precedens diem. Prima vigilia intempestum : secunda conticinium, tertia gallicinium : quarta antelucanum, finis est noctis et initium diei, Mt. 14.c. Quarta vigilia noctis venit ad eos Iesus ambulans super mare.
c Is. 58, 10.
marg.| {t} Et enarrabo illam usque in longinquum ] id est longo tempore, vel in omni terra. Is. 60.a. Filii tui de longeΘ venient et filie tueΘ venient et filie tue de latere surgent Ez. 12.g. In tempora longa iste prophetat.
Numérotation du verset Sir. 24,44 
de Virgine
marg.| {p} Quoniam doctrinam ] morum et fidei.
marg.| {q} quasi antelucanum ] quod pellit tenebras.
marg.| {r} Illumino ] orationibus et predicationibus meis.
marg.| {s} Omnibus ] qui appropinquant ad mare. Ad litus enim iuxta mare citius apparet aurora, quam existentibus inter montes superbie et opulentie. Sap. 16.d. Oportet prevenire Solem ad benedictionem tuam et ad ortum lucis te adorare.
marg.| {t} Et enarrabo ] etc. tam temporis, quam locorum : quia usque ad finem seculi et in omnes partes mundi doctrina Beate Virginis enarratur, sed non omnes obediunt. Is. 53.a. Quis credidit auditui nostro. Supra eodem b. Usque ad futurum Λ seculum non desinam.
Numérotation du verset Sir. 24,45 
marg.| {a} Penetrabo omnes inferiores partes terre ] id est usque ad extrema mundi id est usque ad infimos peccatores. Penetrabo, dicit, quia vivus est sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti. Hbr. 4.c.
marg.| {c} Et inspiciam omnes dormientes ] in deliciis et in delictis suis.
marg.| {d} Et illuminabo omnes sperantes in Domino ] quia tales recipiunt lumen doctrine. Multi vero occludunt ei fenestras suas et expellunt a se.
Numérotation du verset Sir. 24,45 
de Christo
marg.| {a} Penetrabo omnes inferiores partes terre ] id est corda carnalium perscrutabor, Hbr. 4.c. vivus est sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti. Vel Penetrabo omnes inferiores partes terre, in descensu ad inferos. Iob. 38.b. Numquid aperte tibi sunt porte mortis, ostia tenebrosa vidisti ?
marg.| {c} Et inspiciam omnes dormientes ] in morte, vel in peccato. 1Rg. 23.d. Etiam si in terram se obstruxerit, perscrutabor eum.
marg.| {d} Et illuminabo ] luce fidei et doctrine.
marg.| {e} Omnes sperantes in Domino ] Eph. 5.d. Surge, qui dormis et exurge a mortuis ; et illuminabit te Christus.
Numérotation du verset Sir. 24,45 
de Virgine
marg.| {a} Penetrabo ] radiis luminis, vel gladio compunctionis.
marg.| {b} Omnes inferiores partes ] id est corda peccatorum. ad litteram enim tria sunt loca in mundo, que infima, sive inferiora dicuntur id est cloaca, Infernus, medium sive centrum terre. Cloaca est cor avari id est receptaculum omnium stercorum eorum et sordium immundorum id est temporalium divitiarum, que Phil. 3.b. stercora dicuntur ab Apostolo. Ez. 31.f. Consolata sunt in terra infima id est in cloaca, omnia ligna voluptatis id est avari, avidi, qui delectantur odore stercorum. Infernus est cor invidi, vel ambitiosi, plenum omni genere tormentorum. Prv. 27.c. Infernus et perditio numquam replentur. Centrum terre quod maxime distat a celo, est cor superbi. De quo Is. 14.e. Proiectus es de sepulchro tuo quasi stirps inutilis, sicut pollutus et obvolutus cum his, qui interfecti sunt gladio et descenderunt in profundum laci. Hec omnia penetrat Beata Virgo radio luminis, vel gladio compunctionis, quam eis impetrat aliquando.
marg.| {c} Et inspiciam omnes dormientes ] somno contemplationis, eos promovendo, vel somno mortis, qui in purgatorio sunt et qui in celo et qui in inferno, illos adiuvando, istis congratulando. Item dormientes somno pigritie ad temporalia. Eph. 5.d. Surge, qui dormis et exurge a mortuis.
marg.| {d} Et illuminabo omnes sperantes in Domino ] non in auro, in quo confidunt homines. Bar. 3.b. Non in lumine. Ier. 17.b. Benedictus vir, qui confidit in Domino et erit Dominus fiduciam eius
Numérotation du verset Sir. 24,46 
marg.| {f} Adhuc doctrinam quasi   prophetiam effundam ] id est certam et evidentem Prophetiam : Prophetia enim interpretatur videns.
marg.| {g} Et relinquam illam querentibus Sapientiam ] quasi hereditatem.
marg.| {i} Et non desinam ] effundere illam doctrinam.
marg.| {k} In progenies illorum usque in evum sanctum ] id est usque in seculum futurum.
Numérotation du verset Sir. 24,46 
de Christo
marg.| {f} Adhuc doctrinam quasi Prophetiam effundam ] id est abundanter, vel extra sensum litteralem fundam. Doctrina quasi Prophetia est, quando obscura est, vel parabolica Prophete enim in figuris et in parabolis fere omnia locuti sunt ; Sicut et Dominus locutus est in parabolis Mt. 13.e. Sine parabolis non loquebatur eis, ut adimpleretur quod dictum est per Prophetam. Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi. Vel ad litteram quasi Prophetiam doctrinam effudit Dominus : quia post ascensionem eius multi prophetaverunt, ut Ioannes in Apc. Et filia Philippi. Act. 21.b. De quibus dicitur Ioel. 2.g. Erit post hec, effundam de spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filie vestre.
marg.| {g} Et relinquam illam ] in scriptis.
marg.| {h} Querentibus Sapientiam ] creatam et increatam.
marg.| {i} Et non desinam in progenies illorum ] ut arbor fructum facere et ut flumen fluere aquam gratie et doctrine.
marg.| {l} Usque in evum sanctum ] id est usque in aliud seculum, quando omnes erunt docibiles Dei. Nec indigebunt doctrina Lc. 1.e. misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum. Apc. 12.a. Ostendit mihi fluvium aque vive splendidum tamquam crystallum procedentem de sede Dei.
Numérotation du verset Sir. 24,46 
de Virgine
marg.| {f} Adhuc doctrina quasi Prophetiam effundam ] per Predicatores et Doctores id est certe et fine falsitate, ut Prophete, vel per se effundit Beata Virgo doctrinam quasi Prophetiam, quando nobis impetrat notitiam futurorum.
marg.| {g} Et relinquam illam querentibus Sapientiam ] id est Christum, vel notitiam de divinis.
marg.| {l} Et non desinam ] effundere doctrinam.
marg.| {k} In progenies illorum ] id est sperantium in Domino.
marg.| {l} Usque in evum sanctum ] id est usque perveniant in eternam gloriam, ubi non indigebunt doctrina, quia facie ad faciem videbunt omnia in ipso speculo divine Sapientie.
Numérotation du verset Sir. 24,47 
marg.| {m} Videte quoniam non solum mihi laboravi, sed omnibus exquirentibus veritatem ] vite, doctrine, iustitie, Verba sunt Auctoris infra 23.c. Respicite, quoniam non solum mihi laboravi ; sed omnibus exquirentibus disciplinam. Sic omnis Christianus non sibi, sed omnibus debet laborare, scribendo, docendo, militando, etiam inimicis subveniendo, Neque enim oculus tuus sibi soli videt, sed omnibus membris : auris non sibi soli audit, sed toti corpori. Tu ergo fac simile.
Numérotation du verset Sir. 24,47 
de Christo
marg.| {m} Videte quoniam non solum mihi laboravi ] in mundo ; sed omnibus exquirentibus veritatem vite, iustitie et doctrine. Hec est vox Christi in die Iudicii et est conclusio huius capituli : quia nemo debet sibi soli laborare, neque etiam vivere 1Cor. 10. Ego per omnia omnibus placeo, non querens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant.
marg.| Item nota. Christus exivit de Paradiso, per incarnationem, rigavit hortum, tradens Baptismum, inebriavit, miracula faciendo, factus est trames, in predicando, propinquavit ad mare, patiendo, moriendo, doctrinam quasi antelucanum illuminavit, resurgendo, enarravit in longinquum, Apostolos mittendo { 221vb } , penetravit inferiora terre, ad inferos descendendo, illuminavit sperantes, ascendendo, effudit doctrinam ut prophetiam, in Pentecoste Spiritum sanctum mittendo.
Numérotation du verset Sir. 24,47 
de Virgine
marg.| {m} Videte ] In Scripturis, in exemplis, in miraculis meis.
marg.| {n} Quoniam non solum mihi laboravi ] sed toti Ecclesie. Talis enim est labor caritatis. 1Cor. 13.b. Caritas non querit, que sua sunt. Item dicitur, infra 33.c.
marg.| {o} Sed omnibus exquirentibus veritatem ] vite, doctrine, iustitie, non vanitatem, non voluptatem, non dignitatem. Vel veritatem id est Christum. Io. 14.a. Ego sum via, veritas et Vita. 1Cor. 10.f. Nemo quod suum est querat.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_24)

Notes :