Capitulum 31

Numérotation du verset Sir. 31,1 

Vigilia honestatis
tabefacit carnes
et cogitatus illius
auferet somnum
Numérotation du verset Sir. 31,2 

cogitatus presentie avertit sensum
et infirmitas
gravis sobriam
facit animam
Numérotation du verset Sir. 31,3 

laboravit dives
in congregatione substantie
et in requie sua replebitur bonorum suorum
Numérotation du verset Sir. 31,4 

Laboravit
Pauper
in diminutione victus et in fine
inops fit
Numérotation du verset Sir. 31,5 

qui aurum diligit
non iustificabitur et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea
Numérotation du verset Sir. 31,6 

multi dati sunt in auri casus
et facta est in facie ipsius perditio illorum
Numérotation du verset Sir. 31,7 

lignum offensionis est aurum sacrificantium ve
illis qui sectantur illud et omnis imprudens deperiet in illo
Numérotation du verset Sir. 31,8 

beatus dives qui inventus est sine macula
et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia
et thesauris
Numérotation du verset Sir. 31,9 

quis est hic et laudabimus eum fecit enim mirabilia in vita sua
Numérotation du verset Sir. 31,10 

quis probatus est in illo
et perfectus est et erit illi in gloria eterna
qui potuit transgredi
et non est transgressus
et facere mala et non fecit
Numérotation du verset Sir. 31,11 

ideo stabilita sunt bona illius in Deo
et eleemosynas illius enarrabit
ecclesia sanctorum
Numérotation du verset Sir. 31,12 

DE CONTINENTIA Supra mensam magnam sedisti non aperias super illam faucem tuam prior
Numérotation du verset Sir. 31,13 

non dicas simulata sunt que super illa sunt
Numérotation du verset Sir. 31,14 

memento quoniam malum oculus nequa
Numérotation du verset Sir. 31,15 

nequius oculo quid creatum est ideo ab omni facie sua lacrimabitur
cum viderit
Numérotation du verset Sir. 31,16 

ne extendas manum tuam prior et invidia
contaminatus obrubescas
Numérotation du verset Sir. 31,17 

nec comprimaris in convivio
in vino1
1 in vino] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 31,18 

intellige proximi tui ex te ipso
Numérotation du verset Sir. 31,19 

utere quasi homo frugi que tibi apponuntur et non cum manducas multum odio habearis
Numérotation du verset Sir. 31,20 

cessa prior causa discipline et noli nimius esse ne forte offendas
Numérotation du verset Sir. 31,21 

et si in medio multorum sedisti prior illis non extendas manum tuam nec prior poscas bibere
Numérotation du verset Sir. 31,22 

quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum et in dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem
Numérotation du verset Sir. 31,23 

vigilia et cholera et tortura viro infrunito
Numérotation du verset Sir. 31,24 

somnus sanitatis in homine parco dormiet usque in mane et anima illius cum ipso delectabitur
Numérotation du verset Sir. 31,25 

et si coactus fueris in edendo multum surge e medio et vome et refrigerabit te et non adduces corpori tuo infirmitates
Numérotation du verset Sir. 31,26 

audi me fili et ne spernas me et in novissimo invenies mea verba
Numérotation du verset Sir. 31,27 

in omnibus operibus tuis esto velox et omnis infirmitas non occurret tibi
Numérotation du verset Sir. 31,28 

splendidum in panibus benedicent labia multorum et testimonium veritatis illius fidele
Numérotation du verset Sir. 31,29 

in nequissimo pane murmurabit civitas
et testimonium nequitie illius verum est
Numérotation du verset Sir. 31,30 

diligentes in vino noli provocare
multos enim exterminavit vinum
Numérotation du verset Sir. 31,31 

ignis probat ferrum durum sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum
Numérotation du verset Sir. 31,32 

equavit in vita vinum hominibus si bibas illud moderate eris sobrius
Numérotation du verset Sir. 31,33 

que est vita que minuitur vino
Numérotation du verset Sir. 31,34 

quid defraudat vitam mors
Numérotation du verset Sir. 31,35 

Vinum
in iocunditate creatum est non in ebrietate ab initio
Numérotation du verset Sir. 31,36 

exultatio anime et cordis vinum moderate potatum
Numérotation du verset Sir. 31,37 

sanitas est et corpori et anime
Numérotation du verset Sir. 31,38 

vinum multum potatum irritationem et iram et ruinas multas facit
Numérotation du verset Sir. 31,39 

amaritudo anime vinum multum potatum
Numérotation du verset Sir. 31,40 

ebrietatis animositas imprudentis offensio minorans virtutem et faciens vulnera
Numérotation du verset Sir. 31,41 

in convivio vini non arguas proximum
et non despicias eum in iocunditate illius
Numérotation du verset Sir. 31,42 

verba improperii non dicas illi et non premas illum in repetendo

Capitulum 31

Numérotation du verset Sir. 31,1 
marg.| Vigilia honestatis ] etc. Hoc capitulum dividitur in tres partes. In prima agit de sobrietate anime, quam tria operantur, honesta vigilia, infirmitas corporis, labor sanctus. In secunda agit de malo et bono divite, ibi : Qui aurum diligit etc. In tertia de sobrietate, cibi et potus, ibi : Supra mensam magnam etc. Dicit ergo.
marg.| {k} Vigilia honestatis ] circa rem honestam.
marg.| {l} Tabefaciet carnes ] id est consumet carnales voluptates et carnalia desideria, Iob. 19.c. Pelli mee consumptis carnibus adhesit os meum. Est autem vigilia studentium, Mc. 13.d. Vigilate, videte et orate. Vigilate in cella, videte in libris, orate in Ecclesiam. Item est vigilia laborantium, infra 38.c. Omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit, cor suum dabit in similitudinem picture et vigilia sua perficiet opus suum. Item vigilia contemplantium 1Pt. 4.b. Estote prudentes, sobrii et vigilate in orationibus. Hac triplici vigilia vigilabant Pastores, de quibus dicitur, Lc. 2.b. Erant Pastores in regione eadem, vigilantes et custodientes vigilias noctis super gregem suum et ecce Angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos.
marg.| {m} Et cogitatus illius ] id est de illa vigilia scilicet honestatis.
marg.| {n} Auferet somnum ] pigritie, vel negligentie et etiam culpe.
marg.| {o} Cogitatus prescientie ] id est predestinationis et reprobationis.
marg.| {p} Avertit sensum ] id est cogitationem et appetitum ab omni concupiscentia mala, hoc est, qui cogitat premia bonorum et supplicia malorum, nesciens an sit predestinatus, vel reprobatus, abstinet a peccatis.
marg.| Vel sic.
marg.| {o} Cogitatus prescientie ] Dei id est quod Deus scit et videt omnia, etiam antequam fiant.
marg.| {p} Avertit sensum ]  a m alo, Boethius : Magna nobis indicta est necessitas bene agendi, quia omnia agimus ante oculos Iudicis cuncta cernentis, Prv. 15.a. Oculi Domini in omni loco contemplantur bonos et malos.
marg.| {q} Et infirmitas gravis ] corporis.
marg.| {r} Sobriam facit animam ] id est que prius fuit ebria vino Babylonis, reducit ad sobrietatem, 2Cor. 12.c. Virtus in infirmitate perficitur, Ps. 15. Multiplicate sunt infirmitates eorum postea acceleraverunt. sup. 11.d. Malitiam unius hore oblivionem facit luxurie maxime, Eccles. 10.a. Curatio {3. 231va} cessare faciet peccata maxima.
marg.| {a} Laboravit dives ] virtutibus, cui satis est quod habet.
marg.| {b} In congregatione substantie ] substantialis id est bonorum operum, vel premii eterni. Iuxta illud Ps. 38. Et substantia mea apud te est.
marg.| {c} Et in requie sua ] id est quam bene vivendo comparavit.
marg.| {d} Replebitur bonis ] id est premio bonorum operum quod nunc semiplene habetur per spem ; sed tunc plene habebitur per speciem : quia cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. 1Cor. 14.c.
marg.| {e} Laboravit pauper ] scientia, vel virtute.
marg.| {f} In diminutione victus ] propter diminutionem victus, vel in consumptione sui victus, ut filius prodigus, qui substantiam suam vivendo luxuriose consumpsit : et postea laboravit fame, custodiendo porcos alienos. Lc. 15.c.
marg.| {g} Et in fine inops fit ] id est sine ope, vel sine opibus spiritualibus ; quia post hanc vitam, nec habebit opes virtutum nec opem Sanctorum.
marg.| {h} Qui aurum ] materiale id est divitias temporales.
marg.| {i} Diligit ] avare.
marg.| {k} Non iustificabitur ] id est inter Iustos non computabitur, vel non fiet de iniusto iustus. Vix enim invenitur, qui male acquisita velit restituere. Eccl. 5.b. Qui amat divitias, fructum non capiet ex eis.
marg.| {l} Et qui insequitur consumptionem ] id est luxuriam et ebrietatem, vel huiusmodi peccata, que corpus et substantiam consumunt.
marg.| {m} Replebitur ex ea ] id est pena debita ei Ps. 103. De fructu operum suorum satiabitur terra id est anima terrena.
marg.| {n} Multi dati sunt in auri casus ] id est multi ceciderunt in peccatum, vel in infernum propter aurum.
marg.| {o} Et facta est in specie ipsius ] id est in imagine de ipso fabricata.
marg.| {p} Perditio illorum ] tam temporalis, quam eterna, sup. 8.a. Multos perdidit aurum et argentum. Crasso dixerunt Parthi. Aurum sitisti : aurum bibe. 1. Machab. 6. legitur de Antiocho quod perambulabat superiores partes Syrie, ut pecuniam congregaret : et male mortuus est. Et Heliodorus egregie verberatus usque ad mortem : quia templi erarium spoliabat. 2. Machab. 3.e. Et 1Tim. 6.b. Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum Diaboli,
marg.| {q} Lignum offensionis ] id est idolum, in quo offendunt idololatre.
marg.| {r} Est aurum sacrificantium ] id est avarorum, qui animas suas sacrificant Diabolo. Dicitur autem aurum avarorum idolum, quia avari illud quasi Deum colunt et amant. Unde Eph. 5.b. Avaritia quod est idolorum servitus. Vel [aurum sacrificantium id est divitie Sacerdotum, sunt lignum offensionis, quia in eo multi offendunt, sicut Adam et Eva in ligno vetito offenderunt. Os. 4.c. Populus meus in ligno suo interrogavit, quasi dicat : de auro quesivit, non de animarum salute.
marg.| {s} Ve illis, qui sectantur illud ] mente et corpore discurrendo post illud. Hab. 2. Ve qui congregat avaritiam malam domui sue.
marg.| {t} Et omnis imprudens ] qui nescit discernere inter veras et falsas divitias. Vel imprudens id est improvidens sibi in futurum.
marg.| {u} Deperiet in illo ] id est in amore.
marg.| {x} Beatus ] est, dives, virtutibus et bonis operibus, vel etiam substantia rerum.
marg.| {y} Qui inventus est ] in morte, vel in vita.
marg.| {z} Sine macula ] mortalis peccati, ut Iob, Abraham. Sed nunc pauci, vel nulli tales id est divites, sine macula, sup. 11.b. Si fueris dives, non eris immunis a peccato. Mt. 19.c. Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum celorum. Difficile est habere divitias et non amare et virtuosum. Et ideo dicit. Beatus est dives, qui inventus est sine macula mortalis peccati.
marg.| {a} Et qui post aurum non abiit ] mente, vel corpore, ut avari, qui ubique terrarum, imo et sub terra sequuntur aurum. Mt. 6.c. Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum, sup. 11.b. Si secutus fueris, non apprehendes : et non effugies, si pre cucurreris.
marg.| {b} Nec speravit in pecunia ] seculari, vel temporali.
marg.| {3. 231vb} {c} Et thesauris ] pecunie vel scientie, vel possessionum, vel librorum. Prv. 11.d. Qui confidit in divitiis suis, corruet. Is. 30.b. Portantes super humeros iumentorum divitias suas, super gibbum camelorum thesauros suos ad populum, qui prodesse non poterit. Iob. 31.c. Si putavi aurum robur meum et obrizo dixi, fiducia mea.
marg.| {d} Quis est hic et laudabimus eum ] id est dignum laude nuntiabimus.
marg.| {e} Fecit enim mirabilia in vita sua ] quia mundi pompam vicit, maligni astutiam cavit, appetitus proprii concupiscentiam superavit. Unde Rabanus Vere martyrii genus est voluntaria paupertas. Quid enim mirabilius, aut quod martyrium gravius, quam inter epulas esurire, inter vestes algere, paupertate premi inter divitias, quas ostendit mundus, quas offert malignus, quas desiderat noster appetitus ? Mirabile est ignem tangere et non uri : spinas colligere et non pungi : lapides supportare et non ledi : Et divitie ignis sunt et spine et lapides.
marg.| {f} Qui ] vel quis probatus est in illo, auro, vel Deo et perfectus inventus est ? Raritatem notat hic quis, sicut Ps. 33. Quis est homo, qui vult vitam : diligit dies videre bonos ? Probatur autem quis in auro, quando ad tactum eius non maculatur, nec ad visum sollicitatur ad appetendum ; sic ille probatus est et perfectus, qui nec habendum concupiscit, nec habitum male retinet, aut dispensat. Rarus est talis. Lc. 12.e. Quis, putas, est fidelis dispensator et prudens, 1Cor. 4.a. Iam queritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur.
marg.| {g} Et erit illi gloria eterna ] quia contempsit hic gloriam mundi.
marg.| {h} Qui potuit transgredi ] preceptum Dei per liberum arbitrium sibi datum.
marg.| {i} Et non est transgressus ] non timore, sed amore.
marg.| {k} Et facere mala ] impune quoad mundum.
marg.| {l} Et non fecit ] sicut David, qui potuit percutere persecutorem suum Saul et noluit. 1Rg. 24.b.
marg.| {m} Ideo stabilita sunt ] id est confirmata.
marg.| {n} Bona illius ] id est opera et virtutes.
marg.| {o} In Domino ] quasi in fundamento firmo. Eph. 2.d. In quo omnis edificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino.
marg.| {p} Et eleemosynas illius ] corporales et spirituales.
marg.| {q} Enarrabit omnis Ecclesia Sanctorum ] sicut modo narrat de B. Martino quod divisit pallium suum pauperi. Et de B. Nicolao quod puellarum stuprum compescuit auro suo. Hoc tamen solet exponi a Magistris de Christo secundum regulam Ticonii.
marg.| {h} Qui potuit transgredi ] in membris suis.
marg.| {i} Et non est transgressus ] in se capite.
marg.| {k} Et facere mala ] in membris suis.
marg.| {l} Et non fecit ] in se. Sed valde improprius modus loquendi. Non enim concedendum est quod Christus peccat in illo. Sequitur.
marg.| {r} Supra mensam magnam sedisti ] ad epulandum.
marg.| {s} Non aperias super illam faucem tuam prior ] ad loquendum, vel ad manducandum. Mensa magna dicitur, ubi magna fercula parata sunt, vel ubi magni convive sunt, vel ubi magnus Dominus est mense, sicut mensa Regis. Est autem triplex mensa, de qua potest hoc exponi, mensa nature, mensa Scripture, mensa Eucharistie. Prima magna, secunda maior, tertia maxima. Et tertia mensa est glorie, de qua dicitur. Luce 14.d. Beatus, qui manducabit panem in regno
marg.| Δ Dei. De hoc dicitur
Numérotation du verset Sir. 31,mystice 
marg.| . Mensa magna, sacra Scriptura. Is. 21.b. Pone mensam, contemplare in specula.
marg.| {r} Supra mensam magnam sedisti ] ut audias, vel doceas.
marg.| {s} Non aperias super illam faucem tuam prior ] id est antequam didiceris, ne doceas : ne prius sis canalis, quam concha. supra 11.a. Priusquam audias, ne respondeas verbum : et in medio seniorum ne adiicias
marg.| Θ loqui,
marg.| {3. 232ra} Δ Dei. De hoc dicitur Prover. 23.a. Quando sederis, ut comedas coram Principe, diligenter attende, que sunt posita ante faciem tuam : et statue cultrum in gutture tuo.
marg.| {a} Non dicas si multa sunt ] una dictio id est simulata, sive ficta.
marg.| {b} Que super illam sunt ] quasi dicat : non dicas simulatione largitatis apponi, vel parari, que ponuntur in mensa. Vel due dictiones.
marg.| {a} Non dicas, si multa sunt ] fercula.
marg.| {b} Que super illam sunt ] quod superflua sunt. Multi enim sunt, qui quelibet multa, dicunt superflua : Sicut Discipuli, de quibus dicitur, Mt. 26.a. Cum esset Iesus in domo Simonis leprosi accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis : Videntes autem Discipuli indignati sunt, dicentes : Ut quid perditio hec ?
marg.| {c} Memento, quoniam malus est oculus nequam ] id est oculus invidi, supra 14.b.
marg.| Nequam est oculus invidi, quia corpus totum tenebrosum facit. Lc. 11.e. Si oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. Oculus intentio, corpus congeries operum.
marg.| Oculus Doctor, vel Predicator, corpus plebs, sive populus. Pr. 30.c. Oculum qui subsannat patrem et despicit partum matris sue, suffodiant eum corvi de torrente.
marg.| Θ loqui.
marg.| {a} Non dicas, si multa sunt ] id est ficta.
marg.| {b} Que super illam sunt ] sicut multi, qui dicunt ea, que non placent eis ad terrorem dicta, non ad veritatem.
marg.| {c} Memento, quoniam malus est oculus nequam ] heretici, vel cuiuslibet male exponentis Scripturam et arcum sacre Scripture : et rigorem enervanter remittentis.
marg.| {d} Nequius oculo ] nequam.
marg.| {e} Quid creatum est ? ] Nihil cum lingua mala, valde nequam est. Iac. 3.b. Lingua nostra ignis est, universitas iniquitatis.
marg.| {f} Ideo ] quia nequam est invidus.
marg.| {g} Ab omni facie sua ] id est tota facie sua lacrimabitur.
marg.| {h} Cum viderit ] bona aliorum. Unde Philosophus. Utinam in omni civitate haberent invidi oculos et aures, ut de bonis omnium torquerentur. Vel de heretico et male exponente Scripturam, exponitur.
marg.| {f} Ideo ] quia male intelligit Scripturam.
marg.| {g} Ab omni facie ] id est ab omni qualitate peccati. Vel ab omni facie id est coram omnibus lacrimabitur in die iudicii.
marg.| {h} Cum viderit ] Iudice revelante ea, que modo latent.
marg.| {i} Ne extendas manum tuam prior ] ad escam, vel potum, vel ad benedicendum, vel ad dandum, que super mensam sunt, maxime cum tu non sis Dominus mense, vel ad feriendum, vel ad scribendum. Glossa Ne presumpte aliquid agas.
marg.| {k} Et invidia ] id est improperio alicuius invidi hoc videntis.
marg.| {l} Contaminatus ] id est convitiatus.
marg.| {m} Erubescas ] de convitio tibi dicto.
marg.| {n} Nec comprimaris in convivio vino ] Eph. 5.d. Nolite inebriari vino in quo est luxuria.
Numérotation du verset Sir. 31,mystice 
marg.| .
marg.| {n} Nec comprimaris in convivio ] id est in studio.
marg.| {o} Vino ] sapientie ; quia non plus sapere, quam oportet sapere ; sed sapere ad sobrietatem. Rm. 12.a. Pr. 25.d. Perscrutator Maiestatis opprimetur a gloria.
marg.| {p} Intellige, que sunt proximi tui ] id est quid debeas proximo tuo.
marg.| {3. 232rb} {q} Ex te ipso ] Illud enim debes ei quod credis tibi deberi ab aliis posito in statu illius. Si ergo non vis compelli ad bibendum, non doceas alios. Est. 1.b. Nec erat, qui nolentes cogeret ad bibendum ; sed sicut Rex statuerat preponens mensis singulos de Principibus suis, ut sumeret unusquisque quod vellet. Iob. 4.c. Quod ab alio oderis fieri, vide tu, ne alteri aliquando facias, Mt. 7.b. Quecumque vultis, ut faciant vobis homines et vos eadem facite illis.
marg.| {r} Utere quasi   homo frugi ] id est quasi homo temperatus, non quasi ursus, aut lupus.
marg.| {s} His, que tibi apponuntur ] non querens alia, neque lautiora, ut voluptuosi ; neque viliora, ut hypocrite. infra 37.d. Noli avidus esse in omni epulatione et non te effundas super omnem escam. vel.
marg.| {p} Intellige ] etc. id est ex tua fragilitate cogita fragilitatem aliorum, ut eis compatiaris. Ideo enim permisit Dominus Petrum futurum Pastorem totius Ecclesie cadere, ut in casu suo disceret, quomodo aliis misereri deberet. Iob. 5.d. Visitans speciem tuam non peccabis.
marg.| {r} Utere quasi   homo frugi ] id est quasi sobrius et discretus.
marg.| {s} His, que tibi apponuntur ] in mensa Sacre Scripture ; non queras nodum in scirpo. Prv. 25.c. Mel invenisti, comede quod sufficiat tibi, ne forte satiatus evomas illud.
marg.| {t} Ut non, cum manducas multum ] id est nimium, vel multa fercula, vel diu.
marg.| {u} Odio habearis ]  a c onvivis et maxime a scurris et a pauperibus, quorum sunt reliquie mense.
marg.| {x} Cessa prior ] loqui, vel comedere.
marg.| {y} Causa discipline ] id est ut des aliis exemplum non comedendi nimis diu. Hoc est contra multos scholares [
Numérotation du verset Sir. 31,mystice 
marg.| qui numquam volunt cessare a comestione Scripture ; sed semper comedere volunt et numquam pascunt. 2Tim. 3.b. Semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.
marg.| {z} Et noli nimius esse ] in conviviis, in disputationibus, in lectionibus, in sermonibus, in iustitiis et in omni re : quia omne quod caret mensura, malum est. Eccles. 7.c. Noli esse multum iustus.
marg.| {a} Ne forte offendas ] alios in tua nimietate.
marg.| {b} Et si in medio multorum sedisti ] in mensa.
marg.| {c} Prior illis ] maxime maioribus te.
marg.| {d} Ne extendas manum tuam ] ad cibum, vel potum.
marg.| {e} Nec prior poscas bibere ] Loquitur secundum morem quarumdam regionum, ubi non apponitur vinum in mensa, nisi cum queritur, in scyphis.
marg.| {f} Quam sufficiens ] id est extra ruditatem peccati posito.
marg.| {g} Vinum exiguum ]  1Tim. 5.d. Modico utere vino propter stomachum tuum. Cato.
marg.| Hoc bibe quod possis, si tu vis vivere sanus.
marg.| Ab Adam, usque ad Noe nemo bibit vinum. Item vivebant homines diu. Noe primus plantavit vineam et primus inebriatus fuit. Gn. 8.c. Prohibetur autem in Scriptura dari vinum quatuor generibus hominum. Primo Regibus. Prv. 31.a. O Lamuel, noli dare vinum Regibus. Item Sacerdotibus ingressuris ad ministerium templi Lv. 10.b. Vinum et omne quod inebriari potest, non bibetis tu et filii tui, quando intrabitis tabernaculum testimonii, ne moriamini. Item Nazareis. Nm. 5.a. Vir, sive mulier, cum fecerint votum, ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare, a vino et omni quod inebriare potest, abstinebunt. Item Claustralibus. Ier. 35.b. Ionadab filius Rechab pater noster precepit nobis dicens : Non bibetis vinum vos et filii vestri usque in sempiternum.
marg.| {h} Et in dormiendo ] ad litteram, non laborabit etc. ex indigestione. Eccles. 5.c. Saturitas divitis non sinit eum dormire : Hieronymus : Cibus simplex modicus, minus onerosus est : dives epulis distentus, curis anxius, aut vix, aut numquam somno fovetur. Raban. Tenuis victus tam anime, quam corpori utilis est ; superfluus vero e contra. Lc. 21.g. Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, aut ebrietate et curis huius mundi.
marg.| {i} Vigilia ] id est suavis somni privatio, sive mentis inquietudo.
marg.| {k} Et cholera ] id est colica, vel vomica passio, vel vite curtatio : Cholera enim et vomitus causa est brevitatis vite. Unde infra 37.d. Aviditas appropinquabit usque ad choleram etc.
marg.| {l} Et tortura ] id est torsiones ventris.
marg.| {3. 232va} {a} Viro infrunito ] id est guloso, sine frumine discretionis, vel ebrioso, sine frunio, quia numquam ab humore vini siccatur, vel intemperato, sine freno temperantie, vel inverecundo, sine fronte verecundie, vel insipienti, sine fronesi Sapientie. Unde supra 23.a. Animo irreverenti et infrunito ne tradas me.
marg.| {b} Somnus sanitatis ] id est somnus salubris est.
marg.| {c} In homine parco ] id est modesto et temperato, Eccl. 5.c. Dulcis est somnus operanti sive parum, sive multum comedat. Semper tamen salubrior est somnus in parco victu. Unde sequitur in Ecclesiaste. Saturitas divitis non sinit eum dormire.
marg.| {d} Dormiet ] etc. temporis, ad litteram. Vel usque mane, resurrectionis.
marg.| {e} Et anima illius cum ipso ] id est cum corpore illius.
marg.| {f} Delectabitur ] in somno contemplationis, quo quiescit in mundo et quiescit in Christo.
marg.| {g} Et si coactus fuerit in edendo multum ]  a p ropria concupiscentia, vel ab homine aliquo, vel infirmitate, vel causa alia.
marg.| {i} Surge e medio ] convivantium tecum.
marg.| {k} Et vome ] seorsum, ut alii non videant : Minus enim malum est hoc, quam vomere super mensam.
marg.| {l} Et refrigerabit ] id est alleviabit, te. Nam vomitus, ad litteram, stomachum purgat et minuit choleram.
marg.| {m} Et non adduces corpori tuo infirmitatem ] que ex nimio cibo generatur. Et infra 37.d. In multis escis erit infirmitas et aviditas appropinquabit ad choleram, Is. 28.b. Omnes mense replete sunt vomitu, sordiumque, ita ut non esset ultra locus.
Numérotation du verset Sir. 31,moraliter 
marg.| {g} Si coactus fueris ]  a p ropria concupiscentia, que sola cogere potest : Iuxta illud Iac. 1.b. Unusquisque tentatur a propria concupiscentia abstractus et illectus.
marg.| {h} In edendo multum ] cibum carnalis voluptatis.
marg.| {i} Surge e medio ] per contritionem.
marg.| {k} Et vome ] per confessionem.
marg.| {l} Et refrigerabit te ] ab estu male concupiscentie, Eph. 5.d. Surge, qui dormis et exurge a mortuis et illuminabit te Christus.
marg.| {m} Et non adduces corpori tuo infirmitatem ] pene eterne, sed secunde stole, infra 37.d. Propter crapulam multi obierunt ; qui autem abstinens est, adiiciet vitam.
marg.| {n} Audi me, fili et ne spernas me ] id est doctrinam meam ; quia etsi turpe est quod docui ; tamen utile, alioqui non docerem filium. Simile Gn. 49.a. Audite, filii Iacob : audite, Israel patrem vestrum. Et Prv. 3.a. Audite, filii, Sapientiam patris vestri.
marg.| {o} Et in novissimo ] id est tandem, vel in alia vita.
marg.| {p} Invenies verba mea ] id est fructum ex eis percipies, si servaveris ea, Mt. 24.c. Verba mea non transibunt.
marg.| {q} In omnibus operibus tuis ] bonis, esto velox, non procrastinans, sicut corvus, So. 2.d. Vox cantantis in fenestra, corvus in superliminari, sup. 5.b. Non tardes converti ad Dominum, nec differas de die in diem. Sed contra. Sine consilio nihil facias, infra 32.d. Item Prv. 4.d. Oculi tui recta videant et palpebre tue precedant gressus tuos. Item Lc. 14.f. Quis enim volens turrim edificare, nonne prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum ? Solutio : Est velocitas strenuitatis et velocitas precipitationis. Prima bona est, quia vitium tarditatis excludit. Secunda mala est, quia in precipitium ducit. De prima agitur hic. Unde infra 33.c. In omnibus operibus tuis precellens esto, Prv. 6.b.3.232vb} Si impiger fueris, veniet, ut fons, messis tua et egestas longe fugiet a te, Prv. 22.d. Vidisti virum velocem in opere suo, coram Regibus stabit, nec erit ante ignobiles, Eccles. 9.c. Quodcumque facere potest manus tua instanter operare. Contra secundam velocitatem loquuntur alie auctoritates. Dicit ergo.
marg.| {q} In omnibus operibus tuis esto velox ] id est strenuus, non morosus.
marg.| {r} Et omnis infirmitas ] tedii, vel acidie, vel impedimentum illud.
marg.| {s} Non occurret tibi ] velociter operanti, Ex. 15.d. Si audieris vocem Domini Dei tui, languorem, quem posui in Egypto non inducam super te id est induci non permittam, Pr. 4.b. Currens non habebis offendiculum.
marg.| {t} Splendidum in panibus ] id est hilarem et docibilem in panibus erogandis pauperibus.
marg.| {x} Benedicent labia multorum ] id est bona dicent de eo et bona optabunt ei, infra 35.b. In omni dato hilarem fac vultum tuum, 2Cor. 9.b. Hilarem datorem diligit Deus.
Numérotation du verset Sir. 31,mystice 
marg.| .
marg.| {t} Splendidum ] virtutibus.
marg.| {u} In panibus ] sacre Scripture dispensandis.
marg.| {x} Benedicent labia multorum ] in presenti et in futuro.
marg.| {y} Et testimonium veritatis illius ] id est quam ille predicat. Vel veritatis illius id est vere honestatis illius.
marg.| {z} Fidele ] id est credibile. Illi enim predicationi creditur, cui vita attestatur, Io. 10.g. Si mihi non vultis credere, operi credite, Prv. 12.c. Labium veritatis firmum erit in perpetuum.
Numérotation du verset Sir. 31,mystice 
marg.| , de Christo.
marg.| {t} Splendidum in panibus ]  Io. 6.b. et Mt. 14.b.
marg.| {x} Benedicent labia multorum ] ad litteram, quia dixerunt : Hic est vere Propheta, qui venturus est in mundum, Io. 6.b.
marg.| {y} Et testimonium veritatis illius fidele ]  Io. 10.e. Opera, que ego facio, hec testimonium perhibent de me. Item Io. 5.f. Ego habeo testimonium maius Ioanne. Opera enim, que dedit mihi Pater, ut perficiam ea : ipsa opera, que ego facio, testimonium perhibent de me.
marg.| {a} In nequissimo pane ] id est ex nequissimo corde dato id est tristi et avaro.
marg.| {b} Murmurabit civitas ] ad litteram : contra avarum et tristem datorem.
marg.| {c} Et testimonium nequitie ] id est de nequitia : illius avari.
marg.| {d} Verum est ] quia sicut dicitur, ita est.
Numérotation du verset Sir. 31,mystice 
marg.| .
marg.| {a} In nequissimo pane ] doctrine, vel predicationis inique.
marg.| {b} Murmurabit civitas ] id est Ecclesia.
marg.| {c} Et testimonium nequitie illius ] falsi Doctoris.
marg.| {d} Verum est ] id est auctoritas testificans nequitiam illius esse puniendam, vera est, Pr. 19.b. Falsus testis non erit impunitus, Mt. 5.c. Qui solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno celorum. Panis mendacii nequam est. Pr. 20.c. Suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo : Panis detractionis nequior est Iob. 20.b. Panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus. Panis hereseos nequissimus est : Is. 65.d. Serpenti pulvis panis eius. De hoc pane et in hoc pane murmurat civitas Ecclesie. Lc. 12.a. Attendite a fermento Phariseorum : Io. 7.b. Murmur multum erat in turba eo. Sequitur.
marg.| {e} Diligentes in vino ] id est intentos calicibus epotandis.
marg.| {f} Noli provocare ] ad potandum. Nimis enim etiam sine provocatione bibunt. Vel Noli provocare, ad iram contendendo cum eis, quia facile irascuntur et sese percutiunt. Ebrius enim primo est hilaris, secundo sibi dives videtur, tertio loquitur, quarto furit. Unde versus.
marg.| Tunc venit risus, tunc pauper cornua sumit. Et venus in vinis, ignis in igne furit.
marg.| Pr. 23.d. Cui ve, cuius patri ve, cui rixe, cui fovee cui sine causa vulnera, cui suffossio oculorum, nonne his qui commorantur in vino et student calicibus epotandis.
marg.| {g} Multos enim exterminavit ] id est occidit.
marg.| {h} Vinum ] id est ebrietas vini, que sensum minuit, iram excitat, libidinem inflammat, animi secreta revelat, rationem sepelit, fortitudinem enervat, animam rugat, infra 37.d.
marg.| Multi propter crapulam obierunt. Os. 4.c. Fornicatio et vinum et ebrietas auferunt cor, Prv. 20.a. et 23.c. de hoc.
marg.| {i} Ignis probat ferrum durum ] id est mollit et candescere facit.
marg.| {k} Sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum ] id est extra mensuram id est sicut ignis ferrum mollit et inflammat, sic vinum extra mensuram potatum corda dura {3. 233ra} inflammat ad luxuriam et ad quodcumque facinus impellit, ut patet in Loth, qui post ebrietatem commisit incestum. Gn. 19.g.
marg.| {a} Equa vita hominibus vinum ] id est vinum in mensura potatum, equam id est salubrem vitam facit. Unde supra in eodem c. Quam sufficiens est homini erudito exiguum vinum. Acuit enim ingenium, letificat mentem et roborat corpus.
marg.| {b} Si bibas illud moderate ] id est cum debita mensura.
marg.| {c} Eris sobrius ] id est acutior ad investigandum. Vinum modice sumptum acuit ingenium. De vino spirituali planum est. Rm. 12.a. Non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem.
marg.| {d} Que est vita que minuitur vino ] id est quam vilis et quam infelix est ; Et loquitur de vita nature : nam vita gratie et glorie omnino perditur.
marg.| {e} Quid defraudat vitam ] nature, gratie, glorie ?
marg.| {f} Mors ] nature, culpe, miserie. Vel ebrietas instar mortis, hominem stultum et instabilem et insensibilem facit. Vel Diabolus Apc. 6.b. Ecce equus pallidus et qui sedebat super eum, nomen illi mors. Item peccatum Sap. 1.c. Deus mortem non fecit id est peccatum Ps. 54. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos. Item poculum veneni id est false et heretice doctrine. Apc. 17.b. Mulier erat Circumdata purpura et coccino et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis, habens poculum aureum in manu sua, plenum abominatione et immunditia fornicationis eius. Vel Mors id est voluptas. 1Tim. 5.a. Vidua, que in deliciis est, vivens mortua est.
marg.| {g} Vinum in iucunditate ] id est ad iucunditatem.
marg.| {h} Creatum est non in ebrietate ] id est ad ebrietatem, ab initio, licet Noe, qui primo plantavit vineam, inebriatus fuerit. Ps. 103. Vinum letificat cor hominis, moderate sumptum. Prv. ultimo a. Date siceram merentibus ; et vinum his, qui amaro sunt animo, ut bibant et obliviscantur egestatis sue et doloris sui non recordentur amplius.
marg.| Similiter ceteri terreni fructus, creati sunt ad alimentum hominis, non ad detrimentum. Unde sic sumenda sunt alimenta, quasi medicamenta : et qui aliter sumit, male sumit. 1Tim. 6.b. Habentes alimenta : et quibus tegantur, his contenti simus.
marg.| {i} Exultatio anime et cordis, vinum moderate sumptum vel   potatum ] id est causa letitie, affectus et intellectus. Nam nomine anime affectus ; nomine cordis intelligitur intellectus. Act. 4.f. Multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Hec duo letificat sobrius potus vini, Nam et intellectus acutior redditur ; et affectus promptior et paratior ad omne bonum.
marg.| {k} Sanitas est anime et corpori sobrius potus ] vini per causam. Nam ex sobrio potui vini naturalis vigor corporis reparatur et in anima bone cogitationes et sancta desideria generantur. Zachar. 9.d. Vinum germinans virgines, non meretrices.
marg.| {l} Vinum multum potatum ] vel in multa quantitate, vel in multa fortitudine.
marg.| {m} Irritationem ] id est evacuationem sensus, vel provocationem ad iracundiam.
marg.| {n} Et iram ] id est motum ad vindictam, vel ad convitia.
marg.| {o} Et ruinas multas facit ] tam corporales, quam spirituales. Prv. 23.d. Cui rixe, cui fovee, cui sine causa vulnera, cui suffossio oculorum : nonne his, qui commorantur in vino et student calicibus epotandis.
marg.| {p} Amaritudo anime vinum multum potatum ] id est vinum multum forte vel in multa quantitate potatum, facit amaritudinem peccati, vel penitentie in anima, sive in conscientia. Prv. 23.d. Ne intuearis vinum, quando flavescit, cum splenduerit in vitro color eius, ingreditur blande et in novissimo mordebit, ut coluber et sicut Regulus venena diffundet.
marg.| {q} Ebrietatis animositas imprudentis offensio ] active et {3. 233rb} passive id est audacia, sive temeritas, que surgunt ex ebrietate, ostenditur et offendit alios. Offensio imprudentis dicitur, quia nullus, nisi stultus offenditur ex verbis ebrii. Nec etiam respondet ei aliquis, nisi stultus ; Prv. 20.a. Honor est hominis, qui separat se a contentionibus, omnes autem stulti miscentur contumeliis, Prv. 26.a. Ne respondeas stulto iuxta stultitiam eius, ne efficiaris similis illi.
marg.| {r} Minorans virtutem ] anime et corporis.
marg.| {s} Et faciens vulnera ] anime et corpori. Os. 4.c. Fornicatio et vinum et ebrietas auferunt cor. Horatius.
marg.| Quid non ebrietas designat ? operta recludit, Spes iubet esse ratas, ad prelia trudit inermem, Sollicitis animis onus eximit, ac docet artes. Fecundi calices quem non fecere disertum.
marg.| Prv. 20.a. Luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas, quicumque in his delectatur, non erit sapiens.
marg.| {t} In convivio vini non arguas proximum ] id est cum bene potatus est in convivio, non arguas eum de loquacitate, non improperes ei ebrietatem, Nam calefactus vino cito irasceretur et quasi furiosus percuteret, supra 8.d. Cum iracundo non facias rixam et cum audace non eas in desertum, Prv. 22.d. Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso. Et ita fecit Abigail, noluit arguere Nabal super stultitia sua, quia ebrius erat usque in crastinum, 1Rg. 25.
marg.| {u} Et non despicias eum in iucunditate illius ] id est in ebrietate improperando convitia sua, vel irridendo eum, sicuti Cham irrisit Noe patrem suum. Gn. 19.d. Et Iudei Christum inebriatum in Cruce.
marg.| {x} Verba improperii non dicas illi ] tunc quando tegendus est, non revelandus, Prv. 17.e. Qui celat delictum, querit amicitias. Unde Sem et Iaphet amici facti sunt Noe et benedicti, quia cooperuerunt eum. Cham autem maledictus et servituti addictus in filio suo, quia ostenderat pudenda patris sui.
marg.| {y} Et non premas illum in repetendo ] tunc debita tua. Totum istud capitulum
Numérotation du verset Sir. 31,mystice 
marg.| et moraliter potest exponi de multiplici vino et multiplici ebrietate. Est enim multiplex vinum et multiplex ebrietas. Est vinum caritatis sive amoris, Ct. 2.a. Introduxit me Rex in cellam vinariam et ordinavit in me caritatem.
marg.| Item est vinum compunctionis. Ps. 58. Potasti nos vino compunctionis.
marg.| Item est vinum letitie spiritualis. Ps. 10 ; Vinum letificat cor hominis. Item est vinum legalis austeritatis, Ct. 1.a. Meliora sunt ubera tua vino. Item est vinum dure increpationis, Lc. 10.f. Appropians autem Samaritanus alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum.
marg.| Item est vinum devotionis, in quod sepe vertitur aqua contritionis, vel tribulationis, sed non nisi in nuptiis in domo Architriclini, Io. 2.b. Item est vinum doctrine spiritualis. Za. 9.d. Quid est bonum eius et quid pulchrum eius, nisi frumentum Electorum et vinum germinans virgines. Item est vinum humane redemptionis, scilicet sanguinis Domini quod cum lacte bibi debet id est cum pietate conscientie, Is. 55.a. Venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac Ct. 5.a. Bibi vinum meum cum lacte meo. Item est vinum carnalis voluptatis. Prv. 20.a. Luxuriosa res est vinum. Item est vinum temporalis iucunditatis, Eph. 5.d. Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Item est vinum infidelitatis ; quod propinant heretici, Dt. 32.e. Fel draconum vinum eorum. Primo vino inebriatus est Christus in Cruce. Unde et ad potum illius invitat Sponsa. Ct. 5.a. Comedite, amici et bibite et inebriamini, carissimi. Ultimo inebriabitur Antichristus et omnes satellites eius. Apc. 18.a. De vino ire fornicationis eius biberunt omnes Gentes et Reges terre cum illa fornicati sunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_31)

Notes :