Capitulum 17

Numérotation du verset Sir. 17,1 

Deus creavit
de terra hominem
et secundum imaginem suam fecit illum
Numérotation du verset Sir. 17,2 

et iterum convertit illum in ipsam
et secundum se vestivit illum virtutem
Numérotation du verset Sir. 17,3 

numerum dierum et tempus dedit illi
et dedit illi potestatem eorum que sunt super terram
Numérotation du verset Sir. 17,4 

posuit timorem illius super omnem carnem et dominatus est bestiarum et volatilium
Numérotation du verset Sir. 17,5 

creavit ex ipso
adiutorium similem ipsi
consilium et linguam et oculos aures et cor dedit illis excogitandi et disciplinam intellectus replevit illos
Numérotation du verset Sir. 17,6 

creavit illis scientiam spiritus sensum implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis
Numérotation du verset Sir. 17,7 

posuit oculum ipsorum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum
Numérotation du verset Sir. 17,8 

et nomen sanctificationis collaudent et gloriari in mirabilibus illius et magnalia enarrent operum eius
Numérotation du verset Sir. 17,9 

addidit illis disciplinam et legem vite hereditavit illos
Numérotation du verset Sir. 17,10 

testamentum eternum constituit cum illis et iudicia sua ostendit illis
Numérotation du verset Sir. 17,11 

et magnalia honoris eius vidit oculus illorum et honorem vocis audierunt aures illorum et dixit illis attendite ab omni iniquo
Numérotation du verset Sir. 17,12 

et mandavit illis unicuique de proximo
Numérotation du verset Sir. 17,13 

vie illorum
coram ipso sunt semper
non sunt absconse ab oculis ipsius
Numérotation du verset Sir. 17,14 

in unamquamque gentem preposuit rectorem
Numérotation du verset Sir. 17,15 

et pars Dei Israel facta est manifesta
Numérotation du verset Sir. 17,16 

omnia opera illorum
velut sol in conspectu Dei et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum
Numérotation du verset Sir. 17,17 

non sunt absconsa testamenta
per iniquitatem eorum
et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei
Numérotation du verset Sir. 17,18 

eleemosyna viri
quasi sacculum
cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam conservabit
Numérotation du verset Sir. 17,19 

et postea resurget et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum
et convertet in interiores partes terre
Numérotation du verset Sir. 17,20 

penitentibus autem dedit viam iustitie et conrogavit deficientes sustinere
et destinavit illis sortem veritatis
Numérotation du verset Sir. 17,21 

convertere ad Deum et relinque peccata tua
Numérotation du verset Sir. 17,22 

precare ante faciem et minue offendiculum
Numérotation du verset Sir. 17,23 

refer te ad Dominum et avertere ab iniustitia et nimis odito execrationem
Numérotation du verset Sir. 17,24 

et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei
Numérotation du verset Sir. 17,25 

in partes vade seculi sancti cum vivis et dantibus confessionem
Numérotation du verset Sir. 17,26 

non demoreris in errore impiorum
ante mortem confitere1
1 ante mortem confitere Ω Rusch Sixta Clementina ] om. Weber
a mortuo quasi nihil perit.
Numérotation du verset Sir. 17,27 

confiteberis vivens
vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius
Numérotation du verset Sir. 17,28 

quam magna misericordia Dei et propitiatio illius convertentibus ad se
Numérotation du verset Sir. 17,29 

nec enim omnia possunt esse in hominibus
quoniam non est immortalis filius hominis et in vanitate malitie placuerunt
Numérotation du verset Sir. 17,30 

quid lucidius sole et hic deficiet aut quid nequius excogitabit caro et sanguis et hoc arguitur
Numérotation du verset Sir. 17,31 

virtutem altitudinis
celi ipse
Conspicit
et omnes homines terra
et cinis

Capitulum 17

Numérotation du verset Sir. 17,1 
marg.| Deus creavit ] etc. In hoc capitulo agitur de hominis dignitate ex parte factoris et de vilitate eiusdem ex parte materie, quia de terra quidem est, aut de nihilo. De terra quoad corpus : de nihilo quoad animam. Hoc est eius vilitas. Dignitas vero eius est : quia Dei genus est, sicut dicit Apostolus Act. 17.g. Dividitur autem hoc capitulum in duas partes. Primo, agitur de creatione hominis et magnificentia ei per misericordiam impensa. Secundo, exhortatur Auctor ad penitentiam per multas rationes. Dicit ergo.
marg.| {a} Deus creavit ] id est fecit, non Angeli, ut fabulantur quidam Iudei male intelligentes illud, Gn. 1.d. Faciamus hominem etc.
marg.| {b} De terra ] non de celo, non de substantia sua, ut mentiuntur quidam heretici.
marg.| {c} Hominem ] quoad corpus. Ideo autem de vilissimo elementorum factum est corpus hominis, ut esset humilior et ideo solidior et ut coniunctio anime ad corpus esset mirabilior et quodam modo via ad credendam unionem Divinitatis et humanitatis.
marg.| {d} Et secundum imaginem ] etc. quia creavit quoad animam, que est imago Dei, non solum Patris, aut Filii, aut solum gratie Spiritus sancti, sed totius Trinitatis. Est autem triplex imago creata, sicut dicitur in Glossa super Ps. 4. Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, scilicet imago creationis, ratio ; imago recreationis, gratia, per quam reformatur imago creationis et imago similitudinis, per quam assimilatur Deo Trinitas creata, scilicet memoria, intelligentia et voluntas. Memoria Patri, voluntas Spiritui sancto et intelligentia {3. 201va}   Fili o. Appropriatur hec Trinitas imagini Trinitatis increate, propter tria. Primo, quia sicut ex Patre Filius et ex Patre et Filio Spiritus sanctus, ita ex memoria est intelligentia et ex memoria et intelligentia est voluntas. Secundo, quia tres persone non sunt maius aliquid, quam quelibet illarum ; ita he tres non sunt maius aliquid, quam quelibet illarum. Nam quelibet trium totas tres capit, ut dicit August. in libro de Trinitate. Tertio, quia sicut tres persone, sunt una essentia, ut dicit Rabanus hic in Glossa et Augustinus in libro de Trinit. Trinitas igitur increata imago est hominis et exemplar et homo est imago Trinitatis id est imitago. Et hec duo exemplar et imitaginem complectitur Auctor nomine imaginis, cum dicit. [Secundum imaginem etc. id est secundum exemplar sui et ad imitationem sui. Et ita est homo imago Dei id est ad imaginem. Filius Dei est imago, sed non ad imaginem. Cetere creature sunt ad imaginem, sed non imago Dei. Angelus vero etsi sit imago et ad imaginem Dei, sicut homo ; non tamen ita plene, sicut homo : quia totum exemplar non representat in se, sicut homo : sicut alibi monstratum est.
marg.| {a} Et iterum ] etc. id est hominem in terram. Unde Gn. 3.d. Pulvis es et in pulverem reverteris. Vel aliter. [Convertit etc. id est Adam in agrum Damascenum, unde assumptus fuerat, reduxit. Vel [convertit etc. id est convertendum predixit, Gn. 3.d. Pulvis es et in pulverem reverteris.
marg.| {b} Et secundum se ] id est per se, non ministerio Angelorum et propter se, non propter merita aliquorum.
marg.| {c} Vestivit illum virtute ] id est creavit illum sensu et ratione pollentem.
marg.| Vel sic.
marg.| {b} Et secundum se ] id est ad sui similitudinem.
marg.| {c} Vestivit illum virtute ] id est immortalitate et iustitia naturali, Is. 61.d. Induit me vestimento salutis et indumento iustitie.
marg.| {d} Numerum ] etc. id est prefixit certum numerum diebus Ade et cuiuslibet hominis, quibus viveret in terra et postea raperetur in celum, sine omni morte, si non peccasset Adam. Sed quia peccavit ; definivit quanto tempore viveret et postea moreretur. Et ita numerus dierum respicit statum innocentie, tempus statum culpe respicit. Vel totum potest referri ad statum culpe, quia tunc Deus dedit numerum dierum id est paucitatem dierum et tempus id est mutabilitatem, qui si non peccasset, haberet semper dies innumerabiles et immutabilitatem, quia non transiret cum tempore transeunte. Vel totum potest referri ad statum innocentie. [Dedit illi etc. id est dies numerabiles id est numero dignos id est dies bonos.
marg.| {e} Et tempus dedit illi ] ut esset Dominus temporis et omne tempus serviret ei sine molestia et in tempore.
marg.| {f} Et dedit ] etc. id est dominationem. Unde Gn. 1.d. Crescite et multiplicamini et replete terram et subiicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus celi et universis animantibus, que moventur super terram, Ps. 8. Omnia subiecisti sub pedibus eius, oves et boves, universa insuper et pecora campi.
marg.| {g} Posuit timorem ] etc. id est super omnia animalia terre et volucres celi et pisces maris. Unde Gn. 9.a. Terror vester, ac tremor sit super cuncta animantia terre et super omnes volucres celi cum universis, que moventur super terram, omnes pisces maris in manu vestra traditi sunt. Vel [Posuit timorem illius super omnem carnem id est animam timore armavit super omnes motus carnales et concupiscentias.
marg.| {h} Et dominatus est ] homo, scilicet et in primo statu.
marg.| {i} Bestiarum ] terre et maris.
marg.| {k} Et volatilium ] celi.
marg.| {3. 201vb}
Numérotation du verset Sir. 17,mystice 
marg.| Demonum et vitiorum. Unde Gn. 4.b. Sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius. Hec de creatione hominis et potestate eius dicta sunt. Nunc de formatione mulieris subiungit, dicens.
marg.| {m} Ex ipso ] id est de costa viri dormientis.
marg.| {l} Creavit ] id est formavit.
marg.| {n} Adiutorium simile sibi ] id est mulierem eiusdem speciei, que iuvaret eum ad prolis generationem. Non enim homo per se posset generare sine muliere. Unde Gn. 2.c. Non est bonum hominem esse solum : faciamus ei adiutorium simile sibi.
marg.| {o} Consilium et linguam et oculos et aures ] etc. id est homini et mulieri.
marg.| {t} Excogitandi ] id est ad excogitanda bona et mala, celestia et terrena [et disciplina intellectus replevit eos
marg.| {o} Consilium ] dedit id est potentiam discernendi et eligendi quod est liberum arbitrium.
marg.| {p} Et linguam ] servientem libero arbitrio id est potentiam loquendi.
marg.| {q} Et oculos ] id est potentiam videndi.
marg.| {r} Et aures ] id est potentiam audiendi.
marg.| {s} Et cor excogitandi ] id est potentiam cogitandi.
marg.| {u} Et disciplina intellectus replevit illos ] id est fide, que disciplina intellectus dicitur, quia captivat illum in obsequium Christi, sicut legitur, 2Cor. 10.b. Vel disciplina intellectus dicitur prudentia spiritus, que est ars quedam bene vivendi et perficit intellectum in duobus id est in distinctione et electione. Vel disciplina intellectus dicitur timor : quoniam disciplinat et reprimit intellectum, ne in nimis alta ascendat. Unde Augustinus in lib. de Doctrina Christiana. Ante omnia opus est timore Dei ad cognoscendum eius voluntatem, quid nobis appetendum, fugiendumque precipiat. Et hoc concordat ei quod dicitur Is. 11.a. Replevit eum spiritus timoris Domini.
Numérotation du verset Sir. 17,moraliter 
marg.| {o} Consilium ] etc. (dedit) hominibus Consilium confessionis, linguam predicationis, oculos contemplationis, aures obedientie, cor intelligentie.
marg.| {u} Et disciplina intellectus replevit illos ] id est miseria et tribulatione, que sola tribuit intellectum. Unde Is. 28.e. Sola vexatio tantummodo dabit intellectum auditui id est obedienti : Sequitur.
marg.| {x} Creavit et illis scientiam spiritus ] id est scientiam spiritualium id est qua regitur et perficitur spiritus. De quo dicitur Rm. 8.b. Prudentia carnis, mors ; prudentia autem spiritus, vita et pax. Et quia hec scientia eligit aspera et contraria carni : Ideo dicit Eccl. 1.d. Qui addit scientiam, addit et dolorem.
marg.| {y} Et sensu implevit cor illorum ] scilicet, cognitione, sive scientia rerum sensibilium. Deus enim naturas et virtutem herbarum et animalium, lapidum et huiusmodi sensibilium docuit eos ut patet, Gn. 2.c.
marg.| {z} Et mala et bona ostendit illis ] id est dedit notitiam boni et mali id est potentiam eligendi quod vellent. Unde supra 15.d. Apposui tibi aquam et ignem : ad quod volueris porrige manum tuam.
marg.| {a} Posuit oculum ipsorum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum ] id est dedit illis mentem rationalem, que est oculus anime, quo intelligerent et cogitationes suas et que supra ipsam sunt, magnalia Dei.
marg.| {b} Ut nomen sanctificationis collaudent ] id est Filium, per quem Pater nos sanctificavit et lavit a peccatis nostris in sanguine suo, Apc. 1.b. De quo dicitur Ier. 14.b. Et nomen sanctum tuum invocatum est super nos. Multi laudant et commendant nomen potentie, qui appetunt dominationem. Alii laudant nomen sapientie, qui appetunt scientiam et desiderant vocari Magistri. Sed pauci laudant nomen sanctificationis id est sine terra et vocari pauperes. Et tamen dicit Ps. 97. Confitemini memorie sanctificationis eius. Lv. 19.a. Sancti estote, quoniam ego sanctus sum. Et ostendit magnalia sua.
marg.| {c} Gloriari ] id est ad gloriandum.
marg.| {d} In mirabilibus illius ] non in se. Mirabilia eius sunt quod Deus homo est, mater virgo, summus humilis, immensus parvus, eternus temporalis, immortalis mortalis, Creator, creatura quod etiam Martyres tot et tanta tormenta viriliter sustinebant, Ps. 97. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit.
marg.| Et Ps. 118. Mirabilia testimonia tua id est miraculosa, Gal. 6.a. Absit mihi gloriari nisi in Cruce Domini nostri Iesu Christi. Item ostendit eis.
marg.| {e} Ut magnalia enarrent operum eius ] Magnum fuit creare mundum. Ps. 82. quia dixit et facta sunt. Sed magnum valde fuit recreare, quia non sermone, sed morte propria recreavit, Est. 15.d. Valde mirabilis es, Domine.
marg.| {f} Addidit illis disciplinam ] id est preceptum discipline ad litteram, quando dixit : De ligno scientie boni et mali, ne comedatis, Gn. 2.c.
marg.| {g} Et legem vite hereditavit illos ] id est preceptum comedendi de ligno vite, tempore suo dedit illis, quo vitam hereditarent id est inseparabiliter possiderent. Vel (legem vite) vocat illud preceptum. Crescite et multiplicamini, quo vita hominum continuatur. Et quia lex ista immobilis est ; ideo dicit hereditavit illos. Vel [legem vite id est naturalem legem, que est pars et regula {3. 202ra} vivendi, qua hereditavit illos : quia immobiliter scripsit eam in cordibus eorum. Unde Ier. 31.f. Dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam. Huius legis duo sunt Precepta. Primum est quod non facias alii quod tibi non vis fieri, Tb. 4.c. Secundum est. Quecumque vultis, ut faciant vobis homines et vos eadem facite illis, Mt. 7.b. Quod autem emolumentum haberent, si servassent legem istam homines, subdit.
marg.| {a} Testamentum eternum ] id est promissionem vite eterne.
marg.| {b} Constituit cum illis ] Non dicit, illis, sed cum illis : quia in libertate et potestate eorum dimisit servare, vel non servare. Vel melius, quia legem naturalem violaverat homo ; ideo subiungit de lege scripta veteri, vel nova, vel potius de utraque dicens.
marg.| {a} Testamentum eternum ] id est legem tam novam, quam veterem promittentem eterna.
marg.| {b} Constituit cum illis ] id est constanter servari statuit et tamen spontanee, Ex. 25.a. Ab omni homine, qui offert ultroneus, accipietis eas.
marg.| {c} Et iustitiam et iudicia sua ostendit illis ] Iustitiam dicit precepta moralia, in quibus consistit iustitia. Iudicia dicit legalia, que oportuit servari ad tempus, ut est : Oculum pro oculo, dentem pro dente et huiusmodi. Vel iustitiam dicit iudiciorum executionem quasi dicat : Dominus dedit eis iudicia, secundum que iudicarent se et alios et potestatem exequendi.
marg.| {d} Et magnalia honoris eius vidit oculus eorum ] id est magna opera et miracula, quibus dignus est honore, que fecit in Egypto et in mari rubro et in deserto et in Iordane et in terra promissionis.
marg.| {e} Et honorem vocis audierunt aures illorum ] id est vocem buccine terribilem, propter quam moti fuerunt ad honorandum Deum, ut legitur Ex. 19.c. Vel [honorem vocis
marg.| appellat honorabilia mandata, que Dominus mandavit eis per Moysen. Ex. 20. que observata merentur honorem eternum et Deum honorari faciunt. Vel [honorem vocis
marg.| dicit collocutiones Dei, quibus loquebatur ad eos per Angelos, propter quos populus honorabilis habetur. Vel [honorem vocis
marg.| dicit spiritualem intelligentiam, quam dedit quibusdam eorum ; alii vero solam littere utilitatem.
marg.| {f} Et dixit illis ] per Moysen, vel per inspirationem.
marg.| {g} Attendite ab omni iniquo ] id est attente cavete vobis ab omni iniquitate, vel a Diabolo, vel homine iniquo, ne vos decipiat, Mt. 7.c. Attendite a falsis Prophetis.
marg.| {h} Et mandavit illis unicuique de proximo ] diligendo. Lv. 19.d. Diliges amicum tuum sicut teipsum, Io. 13.d. Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem. Vel [de proximo
marg.| corrigendo, Lv. 19.d. Non oderis fratrem tuum, sed publice argue eum, Mt. 18.b. Si peccaverit in te frater tuus id est te sciente etc.
marg.| {i} Vie illorum ] id est cogitationes et intentiones et affectiones et operationes.
marg.| {k} Coram ipso sunt semper ] quia omnia nuda sunt et aperta oculis eius. Hbr. 4.d. Unde Prv. 16.a. Omnes vie hominum patent oculis eius.
marg.| {l} Non sunt absconse ob oculis ipsius ] ad puniendum, si mali fuerint ; vel ad remunerandum, si boni fuerint. Unde Ps. 1. Novit Dominus viam Iustorum et iter impiorum peribit, Prv. 15.a. In omni loco oculi Domini contemplantur bonos et malos.
marg.| {m} In unamquamque Gentem preposuit Rectorem ] id est Reges in omni provincia, vel Angelos, qui deputantur ad custodiam provinciarum, ut legitur Dn. 10.c. Unde Dt. 32.a. Statuit terminos Gentium iuxta numerum filiorum Dei. Sic habet alia editio. Nostra habet. Constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel. Vel [Rectorem id est Doctores vel Prelatos. Unde patet quod contra statutum Dei faciunt Abbates et Episcopi, qui eximunt se a iurisdictione suorum Superiorum, qui volunt esse filii Belial et absque iugo.
marg.| {3. 202rb} {n} Et pars Dei Israel facta est manifesta ] id est ab aliis discreta, quia alie Gentes colebant Idola ; Israel vero unum Deum. Unde Dt. 32.b. Pars autem Domini populus eius : Iacob funiculus hereditatis eius.
marg.| {o} Et omnia opera illorum ] exteriora et interiora, vel doctrina et opera.
marg.| {p} Velut Sol in conspectu Dei ] id est sicut Sol mundum illuminat et tamen respectu Dei nihil habet luminis ; sic opera et doctrina Iustorum mundum illuminant. Mt. 5.b. Vos estis lux mundi et tamen comparatione Dei nihil sunt. Unde Is. 64.b. Facti sumus, ut immundus omnes nos : universe iustitie nostre quasi pannus menstruate, Iob. 25.b. Ecce Luna non splendet et stelle non sunt munde in conspectu eius ; quanto magis homo putredo et filius hominis vermis : Notatur autem stabilitas Iustorum in hoc quod dicit : sicut sol, qui uniformis est et uniformiter movetur. Unde infra 27.b. Homo sanctus in sapientia manet, sicut sol.
marg.| {q} Et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum ] sive bonis, sive malis. Unde Iob. 34.c. Oculi Domini super vias.
marg.| {r} Non sunt absconsa Testamenta ] id est promissiones Testamentorum, vel doctrina Testamentorum.
marg.| {s} Per iniquitatem ] id est propter iniquitatem [eorum
marg.| quasi dicat : iniquitates illorum non impedierunt promissiones Dei quin redderet, ut promissit, nec impedierunt doctrinam Testamentorum, quin per Apostolos predicaretur fides Christi. 2Tim. 2.b. Verbum Dei non est alligatum. Item Act. 4.d. Non possumus, que videmus et audivimus non loqui.
marg.| {t} Et omnes iniquitates eorum ] qui resistunt verbo Dei.
marg.| {u} In conspectu Dei ] ad puniendum tempore suo. Unde Mt. 10.c. Nihil opertum quod non reveletur, Ps. 33. Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.
marg.| {x} Eleemosyna viri ] Secunda pars capituli, in qua monet ad penitentiam, secundum quam redire potest homo ad rectitudinem, in qua creatus est. Penitentie vero tres sunt partes, contritio cordis, confessio oris, satisfactio operis. Et primo agit de satisfactione, deinde de aliis. Satisfactionis autem tres sunt partes, scilicet eleemosyna, oratio, ieiunium. Inter quas eleemosyna primum obtinet locum. Unde primo agit de illa, dicens.
marg.| {x} Eleemosyna viri ] corporalis, vel spiritualis.
marg.| {y} quasi sacculus cum ipso ] non contra, ut eleemosyna Hypocrite, non post ipsum, ut eleemosyna eorum, qui post mortem suam faciunt dare quod viventes nolunt dare. Ipse plenus pecunia, ad quem in necessitate recurritur. Sic ad opera misericordie fit recursus in necessitate, hoc est in die mortis, vel in die iudicii. Unde Apc. 14.c. Opera enim illorum sequuntur illos. Ambrosius. Sola misericordia comes est defunctorum. Unde quidam.
marg.| Quas dederis, solas semper habebis opes.
marg.| Ideo dicit Dominus. Lc. 12.d. Vendite, que possidetis : et date eleemosynam et facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum indeficientem in celis.
marg.| {z} Et gratiam hominis quasi   pupillam conservabit ] eleemosyna, vel Dominus propter eleemosynam. Facit enim eum perseverare in bonis operibus et gratiam custodit et facit hominem gratiosum et Deo et Angelis ; et hominibus. Tb. 4.b. Eleemosyna ab omni peccato et morte liberat et non patietur animam ire in tenebras : Fiducia magna erit coram summo Deo eleemosyna omnibus facientibus eam :
marg.| {a} Et postea resurget ] cum homine resurgente in iudicio ; tamquam granum seminatum quod moritur et postea renascitur cum fructu multiplicato, Cor. 9.b. Qui parce seminat, parce et metet : et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet.
marg.| {3. 202va} {a} Et retribuet ] id est retribui faciet.
marg.| {b} Illis ] qui fecerunt eam.
marg.| {c} Retributionem ] vite eterne.
marg.| {d} Unicuique in caput ipsorum ] id est in mentem, que coronabitur corona glorie. Unde Ioel. 3.b. Convertam retributionem vestram in caput vestrum id est secundum intentionem suam. Habet autem eleemosyna retributionem multiplicem.
marg.| Primo, quia a debito absolvit. Unde supra 4.a. Declina pauperi sine tristitia aurem tuam et redde debitum tuum.
marg.| Secundo a peccato liberat. Tb. 4.b. Eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat.
marg.| Tertio, animam mundat, Lc. 11.f. Date eleemosynam et ecce omnia munda sunt vobis.
marg.| Quarto amicos multiplicat. Lc. 16.b. Facite vobis amicos de mammona iniquitatis.
marg.| Quinto, inimicos expugnat, infra 29.c. Super scutum potentis et super lanceam adversus inimicum tuum pugnabit.
marg.| Sexto, locum preparat in celo, Prv. 18.c. Donum hominis dilatat viam eius et ante Principes spatium ei facit.
marg.| Septimo, gratiam conservat, ut hic facit, infra 29.c. idem.
marg.| Octavo, abundantiam bonorum temporalium prestat, Prv. 3.b. Honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum da pauperibus et implebuntur horrea tua saturitate.
marg.| Nono, iucunditatem mentis inducit etiam in presenti.
marg.| Unde sequitur
marg.| {e} Et convertet ] etc. eleemosyna, scilicet vel Deus id est ad occultas cordis cogitationes se convertet conferendo. Vel sic. [Convertet
marg.| se Dominus in die iudicii.
marg.| {f} In inferiores partes terre ] id est iudicabit secreta voluntatum et intentionum.
marg.| {e} Vel Convertet se in inferiores partes terre ] id est malos dabit pene eterne, detrudens eos in infernum, qui est sub terra, ut dicit Augustinus Unde Ps. 62. Introibunt in inferiora terre, partes vulpium erunt. Et Ps. 9. Convertantur peccatores in infernum. Aliqui legunt sic.
marg.| {e} Et convertet se ] eleemosyna, scilicet.
marg.| {f} In inferiores partes terre ] id est ad damnatos. Et est argumentum secundum eos, qui dicunt quod suffragia Ecclesie prosunt damnatis, ut pena sit tolerabilior ad tempus. Et huius opinionis fuit auctor Prepositivus. Cui videtur consentire Augustinus qui dicit. Ad hoc valent suffragia, ut plena sit remissio, aut tolerabilior sit damnatio. Vel [inferiores partes terre
marg.| appellat peccatores, qui sunt in purgatorio, vel adhuc in mundo, quibus prosunt eleemosyne ; damnati autem sunt infime partes terre, quibus nihil prosunt suffragia quod magis credo. Sequitur.
marg.| {g} Penitentibus autem dedit ] Dominus.
marg.| {h} Viam iustitie ] que habet tres dietas, s. cordis contritionem, oris confessionem, operis satisfactionem. Unde Ex. 3.f. Ibimus viam trium dierum. Et dicit viam iustitie : quia soli iusti vadunt per eam. Unde Sap. 10.b. Iustum deduxit Dominus per vias rectas.
marg.| {i} Et confirmavit ] id est impotentes et infirmos.
marg.| {k} Sustinere ] id est ad sustinendum labores huius vie, dando cor sine murmuratione, os sine contradictione, manum sine rebellione. Et qui hec tria habet, fortis est in labore vie. Unde Is. 40.g. Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem assument pennas sicut Aquile : current et non laborabunt : ambulabunt et non deficient. Hanc autem virtutem non habet homo a se, sed a Deo. Unde Is. 40. ante illud. Qui dat lasso virtutem et his, qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat. Sequitur.
marg.| {l} Et destinavit illis ] id est dare promisit.
marg.| {m} Sortem veritatis ] id est premia eterne beatitudinis, que solis veracibus sunt promissa et veritate soluta id est a Christo, qui est via, veritas et vita. Io. 14.a. Et cum talis sit.
marg.| {3. 202vb} {n} Convertere ad Dominum ] id est corde et ore vertere ad Dominum, diligendum, honorandum, imitandum. Unde Ier. 4.a. Si reverteris, Israel, ait Dominus, ad me convertere. Ioel. 2.c. Convertimini ad me in toto corde vestro.
marg.| {o} Et relinque peccata tua ] id est retro relinque tamquam sarcinam impedientem : curre in via iustitie. Debet autem sarcina hec relinqui per contritionem, relinqui per satisfactionem : et tunc demum misericordia invenitur. Unde Prv. 28.b. Qui abscondit scelera sua, non dirigetur : qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.
marg.| {p} Precare ante faciem Domini ] non hominum id est in conspectu Dei id est in secreto cordis, ubi videt Deus. Mt. 6.a. Cum oratis, non eritis sicut hypocrite, qui amant in Synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum et clauso ostio ora Patrem tuum in abscondito : et Pater tuus, qui videt in ascondito, reddet tibi. Sed quia non valet oratio cum peccato et cum sollicitudine temporali obvoluta. Sequitur.
marg.| {q} Et minue offendicula ] id est peccata, vel mundi sollicitudines que impediunt orationem. Unde 1Cor. 9.d. Qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet etiam a licitis. 2Tim. 2.a. Nemo militans. Deo implicat se secularibus negotiis. Hbr. 12.a. Deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen. Ier. 4.a. Si abstuleris offendicula tua a facie mea, non commoveberis.
marg.| {r} Revertere ad Dominum ] id est retro vertere ad Dominum, qui te sequitur fugientem et clamat. Revertere, revertere, Sunamitis, revertere, revertere, ut intueamur te. Ct. 6.d. Is. 30.e. Erunt oculi tui videntes preceptorem tuum et aures tue audient verbum monentis post tergum. Hec est via ambulate in ea et non declinetis neque ad dexteram neque ad sinistram.
marg.| Revertere
marg.| A malo transgressionis.
marg.| A malo omissionis.
marg.| Ad bonum satisfactionis.
marg.| Ad bonum supererogationis.
marg.| Revertere
marg.| In adolescentia per contritionem.
marg.| In iuventute per confessionem.
marg.| In senectute per satisfactionem.
marg.| In senio per supererogationem.
marg.| Revertere
marg.| Ab oriente superbie per considerationem nativitatis.
marg.| Ab occidente acidie per meditationem mortis.
marg.| A meridie mundane cupiditatis per desiderium patrie.
marg.| Ab Aquilone infidelitatis per timorem gehenne.
marg.| Ancilla ad Dominam suam, Gn. 16.c. Revertere.
marg.| Agar, ad Dominam tuam et humiliare sub manu illius.
marg.| Revertere
marg.| Fili prodige, ad patrem tuum, Lc. 15.d. Surgam et ibo ad patrem meum et dicam ei peccavi.
marg.| Meretrix adultera ad sponsum tuum, Ier. 3.a.
marg.| Fornicata es cum amatoribus multis : tamen revertere.
marg.| Eger ad medicum, Os. 6.a. Venite et revertamur ad Dominum, quia ipse cepit et sanabit nos.
marg.| {s} Et avertere ab iniustitia tua ] detestando factam, cavendo faciendam. Ez. 18.f. Cum averterit se impius ab impietate sua, quam operatus est et fecerit iudicium et iustitiam, ipse animam suam vivificabit.
marg.| {t} Et nimis ] id est vehementer.
marg.| {u} Odito execrationem ] id est peccatum execrabile et homines reddens execrabiles. Vel [execrationem id est excommunicationem active et passive, sup. 15.c. Omne execramentum erroris odit Dominus et non erit amabile.
marg.| {x} Et cognosce iustitias ] id est iusta precepta.
marg.| {y} Et iudicia Dei ] data populo Israelitico, ad recte et pacifice vivendum, Ex. 20. 21. 22. 23 et 24. Iustitias dicit iustorum liberationes : iudicia, malorum punitiones. Illas agnosce laudando eum : istas cognosce timendo tibi. Vel [Cognosce iustitias
marg.| Dei, quibus iustitiatus est Christus in passione. [Et iudicia
marg.| Dei, quibus iudicatus est a Iudeis et Pilato. Hec cogita, hec cognosce, hec stude, hic enim est liber vite. Huic studuerat Paulus, 1Cor. 2.a. Non iudicavi me scire aliud inter vos, nisi Christum Iesum et hunc crucifixum. Ab hoc loco sumptum est quod cantat Ecclesia. Iste cognovit iustitiam et vidit mirabilia magna et exoravit Altissimum et inventus est in numero Sanctorum. Sequitur.
marg.| {z} Et sta ] quasi pugil fortis ad pugnandum.
marg.| {a} In sorte propositionis et orationis ] etc. hoc est persevera {3. 203ra} in proposito tuo et in oratione Dei, pro mercede hereditatis eterne tibi proposita, quasi sorte. Unde supra 14.c. In divisione sortis da et accipe. Ez. 2.a. Sta super pedes tuos et loquar tecum. Sed multi habent spinas in pedibus id est divitias in affectibus et ideo stare non possunt. Sors propositionis est vita activa, que procul posita videtur a Deo. Sors orationis est vita contemplativa, in qua vacatur Deo. In utraque precipitur stare Doctor, Prelatus et Predicator, sicut dicit Gregorius quod significatur per panes propositionis, quibus superponebatur thus orationis. Lv. 24.a.
marg.| {a} In partes vade ] passibus cogitationis et desiderii id est celestem patriam, sive eternam quietem, que alibi dicitur, seculum eternum, vel seculum seculi, vel secula seculorum.
marg.| {b} Cum vivis ] id est cum viventibus vita glorie.
marg.| {c} Et dantibus confessionem ] laudis. Unde Ps. 83. Beati, qui habitant in domo tua, Domine in secula seculorum laudabunt te. Et dicit pluraliter. In partes : quia ibi multe sunt mansiones. Io. 14.a. Hoc constans in oratione cogita, quis sit status Virginum in gloria, quis Confessorum, quis Martyrum et sic de aliis, donec pervenias ad Sponsum ut possis dicere cum Sponsa : Paululum cum pertransissem etc. Ct. 3.b. Vel seculum sanctum dicit Ecclesiam militantem, ad differentiam seculi nequam. Partes huius seculi sancti sunt boni. Non enim omnes, qui sunt in Ecclesia boni sunt. Et est sensus.
marg.| {a} Vade in partes seculi sancti ] id est intuere et imitare Sanctos.
marg.| {b} Cum vivis ] vita gratie.
marg.| {c} Et dantibus confessionem ] peccati, vel laudis, non vendentibus, ut faciunt hypocrite et ambitiosi, quorum confessio extorta est timore, non data Deo spontanee. Sed sunt quidam, qui cum bonis ambulant ; et tamen aliquando commorantur cum malis. Ideo sequitur.
marg.| {d} Non demoreris in errore impiorum ] id est in consortio impiorum, ne erres cum eis. 1Cor. 15.d. Corrumpunt mores bonos colloquia mala. Vel sic. [Non demoreris in errore id est in peccato. Unde supra 11.c. Ne manseris in operibus peccatorum.
marg.| {e} Ante mortem confitere ] id est antequam instet infirmitas ad mortem. Unde infra 18.c. Ante languorem adhibe medicinam : et ante iudicium interroga teipsum. Et subdit rationem.
marg.| {f} A mortuo ] id est morituro.
marg.| {g} quasi nihil perit confessio ] scilicet, quasi dicat : egrotantis ad mortem, quasi nihil perit id est valet confessio. Nam dolor et angustia mortis totam animam sibi vendicant, ut nec de peccatis libeat cogitare, ut dicit Augustinus Vel (a mortuo) id est post mortem nihil valet confessio. Unde Ps. 6. In inferno autem quis confitebitur tibi ? Eccl. 9.c. Nec opus, nec ratio : nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo properas. Item [a mortuo id est ab existenti in mortali peccato [perit confessio
marg.| sicut patet in Iuda. Mt. 27.a. Ideo sequitur.
marg.| {h} Confiteberis, vivens ] vita nature.
marg.| {i} Vivus ] vita gratie.
marg.| {k} Et sanus ] non egrotans ad mortem.
marg.| {l} Confiteberis ] corde et ore simul fateberis : et simul uni omnia fateberis, ut sit voluntaria et discreta et integra confessio. Is. 38.d. Vivens vivens ipse confitebitur tibi. Post confessionem autem peccati sequitur confessio laudis Unde subdit.
marg.| {m} Et laudabis Deum ] corde, ore et opere.
marg.| {n} Et gloriaberis in miserationibus illius ] id est pro multiplici effectu misericordie illius. Vel in miseriis, quas pro {3.203rb} nobis sustinuit. Gal. 6.d. Absit mihi gloriari, nisi in Cruce Domini nostri Iesu Christi.
marg.| {o} Quam magna misericordia Domini ]  ! q ui peccata non quedam, sed omnia : non semel, sed frequenter, dimittit.
marg.| {p} Et propitiatio illius ] qua propitium se ostendit peccatoribus quam magna est !
marg.| {q} Convertentibus ad se ] id est corde et opere vertentibus se ad illum imitandum, honorandum, metuendum. Unde Ps. 38. Quam magna multitudo dulcedinis tue, Domine. quam abscondisti timentibus te ! Nemo igitur dicat. Maior est iniquitas mea, quam ut veniam merear, cum Cain. Gn. 4.b. Sed convertatur ad Dominum et miserebitur eius id est cum auditorio eius vertat se ad Dominum et miserebitur.
marg.| {r} Nec enim omnia possunt esse in hominibus ] ut per se solo libero arbitrio convertantur ad Dominum, quando volunt. Sicut enim vita corporalis non est ab homine et tamen mors potest esse ab eo solo ; ita vita spiritualis non est ab homine, sed a Deo : et tamen mors spiritualis est ab eo. Unde Eccles. 8.b. Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis. Vel sic. Ideo necessaria est hominibus misericordia Dei. (Nec enim omnia), dona, (possunt esse in omnibus). In hac enim vita divisiones gratiarum sunt. 1Cor. 12.a. Et unum donum alius et aliud donum alius habet. Unde 1Cor. 6.b. Unusquisque proprium donum habet ex Deo : alius quidem sic ; alius vero sic. Et revera nondum omnia sunt in omnibus.
marg.| {s} Quoniam non est immortalis filius hominis ] id est homo adhuc quilibet, sicut in futuro : per quod innuitur quod quando erit immortalis, omnia erunt in omnibus. Unde Mt. 24.d. Super omnia bona sua constituet eum.
marg.| {t} Et in vanitatem malitie ] tendentes et ducentes hominem.
marg.| {u} Placuerunt ] ipsi homini. Vel (Malitie) id est penales sollicitudines mundi huius. (Placuerunt), homini. (In vanitatem) id est propter vanitatem comitantem, propter quam ambiuntur prelationes. Hoc modo accipitur malitia. Mt. 6.d. Sufficit diei malitia sua id est pena sua.
marg.| {x} Quid lucidius Sole ? ] Hic ostendit Auctor vanitatem ; et mutabilitatem hominis per mutabilitatem superiorum, de quibus minus videretur. Et hoc est.
marg.| {x} Quid lucidius Sole ? ] quasi dicat : nihil.
marg.| {y} Et hic deficiet ] ergo multo fortius homo, qui est pulvis et cinis, Contra Is. 39.f. Erit lux Lune sicut lux Solis et lux Solis septempliciter erit. Ergo durabit et non deficiet Sol. Solutio. Sol durabit secundum substantiam ; deficiet a cursu, ab officio, ab utilitate. Unde Is. 60.d. Non erit tibi amplius Sol ad lucendum per diem : nec splendor Lune illuminabit te ; sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam. Apocalyps. 21.g. Civitas non eget Sole, neque Luna, ut luceant in ea Nam claritas Dei illuminabit eam et lucerna eius Agnus est. Item Hab. 2.c. Sol et Luna steterunt in habitaculo suo id est stabunt. Item deficiet Sol comparatione maiorum luminum. Mt. 13.f. Fulgebunt Iusti, sicut Sol. Ergo Christus multo plus. Item ipsa immutatio Solis in melius, appellatur defectus eius, sive mors. Unde Augustinus In omni re, que mutari potest, defectus, sive mors, est ipsa mutatio in melius.
marg.| {z} Aut quid nequius excogitavit caro et sanguis ? ] Quid est nequius, quam prava cogitatio hominis ex carnis et sanguinis corruptione veniens et peccatum inde procedens ? quasi dicat : nihil. Sic accipitur caro et sanguis. Mt. 16.c. Caro et sanguis non revelavit tibi. 1Cor. 15.f. Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt. Rm. 8.b. Qui in carne sunt, Deo placere non possunt. Et revera hoc nequam est, quia.
marg.| {a} Ex hoc arguetur ] hic ab homine, vel in futuro a Deo, qui singulas pravas cogitationes arguet, quas homo non arguerit in presenti.
marg.| {b} Virtutem altitudinis celi ] id est perfectionem et fortitudinem Angelorum celestium et ceterarum creaturarum celestium.
marg.| {c} Ipse conspicit ] id est approbat unumquodque in suo ordine.
marg.| {d} Et omnes homines ] supple sunt, (terra et cinis). Terra in conditione et cinis in resolutione. Gn. 3.d. Pulvis es et in pulverem reverteris. Vel (terra et cinis) id est fragilis conditionis. Gn. 18.d. Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_17)

Notes :