Hugo de Sancto Caro

Capitulum 1

Numérotation du verset Sir. 1,0 1

1 Incipit prologus libri Iesu filii Sirach qui Ecclesiasticus appellatur. Multorum nobis2 et magnorum per Legem et Prophetas aliosque qui secuti sunt illos sapientia demonstrata est3, in quibus oportet laudare Israel doctrine et sapientie causa quia non solum ipsos loquentes necesse est peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri.
1 libri Iesu filii Sirach qui Ecclesiasticus appellatur] libri Ihesu filii Sirach ΩN, Prologus Ihesu filii Syrach P572 ; in libro Iesu Sirach Weber |
2 nobis] enim ΩN* ( al. m. interl. compl.) |
3 sapientia demonstrata est] sapientiam demonstratam P572 Weber |
Numérotation du verset Sir. 1,0 2

Avus meus Iesus postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis Legis et Prophetarum et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, volui4 et ipse scribere aliquid horum que5 ad doctrinam et sapientiam pertinent ut desiderantes discere6 et illorum periti fieri7 magis magisque attendant animo et confirmentur ad legitimam vitam8.
4 volui] voluit ΩN |
5 que] quam P572 , dumtaxat ΩN |
6 discere] discerent P572 |
7 fieri] facti P572 Weber |
8 confirmentur – ad legitimam vitam] inv. P572 , + et cum attenderit ad illam pariter et confirmentur ΩN |
Numérotation du verset Sir. 1,0 3

Hortor itaque venire vos cum benevolentia9 et attentiori10 studio lectionem facere, et veniam habere in illis in quibus videmur11 sequentes imaginem sapientie et deficere in verborum compositione. Nam deficiunt12* verba hebraica quando translata fuerint13* ad alteram14 linguam. Non solum autem15* hec sed et ipsa Lex et Prophete ceteraque16* librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur.
9 benevolentia] benivolentia Rusch |
10 attentiori] attentione et P572, adtentiore ΩN Weber |
11 videmur] videmus P572 |
12 deficiunt] deficient Rusch |
13 translata fuerint] inv. Rusch |
14 alteram] aliam ΩN P572 |
15 solum autem] inv. Rusch |
16 ceteraque] ceteramque ΩN, ceterique P572 , ceteraque aliorum Rusch |
Numérotation du verset Sir. 1,0 4

Nam in octavo et tricesimo anno17* temporibus Ptolomei Evergetis regis, postquam perveni in Egyptum et cum multum temporis ibi fuissem18, inveni ibi19 libros relictos non20 parve neque contemnende doctrine.
17 anno] + et Rusch |
18 fuissem] fecissem P572 Weber |
19 ibi] om. P572 Weber |
20 relictos non] litos nunc P572 |
Numérotation du verset Sir. 1,0 5

Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi istum librum et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis, ad illa que ad finem ducunt librum istum21 dare, et illis qui volunt animum intendere et discere quemadmodum oporteat instituere mores qui secundum legem Domini proposuerunt vitam agere22.
¶Codd. : <32.1> ΩN (207vb-208ra) Rusch Weber, p. 1029  
21 istum] om. P572 Weber |
22 agere] + Explicit P572, + Explicit prologus Weber , + Explicit prologus. Incipit liber Ecclesiasticus Ihesu filii Sirach ΩN |
Numérotation du verset Sir. 1,1 

Omnis sapientia a Domino Deo23 est et cum illo fuit semper et est ante evum.
23 Domino Deo] inv. Weber
Numérotation du verset Sir. 1,2 

Arenam maris et pluvie guttas et dies seculi quis dinumeravit? Altitudinem celi et latitudinem terre et profundum abyssi quis mensus est ?
Numérotation du verset Sir. 1,3 

Sapientiam Dei precedentem omnia quis investigavit ?
Numérotation du verset Sir. 1,4 

Prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentie ab evo.
Numérotation du verset Sir. 1,5 

Fons sapientie verbum Dei in excelsis et ingressus illius mandata eterna.
Numérotation du verset Sir. 1,6 

Radix
sapientie cui revelata est et astutias illius quis agnovit ?
Numérotation du verset Sir. 1,7 

Disciplina sapientie cui revelata est et manifestata et multiplicationem ingressus illius quis intellexit ?
Numérotation du verset Sir. 1,8 

Unus est Altissimus creator omnium24 omnipotens et25 rex potens et metuendus nimis sedens super thronum illius et dominans Deus.
24 omnium] om. Weber |
25 et] om. Weber |
Numérotation du verset Sir. 1,9 

Ipse creavit illam spiritu sancto et vidit et dinumeravit et mensus est
Numérotation du verset Sir. 1,10 

et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem secundum datum suum prebat26 illam diligentibus se.
26 prebat] et prebuit Weber
Numérotation du verset Sir. 1,11 

Timor Domini
gloria
et gloriatio
letitia27
27 letitia] et praem. Weber
et corona exultationis.
Numérotation du verset Sir. 1,12 

Timor Domini
delectabit cor
et dabit letitiam et gaudium
in longitudinem28 dierum.
28 longitudinem ΩL ΩP Rusch ] longitudine Weber
Numérotation du verset Sir. 1,13 

Timenti Dominum29 bene erit
29 Dominum ΩS ΩL ΩP P18 P41 Rusch Weber ] Deum Σ L ΦP Z² Ω M Ω F Ω J ΩV
in extremis
et in die defunctionis30
30 defunctionis] functionis Ω J*
sue benedicetur.
Numérotation du verset Sir. 1,14 

31
31 benedicetur Ω M Ω F Ω J* Ω S ΩV Rusch ] + dilectio Dei honorabilis sapientia Ω J² ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Sir. 1,15 

Quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione et in agnitione
magnalium suorum
dilectio32 Dei honorabilis33 sapientia 34
32 dilectio] dilectione Q |
33 honorabilis] horribilis Amiatinus |
34 dilectio Dei honorabilis sapientia Ω M Ω F Ω J* Ω S ΩV Rusch ] om. Ω J² ΩL ΩP Weber |
Numérotation du verset Sir. 1,16 

Initium sapientie timor Domini et cum fidelibus in vulva
concreatus est
et cum electis seminis gradietur35 et cum iustis et fidelibus agnoscitur.
35 gradietur] creditur Weber
Numérotation du verset Sir. 1,17 

Timor Domini scientie religiositas.
Numérotation du verset Sir. 1,18 

Religiositas custodiet
et iustificabit cor iocunditatem atque gaudium dabit.
Numérotation du verset Sir. 1,19 

Timenti Dominum36 bene erit et in diebus consolationis37
36 Dominum] Deum Weber |
37 consolationis] consummationis Weber |
illius benedicetur
Numérotation du verset Sir. 1,20 

Plenitudo sapientie timere Deum et plenitudo a fructibus illius
Numérotation du verset Sir. 1,21 

Omnem domum illius implebit a generationibus et receptacula a thesauris illius.
Numérotation du verset Sir. 1,22 

Corona sapientie
timor Domini replens38 pacem
38 replens] repollens Weber
et salutis fructum
Numérotation du verset Sir. 1,23 

et vidit et dinumeravit eam
utraque autem sunt dona Dei.
Numérotation du verset Sir. 1,24 

Scientiam et intellectum prudentie sapientia compartietur et gloriam
tenentium se exaltat39.
39 exaltat] inaltat Weber
Numérotation du verset Sir. 1,25 

Radix sapientie est timere Dominum. Rami enim illius
longevi.
Numérotation du verset Sir. 1,26 

In thesauris sapientie intellectus et scientie religiositas; execratio
autem peccatoribus sapientia.
Numérotation du verset Sir. 1,27 

Timor Domini40 expellit peccatum.
40 Domini] Dei Weber
Numérotation du verset Sir. 1,28 

Nam qui sine timore
est non poterit iustificari. Iracundia enim animositatis illius subversio illius est.
Numérotation du verset Sir. 1,29 

Usque in tempus
sustinebit patiens
et postea redditio iocunditatis.
Numérotation du verset Sir. 1,30 

Bonus sensus usque in tempus abscondet41 verba illius
41 abscondet] abscondebit Weber
et labia multorum enarrabunt sensum illius.
Numérotation du verset Sir. 1,31 

In thesauris sapientie significatio discipline
Numérotation du verset Sir. 1,32 

execratio autem
peccatori cultura Dei.42
42 In thesauris... cultura Dei Cava Σ Λ L M ² Y Φ ΘM² Z² S Γ ΨD Ω edd. Rusch cum greco ] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 1,33 

Fili43 concupiscens sapientiam conserva iustitiam et Deus prebebit illam tibi.
43 Fili] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 1,34 

Sapientia enim et disciplina timor Domini et quod beneplacitum est illi
Numérotation du verset Sir. 1,35 

fides et mansuetudo et adimplebit thesauros illius.
Numérotation du verset Sir. 1,36 

Non sis incredibilis timori Domini
et ne accesseris ad illum duplici corde.
Numérotation du verset Sir. 1,37 

Ne fueris hypocrita in conspectu hominum et non scandalizeris labiis tuis.
Numérotation du verset Sir. 1,38 

Attende in illis ne forte cadas et adducas anime tue inhonorationem
Numérotation du verset Sir. 1,39 

et revelet Deus absconsa tua et in medio synagoge elidat te
Numérotation du verset Sir. 1,40 

quoniam accessisti maligne ad Dominum et cor tuum plenum est dolo et fallacia.

Capitulum 1

Numérotation du verset Sir. 1,1 
marg.| Omnis Sapientia ] id est filius omnia sapiens et omnia sciens, in quo sunt omnes thesauri Sapientie et scientie absconditi, Col. 2.a. Vel Omnis Sapientia id est perfecta Sapientia id est filius perfecte sciens omnia. Simile Mt. 3.d. Sic enim decet nos implere omnem iustitiam id est perfectam. Vel omnis Sapientia id est filius, a quo est omnis Sapientia.
marg.| {b} A Domino Deo est ] id est a Deo Patre per generationem, que est ineffabilis. Unde Is. 53.c. Generationem eius quis enarrabit ?
marg.| {c} Et cum illo ] etc. id est ab eterno. In quo notatur coeternitas filii et Patris, equalitas et consubstantialitas et distinctio personalis, sicut Io. 1.a. In principio erat verbum et verbum erat apud Deum et Deus erat verbum.
Numérotation du verset Sir. 1,2 
marg.| {d} Arenam maris ] etc. quasi dicat : Nemo.
Numérotation du verset Sir. 1,3 
marg.| {e} Sapientia Dei ] que est a Deo Patre id est filium.
marg.| {f} Precedentem omnia ] creata et dignitate et eternitate.
marg.| {g} Quis investigavit ] quasi dicat : nullus. Argumentum est a maiori, quasi dicat : si hec que sub certo numero, pondere et mensura condita sunt, nemo potest dinumerare, multo minus Sapientiam, que est sine fine et sine principio poterit comprehendere et investigare. Simile Sap. 9.d. Difficile estimamus, que in terra sunt et que in prospectu sunt invenimus cum labore ; que in celis sunt, quis investigabit ? quasi dicat : nullus. Unde Apost. Rm. 22.d. O altitudo divitiarum Sapientie et scientie Dei ! etc. Ps. 138. Mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est et non potero ad eam.
Numérotation du verset Sir. 1,4 
marg.| {h} Prior omnium ] etc. id est genita vel predestinata creari inquantum homo. Unde Rm. 1.a. Qui predestinatus est filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis. Vel creata est Sapientia, secundum humanitatem, prior omnium id est dignior quam creatura aliqua, tamen creatura. Simile Io. 1.d. Post me venit, qui ante me factus est, quia prior me erat.
marg.| {i} Et intellectus prudentie ] id est Sapientia prudens et intelligens.
marg.| {k} Ab evo ] est id est ab eterno. Sic accipit Boethius evum pro eterno : Qui tempus ab evo ire iubes. Aliquando autem evum pro tempore accipitur, sicut supra in principio. Et cum illo fuit semper et est ante evum id est ante omnia tempora. Est autem evum medium inter tempus et eternitatem. Tempus enim est presentialis status eorum, que sunt ; evum autem est presentialis status eorum, que sunt etiam in tempore et fuerunt et erunt in tempore et ante tempus et post.
Numérotation du verset Sir. 1,2 
moraliter
marg.| {d} Arenam maris ] etc. Per   arenam maris intelliguntur temporalia fluida, sterilia et amara, quia cum labore acquiruntur et cum timore possidentur et cum dolore deseruntur. Per pluviam, intelligitur fluxus carnalis concupiscentie, guttas pluvie partiales concupiscentie. Per dies seculi, intelliguntur honores, sive dignitates mundi. Huiusmodi nemo considerat, nec dinumerat, nec discernit et ideo diligunt homines temporalia, sequuntur concupiscentias et ambiunt dignitates. Unde 1Io. 2.c. Omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vite. Per altitudinem celi, intelligitur sublimitas premiorum. Per latitudinem terre intelligitur tenuitas temporalium gaudiorum. Per profundum abyssi intelligitur profunditas suppliciorum. Et huiusmodi nemo metitur premia celi contemnuntur, gaudia mundi diliguntur, supplicia inferni non metuuntur. Sequitur.
Numérotation du verset Sir. 1,5 
marg.| {l} Fons Sapientie ] id est origo Sapientie est.
marg.| {m} Verbum Dei ] id est filius, {3. 172vb} habitans.
marg.| {n} In excelsis ] id est a dextris Patris. Vel in Excelsis id est in Angelis, quasi dicat : origo omnis Sapientie a verbo Dei procedit.   Et ingressus illius ] id est ipse ingrediens in mundum per incarnationem, dedit. Mandata eterna id est immobilia. Vel eterna id est ad eternitatem ducentia. Unde Io. 6.g. Verba vite eterne habes. Vel sic mandata eterna id est mandata caritatis, que numquam excidet, 1Cor. 13.c. Sunt ingressus illius id est introitus ad illam. Unde Mt. 19.c. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata.
Numérotation du verset Sir. 1,6 
marg.| {q} Radix Sapientie ] increate id est Pater.
marg.| {r} Cui revelata est ] quasi dicat : nulli Mt. 11.d. Neque Patrem novit quis, nisi filius et cui voluit filius revelare. Unde Philippus dixit : Domine, ostende nobis Patrem et sufficit nobis Io. 14.a.
marg.| Vel sic.
marg.| {q} Radix Sapientie ] create id est filius.
marg.| {r} Cui revelata est ? ] quasi dicat : nulli. Unde Mt. 11.d. Nemo novit filium, nisi Pater, Is. 53.a. Brachium Domini, cui revelatum est ?
marg.| {s} Et astutia illius quis agnovit ? ] quasi dicat : nullus ad plenum. Et dicit, astutias, pluraliter, astutia Sapientie. Una est, quam operatur in Sanctis, scilicet sagacitas vitandi et deprehendendi insidias Diaboli. Et sic accipitur Prv. 1. Ut detur parvulis astutia. Alia est astutia sive sagacitas, qua Diabolum in Cruce hamo Divinitatis sub esca humanitatis operto cepit. Iob. 40.c. In oculis eius quasi hamo capiet eum. Sic accipitur, Prv. 13.c. Astutus omnia agit consilio.
Numérotation du verset Sir. 1,7 
marg.| {t} Disciplina ] etc. per scientiam.
marg.| {x} Et manifestata ] per experientiam. Ubi, revelata, per inspirationem et manifestata, per eruditionem, quasi dicat : paucis et solis fidelibus, quorum quibusdam est inspirata fides passionis et quibusdam predicata. Disciplina autem Sapientie dicitur, qua ipsa in passione disciplinata est pro nobis. Unde Is. 53.b. Disciplina pacis nostre super eum et livore eius sanati sumus. Vel
marg.| {t} Disciplina Sapientie ] id est scientia eterne Sapientie.
marg.| {u} Cui revelata est ] quoad Divinitatem.
marg.| {x} Et manifestata ] quoad humanitatem.
marg.| {t} Vel Disciplina Sapientie id est modus et via addiscendi sapienter et investigandi ipsam Sapientiam.   Cui revelata est , verbis et manifestata exemplis.
marg.| {t} Vel Disciplina Sapientie , qua illos verbis reprehendit et istos flagellis corrigit.   Cui revelata est per doctrinam et manifestata per experientiam ? Illi, qui dicebat Ps. 17. Disciplina tua correxit in finem et disciplina tua ipsa me docebit.
marg.| {y} Et multiplicationem ] etc. id est multiplicatum ingressum illius, quorum unus est ingressus in uterum B. Virg. per incarnationem, secundus est in mundum per apparitionem, tertius in infernum ob captivorum liberationem, quartus est in celum per ascensionem, quintus est in mentem hominis per gratie infusionem, per illuminationem et per inspirationem.
Numérotation du verset Sir. 1,8 
marg.| {z} Unus est Altissimus Creator omnium Omnipotens ] scilicet. Pater.
marg.| {c} Et Rex potens ] id est potenter regens omnia.
marg.| {d} Et metuendus nimis ] id est valde reverendus. Vel [metuendus nimis id est valde iustus.
marg.| {e} Sedens super thronum illius ] id est Sapientie. In quo notatur coeternitas filii et auctoritas Patris. Thronus enim sive potestas iudiciaria dicitur esse Filii, sed a Patre. Unde Io. 5.a. Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem quod non est ita intelligendum quod sine Patre iudicet Filius ; sed quia Filius apparebit in iudicio in forma humana, in qua ministerio iudicabit. Et quia iudicandi potestas | { 173ra } Δ Dominantis est.
marg.| Ideo sequitur {c} Et Dominans Deus ] quod tunc maxime apparebit, quando malos male perdet. Unde Ps. 9. Cognoscetur Dominus iudicia faciens.
marg.| Vel de Filio exponitur sic.
marg.| {z} Unus est Altissimus ] Filius, s. Unus Deus cum Patre.
marg.| {a} Creator omnium ] quia omnia per ipsum facta sunt.
marg.| {b} Omnipotens ] id est omnino potens omnia.
marg.| {c} Et Rex potens et metuendus nimis ] id est valde. Ps. 55. Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis etc.
marg.| {e} Sedens super thronum illius ] scilicet Patris, habens iudiciariam Θ potestatem a Patre
marg.| {c} Et Dominans Deus ] unus cum Patre.
Numérotation du verset Sir. 1,9 
marg.| {d} Ipse ] id est Deus Pater.
marg.| {e} Creavit illam ] id est Sapientiam id est incarnari fecit.
marg.| {f} Spiritu sancto ] id est opere Spiritus sancti, vel potius cooperatione, quia tota Trinitas operata est incarnationem filii.
marg.| {g} Et vidit ] Deus Pater per approbationem.
marg.| {h} Et dinumeravit ] id est plene comprehendit.
marg.| {i} Et mensus est ] quia innumerositatem Charismatum, quibus repletus fuit Christus homo, solus Deus Pater plenissime comprehendit.
marg.| Vel sic.
marg.| {g} Et vidit ] id est visibilem se reddidit. Unde Baruc. 3.d. Post hec in terris visus est.
marg.| {h} Et dinumeravit ] id est numerabilem cum aliis hominibus fecit. Unde Is. 53.d. Et cum sceleratis reputatus est.
marg.| {i} Et mensus est ] id est mensurabilem fecit. Et sic ostenduntur tria mirabilia circa Incarnationem. Nam invisibilis factus est visibilis et innumerabilis factus est numerabilis, immensus mensuratur, coarctatus infra uterum virginalem. Unde Ier. 31.d. Novum faciet Dominus super terram : femina Circumdabit virum.
Numérotation du verset Sir. 1,10 
marg.| {k} Et effudit illam ] scilicet. Sapientiam.
marg.| {l} Super omnia opera sua ] quia omnia opera Dei Sapientiam Dei sua pulchritudine manifestant : et in ordine rerum apparet ipsa Sapientia superfusa.
marg.| {m} Et super omnem carnem ] id est super omnem hominem cor carneum habentem. Et de plenitudine eius nos omnes accepimus. Et a capite in Barbam Aaron et a Barba in oram vestimenti eius fluxit unguentum. Unde Ioel. 2.g. Et erit posthec, effundam de Spiritu meo super omnem carnem.
marg.| {n} Secundum datum suum ] id est secundum magnificentiam suam, vel secundum dispensationem dominationis sue.
marg.| {o} Prebet illam diligentibus se ] unicuique secundum capacitatem, suam. Unde Mt. 25.b. Tradidit illis bona sua, unicuique secundum propriam virtutem. Et dicit Glossa ibi : secundum propriam capacitatem, que capacitas ex magnificentia Dei est ad utilitatem nostram. Unde 1Cor. 12.a. Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem etc.
Numérotation du verset Sir. 1,11 
marg.| {p} Timor Domini ] etc. Quoniam in malevolam animam non introibit Sapientia. Ideo auctor commendata Sapientia, agit de timore, per quem purificatur anima et mundatur a peccatis. Timor enim Domini expellit peccatum et infra eod. c. Sunt autem sex species timoris Domini. Primus est timor naturalis, quo homo naturaliter timet mortem et omne sibi contrarium. Secundus est timor humanus, quo timet homo voluntarie ex deliberatione pelli sue plus debito. Tertius est timor mundanus, quo homo timet amissionem rerum temporalium ultra modum. Quartus est timor servilis, quo timetur pena inferni, quem caritas foras mittit. 1Io. infra 4.d. Quintus est timor initialis, quo unum oculum habet ad Deum, hoc est partim timore pene, partim amore Dei cessat a malo. Sextus est timor filialis, quo timetur tantum offensio Patris et separatio ab eo, ut dicit Rabanus Et de quo dicitur in Ps. 18. Timor Domini sanctus permanens in seculum seculi. Et de hoc dicitur hic.
marg.| {p} Timor Domini ] id est quo timetur Dominus id est offensio eius, vel separatio ab eo. Vel
marg.| {p} Timor Domini ] id est qui est a Domino.
marg.| {q} Gloria et gloriatio ] etc. id est causa glorie et gloriationis et letitie et corone. Gloriam dicit cordis munditiam, quam timor operatur in presenti. 2Cor. 1.c. Gloria nostra hec est, testimonium conscientie nostre. Gloriationem dicit manifestationem, quia ex eo quod homo timet considerat magnitudinem Dei et resilit in propriam parvitatem et sic humiliatus, dicit. Ps. 113. Non nobis, Domine, non nobis etc. Letitiam dicit gaudium spei quod habetur in presenti. Coronam exultationis dicit coronam glorie, que habetur in futuro. Hec quatuor bona facit timor Domini. Item.
Numérotation du verset Sir. 1,12 
marg.| {r} Timor Domini ] id est quo timetur Dominus, vel qui est a Domino.
marg.| {s} Delectabit cor ] in presenti.
marg.| {3. 173rb} {t} Et dabit ] in futuro.
marg.| {u} Letitiam ] quoad stolam anime :
marg.| {x} Et gaudium ] quoad stolam corporis.
marg.| {y} In longitudine dierum ] id est in eternum. Unde infra 40.d. Timor Domini sicut Paradisus benedictionis.
Numérotation du verset Sir. 1,13 
marg.| {z} Timenti ] id est his, qui timent   Dominum filialiter.
marg.| {b} Bene erit in extremis ] id est in fine huius vite Unde Ps. 30. Quia magna multitudo dulcedinis tue, Domine, quam abscondisti timentibus te.
marg.| {b} Et in die ] benedictione dextere, qua dicetur ei cum aliis. Venite, benedicti patris mei etc. Mt. 25.c. Et dicit, in die defunctionis, non in nocte ; quia electi in die moriuntur, non in nocte, quia ad lucem absconditam vadunt. Et tunc primo lux oritur id est vera lux. Unde et dies mortis eorum dies natalitius eorum appellatur. E converso, reprobi moriuntur in nocte quia ad tenebras vadunt in nocte, que numquam deficient. Unde Lc. 12.c. Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te etc.
Numérotation du verset Sir. 1,14 
Numérotation du verset Sir. 1,15 
marg.| {c} Quibus autem apparuerit ] Sapientia in visu id est per fidem, que videt per speculum in enigmate 1Cor. 13.d.
marg.| {d} Diligunt eam in visione ] aperta, quia videbunt eam facie ad faciem.
marg.| {e} Et in agnitione magnalium suorum ] id est in eterna beatitudine, ubi videbunt magnalia Sapientie et ipsam Sapientiam magnificam et magnalia, que fecit et numerum electorum, quos glorificavit, quos videbunt secum et multitudinem reproborum, quos damnavit, quos videbunt in inferno, sicut dicitur Is. ultimo g. Egredientur et videbunt cadavera virorum, qui prevaricati sunt in me. Qui hic non videt Sapientiam in visu fidei, non videbit eam in futuro in visione speciei, quia sine fide impossibile est placere Deo.
marg.| {f} Dilectio Dei ] id est qua Deus diligitur.
marg.| {g} Honorabilis Sapientia ] id est causa honorabilis Sapientie, qua sapiunt res prout sunt. Unde 1Io. 2.d. Unctio docebit vos de omnibus. Que dicitur honorabilis, quia facit honorabiles participes sui. Unde Lam. 4.a. Filii Sion incliti et amicti auro primo.
Numérotation du verset Sir. 1,16 
marg.| {h} Initium Sapientie ] id est caritatis, vel qua res sapiunt, prout sunt. Est.
marg.| {i} Timor Domini ] initialis intra sumptus, vel finalis extra sumptus, qui introducit caritatem, ut seta filum.
marg.| {k} Et cum fidelibus in vulva ] matris Ecclesie id est in Baptismo.
marg.| {l} Concreatus est ] id est cum aliis virtutibus, quibus regenerantur fideles, creatus.
marg.| {m} Et cum electis feminis gradietur ] id est Sanctorum animabus, fecundis bonis operibus in futuro sociabitur. Vel [cum electis feminis id est cum aliis virtutibus tamquam custos earum. Et dicuntur virtutes electe femine ab effectu, quia electum et fecundum faciunt hominem.
marg.| {n} Et cum iustis et fidelibus agnoscetur ] id est iustos et fideles comitabiliter agnosci faciet. Iustis dicit, quoad opera, fidelibus, quoad fidem. Unde dicitur eis, Euge, serve bone et fidelis. Mt. 25.b.
Numérotation du verset Sir. 1,17 
marg.| {o} Timor Domini scientie religiositas ] id est causa scientie religiose, que religat animum, ne effluat in peccatum et facit hominem circumspectum. Unde Eccles. 7.c. Qui timet Dominum, nihil negligit.
Numérotation du verset Sir. 1,18 
marg.| {p} Custodiet ] a malo.
marg.| {q} Et iustificabit cor ] in bono, ut faciat alii quod sibi vellet fieri. Mt. 7.b. Et non faciat alii quod sibi nollet fieri. Tb. 4.c.
marg.| {r} Iucunditatem ] spei in presenti.
marg.| {s} Atque gaudium ] rei in futuro   dabit
marg.| Vel totum in presenti {r} Iucunditatem ] ex declinatione mali.
marg.| {s} Atque gaudium ] ex operatione boni, quorum utrumque facit timor. Vel totum in futuro.
marg.| {r} Iucunditatem ] quoad stolam anime.
marg.| {s} Atque gaudium ] quoad stolam corporis. Unde infra 15.b. Iucunditatem et exultationem thesaurizabit super illum et nomine eterno hereditabit illum.
Numérotation du verset Sir. 1,19 
marg.| {3. 173va} {a} Timenti Dominum ] timore filiali.
marg.| {b} Bene erit ] in futuro.
marg.| {c} Et in diebus consolationis vel  consummationis illius ] id est in die mortis, quando magis necessaria est et iucundior consolatio.
marg.| {d} Benedicetur ] benedictione dextere. Euge, serve bone et fidelis. Mt. 25.b. Hoc idem iam dixerat auctor sup. b. Timenti Dominum bene erit in extremis et in die defunctionis sue benedicetur. Sed repetit ad maiorem certitudinem, vel quia Iustus in morte securus erit de duobus, scilicet de stola corporis et de stola anime.
Numérotation du verset Sir. 1,20 
marg.| {e} Plenitudo Sapientie est timere Deum ] id est timor Dei operatur plenitudinem Sapientie id est plenam Sapientiam. Et ubi maior timor est, ibi maior Sapientia, ut dicit Rabanus Sed videtur falsum, quia una vetula maiorem timorem habet, quam aliquis magister, non tamen magis sapiens. Sol. Sapientia duo importat, scientiam et saporem. Vetula quoad saporem sapientior est et ita intelligit Rabanus ubi maior timor, ibi maior Sapientia. Preter plenitudinem saporis, quam operatur timor, est et alia plenitudo bone operationis, quam similiter operatur timor, quia timor numquam est otiosus.
marg.| Unde sequitur
marg.| {f} Et plenitudo a fructibus illius ] id est a fructuosis operibus timoris.
marg.| Vel melius : {e} Plenitudo Sapientie ] id est saporis est timere Deum in presenti  et plenitudo glorie in futuro, a fructibus illius, erit, quasi dicat : timor Dei in presenti dat saporem, in futuro dabit gloriam.
Numérotation du verset Sir. 1,21 
marg.| {g} Omnem domum illius ] id est Sapientie id est fidelem animam, que est domus Sapientie.
marg.| {h} Implebit ] timor a generationibus suis id est bonis operibus, que generat. Vel a generationibus id est virtutibus, que dicuntur generationes, quia una generat aliam, ut dicit Glossa super illud Mt. 1.a. Abraham genuit Isaac. Vel implebit, gloria, a generationibus et post generationes secundum fructum operum.
marg.| {i} Et receptacula ] id est tres vires anime implebit.
marg.| {k} A thesauris illius ] id est Sapientie, que sunt dona gratiarum, que sunt abscondita id est preciosa, ut thesauri. De quibus dicitur Mt. 6.c. Thesaurizate vobis thesauros in celo. Et Iob. 38.c. Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti ? Quod autem timor omnia receptacula anime impleat, patet. Is. 11.a. Et replevit eum spiritus timoris Domini. Rationabilem veritate, concupiscibilem suavitate, irascibilem gloria et honore.
Numérotation du verset Sir. 1,22 
marg.| {l} Corona Sapientie timor Domini ] id est corona, qua coronantur sapientes, provenit ex timore. Vel timor Domini corona est Sapientie id est Sapientia nos coronat in presenti, qua corona restringuntur capilli id est fluxe cogitationes mentis et vana desideria.
marg.| {m} Replens pacem ] id est conferens plenam pacem. Pacem peccatoris in presenti et pacem eternitatis in futuro.
marg.| {n} Et salutis fructum ] id est fructum replet, ex quo salus est id est opera bona. De quibus dicitur Mt. 3.b. Facite dignos fructus penitentie. Iob. 9.d. Verebar omnia opera mea.
Numérotation du verset Sir. 1,23 
marg.| {o} Et vidit ] id est approbavit Deus Pater.
marg.| {p} Eam ] id est Sapientiam.
marg.| {p} Et dinumeravit ] omnia, que in ea sunt, ut virtutes, dona opera.
marg.| {q} Utraque autem ] id est timor et Sapientia.
marg.| {r} Sunt dona Dei ] Unde Iac. 1.c. Omne datum optimum et omne donum perfectum etc.
Numérotation du verset Sir. 1,24 
marg.| {s} Scientiam et intellectum prudentie Sapientia compertietur ] id est Filius, qui sine mensura dona accepit, filiis suis dabit, scientiam vitandi malum et intellectum prudentie faciendi bonum.
marg.| {t} Et gloriam tenentium se exaltat ] id est perseverantium in bono. Et dicitur exaltare gloriam in presenti, quia loquitur de gloria pacate conscientie. De qua dicitur 1Cor. c. Gloria nostra hec est, testimonium conscientie nostre. Postquam dabitur gloria eterna quia gratiam et gloriam dabit Dominus.
Numérotation du verset Sir. 1,25 
marg.| {u} Radix Sapientie est timere Dominum ] Timor Domini {3. 173vb} initium sapientie Timor servilis initium extra sumptum. Timor initialis intra sumptum. Veruntamen dicitur timor esse radix Sapientie ad similitudinem. Quia sicut radix initium est arboris ; ita timor initium est Sapientie. Item sicut radix in profundo terre est ; sic timor Domini in profundo humilitatis tenet hominem. Item sicut radix amara est, sed fructus arboris dulcis, sicut patet in palma ; sic timor amaritudinem pene habet, sed generat dulcedinem Sapientie. Unde infra 24.b. Sicut palma exaltata sum in Cades. et quod timor Domini sit radix Sapientie, probat.
marg.| {x} Rami enim illius longevi ] id est sententie Scripturarum, quas per orbem terrarum Evangelica pandit doctrina, sunt eterne, quia eterna gaudia promittunt et eterna supplicia comminantur. Unde Mt. 5.b. Donec transeat celum et terra, Iota unum, aut unus apex non preteribit a lege. Lc. 21.f. Celum et terra transibunt ; verba autem mea non transibunt.
Numérotation du verset Sir. 1,26 
marg.| {y} In thesauris ] etc. id est in novo et veteri Testamento, que sunt thesauri Sapientie, est intellectus faciendi bonum et scientie religiositas id est scientia religiosa vitandi malum. Quod autem novum et vetus Testamentum dicantur thesauri Sapientie sive filii, legitur Mt. 13.g. Omnis Scriba doctus in regno celorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Per hoc autem quod dicit, in thesauris, innuit quod verba S. Scripture preciosa sunt. Unde dicuntur Margarite Mt. 7.a. Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis Margaritas ante porcos. Vel thesauri Sapientie dicuntur opes Sapientie preciose. De quibus dicitur Prv. 8.b. Mecum sunt divitie et glorie et opes superbe et iustitia. Et omnia dona Spiritus S. in his thesauris id est inter istos thesauros Sapientie sunt Intellectus et scientie religiositas id est intellectus cognoscendi res intrinsecus et scientia bene conversandi extrinsecus religans hominem, ne effluat in peccatis.
marg.| {z} Execratio autem peccatoribus Sapientia ] id est terribilis et abominabilis Sapientia. Aves enim noctis lucem odiunt et egris oculis odiosa est lux, que sanis est amabilis : et palato non sano pena est panis, qui sano est suavis, ut dicit. Augustinus
Numérotation du verset Sir. 1,27 
marg.| {a} Timor Domini ] id est quo timetur Dominus, vel qui datur a Domino.
marg.| {b} Expellit peccatum ] id est vitia. Vel expellit, per penitentiam mundando a preteritis et coercendo a futuris. Et hoc probat per contrarium.
Numérotation du verset Sir. 1,28 
marg.| Nam qui sine timore est, non poterit iustificari ] manens talis. Unde Ps. 13. Viam pacis non cognoverunt : non est timor Dei ante oculos eorum. Hoc autem reddit pro causa.
marg.| {d} Iracundi enim animositatis illius ] id est iracundia animosa ducens animum ad malum perpetrandum.
marg.| {e} Subversio illius est ] id est iracundia. Unde Prv. 27.a. Grave est saxum et onerosa arena ; sed ira stulti utroque gravior. Iob. 5.a. Virum stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia.
Numérotation du verset Sir. 1,29 
marg.| {f} Usque in tempus ] etc. id est homo vere patiens patienter sustinet modo tribulationes : et post hoc tempus reddetur ei iucunditas eterna pro mercede.
marg.| {g} Bonus sensus usque ad tempus abscondet verba illius ] id est vere sapiens tacet usque ad tempus opportunum. Unde Rabanus Sapientis hominis est verba tenere et omnia modeste peragere.
marg.| Vel sic.
Numérotation du verset Sir. 1,30 
marg.| {g} Bonus sensus ] id est bonus sensatus.
marg.| {h} Abscondet verba illius ] id est iracundi recipiendo ea quasi thesaurum. Unde Ps. 38. Obmutui et humiliatus sum et silui a bonis. Humilitas enim sive mansuetudo saccus est, in quo recipiuntur contumelie et custodiuntur, ut thesaurus preciosissimus ; quo celum potest comparari.
marg.| {i} Et labia multorum enarrabunt sensum illius ] sensati, quia abscondit verba contumelie iracundi, patienter et humiliter sustinendo. Sicut modo narratur patientia Domini. Is. 53.c. Sicut ovis ad occisionem ducetur ; et quasi Agnus coram tondente se obmutescet.
Numérotation du verset Sir. 1,31 
marg.| {3. 174ra} {a} In thesauris Sapientie ] id est inter gazas pretiosas Sapientie est.
marg.| {b} Significatio discipline ] id est disciplina significans homini, quid velit Deus, sc. correctionem vel accusationem et humilitatem, que conservant thesauros sapientie id est virtutes. Pr. 11.a. Ubi humilitas, ibi sapientia. Disciplina autem hic dicitur ordinata morum correctio : que in quinque maxime consistit, scilicet in modestia verborum, in ordine gestuum exteriorum, in maturitate incessus, in verecundia vultus, in humilitate habitus.
Numérotation du verset Sir. 1,32 
marg.| {c} Execratio autem peccatori cultura Dei ] quam describit Apostolus. Tit. 2.d. Ut abnegantes impietatem et secularia desideria, sobrie et iuste et pie vivamus in hoc seculo. Sobrie, scilicet nobis ; pie Deo, iuste proximo. Hec cultura abominabilis est peccatoribus, quia prohibet quod ipsi concupiscunt, scilicet impietatem et secularia desideria ; et iubet quod ipsi odiunt sobrietatem et iustitiam. Pr. 15.b. Non amat pestilens eum, qui se corripit, nec ad sapientes graditur.
Numérotation du verset Sir. 1,33 
marg.| {d} Fili, concupiscens ] etc. Quia tot bona confert Sapientia, docet Auctor quomodo potest haberi : Et ponit quatuor per que habetur : Primum est observantia mandatorum quod tangit hic   Conserva iustitiam. Secundum est timor Dei quod tangit ibi :   Sapientia et disciplina timor Domini ] Tertium, est fides. Quartum, mansuetudo, que tanguntur ibi :   Et quod beneplacitum est illi ,   fides et mansuetudo. Dicit ergo. {d}   Fili, concupiscens ] id est ore et corde cupiens.
marg.| {e} Sapientiam ] eternam vel creatam.
marg.| {f} Conserva ] id est corde et opere serva.
marg.| {g} Iustitiam ] id est quamcumque virtutem.
marg.| {h} Et Deus prebebit illam ] scilicet, Sapientiam [tibi cum hoc feceris. Nam in malevolam animam non introibit Sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Sap. 1.a. Ps. 118. A mandatis tuis intellexi. Et Ps. 110. Intellectus bonus omnibus facientibus eum. Et Ps. 118. Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me. Illam prius, has postea.
Numérotation du verset Sir. 1,34 
marg.| {i} Sapientia enim et disciplina timor Domini ] id est timor Domini confert sapientiam de divinis et disciplinam de moribus.
marg.| {k} Et quod beneplacitum est illi
Numérotation du verset Sir. 1,35 
prol.| fides et mansuetudo ] id est fides operans per dilectionem, que beneplacet Deo et sine qua impossibile est placere Deo. Hbr. 11.a. mansuetudo similiter, que beneplacet sunt Sapientia et disciplina id est conferunt Sapientiam et disciplinam. Unde Iac. 1.c. In mansuetudine suscipite etc.
marg.| {l} Et adimplebit ] Deus, scilicet.
marg.| {m} Thesauros illius ] id est loca ubi gaze Sapientie reponuntur, hoc est, corda fidelium.
Numérotation du verset Sir. 1,36 
marg.| {n} Non sis incredibilis timori Domini ] id est crede ea, que timorem Domini incutiunt, hoc est [ne nimis presumas de misericordia Domini
marg.| quia iustus est in misericordia. Unde Prv. 28.c. Beatus homo, qui semper est pavidus.
marg.| {o} Et ne accesseris ad illum duplici corde ] Hoc est, aliud habens in corde, aliud in ore, ut hypocrite. Unde Iac. 1.b. Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. Sap. 1.a. In simplicitate cordis querit illum. Prv. 11.a. Simplicitas Iustorum diriget eos.
Numérotation du verset Sir. 1,37 
marg.| {p} Ne fueris hypocrita in conspectu hominum ] aliud corde gestans, aliud opere monstras. Unde Mt. 7.c. Attendite a falsis Prophetis etc. Unde Lev. 11.c. dicitur. Ne comederis Cygnum, qui exterius in pluma habet albedinem et interius in carne nigredinem.
marg.| {q} Et non scandalizeris in labiis tuis ] id est non proferas unde postea confundaris mentiendo, vel nimis loquendo vel falsum testimonium ferendo, vel te iactando.
Numérotation du verset Sir. 1,38 
marg.| {r} Attende in illis ] hypocritis, ne similis efficiaris, vel ab eis decipiaris. Vel [In illis
marg.| labiis id est ab aliis.
marg.| {s} Ne forte cadas ] male loquendo, vel hypocritas imitando.
marg.| {t} Et adducas anime tue inhonorationem ] id est pudorem in die iudicii, cum occulta cordium manifestabuntur. Quod exponit, subdens.
Numérotation du verset Sir. 1,39 
marg.| {u} Et revelet Deus absconsa tua ] {3. 174rb} id est occultam cordis malitiam, que modo hominibus occultatur hypocrisi palliata. Is. 47.a. Revelabitur ignominia tua et videbitur opprobrium tuum.
marg.| {x} Et in medio Synagoge elidat ] in die iudicii, hoc est, coram omnibus in die iudicii congregatis detrudat te in infernum, dicens : Ite maledicti in ignem eternum, qui preparatus est diabolo etc. Mt. 25.d. Sed ne crederet aliquis quod iniuste damnarentur, subiungit causam ; quia scilicet peccaverunt in se et in Deum et in proximum. In se, per malignitatem, in Deum per dolum, in proximum per fallaciam. quasi ergo diceret ; ita elidet te Dominus.
Numérotation du verset Sir. 1,40 
marg.| {y} Quoniam accessisti maligne ad Dominum ] id est indigne ad Sacramenta Domini tractanda. Vel [accessisti maligne id est cum malitia.
marg.| {z} Ad Dominum ] id est ad iudicium Domini, non reportata eius imagine fide reperta.
marg.| {a} Et cor tuum plenum est dolo ] hypocrisis et duplicitatis. Mt. 23.c. Ve vobis Scribe et Pharisei hypocrite, qui similes estis sepulchris dealbatis, que foris apparent hominibus speciosa : intus vero plena sunt omni spurcitia : sic et vos foris apparetis hominibus iusti ; intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.
marg.| {b} Et fallacia ] qua proximum fallere molitis quod fit adulatione, simulatione et deceptione.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_1)

Notes :