Capitulum 38

Numérotation du verset Sir. 38,1 

Honora medicum propter necessitatem etenim illum creavit Altissimus
Numérotation du verset Sir. 38,2 

a Deo est omnis medella et a rege accipiet dationem
Numérotation du verset Sir. 38,3 

disciplina medici exaltabit
caput illius et in conspectu magnatorum
collaudabitur
Numérotation du verset Sir. 38,4 

Altissimus creavit de terra medicinam
et vir prudens non abhorrebit illi
Numérotation du verset Sir. 38,5 

nonne a ligno indulcata est amara aqua
Numérotation du verset Sir. 38,6 

ad agnitionem hominum virtutis illorum
et dedit homini scientiam Altissimus
honorari in mirabilibus suis
Numérotation du verset Sir. 38,7 

in his
curans mitigavit dolorem
et unguentarius facit pigmentum suavitatis et unctiones conficiet suavitatis et non consummabuntur
opera eius
Numérotation du verset Sir. 38,8 

pax enim Dei super faciem terre
Numérotation du verset Sir. 38,9 

fili in tua
infirmitate non despicias
sed ora ad Dominum
et ipse curabit te
Numérotation du verset Sir. 38,10 

averte a delicto
et dirige manus
et ab omni delicto munda cor tuum
Numérotation du verset Sir. 38,11 

da suavitatem et memoriam similaginis
et impingua
Oblationem
et da locum medico
Numérotation du verset Sir. 38,12 

etenim illum Dominus creavit
et non discedat a te
quoniam opera eius sunt necessaria
Numérotation du verset Sir. 38,13 

est enim tempus quando in manus eorum
incurras
Numérotation du verset Sir. 38,14 

ipsi vero Dominum deprecabuntur ut dirigat requiem eorum et sanitatem propter conversationem eorum1
1 eorum] illorum Weber
Numérotation du verset Sir. 38,15 

qui delinquit in conspectu eius qui fecit eum incidat in manus medici
Numérotation du verset Sir. 38,16 

fili in mortuum produc lacrimas et quasi dira passus incipe plorare et secundum iudicium contine
corpus illius et non despicias sepulturam illius
Numérotation du verset Sir. 38,17 

propter delaturam
amare fer luctum illius
uno die
et consolare propter tristitiam
Numérotation du verset Sir. 38,18 

[ ]
Numérotation du verset Sir. 38,19 

a tristitia enim
festinat mors et cooperiet
Virtutem
et tristitia cordis flectet
Cervicem
Numérotation du verset Sir. 38,20 

in abductione
permanet tristitia
et substantia inopis secundum cor eius
Numérotation du verset Sir. 38,21 

non dederis in tristitia cor tuum
sed repelle eam a te et memento novissimorum
Numérotation du verset Sir. 38,22 

noli oblivisci
neque enim est conversio
et huic nihil proderis et te ipsum
pessimabis
Numérotation du verset Sir. 38,23 

memor esto iudicii mei
sic enim erit et tuum mihi heri et tibi hodie
Numérotation du verset Sir. 38,24 

in requie mortui requiescere fac memoriam eius et consolare illum in exitu spiritus sui
Numérotation du verset Sir. 38,25 

Sapientiam
scribe
in tempore
vacuitatis
et qui minoratur actu sapientiam percipiet
qua sapientia replebitur
Numérotation du verset Sir. 38,26 

qui tenet aratrum
et non gloriatur in iaculo
stimulo
Boves
agit
et conversatur in operibus
eorum et narratio eius in filiis taurorum
Numérotation du verset Sir. 38,27 

cor suum dabit ad versandos sulcus
et vigilia eius in sagina
vaccarum
Numérotation du verset Sir. 38,28 

sic omnis faber et architectus qui noctem tamquam diem transigit qui sculpit signacula sculptilia et assiduitas eius variat picturam cor suum dabit in similitudinem picture et vigilia sua perficit opus
Numérotation du verset Sir. 38,29 

sic faber ferrarius
sedens iuxta incudem
et considerans opus ferri vapor ignis uret carnes eius et in calore fornacis concertatur
Numérotation du verset Sir. 38,30 

vox mallei innovabit aurem eius
et contra similitudinem vasi oculi eius
Numérotation du verset Sir. 38,31 

cor suum dabit in consummationem operum et vigilia sua ornabit in consummatione
Numérotation du verset Sir. 38,32 

sic figulus sedens ad opus suum convertens pedibus suis rotam qui in sollicitudine positus est
semper propter opus suum et innumera est omnis operatio eius
Numérotation du verset Sir. 38,33 

in brachio suo formabit lutum et ante pedes suos curvabit virtutem suam
Numérotation du verset Sir. 38,34 

cor suum dabit ut consummet linitionem et vigilia sua mundabit fornacem
Numérotation du verset Sir. 38,35 

omnes hi
in manibus suis
speraverunt et unusquisque in arte sua sapiens est
Numérotation du verset Sir. 38,36 

sine his omnibus
non edificatur civitas
Numérotation du verset Sir. 38,37 

et non inhabitabunt
nec inambulabunt
et in ecclesiam
non transilient
Numérotation du verset Sir. 38,38 

super sellam iudicis non sedebunt
et testamentum iudicii non intelligent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis
non invenientur
Numérotation du verset Sir. 38,39 

sed creaturam
evi confirmabunt
et deprecatio illorum in operatione artis
Accommodantes
animam suam et conquirentes
in lege Altissimi

Capitulum 38

Numérotation du verset Sir. 38,1 
marg.| Honora Medicum etc. In hoc c. agitur per totum de medicina spirituali, qua peccata curantur, propter quam Medicus est honorandus. Dividitur autem in tres partes.
marg.| In prima agitur de confessione, qua morbus Medico revelatur.
marg.| In secunda de oratione, qua oratur Medicus, ut omnia vulnera sanet, ibi : Fili, in tua infirmitate.
marg.| In tertia de predicatione verbi Dei, quo peccata sanantur : secundum quod dicit Ps. 106. Misit verbum suum et sanavit eos etc. ibi : Qui tenet aratrum etc. Dicit ergo.
marg.| {p} Honora ] precibus et muneribus.
marg.| {q} Medicum ] corporalem et spiritualem.
marg.| {r} Propter necessitatem ] corporis et anime id est propter infirmitatem.3.243vb} {s}   Et enim illum creavit Altissimus ] ad aliorum utilitatem. Et est hic argumentum quod Medicis licet uti religiosis. Unde et Isaias emplastrum caricarum alligavit Ezechie. Is. 38.d. Sed obiicitur de B. Agatha, que dixit B. Petro : Medicinam carnalem corpori meo numquam exhibui. Responsio. Privilegia paucorum non faciunt legem communem. Contra infirmitates corporis apponunt Medici medicamenta diversa, cibos, potus, emplastra, unguenta. Similiter faciunt Medici spirituales ; et quanto pretiosior est anima corpore, tanto Medicus spiritualis magis honorandus est Medico corporali.
marg.| {u} A Deo est enim omnis medela ] tam spiritualis, quam corporalis.
marg.| {x} Et a Rege ] terreno, vel celesti.
marg.| {y} Accipiet ] Medicus.
marg.| {z} Donationem ] id est remunerationem pro medela sua. Sed numquid pars medicandi gratia Dei est ; 1Cor. 12.b. Alii gratia sanitatum, Glossa id est gratia curandi infirmos. Ergo usus huius artis spiritualis est : ergo non potest vendi. Peccant ergo Medici, qui vendunt operas suas. Sol. Non vendit Medicus usum artis ; sed locat laborem suum, sicut vinitor in vinea.
marg.| {a} Disciplina Medici ] corporalis, vel spiritualis.
marg.| {b} Exaltabit caput illius ] in mundo, vel in celo.
marg.| {c} Et in conspectu Magnatorum ] id est Principum terrenorum vel Sanctorum, vel Angelorum.
marg.| {d} Collaudabitur ] ab hominibus, quos curavit, vel a Deo.
marg.| {e} Altissimus de terra creavit medicinam ] id est herbas et radices et fructus medicinosos ad salutem hominum.
marg.| {f} Et vir prudens ] etc. prudentia spiritus.
marg.| Δ
prol.| {a} Non abhorrebit illam
Numérotation du verset Sir. 38,mystice 
marg.| , de Christo, qui est verus Medicus animarum, qui pixidem apportavit, in qua fuerunt duo electuaria id est sanguis nostre redemptionis et aqua nostre ablutionis : unde confert pigmenta et unguenta id est Ecclesiastica Sacramenta ad curationem totius Ecclesie. Dicit ergo.
marg.| {p} Honora ] honore latrie.
marg.| {q} Medicum ] id est Christum.
marg.| {r} Propter necessitatem ] id est infirmitatem humanam, quam assumpsit et quam sanavit. Is. 53.b. Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit. Augustinus Magnus venit in mundum Medicus : quia magnus ubique iacebat egrotus.
marg.| De hoc Medico dicitur Lc. 4.d. Utique dicetis mihi hanc similitudinem : Medice, cura teipsum. Ier. 8.g. Numquid resina non est in Galaad ; et Medicus non est ibi ? Quare ergo non est obducta cicatrix filie populi mei ?
marg.| {s} Et enim illum ] talem.
marg.| {t} Creavit Altissimus ] id est Deus, Trinitas.
marg.| {u} A Deo est enim omnis medela ] id est perfecta medela, qua Christus, ut bonus Medicus totum mundum curavit, quantum in se fuit. Lc. 13.g. Ecce eiicio Demonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia die consumor, Os. 6.a. Venite et revertamur ad Dominum ; quia ipse cepit et sanabit nos ; percutiet et curabit nos.
marg.| {x} Et a Rege ] id est a Deo Patre, Vel a tota Trinitate.
marg.| {y} Accipiet ] inquantum Medicus, sive inquantum homo.
marg.| {z} Donationem ] id est remunerationem. Phil. 2.a. Humiliavit semetipsum, factus est obediens usque ad mortem, mortem autem Crucis ; propter quod et Deus exaltavit illum ; et donavit illi nomen quod est super omne nomen etc.
marg.| {a} Disciplina Medici ] id est doctrina Christi, vel obedientia Christi, qua Patri quasi Discipulus obedivit.
marg.| {b} Exaltabit caput illius ] id est ipsum, qui est caput Ecclesie. Unde supra 11.a. Sapientia humiliati exaltabit caput illius : et in medio Magnatorum consedere illum faciet. Vel
marg.| {a} Disciplina Medici ] qua pro nobis disciplinatus fuit, sicut dicitur Is. 53.b. Disciplina pacis nostre super eum fuit.
marg.| {b} Exaltabit caput illius ] in mundo et in celo : quia per ipsum meruit sibi accelerationem resurrectionis et glorificationem sui nominis et iudiciariam potestatem.
marg.| {c} Et in conspectu Magnatorum ] id est Angelorum, Apostolorum, omnium Electorum.
marg.| {d} Collaudabitur ] Glossa a Domino id est a Deo Patre. Vel
marg.| {c} In conspectu Magnatorum ] id est coram Principibus et Regibus.
marg.| {d} Collaudabitur ]  a Predicator ibus. Act. 9.c. Vas electionis mihi est iste, ut portet nomen meum coram Regibus et Gentibus et filiis Israel.
marg.| {e} Altissimus de terra creavit Medicinam ] id est Deus Pater, vel Deus Trinitas de Virgine carnem Christi formavit. Ps. 84. Dominus dabit benignitatem : et terra nostra dabit fructum suum.
marg.| {f} Et vir prudens ] id est catholicus.
marg.| Θ
prol.| {a} Non abhorrebit illam
marg.| {3. 244ra} Δ
marg.| {a} Non abhorrebit illam ] medicinam, licet de terra creatam.
marg.| {b} Nonne a ligno ] ostendit quod medicina virtutem sanandi infirmitates habet. Et tangit historiam. Ex. 15.d. ubi legitur quod Moyses lignum sibi ostensum misit in aquas Marath et dulcorate sunt. Si igitur lignum hanc virtutem habuit ; et etiam nunc huiusmodi medicinalia virtutem habent sanandi infirmitates. Et hoc est : Nonne a ligno, ostenso Moysi, ad litteram.
marg.| {c} Indulcata est aqua amara ] de Marath ? Sed quia posset aliquis dicere : Verum est quod herbe medicinales virtutem habent sanandi infirmitates ; sed homines ignorant illas. Ideo ostendit quod Deus, qui creavit herbas medicinales, notitiam illarum dedit hominibus. Et hoc est.
marg.| {d} Ad Agnitionem hominum virtus illorum ] id est herbarum, lignorum, pervenit, supple.
marg.| {f} Et dedit scientiam ] medicandi, vel predictorum notitiam.
marg.| {g} Hominibus Altissimus, honorari in mirabilibus suis ] id est ut honorarentur facientes mirabiles sanitates : vel ipsi honorarent Deum, cognoscentes mirabilia eius id est miras virtutes herbarum, lapidum et verborum, quibus utuntur Medici ad sanandum infirmos.
marg.| {i} In his ] mirabilibus id est per hec mirabilia.
marg.| {k} Curans ] Deus, vel Medicus.
marg.| {l} Mitigabit dolorem ] infirmantium.
marg.| {m} Et unguentarius ] id est Medicus, vel Apothecarius.
marg.| {n} Faciet pigmenta suavitatis ] id est suaviter redolentia et dolorem morbi mitigantia. Pigmentum enim conficitur ex speciebus aromaticis et sanativis id est ex spica nardi, ex gariophilis, ex cinnamomis, ex mace id est muscata nuce et melle per decoctionem depurato et vino optimo : que omnia, ut dicunt Medici et redolentia sunt et sanativa.
marg.| {o} Et unctiones conficiet sanitatis ] id est unguenta sanativa, contra morbos varios.
marg.| {p} Ea non consummabuntur ] id est non consumentur id est non deficient.
marg.| {q} Opera eius ] id est medicationes usque in finem mundi quoniam perfecta sanitas erit in omnibus Electis ; et desperata : infirmitas reprobis : et ideo tunc non erit necessaria ars medicandi. Vel aliter. Ita Medicus faciet pigmenta et unguenta.
marg.| {p} Et ] tamen, non consummabuntur id est non perficientur per eum.
marg.| {q} Opera eius ] id est medicine eius, quia per se non potest Medicus aliquem morbum curare, quantumcumque sapiens : nec infirmus aliquis perfecte poterit curari, quamdiu vivit in hoc mortali corpore.
marg.| {r} Pax enim Dei super faciem terre ] id est in celo quod supereminet faciei terre, quasi dicat : non est pax, neque sanitas in terra. Et quia posset aliquis dicere : ex quo ita Deus disposuit, ut homines super terram semper essent infirmi et numquam perfecte sani, non est occurrendum infirmitati hominum, que a Deo ordinata est. Ideo subdit Auctor.
marg.| {s} Fili, in tua infirmitate ] corporali, vel spirituali.
marg.| {t} Non despicias teipsum ] medicinam contemnendo, vel de salute desperando.
marg.| {u} Sed ora Dominum : et ipse curabit te ] ab omni infirmitate corporali et spirituali. Sed quia per peccatum redditur oratio inefficax, ideo subditur.
marg.| {y} A verte a delicto ] id est declina a malo.
marg.| {a} Et dirige manus ] ad opera bona id est fac bonum.
marg.| {b} Et ab omni delicto ] cordis, oris et operis.
marg.| {c} Munda cor tuum ] per confessionem. Sed quia oratio et confessio iuvantur eleemosynarum largitione : ideo subiungit Auctor,
marg.| {d} Da suavitatem et memoriam similaginis ] id est eleemosynam de simila ; facientem Dominum suavem et memorem tui. Vel Da suavitatem, dulcis responsionis et consolationis pauperi.
marg.| {e} Et memoriam similaginis ] id est similagineam eleemosynam memoranda id est dignam memoria. Est autem similago farina purgatissima. In quo suggillari videntur quidam, qui de pane furfureo, vel grosso tantum eleemosynas debere fieri dicunt. Prv. 3.b. Honora Dominum de tua substantia, {3. 244rb} et de primitiis frugum tuarum da pauperibus.
marg.| Δ
prol.| {a} Et impingua
marg.| Θ
marg.| {a} Non abhorrebit illam ] Contra Iudeos et quosdam Hereticos, qui abhorrent Dei filium veram carnem assumpsisse.
marg.| {b} Nonne a ligno ] Crucis Dominice.
marg.| {c} Indulcata est aqua amara ] id est legis Mosaice duritia et amaritudo cuiusque tribulationis, aut penitentie ; Memoria enim Crucis Dominice omnem amaritudinem cuiusque penitentie indulcorat.
marg.| {d} Ad agnitionem hominum ] fidelium.
marg.| {e} Virtus illorum ] hominum pervenit id est Christus, qui est virtus et fortitudo sperantium in se, qui per carnis assumptionem mundo innotuit.
marg.| {f} Et dedit hominibus scientiam ] fidei et experientie. Experti enim sunt quod sine Medico Christo non erat eis salus.
marg.| {h} Honorari in mirabilibus suis ] id est ut honoraretur in operibus suis mirabilibus. Mirabile enim opus fuit creatio mundi ; mirabilius fuit recreatio mundi ; mirabilissimum erit glorificatio mundi. Unde Ps. 138. Mirabilia opera tua, Domine et anima mea cognoscet nimis.
marg.| {i} In his ] mirabilibus.
marg.| {k} Curans ] genus humanum.
marg.| {l} Mitigabit dolorem ] infirmantium, exspectantium, ad inferos descendentium. Hoc enim triplici dolore affligebatur totum genus humanum : Et quia egrotabat et Medicum exspectabat et quia ad inferos moriens descendebat.
marg.| {m} Unguentarius ] id est Christus.
marg.| {n} Faciet pigmenta suavitatis ] id est Sacramenta nove legis.
marg.| {o} Et Unctiones conficiet sanitatis ] id est dona Spiritus Sancti Sacramenta Ecclesiastica, vel Evangelica, pigmenta vocantur, quia redolent : Suavitatis, quia suavia sunt. Dona Spiritus Sancti dicuntur unctiones sanitatis, quia illis ungitur anima et sanatur a septem vulneribus peccatorum. Timor enim sanat superbiam, pietas invidiam, scientia iram, fortitudo acidiam, consilium avaritiam, intellectus gulam, sapientia luxuriam Ct. 1.a. Meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis. Ibi dicit Glossa Unguenta sunt bona Spiritus Sancti, que invisibiliter animam reficiunt.
marg.| {p} Et non consummabuntur ] id est non cessabunt.
marg.| {q} Opera eius ] id est pigmenta et unguenta huiusmodi usque ad finem mundi, quando mortale hoc induet immortalitatem et corruptibile hoc induet incorruptionem, 1Cor. 15.g. Tunc enim absorpta erit mors in victoria.
marg.| {r} Pax enim Dei super faciem terre ] id est super Ecclesiam, Io. 14.d. Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis, Paralit. 1. 12.c. Tui sumus, o David et tecum filii Isai : pax tibi et pax adiutoribus tuis ; te enim adiuvat Dominus Deus tuus : non esset pax in Ecclesia, si Christus auferret pigmenta et unguenta sua, per que omnes impinguantur et expurgantur. Unde dicit Sponsa. In odore unguentorum tuorum curremus. Ct. 1.a.
marg.| {s} Fili, in tua infirmitate ] spirituali, que a te solo est.
marg.| {t} Non despicias teipsum ] id est non desperes, vel penitere non differas.
marg.| {u} Sed ora Dominum ] corde, ore et opere.
marg.| {x} Et ipse curabit te ] ab infirmitate peccati, quasi dicat : assidue ora pro peccatis tuis. Multum enim valet deprecatio iusti assidua. Iac. ultimo d. Pluviam enim extraxit e celo id est gratiam a Christo, Sed quia Deus neminem curat, nisi propositum non peccandi habeat. Ideo subditur.
marg.| {y} Averte ] mentem.
marg.| {z} A delicto ] multo fortius a peccato.
marg.| {a} Et dirige manus ] ad bona opera id est Ps. 36. declina a malo et fac bonum.
marg.| {b} Et ab omni delicto ] mortali et veniali, omissionis et transgressionis.
marg.| {c} Munda cor tuum ] confessione, lacrimarum effusione. Is. 1.e. Lavamini, mundi estote. Pauci autem sunt, vel forte nulli, qui a venialibus possint mundare cor suum. Unde, Pr. 20.b. Quis potest dicere, mundum est cor meum purus sum a peccato ? Quoniam vero ad huiusmodi mundationem cordis potissime valet oblatio Eucharistie, ut dicit Glossa Ideo sequitur.
marg.| {d} Da suavitatem et memoriam similaginis ] id est in memoriam Dominice passionis, Offer panem et vinum sacratissimum in odorem suavitatis. Lc. 22.b. Hoc facite in meam commemorationem. Os. 14.c. Memoriale eius sicut vinum Libani. Sed quoniam hec oblatio non debet fieri nisi in caritate et devotione. Ideo subdit.
marg.| Θ
prol.| {a} Et impingua
marg.| {3. 244va} Δ
marg.| {a} Et impingua oblationem ] id est eleemosynam pinguedine devotionis et hilaritatis id est hilariter et devote da eleemosynam, supra 35.b. In omni dato hilarem fac vultum tuum. Vel impingua oblationem id est de pinguibus, non de macilentis fac eleemosynam. Mal. 1.d. Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum et votum faciens offert debile Domino. Sed quia sunt aliqui, qui adeo in oratione et confessione et eleemosynarum largitione confidunt, ut medicinam contemnant. Ideo addit.
marg.| {b} Et da locum Medico ] tam corporali, quam spirituali obediendo ei.
marg.| {d} Etenim illum ] Medicum. [Dominus creavit
marg.| ad salutem infirmorum. Licet enim solo verbo curare posset omnem morbum ; tamen voluit per homines curare homines, ut inter eos mutua caritas firmaretur.
marg.| {e} Et non discedat a te ] offensus propter inobedientiam tuam.
marg.| {f} Quia opera eius sunt necessaria ] infirmis, ut sani fiant : et sanis, ne egri fiant. Pluraliter dicit opera ; quia triplex est modus curationis, ut dicit Isidor. scilicet per Chirurgiam que est membrorum incisio : et per Pharmaciam, que est medicamentorum curatio : et per dietam, que est legis et vite conservatio. Sed quoniam sunt aliqui, qui Medicos contemnunt, quia sani sunt, ostendit Auctor quod numquam sunt contemnendi : quia cum tempore variatur hominum qualitas. Et hoc est quod subditur.
marg.| {g} Est enim tempus ] id est esse potest.
marg.| {h} Unde in manibus eorum ] id est Medicorum.
marg.| {i} Incurras ] id est opera eorum indigeas gravatus infirmitate.
marg.| {k} Ipsi vero ] Medici spirituales et corporales.
marg.| {l} Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum ] id est operam, qua requiem procurant infirmis. Vel Dirigat id est erigat.
marg.| {m} Requiem eorum ] id est infirmorum.
marg.| {n} Et sanitatem ] corporalem et spiritualem. Vel Dirigat Dominus id est erigat infirmis.
marg.| {o} Propter conversationem eorum Medicorum ] id est propter operam et curam et visitationem Medicorum conterat Dominus, sanitatem infirmis. Vel Propter conversationem eorum id est merito vite bone eorum, quasi dicat : non solum orationibus, sed merito bone conversationis, debet Medicus impetrare sanitatem infirmis.
marg.| Θ
marg.| {a} Et impingua oblationem ] pinguedine caritatis et devotionis. De qua dicit Dominus per Ier. 31.c. Inebriabo animam Sacerdotum pinguedine. Memor sit omnis sacrificii : et holocaustum tuum pingue fiat. Hinc est quod in lege precipitur, ut simila, que offertur, oleo conspergatur et thure. Lv. 2.a. Anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino, simila erit eius oblatio, fundetque super eam oleum et ponet thus.
marg.| {b} Et da locum ] in te.
marg.| {c} Medico ] quem recipis in Sacramento, qui et Medicus et medicina est anime.
marg.| {d} Etenim illum Dominus creavit ] ad salutem omnium. Ad hoc enim carnem assumpsit et in mundum venit Dei filius ut omnibus mederetur. Is. 41.a. Spiritus Domini super me, eo quod unxit me : et ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederet contritis corde. Ars medendi est Evangelium : pixides eius sunt septem ecclesiastica Sacramenta : unguenta sunt virtutes et dona : electuaria sunt miracula et exempla. Sed quoniam Medicus sepe recedit ab infirmo sine curatione propter inobedientiam eius, ideo monens ad obedientiam, Auctor, subiungit.
marg.| {e} Et non discedat a te ] non curato propter inobedientiam {3. 244vb} tuam. Vel cum receperis eum in Sacramento, non discedat a te, sine effectu propter recidivum, quasi dicat : . Postquam dederis ei locum in te, non expelles eum per peccati recidivum. Paralit. 12.b. Hec dicit Dominus : vos reliquistis me : et ego reliqui vos in manu Sesach id est Diaboli. Sesach interpretatur manus sacci, vel saccus byssinus. Quare autem laborandum sit, ne discedat, subiungit.
marg.| {f} Quia opera eius sunt necessaria ] toti mundo, ad vitam nature, ad vitam gratie, ad vitam glorie. Opera creationis necessaria sunt ad vitam nature, opera iustificationis ad vitam gratie et opera reparationis ad vitam glorie.
marg.| {g} Est enim tempus ] quasi dicat : debes dare locum Medico et opera eius necessaria reputare, est enim tempus, quando in manibus eorum incurras, scilicet in die mortis et in die iudicii. Hbr. 10.f. Horrendum est incidere in manus Dei viventis. Et cum superius de Medico singulariter fuerit locutus : nunc pluraliter dicit in manibus eorum : quia sub illo Medico summo sunt multi Medici, Apostoli, Doctores et Predicatores, qui secundum eius doctrinam medicantur infirmi et sepe oratione impetrant salutem infirmis.
marg.| Unde sequitur
marg.| {k} Ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum et sanitatem ] conferat id est confert eis salutem, in qua est requies eorum.
marg.| {o} Propter conversationem eorum ] id est ut bene conversentur in medio prave et perverse nationis huius, quasi dicat : ad hoc Medici deprecantur Dominum, ut conferat sanitatem infirmis, ut ipsi Medici requiescant et infirmi bene conversentur. Et postea ostendit Auctor, qui sunt illi, qui incidunt in manus Medici, qui scilicet peccare non formidant. Et hoc, est quod sequitur.
marg.| {p} Qui delinquit, in conspectu eius, qui fecit illum, incidet in manus Medici ] id est qui peccat mortaliter, vel in mente ubi solus Deus videt, indiget auxilio Medici. Secundum litteram videtur quod Medicus talis debeat esse, ut possit efficaciter orare pro egro Sequitur.
marg.| {q} Fili in mortuum ] etc. Rectus ordo est post infirmitates et curationes egrorum, addit Auctor de exequiis mortuorum, utrumque enim opus misericordie est et visitatio infirmorum et exequie mortuorum. Dicit ergo.
marg.| {q} Fili, in mortuum produc lacrimas ] id est pro mortuo plora, modeste tamen, non inconsolabiliter. Unde 1. Thess. 4.c. Nolumus vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et ceteri, qui spem non habent supra 7.d. Non desis plorantibus in consolatione et cum lugentibus ambula. Item supra 22.b. Medicum plora super mortuum. Ier. 9.a. Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum : et plorabo die, ac nocte interfectos filie populi mei ? Isidor. Nec sicci sint oculi tui amisso amico : nec fluant. Lacrimandum est, non plorandum. Eodem animo mortem amici ferat quis, quo suam exspectat.
marg.| Unde sequitur
marg.| {r} Et quasi   dira passus ] vel dura flagella, incipe plorare id est sine fictione et tamen modeste plora.
marg.| {s} Et secundum iudicium contege corpus illius ] id est discrete et secundum honestam consuetudinem patrie et secundum dignitatem eius et pro modulo facultatis tue.
marg.| {t} Et non despicias sepulturam illius ] id est honestatem sepulture. Honestas enim sepulture, cum sine superfluitate et superstitione est, opus est misericordie. Unde et de Domino legitur, Io. 19.g. quod Ioseph et Nicodemus acceperunt corpus Iesu et ligaverunt cum Linteis et aromatibus, sicut mos est Iudeis sepelire.
marg.| {u} Propter delaturam autem ] id est propter accusationem.
marg.| {x} Amare fer luctum illius uno die ] id est modico tempore hoc est, ne accusent alii, quasi inhumanum, ideo lugendum est tibi.
marg.| marg. | {u} Vel secundum Rabanum Propter delaturam id est propter separationem a proximo tuo qui defertur ad sepulturam.
marg.| {x} Amare fer luctum illius uno die ] id est modico tempore, ne nimia tristitia afferat interitum.
marg.| {y} Et consolare ] teipsum et amicos defuncti.
marg.| {z} Propter iustitiam ] id est quia iustitia Dei hoc exigit, ut homo moriatur, cui consentiendum est omnino. Vel Propter iustitiam defuncti, quia reddetur ei secundum merita eius. alia littera habet, propter tristitiam id est ne absorbearis nimia tristitia.
marg.| {a} Et fac luctum secundum meritum eius uno die, vel   duobus ] Item plus, vel minus.
marg.| {c} Propter detractionem ] id est ne tibi detrahatur.
marg.| {b} Secundum meritum eius ] quia secundum quod Iustior fuit, minus lugendum est. Vel Secundum meritum eius id est secundum quod plus vel minus benefecerit tibi. Quare autem moderandus sit luctus, subdit.
marg.| {d} A tristitia enim ] nimia vel seculi.
marg.| {e} Festinat mors ] corporis et anime, sup. 30.d. Multos occidit tristitia et non est utilitas in illa. Pr. 17.d. Spiritus tristis exsiccat ossa, 2 Cor. 7.c. Tristitia seculi mortem operatur.
marg.| {f} Et cooperit virtutem ] id est enervat fortitudinem bene agendi.
marg.| {g} Et tristitia cordis flectit cervicem ] id est debilitat mentem.
marg.| {h} In abductione ] {3. 245ra} id est in consolationis refutatione, vel amici subtractione.
marg.| {a} Permanet tristitia ] id est perfecte manet. Et ideo malum est refutare consolationem et abducere a se amicum ; et est consolatio carnalis cuius refutatio delectationem mentis, vel cordis promeretur. Unde Ps. 118. Renuit consolari anima mea : memor fui Dei : et delectatus sum.eatus Bernardus : Delicata est divina consolatio ; et non conceditur admittentibus alienam Iob. 16.a. Consolatores onerosi omnes vos estis.
marg.| {b} Et substantia inopis ] id est pauperis.
marg.| {c} Secundum cor eius ] quia si virile cor habet et forte dives iudicandus est, quantumcumque videatur inops. Prv. 13.a. Et quasi dives, cum nihil habeat : et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
marg.| {d} Ne dederis in tristitia cor tuum ] ut dominetur in te tristitia.
marg.| {e} Sed repelle eam a te ] per sacrarum Scripturarum inspectionem, per bonorum virorum collocutionem, per divine misericordie contemplationem.
marg.| {f} Et memento novissimorum ] id est mortis et extremi iudicii.
marg.| {g} Et noli oblivisci ] illa novissima : Revocat enim a peccato huiusmodi memoria. Unde supra 7.d. Memorare novissima tua : et in eternum non peccabis. Item 28.a. Memento novissimorum et desine inimicari.
marg.| Vel sic.
marg.| {e} Repelle eam a te ] id est tristitiam de morte amici.
marg.| {f} Et memento novissimorum ] tuorum id est memorare quod tu similiter morieris.
marg.| {g} Et noli oblivisci ] novissimorum tuorum.
marg.| {g} Neque enim est conversio ] id est ad vitam presentem reversio.
marg.| {i} Et huic ] id est amico mortuo, pro quo tristaris.
marg.| {k} Nihil proderis ] tristando.
marg.| {l} Et teipsum pessimabis ] nimio dolore affectus ; ideo moderandus est dolor de morte amici. Et secundum hoc documentum fecit David. 2Rg. 12.f. Qui audita morte filii sui, ait : Cum adhuc puer viveret, ieiunavi et flevi ; dicebam enim ; quis scit, si forte eum donet mihi Dominus et vivat infans ; nunc autem, quia mortuus est, quare ieiuno ? Numquid potero eum revocare amplius ? Ego vadam magis ad eum ; ille vero non revertetur ad me : et consolatus est David. Deinde in persona mortuorum ponit Auctor exhortationem bonorum operum, ut viventes sibi preparent viaticum, dum licitum est eis, quia morientur, ut illi : nec licebit illis tunc operari ad meritum : Et hoc est.
marg.| {m} Memor esto ]  O t u omnis homo, qui adhuc vivis.
marg.| {n} Iudicii mei ] id est mortis mee ; que iudicium dicitur ; quia qualis erit homo in morte, talis apparebit ante Iudicem, ut recipiat secundum opera sua, sive bona, sive mala. Unde Eccl. 11.b. Si ceciderit lignum ad Austrum, aut ad Aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit. Igitur memorare debes iudicii mei.
marg.| {o} Sic enim erit et tuum ] quia quis est homo, qui viveret et non videbit mortem. Omnes nudi veniunt in hunc mundum ; et nudi exeunt de hoc mundo. Et hec lex communis est omnibus. Sap. 7.a. Unus introitus est omnibus ad vitam et similis exitus, 1Tim. 6.b. Nihil intulimus in hunc mundum, haud dubium, quia nec auferre quid possumus. Iob. 1.d. Nudus egressus sum de utero matris mee et nudus revertar ilLc.
marg.| {p} Mihi heri et tibi hodie ] id est meum iudicium iam preteriit et tuum iam imminet. Hodie, dicit et non cras ; quia ipsum presens tempus vite nostre via est ad mortem ; vivendo enim morimur, unde bene dixit mulier Thecuites. 2Rg. 14.c. Omnes morimur etc. Et August. Dominus promittit remissionem ; sed nulli promittit crastinum diem.
marg.| {q} In requie mortui ] id est in morte, que quiescere facit a curis mundi.
marg.| {s} Requiescere fac memoriam eius ] simplex relatio est id est tui et cuiuslibet mortalis homini et iam morituri, {3. 245rb} quasi dicat : assidue cogita et mone alios cogitare de morte aliorum, qui iam mortui sunt. Nam sicut dicit Plato : Summa Philosophie cognitio est assidua mortis cogitatio.
marg.| Vel sic.
marg.| {q} In requie ] id est ob requiem.
marg.| {r} Mortui requiescere fac memoriam eius ] in cordibus vivorum, hoc est, fac, ut vivi habeant memoriam mortuorum in suis orationibus, ut sic requiem consequi mereantur. Et ideo pro mortuis cantat Eccles. Requiem eternam dona eis, Domine. Et anniversaria mortuorum facit.
marg.| Vel sic.
marg.| {q} In requie mortui ] id est in transitu ad requiem.
marg.| {s} Requiescere fac memoriam eius ] id est mone eum, dum adhuc vivit, ad penitentiam et confessionem, ut post mortem requiescat in pace et eius memoria vivat in eternum. Iuxta Ps. 111. In Memoria eterna erit iustus. Vel sic et melius.
marg.| {q} In requie mortui requiescere fac memoriam eius ] id est mone eum, dum adhuc vivit id est fac, ut mortalis homo, dum vivit, memoriam suam figat in requie mortuorum et abstrahat a labore et cura mundanorum.
marg.| {t} Et consolare illum in exitu spiritus tui ]  a c orpore, de vita eterna habenda et venia obtinenda. Tunc indiget homo consolatione, quia tunc acrius tentat Diabolus de desperatione. Sed quoniam consolari homines morientes et eorum memoriam facere requiescere in requie mortuorum tantum sapientum est, ideo consequenter agit de Sapientia, docens quando et quomodo debeat addisci : Non enim quodlibet tempus aptum est ad discendum Sapientiam divinam ; sed tantum tempus pacis et quietis, quando anima separata a curis temporalibus sibi et soli Deo vacat. Dicit ergo.
marg.| {u} Sapientiam ] divinam.
marg.| {x} Scribe ] in tabulis cordis tui.
marg.| {y} In tempore vacuitatis ] id est quietis et pacis, abstractus a curis secularibus. Ps. 45. Vacate et videte. Ez. 3.g. Qui audit, audiat : et qui quiescit, quiescat. Os. 2.c. Adducam eam in solitudinem : et loquar ad cor eius. Hinc est quod Ioannes Apocalypsim scripsit in Pathmos insula.
marg.| {z} Et qui minoratur actu ] id est qui subtrahit se ab actibus exterioribus.
marg.| {a} Sapientiam percipiet ] id est perfecte capiet, quia ut dicit Glossa
marg.| Pluribus intentus minor est ad singula sensus. Unde supra 11.b. Fili, ne in multis sint actus tui. Et in Ez. 46.a. legitur : Porta atrii interioris, que respicit ad Orientem, erit clausa sex diebus, in quibus opus fit ; die autem Sabbati aperietur. Et Mt. 12.a. Discipuli in Sabbato vellebant spicas. Deinde ostendit exponendo quod dixerat.
marg.| {a} Sapientiam percipiet, quia Sapientia replebitur ] si vacat ab actibus exterioribus id est omnem Sapientiam poterit addiscere. Vel Sapientia replebitur, quia sapore omnium rerum implebitur affectus in cognitione intellectus. Deinde de Artificibus diversarum scientiarum agit, dicens.
marg.| {d} Qui tenet aratrum ] id est caudam aratri, cui adiunctus est vomer, quo terra scinditur.
marg.| {e} Et qui gloriatur in iaculo ] id est qui tenet virgulam, cui inest aculeus.
marg.| {f} Stimulo ] id est virgula pungente,
marg.| Δ et aculeata
Numérotation du verset Sir. 38,mystice 
marg.| .
marg.| {u} Sapientiam scribe ] etc. Duo sunt ordines in Ecclesia generales. Unus contemplativorum, alius activorum. Utrosque docet Auctor. Et primo contemplativos dicens.
marg.| {u} Sapientiam ] scientiam de divinis.
marg.| {x} Scribe ] id est usu et experientia disce et firmiter retine.
marg.| {y} In tempore vacuitatis ] id est in otio sancto. Prv. 3.a. Describe eam in tabulis cordis tui : et invenies gratiam coram Deo et hominibus. Tabule cordis sunt intellectus et affectus, ut intelligentia capax et memoria tenax. Ier. 31.f. Dabo legem meam in visceribus eorum : et in corde eorum scribam eam.
marg.| {z} Et qui minoratur actu ] id est qui se subtrahit actibus exterioribus.
marg.| {a} Sapientiam ] id est saporem scientie.
marg.| {b} Percipiet ] id est perfecte capiet.
marg.| {c} Quia sapientia replebitur ] in futuro perfecte et in presenti pro modulo vie. Ps. 16. Satiabor cum apparuerit gloria tua. Nm. 24.c. Videbo eum, sed non modo ; intuebor illum, sed non prope.
marg.| {d} Qui tenet aratrum ] id est Doctoris, vel Predicatoris officium.
marg.| {e} Et qui gloriatur in iaculo ] divini verbi, quo penetrantur corda peccatorum, ut sanguis peccati eliciatur a corde per foramen confessionis.
marg.| {f} Stimulo ]  Θ s acre
marg.| {3. 245va} Δ et aculeata.
marg.| {a} Boves agitat ] ad trahendum. Illumqui tenet iaculum dicit gloriari, quia eius est sibilare et quadam propria cantilena boves delinire : et huiusmodi cantilenam vocat gloriationem.
marg.| {c} Et conversatur ] uterque et arator et stimulator.
marg.| {d} In operibus ] id est boum, quasi dicat : totum studium suum ponunt circa opera boum et ab aliis operibus vacant, ut sapientiam illam percipiant.
marg.| {e} Et enarratio eius ] id est bubulci.
marg.| {f} In filiis taurorum ] id est de bobus et vaccis. Sicut enim Nauta de navibus libenter loquitur et figulus de vasis, assignans differentias eorum ; sic bubulcus libenter loquitur de bobus et de his est tota narratio eius, quando est cum aliis rusticis et quilibet de officio suo libenter loquitur.
marg.| Vel sic.
marg.| {e} Enarratio eius ] scilicet, qui boves agitat, est.
marg.| {f} In filiis taurorum ] quia dum boves pungit, nominat illos quemlibet nomine suo. Et postea de alio, qui tenet aratrum, subdit.
marg.| {g} Cor suum dabit ad versandos sulcos ] id est diligentiam apponet ad faciendum rectos et profundos sulcos versando terram hinc et inde.
marg.| {h} Et in vigilia eius ] id est utriusque bubulci.
marg.| {i} In sagina vaccarum ] id est ut saginentur et impinguentur vacce, que pariunt boves. Quanto enim vacce pinguiores sunt, tanto pariunt boves fortiores. Omne genus bovis tangit Auctor, vaccas, tauros, vitulos et boves, circa quos studium bubulcorum est. In quo docet quod quilibet Artifex circa omnia, que pertinent ad officium suum et circa illa solum debet esse sollicitus et studiosus. Sed quoniam usus aratri dependet a fabro et ferrario et lignario, qui fabricat aratrum, subiungit de ipso dicens.
marg.| {k} Sic omnis faber ] tam lignarius, quam ferrarius dabit, supple, cor suum ad opus suum bene faciendum, sicut bubulcus.
marg.| {l} Et architectus ] id est Princeps artificii, vel edificii.
marg.| {m} Qui noctem tamquam diem transfigit ] id est insomnem ducit, sicut diem propter operis instantiam. De nocte enim cogitat et disponit Architectus totum opus quod in die perficiet.
marg.| {p} Qui sculpit signacula sculptilia ] id est imagines sculptas significantes aliquid, supple, hic dabit cor suum ad perficiendum opus suum, sicut bubulcus et faber et Architectus.
marg.| {q} Et assiduitas eius ] id est assiduum studium Pictoris.
marg.| {r} Variat picturam ] id est varias picturas facit et diversas.
marg.| {s} Cor suum dabit in similitudinem picture ] id est diligentiam adhibebit, ut iuxta exemplar depingat imaginem suam. Vel similitudinem, dicit illud, ad quod representandum fit pictura, de quo pictor sedulo cogitat, ut talem imaginem pingat, quale est illud.
marg.| {r} Et vigilia sua ] id est studio et diligentia sua.
marg.| {u} Perficit opus ] id est perfectum facit et perfecte.
marg.| {x} Sic ] id est sic diligenter, ut arator, perficiet opus suum.
marg.| {y} Faber ferrarius ] id est qui ferrum fabricat.
marg.| {z} Sedens iuxta incudem ] dum ferrum calefacit in igne.
marg.| {a} Et considerans opus ferri ] id est quale.
marg.| Δ opus de ferro
marg.| Θ sacre excitationis.
marg.| {a} Boves ] id est segnes et petulantes.
marg.| {b} Agitat ] ad bene currendum et segnitiem fugiendum : Eccl. ultimo d. Verba sapientum, sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi.
marg.| Et nota quod dicit, tenet aratrum. Aratrum quidem tenet, qui quod predicator ore, opere adimplet. Et talis efficaciter boves agitat. Os. 10.c. Arabit Iudas, confringet sibi sulcos Iacob. Iob. 29.b.
marg.| Numquid alligabis rhinocerotam ad arandum loco tuo, aut confringet sulcos, vel   glebas vallium post te ]  Lc. 9.g. Nemo mittens manum ad aratrum et respiciens retro, aptus est regno celorum. Non sic Apostolus Phil. 3.c.
marg.| Que retro sunt obliviscens. Vel Qui tenet, manu bone operationis {3. 245vb} aratrum prelationis et qui gloriatur in iaculo tribulationis, de quo dicitur 1Cor. 12.b. Datus est mihi stimulus carnis etc. Talis bene agitat boves stimulo sue conversationis id est alios Prelatos ad agendum similia et etiam subditos. Et hoc est quod dicitur 3Rg. 19.d.
marg.| Profectus Elias reperit Eliseum filium Saphat arantem in duodecim iugis boum ; et ipse in duodecim iugis boum arantibus unus erat. Et infra. Reversurus autem ab eo tulit par boum et mactavit illud et in aratro boum coxit carnes et dedit populo et comederunt. Iob. 1.c. Boves arabant et asine pascebantur iuxta illos.
marg.| {c} Et conversatur in operibus eorum ] id est boum ; et conversatio eius per opera eorum manifesta. Prv. 14.a. Ubi plurime segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.
marg.| {e} Et enarratio ] id est predicatio eius.
marg.| {f} In filiis taurorum ] id est circa filios id est imitatores superborum, ut eos humiliet.
marg.| {g} Cor suum dabit ad versandos sulcos ] id est ut exaret corda peccatorum et vitia extirpet et virtutes plantet vomere sancte predicationis. Ier. 4.a.
marg.| Novate vobis novale et nolite serere super spinas. Idc. 3.d. legitur quod Samgar uno vomere interfecit sexcentos Philisteos.
marg.| {h} Et vigilia eius in sagina vaccarum ] id est in impinguatione lascivientium animarum. Ad hoc enim debet pervigilare Predicator, ut anime macilente saginentur et impinguetur pinguedine caritatis.
marg.| {k} Sic omnis faber et architectus ] id est Prelatus activus et contemplativus.
marg.| {m} Qui noctem ] adversitatis.
marg.| {n} Tamquam diem ] prosperitatis.
marg.| {o} Transigit ] semper in bono statu permanens, nec adversitate deiectus, nec prosperitate elatus. Unde Ps. 138. Et nox sicut dies illuminabitur : sicut tenebre eius, ita et lumen eius. Prelatus faber dicitur et architectus. Faber, quia corda ferrea igne devotionis et flatu predicationis emollit, Architectus, quia corda sic emollita in edificio sancte Ecclesie, quasi lapidem politum et quadratum ponit, 1Cor. 3.b. Dei agricultura estis ; Dei edificatio estis, secundum gratiam Dei, que dura est mihi, ut sapiens Architectus fundamentum posui. Ubi dicit Glossa Agricultura Dei sumus, dum vitia extirpantur. Edificatio, impositione virtutis. Vel agricultura Dei sumus, dum colit nos ad fructum. Edificatio, quia colit nos et in nobis habitat.
marg.| {p} Qui sculpit signacula sculptilia ] id est subditos instruit et informat diversis formis, quosdam sculpit ad imaginem Moysi per mansuetudinem, alios ad imaginem David per humilitatem, alios ad imaginem Iob. per patientiam et sic de aliis. Debent autem Prelati esse et sculpti et sculptores ; subditi vero tantum sculpti, Is. 54.c. Ponam iaspidem in propugnacula tua et portas tuas in lapides sculptos. Ct. 7.b. Pone me, sicut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum.
marg.| {q} Et assiduitas eius ] id est assidua Prelati instructio.
marg.| {r} Variat picturam ] id est varias picturas, vel virtutes in corde subditorum depingit, non tantum calamo lingue, sed etiam digito boni exempli. Unde 3Rg. 6.d.
marg.| Omnes parietes templi per circuitum sculpsit Salomon variis celaturis et torno et fecit in eis Cherubin et palmas et picturas.
marg.| {s} Cor suum dabit in similitudinem picture ] id est conformabit se Prelatus subditis, quos depingit et sculpit. Sculpit quidem per ordinationem affectionum et cogitationum depingit per exempla virtutum, sup. 32.a. Rectorem te posuerunt : esto in illis quasi unus ex illis. Cor suum dat Prelatus in similitudinem picture, cum virtutes, quas depingit in subditis predicando, habet in corde suo. Cor suum dederat Dominus in similitudinem picture, cum dicebat : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Mt. 11.d.
marg.| {t} Et vigilia sua ] non vicaria.
marg.| {u} Perficit opus ] suum, scilicet subditorum instructionem, Sacramentorum dispensationem, improborum fugationem. Unde Lc. 2.b. dicitur de Pastoribus quod custodiebant vigilias noctis super gregem suum.
marg.| {z} Sic ] id est similiter, ut Prelatus, sollicitus est.
marg.| {y} Faber ferrarius ] Glossa id est ordo Predicantium, qui spiritualia arma fabricat, quibus homo protegitur et adversarius impugnatur.
marg.| {z} Sedens iuxta incudem ] id est iuxta durum presentis vite laborem.
marg.| {a} Et considerans opus ferri ] id est cogitans quale opus possit de ferro facere. Ferrum dicit cor peccatoris, durum, nigrum et ponderosum quod Prelatus, vel Predicator considerat,
marg.| Θ ut calore
marg.| {3. 246ra} Δ opus de ferro faciat.
marg.| {a} Vapor ignis ] id est fumus et calor de fornace evaporans.
marg.| {b} Urit carnes eius ] id est fabri ferrarii et tamen nihilominus accendit ignem, a quo uritur ita diligens.
marg.| Unde sequitur
marg.| {d} Et in calore fornacis ] accendendo et fovendo per appositionem carbonum et aspersionem aque et sufflationem follium.
marg.| {e} Concertatur ] id est concertat.
marg.| {f} Vox mallei innovat aurem eius ] id est immutat et delectat propter consonam varietatem sonorum ex percussionibus malleorum pervenientium. [Et contra similitudinem vasis oculus id est considerat apud se, vel exemplar exterius, ut iuxta illud vas suum faciat.
marg.| {i} Cor suum dabit in consummationem ] id est ut opus suum perficiat et consummet, diligenter cogitabit.
marg.| {l} Et vigilia sua ] id est vigili studio et diligentia.
marg.| {m} Ornabit imperfectionem ] id est materiam, que imperfecta est, ducit ad perfectionem ornando eam varietate formarum.
marg.| {o} Sic figulus sedens ad opus suum ] perficiendum.
marg.| {q} Convertens pedibus suis rotam ] cuius revolutione formatur vas.
marg.| {r} Qui in solitudine ] etc. faciendum. ad litteram enim iuxta nemora solitarii manent figuli, ubi terram mollem inveniunt et lignorum abundantiam ad coquendum vasa.
marg.| {u} Et innumera est omnis approbatio eius ] id est multiplex in numero et figura.
marg.| {x} In brachio suo formabit lutum ] id est propriis manibus figurabit lutum in vas, quale voluerit.
marg.| {a} Et ante pedes suos curvabit virtutem suam ] id est fortiter et virtuose curvabit se movendo rotam ; ad formandum vas. Et tangit duos modos quibus figulus facit vasa, manu et rota, Ier. 18.a. Descendi in domum figuli et ipse faciebat opus suum super rotam.
marg.| {c} Cor suum dabit, ut consummet, linitionem ] id est vasorum picturationem. Figulus enim vase facto superinducit quandam colorum varietatem.
marg.| {e} Et vigilia sua mundabit fornacem ]  a c ineribus et lapillis et aliis consimilibus nocumentis.
marg.| Δ
prol.| {a} Omnes hi]
marg.| Θ ut calore spiritus emollitum et malleis increpationis et eruditionis contritum, faciat vas in honorem. 2Tim. 2.c. Iob. 28.a. Ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in es vertitur. Pr. 25.a. Aufer rubiginem de argento : et egredietur vas purissimum.
marg.| {a} Vapor ignis ] id est memoria ignis infernalis, vel tribulatio et persecutio mundi, que sicut vapor cito transit.
marg.| {b} Urit carnes ] id est carnales affectiones.
marg.| {c} Eius ] scilicet, fabri ferrarii id est Predicatoris, ut purificetur. Ps. 65. Transivimus per ignem et aquam ; et induxisti nos in refrigerium. Is. 54.b. Ad punctum in modico dereliqui te ; et in miserationibus magnis congregabo te. Iud. 6.b. Angelus virga tetigit carnes : et ascendit ignis de petra et carne consumpsit.
marg.| {d} Et in calore fornacis ] id est in olla tribulationis.
marg.| {e} Concertatur ] ut vincat et coronetur. De hoc certamine dicit Apost. 2Tim. 4.b. Bonum certamen certavi, fidem servavi, cursum consummavi : in reliquo reposita est mihi corona iustitie, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus Iudex. Et quia tentationis et tribulationis vexatio dat intellectum auditui, sicut dicitur Is. 28.e. Ideo sequitur.
marg.| {f} Vox mallei ] id est suggestio demonis.
marg.| {g} Innovat aurem eius ] id est comminatio tyranni incutit ei terrorem novorum tormentorum. Vel
marg.| {f} Vox mallei ] id est tuba futuri iudicii.
marg.| {g} Innovat aurem eius ] unde Hieronymus Sive bibam, sive comedam, sive quid aliud faciam : semper videtur auribus meis insonare tuba terribilis. O vos omnes mortui, qui iacetis, in sepulchris, surgite et occurrite ad iudicium Salvatoris. Vel
marg.| {f} Vox mallei ] id est sonus verbi divini.
marg.| {g} Innovat aurem eius ] id est auditum eius interiorem. Ier. 23.f. Nonne verba mea quasi ignis et quasi malleus conterens petram.
marg.| {h} Et contra similitudinem ] quia Predicator semper {3. 246rb} considerat aliquem virum sanctum, quem ponit in exemplum, ut ad eius similitudinem vas similiter faciat.
marg.| {i} Cor suum dabit ] id est diligenter animum suum applicabit.
marg.| {k} In consummationem operum ] id est ut consummet opera sua. Que tria sunt : Extirpare vitia, plantare fidem edificare mores hominum. Circa hec tria est totum officium Predicatoris. Unde Ier. 1.b. Constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et edifices et plantes.
marg.| {l} Et vigilia sua ornabit ] faber ferrarius id est Predicator.
marg.| {n} Imperfectionem ] suam et aliorum, quibus predicat.
marg.| {o} Sic ] id est similiter sollicitus est et diligens.
marg.| {p} Figulus sedens ad opus suum ] id est Predicator, vel Prelatus quiescens a curis exterioribus, ut de lutosis peccatoribus vasa faciat in honorem.
marg.| {q} Convertens pedibus suis rotam ] id est convertibilem ostendens rotam fortune actibus suis, vel conculcationibus suis. Vel convertens rotam pedibus suis id est revolvens rotam, vitam suam in affectionibus et cogitationibus suis.
marg.| {r} Qui in solitudine ] quiete conscientie :
marg.| Vel in sollicitudine, commissi officii adimplendi.
marg.| {s} Positus est semper ] die, ac nocte, estate et hieme.
marg.| {t} Propter opus suum ] exequendum et consummandum. Hanc solicitudinem habebat Paulus. 2Cor. 11.e. Ministri Christi sunt et ego, ut minus sapiens dico : plus ego, in laboribus plurimis, in carceribus abundantius et postea.
marg.| Preter illa, que extrinsecus sunt instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. De sollicitudine dicitur Iob. 3.b. Nunc dormiens silerem et somno meo requiescerem cum Regibus et Consulibus terre, qui edificant sibi solitudines.
marg.| Item Iob. 39.a. Cui dedi in solitudine domum.
marg.| {u} Et innumera est omnis operatio eius ] quia innumerabilia sunt bona, que facit unus bonus Predicator.
marg.| {x} In brachio suo ] id est in fortitudine virtutis, vel exemplo operis.
marg.| {y} Formabit ] id est formosum faciet.
marg.| {z} Lutum ] id est peccatorem immundum.
marg.| {a} Et ante pedes suos ] id est debiles et infirmos, qui eum portant temporalia ministrando.
marg.| {b} Curvabit virtutem suam ] id est temperabit rigorem iustitie. Naum. 3.c. Intra in lutum et calca et subigens tene laterem.
marg.| {c} Cor suum dabit ] id est diligentiam adhibebit.
marg.| {d} Ut consummet linitionem ] id est mansuetam et lenem predicationem. Quod non faciunt multi ; quia cum errores eorum primo leniter corripiunt, in fine nimis exasperant eos, durius loquendo. Quibus dicitur Gal. 6.a. Fratres, si preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, 2Rg. 19.b. Ecce Dominus transit et spiritus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras ante Dominum : Non in spiritu Dominus et post spiritum commotio. Non in commotione Dominus et post commotionem ignis. Non in igne Dominus et post ignem sibilus aure tenuis : ibi Dominus.
marg.| {e} Et vigilia sua mundabit fornacem ] id est corpus proprium in quo ardet ignis fomitis. De quo dicit Ps. 18. Vox Domini intercidentis flammam ignis. Hanc fornacem mundabat Apostolus, cum diceret : Castigo corpus meum et in servitutem redigo : ne cum aliis predicaverim, ipse reprobus efficiar. 1Cor. 9.d. Vel fornacem dicit cor suum, in quo debet ardere ignis caritatis. Quam fornacem mundare debet et accendere Predicator : quia qui non ardet, non incendit.
marg.| Vel fornacem dicit tribulationem penitentie, quam mundare debet Predicator ab omni pulvere murmurationis et vane glorie.
marg.| Item fornacem dicit cor peccatorum igne luxurie et cupiditatis et ceterorum vitiorum accensum. Hanc fornacem mundat Predicator, quando aque sancte predicationis ignem diabolicum extinguit in eis et ignem caritatis accendit. Notandum quod quater posuit Auctor. Dabit cor suum : et quater vigilia sua : In quo notavit quod circa quatuor debet Prelatus sollicite invigilare.
marg.| Primo ad extirpanda vitia subditorum : Et de hoc dicitur. Cor suum dabit ad versandos sulcos et vigilia eius in sagina vacarum.
marg.| Secundo ad informationem morum : et de hoc dicitur. Cor suum dabit in similitudinem picture : et vigilia sua perficiet opus.
marg.| Tertio ad exhortationem penitentie et bonorum operum et vigilia sua ornabit imperfectionem.
marg.| Quarto ad muniendos subditos contra tentationem : Et de hoc dicitur : Cor suum dabit ut consummet linitionem et vigilia sua mundabit fornacem. ad litteram autem quatuor sunt vigilie noctis. Conticinium, intempestum, gallicinium, antelucanum. In prima vigilant omnes, in secunda adolescentes, in tertia iuvenes
marg.| Θ in quarta
marg.| {3. 246va} Δ
marg.| {a} Omnes hi ] artifices pretaxati, scilicet Scribe, Aratores, Fabri, Architecti, Sculptores, Doctores, Figuli.
marg.| {b} In manibus suis speraverunt ] id est usu artis sue et labore manuum suarum victum sibi acquirunt, de quibus dicit Ps. 127. Labores manuum tuarum etc.
marg.| {c} Et unusquisque in arte sua ] etc. contentus illa sapientia et illa utens. Sed quoniam nemo debet esse sapiens sibi soli, sed toti Ecclesie Dei, ideo subdit Auctor.
marg.| {d} Sine his omnibus ] predictis artificibus.
marg.| {e} Non edificatur civitas ] quia operibus horum eget hominum congregatio. Scribis propter eruditionem : Aratoribus propter vite sustentationem, Fabris, propter instrumentorum et utensilium fabricationem : Architectis, propter domorum edificationem, Sculptoribus et pictoribus, propter imaginum et picturarum significationem et necessariorum venustatem : Figulis propter vasorum compositionem. Nec solum sine his non edificatur civitas ; sed neque sine his potest inhabitari : nam sine Aratore deficerent victualia : sine Fabro et Architecto corruerent edificia. Et hoc est quod sequitur.
marg.| {f} Et non inhabitabunt ] homines simul sine his. Nam sine Aratoribus et sine Fabris, qui faciunt instrumenta, non essent vie, vel semite aperte ad ambulandum.
marg.| {h} Et in Ecclesiam ] etc. homines sine his. Nam si Scribe temporum varietates non determinassent et festa distinxissent, nescirent homines venire ad Ecclesiam.
marg.| {k} Super sellam Iudicis non sedebunt ] homines, sine predictorum Artificum sollicitudine : Nam si non essent Scribe, qui docerent legem, nemo posset fieri Iudex : Si non essent Architecti et Fabri, non esset sella, vel cathedra, in qua deberent sedere Iudices, quando sententias proferunt.
marg.| {m} Et testamentum iudicii non intelligent ] homines sine his id est penas in lege distinctas, secundum delictorum varietates quod docent Scribe.
marg.| {o} Neque palam facient disciplinam et iudicium ] id est precepta et iudicia legis, sine his non poterunt manifesta esse hominibus.
marg.| {q} Et in parabolis non invenientur ] sine his id est intelligentia parabolarum. Nam si non essent Scribe, nemo sciret exponere parabolas legis. De operibus etiam illorum sumpte sunt parabole multe in lege et in Evangelio, que sine illis intelligi non possunt.
marg.| {s} Sed creaturam ] etc. id est vasa et utensilia fortissima facient arte sua. Aliqui libri habent. Sed creaturam non confirmabunt homines sine predictis, quasi dicat : nulla creatura firma fieret sine illis. Alii : Sed creaturam evi confirmabunt   predicti Arctifices ] id est hominem, qui dicitur creatura evi, quia medius est inter omnino eternum et incorruptibile : et omnino temporale et corruptibile ; sicut evum medium est inter eternitatem et tempus : et quia participium habet cum creatura evi.
marg.| {u} Et deprecatio illorum ] predictorum Artificum.
marg.| {x} In operatione artis ] id est deprecantur predicti artifices pro opere artis sue, ut bene fiat. In quo notat Auctor diligentiam et studium eorum circa opus suum, quando dicit.
marg.| {y} Accommodantes animas suas ] id est exponentes labori pro opere artis sue benefaciendo.
marg.| {z} Et conquirentes ] id est simul querentes.
marg.| {a} In lege Altissimi ] id est de legis Dei adimpletione, quasi dicat : licet predicti artifices ita soliciti sint circa artis sue operationem ; tamen omnes querunt qualiter legem Dei poterunt adimplere sine quo non est salus et inutilis omnis sollicitudo. In quo instruimur quod pro nullo officio quantumcumque necessario debet homo negligere precepta legis et cetera necessaria ad salutem. Hec Evangelii prima sunt et principalia. Unde Mt. 6.d.
marg.| {3. 246vb} Primum querite regnum Dei et iustitiam eius etc.
marg.| Θ in quarta senes. $moraliter Prima vigilia est continentia a peccato, hec est omnium : et de hac dicitur sup. 31.a Vigilia honestatis tabefaciet carnes. Secunda est labor et solicitudo penitentie : de hac dicitur Ap. 16.c. Beatus, qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet et videant turpitudinem eius. Pr. 20.b. Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat. Tertia est fortitudo patientie contra insultus tentationum : hec est iuvenum. De hac dicitur 1Cor. 16.c. Vigilate et state in fide. Quarta est circumspectio prudentie : hec est senum. De hac dicitur. 1Pt. 4.b. Estote prudentes, sobrii et vigilate in orationibus. Et Ps. 101. Vigilavi et factus sum, sicut passer solitarius in tecto. Sequitur.
marg.| {a} Omnes ] Ecclesie Doctores.
marg.| {b} In manibus suis speraverunt ] id est in exemplis operum non tantum in verbis, vel in quaternis ut multi faciunt, qui plus confidunt in quaternis suis ad docendum alios, quam in operibus suis De quibus Gn. 27.c. Vox quidem vox Iacob est : sed manus, manus sunt Esau.
marg.| {c} Et unusquisque in arte sua sapiens est ] sancti Spiritus distributione, qui dividit singulis prout vult. 1. Co. 12.b.
marg.| {d} Sine his omnibus ] Doctoribus, Predicatoribus et Prelatis.
marg.| {e} Non edificatur civitas ] id est Ecclesia ex lapidibus vivis id est animabus sanctis. 1Pt. 2.a. Ipsi tamquam lapides vivi superedificamini domos spirituales.
marg.| {f} Et non inhabitabunt ] fideles in Ecclesia sine his.
marg.| {g} Nec inambulabunt ] sine his de virtute in virtutem.
marg.| {h} Et in Ecclesiam triumphantem ] {i}   Non transient ] ab Ecclesia militante sine his ; ipsi enim sunt porte, per quas intratur in Ecclesiam triumphantem. Is. 54.c. Ponam Iaspidem propugnacula tua et portas tuas in lapides sculptos.
marg.| {k} Super sellam Iudicis ] id est super cathedram magisterii, vel prelationis.
marg.| {l} Non sedebunt ] aliqui digne sine his. Vel
marg.| {k} Super sellam Iudicis ] id est super tribunal Christi.
marg.| {l} Non sedebunt ] aliqui sine his quasi dicat : sine officio vel doctrina Predicatorum nullus iudicabit cum Domino, cum quo iudicabunt perfecti. Mt. 19.d. Vos qui secuti estis me, in regeneratione etc.
marg.| {m} Et testamentum iudicii ] id est pactum pene pretaxate in lege, vel remunerationis bonis faciende.
marg.| {n} Non intelligent ] aliqui sine his.
marg.| {o} Neque palam facient disciplinam ] id est correctionem, qua in presenti Dominus corrigit filios.
marg.| {p} Et iudicium ] quo in futuro servos malevolos iudicabit.
marg.| {q} Et in parabolis ] exponendis vel intelligendis, que valde utiles sunt ad corripiendum ut patet in parabola ovicule, qua usus est Nathan ad David. 2Rg. 12.a.
marg.| {r} Non invenietur ] sine his, quasi dicat : nisi fuissent predicti Doctores, non loquerentur homines parabolice, sed aperte, ut dicit Glossa Neque intelligerent parabolas legis et Evangelii.
marg.| {s} Sed creaturam evi ] id est hominem creatum in evo.
marg.| {t} Confirmabunt ] vel consummabunt in bono predicti Doctores.
marg.| {u} Et deprecatio illorum ] predictorum.
marg.| {x} In operatione artis ] id est ut bene operentur in arte sua.
marg.| {y} Accommodantes animas suas ] id est morti exponentes pro fratribus suis more boni Pastoris.
marg.| {z} Et conquirentes in lege altissimi ] id est meditantes die ac nocte in lege Domini adimplenda. Vel conquirentes id est acquirentes Deo peccatores.
marg.| {a} In lege ] id est per legem Altissimi, quam docent verbo et exemplo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 38), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_38)

Notes :