Hugo de Sancto Caro

Capitulum 7

Numérotation du verset Sir. 7,1 

noli facere mala
et non te apprehendent
Numérotation du verset Sir. 7,2 

discede ab iniquo et deficient mala abs te
Numérotation du verset Sir. 7,3 

non semines mala
in sulcis iniurie
et non metes ea in septuplum
Numérotation du verset Sir. 7,4 

noli querere ab homine ducatum
neque a rege cathedram honoris
Numérotation du verset Sir. 7,5 

non te iustifices ante Deum quoniam agnitor cordis ipse est et penes regem noli velle videri sapiens
Numérotation du verset Sir. 7,6 

noli querere fieri iudex nisi si valeas virtute irrumpere iniquitates
ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum
in agilitate tua
Numérotation du verset Sir. 7,7 

non pecces in multitudinem civitatis nec te immittas in populum
Numérotation du verset Sir. 7,8 

neque alliges duplicia peccata
nec enim in uno eris immunis
Numérotation du verset Sir. 7,9 

noli esse pusillanimis in anima tua
Numérotation du verset Sir. 7,10 

exorare et facere eleemosynam non despicias
Numérotation du verset Sir. 7,11 

ne dicas in multitudine munerum meorum respiciet Deus
et offerentem me Deo altissimo suscipiet munera mea
Numérotation du verset Sir. 7,12 

non irrideas hominem in amaritudine anime est enim qui humiliat
et exaltat circumspector Deus
Numérotation du verset Sir. 7,13 

noli amare mendacium adversus fratrem tuum neque amico similiter facias
Numérotation du verset Sir. 7,14 

noli velle mentiri omne mendacium assiduitas enim illius non bona
Numérotation du verset Sir. 7,15 

noli verbosus esse in multitudine presbyterorum et non iteres verbum in tua oratione
Numérotation du verset Sir. 7,16 

non oderis laboriosa opera
et rusticationem ab Altissimo creatam
Numérotation du verset Sir. 7,17 

non te reputes in multitudine indisciplinatorum
Numérotation du verset Sir. 7,18 

memento ire
quoniam non tardabit
Numérotation du verset Sir. 7,19 

humilia valde spiritum tuum quoniam vindicta carnis impii ignis et vermes
Numérotation du verset Sir. 7,20 

noli prevaricari in amicum pecunia differenti neque fratrem carissimum auro spreveris
Numérotation du verset Sir. 7,21 

noli discedere a muliere sensata et bona quam sortitus es in timore Dei gratia enim verecundie illius super aurum
Numérotation du verset Sir. 7,22 

non ledas servum operantem in veritate neque mercennarium dantem animam suam
Numérotation du verset Sir. 7,23 

servus sensatus
dilectus quasi anima tua non defraudes illum libertate
neque inopem derelinquas illum
Numérotation du verset Sir. 7,24 

pecora tibi sunt attende illis
et si sunt utilia perseverent apud te
Numérotation du verset Sir. 7,25 

filii tibi sunt erudi illos et curva illos a pueritia illorum
Numérotation du verset Sir. 7,26 

filie tibi sunt serva corpus illarum et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas
Numérotation du verset Sir. 7,27 

trade filiam
et grande opus feceris
et homini sensato da illam
Numérotation du verset Sir. 7,28 

mulier si est tibi secundum animam tuam non proicias illam et odibili non credas te in toto corde
Numérotation du verset Sir. 7,29 

honora patrem tuum
et gemitus matris tue ne obliviscaris
Numérotation du verset Sir. 7,30 

memento quoniam nisi per illos non fuisses
et retribue illis quomodo et illi tibi
Numérotation du verset Sir. 7,31 

in tota anima tua time Deum et sacerdotes illius sanctifica
Numérotation du verset Sir. 7,32 

in omni virtute dilige eum qui te fecit et ministros eius non derelinquas
Numérotation du verset Sir. 7,33 

honora Deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes et propurga te cum brachiis
Numérotation du verset Sir. 7,34 

da illi partem sicut mandatum
est tibi primitiarum et purgationis et de negligentia purga te cum paucis
Numérotation du verset Sir. 7,35 

datum brachiorum tuorum
et sacrificium sanctificationis offers initia sanctorum
Numérotation du verset Sir. 7,36 

et pauperi porrige manum tuam ut perficiatur propitiatio
et benedictio tua
Numérotation du verset Sir. 7,37 

gratia datus in conspectu omnis viventis et mortuo non prohibeas gratiam
Numérotation du verset Sir. 7,38 

non desis plorantibus in conrogatione
et cum lugentibus ambula
Numérotation du verset Sir. 7,39 

non te pigeat visitare infirmum ex his enim in dilectione firmaberis
Numérotation du verset Sir. 7,40 

in omnibus operibus tuis memorare novissima tua
et in eternum non peccabis

Capitulum 7

Numérotation du verset Sir. 7,1 
marg.| Noli facere ] etc. Circa finem precedentis capituli monuit Auctor commorari in multitudine Presbyterorum prudentium et coniungi illorum Sapientie : nunc hortatur fugere societatem malorum et maxime hereticorum et eorum sententie non coniungi. Unde dicit.
marg.| {c} Noli facere mala ] id est peccata.
marg.| {d} Et non te apprehendent ] In penis Ps. 9. In operibus manuum suarum comprehensus est peccator. Unde et Ps. 7. dicit : Convertetur dolor eius in caput eius : et in verticem ipsius iniquitas eius descendet id est pena pro iniquitate. Unde infra 27.b. Leo venationi insidiatur semper ; sic peccata operantibus iniquitatem. Prv. 5.d. Iniquitates sue capiunt impium.
marg.| Et nota quod non opera exteriora tantum prohibet ; sed voluntatem, a qua quasi a radice operiuntur : sicut dicit Dominus Io. 8.b. Vade et amplius noli peccare.
Numérotation du verset Sir. 7,1 
aliter
marg.| Vel sic. {b} Noli facere mala ] id est peccata.
marg.| {d} Et non te apprehendent ] id est ad peccandum allicient. Peccatum enim quod per penitentiam non diluetur, suo pondere ad aliud trahit. Unde Psalmus 9. In operibus manuum suarum comprehensus est peccator. Prv. 5. Funiculis peccatorum suorum constringitur impius.
Numérotation du verset Sir. 7,2 
marg.| {e} Discede ] loco et animo.
marg.| {f} Ab iniquo ] id est heretico, vel quolibet alio pestilente : quia qui tangit picem, inquinabitur ab ea : et qui communicaverit superbo, induet superbiam. infra 13.a. Non tamen statim discedendum est a peccatoribus ; sed prius admonendi sunt : et si nolunt corrigi ; tunc deinde dimitti possunt. Unde ad Titum 3.c. Hereticum hominem post primam et secundam correctionem devita, sciens, quia subversus est, qui eiusmodi est.
marg.| {e} Discede ab iniquo ] id est Demone, non consentiendo ei.
marg.| {g} Et deficient mala abs te ] id est peccata vel pene debite pro peccatis.
Numérotation du verset Sir. 7,3 
marg.| {h} Non semines mala in sulcis iniustitie ] id est non facias opera mala, nec doceas perversa, que sunt semina iniustitie : Sicut enim bona doctrina et bona opera sunt semina iustitie ; sic mala doctrina et mala exempla sunt semina iniustitie.
marg.| {i} Et non metes ea ] id est penas debitas eis.
marg.| {k} In septuplum ] id est perfecte quod fiet in gehenna, ubi perfecte punietur quod hic videtur dimissum. Sic accipitur septuplum. Prv. 7.d. dicitur de fure : Deprehensus quoque reddet septuplum.
marg.| Vel septuplum dicit : quia sicut boni habebunt septem bona, in quibus consistit eorum gloria : tria ex parte anime : quatuor ex parte corporis ; sic et mali in Inferno septem dotes horribiles habebunt. Odium contra dilectionem, quantum ad concupiscibilem : cecitatem, sive tenebras, sive ignorantiam contra visionem Dei, quoad rationabilem : tristitiam contra gaudium, quoad irascibilem.
marg.| Item contra claritatem corporis habebunt obscuritatem : contra agilitatem, ponderositatem, qua fixerunt immobiles quasi lapis : contra impassibilitatem, passibilitatem omnimodam : contra formositatem et subtilitatem, deformitatem et densitatem. Sic accipitur septuplum. Gn. 4.c. Septuplum ultio dabitur de Cain id est septempliciter id est in septem punietur, qui occiderit Cain.
Numérotation du verset Sir. 7,4 
marg.| {l} Noli querere ab homine Ducatum ] id est dignitatem, per quam Dux fias aliorum.
marg.| {m} Neque a Rege ] temporali.
marg.| {3. 184ra} {a} Cathedram honoris ] id est honorem cathedre id est prelationis, vel magisterii. Et ostenditur per hec duo verba Ducatus et Cathedra, quid requiratur in eis, qui presunt id est Ducatus exempli et doctrina verbi. Redarguit autem ambitiosos in tribus. Primo : quia se ingerunt non vocati. Unde dicit : Noli querere, Hbr. 5.a. Neque enim quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron. Secundo, quia carnaliter et a carnalibus promoventur, non intuitu Dei, sed sanguinis. Unde dicit : Ab homine Ducatum. In Scriptura enim sepe nomine hominis accipitur carnalis. Unde 1Cor. 3.a. Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis ? Tertio, quia precibus armatis, vel vi sepius promoventur. Unde dicit : Neque a Rege Cathedram honoris quod tamen modo sepissime fit et a multis. Aliquando etiam multi per hypocrisim suam promoventur quod valde abominabile est apud Deum. Unde subdit.
Numérotation du verset Sir. 7,5 
marg.| {b} Non te iustifices ante Deum ] id est non iustum simules, vel iactes, sicut dicit Phariseus, Lc. 18.b. Quia Deus videt corda. Unde Lc. 12.a. Attendite a fermento Phariseorum quod est hypocrisis : Nihil enim opertum est quod non reveletur etc. Vel sic : Non te iustifices id est non iustum reputes, sed peccatorem.
marg.| {c} Quoniam agnitor cordis ipse est ] Prv. 16.a. Omnes vie hominum patent oculis eius : et spirituum ponderator est Dominus. Ier. 17.b. Ego Dominus scrutans cor et probans renes.
marg.| {d} Et penes Regem ] temporalem.
marg.| {e} Noli videri sapiens ] id est non queras ostendere sapientiam tuam, ut dignitatem consequaris. Duo sunt, que maxime requiruntur in Prelato, scilicet vita et scientia : et in his duobus maxime optant lucere ambitiosi coram hominibus. Ideo utrumque prohibet. Apparentiam vite, cum dicit. Non te iustifices. Apparentiam scientie, cum dicit : Et penes Regem. Et hoc dicit Rabanus : Nulla presumptio perniciosior, quam de propria iustitia, aut scientia superbire. Contra primum dicitur Eccles. 7.c. Non est homo iustus in terra, qui faciat bonum et non peccet. Contra secundum dicitur Prv. 26.b. Vidisti hominem sapientem sibi videri : magis illo spem habebit stultus.
Numérotation du verset Sir. 7,6 
marg.| {f} Noli querere fieri Iudex ] alienorum id est Prelatus, hoc est : Noli appetere Prelationem.
marg.| {g} Nisi valeas virtute ] id est vita et scientia propria.
marg.| {h} Irrumpere iniquitates ] prius proprias et postea alienas. Io. 8.a. Qui sine peccato est, mittat in eam lapidem.
marg.| Vel sic. {g} Nisi valeas virtute irrumpere iniquitates ] id est nisi viriliter audeas resistere iniquis et opponere te murum pro domo Israel.
marg.| {h} Ne forte extimescas faciem potentis ] id est vultuositatem Tyranni per potentiam Ecclesiam opprimentis.
marg.| {k} Et ponas scandalum in agilitate tua ] id est ne subditi scandalizentur in levitate et inconstantia tua, sive timiditate : quia non audes resistere tyrannidi Principis tuos subditos opprimentis. Cum enim subditi vident Prelatum suum timere, aut fugere, de facili terrentur. Unde Za. 13.c.Percute pastorem et dispergentur oves gregis". Hieronymus : Hunc scito vere esse Christianum, qui nec metuit, nec concupiscit. Ez. 3.b. Ut adamantem et ut silicem posui faciem tuam, ne timeas eos, neque metuas a facie eorum. Adamas durus est ; et tamen attractive nature est : quia attrahit ferrum et significat mansuetudinem Prelatorum, qui debent esse duri et insensibiles ad contumelias propter Deum ; et tamen per mansuetudinem attrahere peccatores. In silice significatur duritia patientie, quam iterum debet habere Prelatus contra verba.
Numérotation du verset Sir. 7,7 
marg.| {l} Non pecces in multitudine civitatis ] id est coram multitudine, vel favore multitudinis : quia confusi sunt, qui hominibus placent. Unde Gal. 1.b. si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.
marg.| {m} Vel In multitudine ] id est exemplo multitudinis : {3. 184rb} quia non minus ardebunt, qui cum multis ardebunt. Ex. 23.a. Non sequeris turbam ad faciendum malum.
marg.| {n} Nec te immittas in populum ] id est in populi voluntatem, consentiens ei, in malo faciendo, quia facientes et consentientes par pena constringit. Rm. 1.d. Qui talia agunt, digni sunt morte, non solum qui faciunt ea ; sed qui consentiunt facientibus.
Numérotation du verset Sir. 7,8 
marg.| {o} Neque alliges ] id est ad te liges.
marg.| {p} Duplicia peccata ] ut scilicet pecces in te et peccantibus consentias et peccato voluntatis peccatum operis non addas, supra 5.b. Non abiicias peccatum super peccatum.
marg.| {o} Nec enim in uno eris immunis ] id est in nullo eris immunis, imo de omnibus reddes rationem. Mt. 12.c. De omni verbo otioso quod locuti fuerint homines reddent de eo rationem in die iudicii. Ecclesiastes ultimo d.a Cuncta que fiunt, adducet Dominus in iudicium pro omni errato, sive bonum, sive malum.
a Qo. 12, 14.
marg.| vel sic : Nec in uno eris immunis ] id est si unum tantum peccatum feceris, non ideo eris immunis : quia omnium mandatorum factus es reus. Unde Iac. 2.b. Quicumque totam legem servaverit ; offendat autem in uno : factus est omnium reus ; quia per unum peccatum factum est inutile, quicquid fecerit. Melius potest exponi secundum tenorem littere.
marg.| {q} Nec enim in uno eris immunis ] id est nec in peccato tuo, nec in peccato populi ; sed pro omnibus punieris. Unde Nm. 25.a. Tolle cunctos Principes populi et suspende eos contra Solem in patibulis : quia, scilicet peccaverat populus. Ubi dicit Beatus Gregorius. Hec homines si attenderent, prelationes non ambirent.
Numérotation du verset Sir. 7,9 
marg.| {r} Noli esse pusillanimis in animo tuo ] quin audacter et potenter nequitias reprehendas et pro tuo grege libere te exponas. Est autem pusillanimitas vitium contrarium fortitudini, que a Tullio et Macrobio magnanimitas appellatur, virtus, scilicet qua homo ardua intrepide aggreditur. Ex pusillanimitate oritur tristitia seculi, ut dicit Glossa que mortem operatur. 2Cor. 7.c. Hoc vitium maxime in Prelato est reprehensibile. Unde Dt. 20.b. Quis est homo formidolosus et corde pavido, vadat et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est. Si talis prohibetur ire in prelium, quanto magis Dux esse prelii prohibetur ? Prv. 28.a. Fugit impius nemine persequente ; iustus autem, quasi leo confidens absque terrore erit. Item in eodem 12. Non contristabit iustum, quicquid ei acciderit.
marg.| Vel sic {r} Noli esse pusillanimis in animo tuo ] quin tribuas abundanter pauperibus : Iuxta illud Tb. 4.b. Quomodo potueris, esto misericors : si multum tibi fuerit, abundanter tribue.
Numérotation du verset Sir. 7,10 
marg.| {s} Exorare ] pro peccatis propriis et gregis.
marg.| {t} Et facere eleemosynam, ne despicias ] Mirum est quod dicit, ne despicias ; sed credo quod superbiam quorumdam sugillat, qui propria manu dare eleemosynam pauperi non dignantur : nec ad petendum veniam peccatorum, humiliare se volunt.
marg.| Contra primos dicitur Prv. ultim. c. de muliere forte : Manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem. Contra secundos dicitur Lc. 11.a. Cum oratis, dicite : Pater noster. Et infra Dimitte nobis debita nostra. Et eod. 6.c.
marg.| Exit Iesus in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei. Sed quia sunt aliqui, qui nimis confidunt de multitudine eleemosynarum, non cessantes a peccatis : Ideo subdit.
Numérotation du verset Sir. 7,11 
marg.| {u} Ne dicas, in multitudine munerum meorum respiciet Deus ] id est me pro multitudine munerum.
marg.| {x} Et offerente me Deo Altissimo munera ] etc. quasi dicat : non putes muneribus peccata tua redimere et Deum placare, peccare non cessans, ut Cain. Non enim intentionem ex muneribus, sed munera ex intentione pensat Deus. Unde Gn. 4.a. Respexit Dominus ad Abel et ad munera eius. Unde Lc. 17.c. Cum omnia feceritis, dicite : servi inutiles {3. 184va} sumus : quod facere debuimus, fecimus.
Numérotation du verset Sir. 7,12 
marg.| {a} Non irrideas hominem in amaritudine anime ] sue id est non in infortunio, sive adversitate, vel tentatione sua, etiam si sit inimicus tuus. Unde Prv. 24.c. Si ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas et in ruina eius ne letetur cor tuum, ne forte videat Dominus et displiceat ei. Et infra 8.a. Ne despicias hominem avertentem se a peccato, neque improperes ei : memento quoniam omnes in corruptione sumus. Ne spernas hominem in sua senectute ; etenim ex nobis senescunt : noli de mortuo inimico tuo gaudere, sciens, quoniam omnes morimur. Iob. 31.c. Si gavisus sum ad ruinam eius, qui me oderat : et exultavi quod invenisset eum malum ? Quare autem non sit irridendus homo, subiungit.
marg.| {b} Est enim, qui humiliat ] superbum irridentem.
marg.| {c} Et exaltat ] humilem.
marg.| {d} Circumspector Deus ] Unde Ps. 74. Hunc humiliat et hunc exaltat etc. Et 1Rg. 2.b. Dominus pauperem facit et ditat etc. Dicitur autem circumspector Deus : quia undique et ubique videt. Unde infra 23.c. Oculi Domini multo lucidiores super Solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et corda hominum intuentes in absconditas partes.
Numérotation du verset Sir. 7,13 
marg.| {e} Noli amare mendacium adversus fratrem tuum ] etc. hoc est, non placeat tibi dicere mendacium contra fratrem tuum, vel amicum, qui amat te. Hic omne genus mendacii prohibetur : quia omne mendacium peccatum, ut dicit Augustinus Sed quia sunt aliqui, qui voluntatem mentiendi habent : sed quia vel non audent, vel non possunt ; ideo voluntatem mentiendi prohibet Dominus, dicens.
Numérotation du verset Sir. 7,14 
marg.| {f} Noli velle mentiri ] etc. id est aliquod mendacium quodcumque illud sit.
marg.| {g} Assiduitas enim illius ] etc. id est mala est. Sap. 1.c. Os quod mentitur, occidit animam infra 20.d. Potior est fur, quam assiduitas viri mendacis. Prv. 19.a. Falsus testis non erit impunitus. Sed movet aliquem quod dicit : Noli velle mentiri. Nam si velis aliquid, quomodo nolis illud ? vel si nolis, quomodo vis ? vel si vis et nolis ; vis et non vis idem : Responsio. Voluntas motus est liberi arbitrii et contrariorum est et sui ipsius probativa et detestativa in diversis temporibus. Unde malum quod modo volo, possum illud nolle postea et voluntatem illius detestari : et est bona voluntas : quia detestor malum et ita non sequitur me velle et nolle idem ; sed quod volui prius, nolo modo : Prius enim volui peccare ; modo vero nec volo me peccare, nec volo me peccandi voluntatem habere.
Numérotation du verset Sir. 7,15 
marg.| {h} Noli verbosus esse in multitudine Presbyterorum ] id est Sapientium, quasi dicat : noli dicere sensum tuum senioribus, a quibus potius debes doceri. Tutius enim est audire, quam loqui. Unde infra 32.b. Audi tacens et pro reverentia accedet tibi gratia bona.
marg.| {i} Et non iteres verbum in oratione tua ] quasi dicat : sic ora ita distincte et plene et plane ; ut non oporteat te iterare propter curas intervenientes, vel propter predicationem. Vel aliter : Non iteres verbum in oratione tua id est sic penitere et confitere ita distincte ut non opus sit iterare confessionem. Quod dicitur contra quosdam, qui confitendo peccata palliant alia involuendo, vel excusant, vel attenuant, vel aliquid retinent inconfessum, vel confessionem dividunt pluribus confitentes, ut minus peccatores appareant ; unde postea urgente conscientia oportet eos redire ad confessionem et iterare quod minus, vel male dixerant. Vel sic. Non iteres verbum in oratione tua id est non iteres peccatum, propter quod oporteat confessionem iterare.
marg.| Vel aliter : Non iteres verbum in oratione tua id est coram Sapientibus non repetas sepe idem, vel non confidas in multiloquio. De hoc dicitur Prv. 13.a. Qui custodit os suum, custodit animam suam ; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.
Numérotation du verset Sir. 7,16 
marg.| {k} Non oderis laboriosa opera ] quia homo natus est ad laborem. Io. 5.b. quasi dicat : noli amare otium ; quia multa mala docuit otiositas. Infra 33.d. Est autem otium voluntas laboris odiosa et privatio operis, cum opportunitas temporis hoc requirit, ut dicit Augustinus contra Manicheum, qui dicebat Deum fuisse, antequam mundum fecisset, otiosum.3.184vb} {l}   Et rusticationem ] id est ruris culturam.
marg.| {m} Ab Altissimo creatam ] id est a Deo impositam homini in penam primi peccati. Unde Gn. 3.c. Maledicta terra in opere tuo, in labore comedes panem tuum. De hoc dicit <Glossa> interlinearis Laborare et otium fugere, laudabile est. Unde 2. Thessal. 3.c. Obsecramus vos in Domino Iesu Christo, ut cum silentio operantes suum panem manducent.
Numérotation du verset Sir. 7,17 
marg.| {n} Non te reputes in multitudine indisciplinatorum ] id est non te associes multitudini inquietorum inobedientium, quorum societas periculosa est Prv. 13.d. Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit : amicus stultorum similis efficietur. 1Cor. 15.d. Corrumpunt bonos mores colloquia mala.
Numérotation du verset Sir. 7,18 
marg.| {o} Memento ire ] id est vindicte future malis in die Iudicii.
marg.| {p} Quoniam non tardabit ] Iac. 5.b. Ecce Iudex ante ianuam assistit. Dt. 32.e. Iuxta est dies perditionis : et adesse festinant tempora, So. 1.c. Iuxta est dies Domini magnus, iuxta et velox nimis. De hoc dicitur infra 14.b. Memento quoniam mors non tardabit. Socrates. Summa Philosophie cognitio est assidua mortis cogitatio.
Numérotation du verset Sir. 7,19 
marg.| {q} Humilia valde spiritum tuum ] non oculos, vel vocem tantum : Est enim, qui nequiter se humiliat ; et interiora eius plena sunt dolo. Infra 19.d. Unde Dominus Mt. 11.d. Discite a me : quia mitis sum et humilis corde. Valde dicit : quia tres sunt gradus humilitatis, ut communiter dicitur. Primus est subdere se maiori, secundus subdere se equali, tertius subdere se minori : qui ad hunc gradum pervenit, valde humiliat spiritum suum. Ad hunc gradum videntur omnes Prelati obnoxii esse, propter illud dictum Domini, Mt. 3.d. Sic decet nos adimplere omnem iustitiam id est perfectam humilitatem.
marg.| Secundum beatum Benedictumb c tredecim sunt gradus humilitatis.
-Primus est corde et corpore semper humilitatem ostendere defixis in terram aspectibus.
- Secundus, pauca et rationabilia loqui et non clamosa voce.
- Tertius, non esse promptum et facilem in risu.
- Quartus, taciturnitas, usque ad interrogationem.
- Quintus, tenere quod communis habet monasterii regula.
- Sextus, credere et pronuntiare se omnibus viliorem.
- Septimus ad omnia indignum et inutilem se confiteri et credere.
- Octavus, nihil in confessione celare.
- Nonus, in duris obedientia.
- Decimus in asperis patientia. -
- Undecimus, omni patientia subdi omnibus.
- Duodecimus, propriam non amare voluntatem.
- Tertius decimus, omni hora timore Dei se custodire ab omni peccato. Qui ad hunc gradum pervenit, valde humiliat spiritum suum. Et de tali vere dicitur : Qui se humiliat, exaltabitur, Lc. 14.c. et 18.c.
b ¶Fons : Benedictus Casinensis, Regula, c. 7. <Attest.> Summa supra virtutes et vitia, cum confessione, noviter composita a quibusdam fratribus S. Jacobi, que dicitur flos summarum, Paris, BnF, lat. 16434, Paris, s. 13 ¾), f. 24ra-b : « Item notandum quod ad veram humilitatem pervenitur duodecim gradibus primus corde et opere semper humilitatem ostendere, defixis in terram habentibus (sic). Secundus pauca et rationabilia loqui verba non clamosa voce, unde Philosophus discipulo suo ad summam totius philosophie volo te esse rrilocum brevilocum et submissa voce loquentem. Tertium non facile solvi in risum. Quartus taciturnitas usque ad interrogationem. Quintus observare quod communis habet monasterii regula. Sextus credere et pronuntiare se omnibus viliorem. Septimus ad omnia indignum et inutilem se confiteri et credere. Octavus humilis et frequens confessio peccatorum. Nonus pro obedientia in duris et asperis patientiam amplecti. Decimus omni obedientia subdi omnibus. Undecimus propriam non amare nec sequi voluntatem. Duodecimus timore Dei custodire se omni hora a peccato. Item est laudes hominum fugere et tacere. Unde quidam de sanctis patribus humilitas est ubi taciturnitas ». ¶Nota: La Summula est certainement postérieure aux postilles d’Hugues, mais leur origine commune parisienne et jacobine indiquent qu’elles ont puisé toutes deux à la même documentation. La Postille d'Hugues contient d'autres versions de la distinctions sur les degrés de l’humilité de la règle de saint Benoît ; celle-ci est la plus proche de la Summula. [MM2023]
ccf. lat. 16433.
marg.| Unde autem veniat timor, sic humilians spiritum, subdit. {r} Quoniam vindicta ] etc. id est carnalis impii scilicet ignis exterius urens.
marg.| {t} Et vermis ] conscientie interius mordens. Is. ultim. g.
marg.| {s} Ignis ] eorum non extinguetur et vermis eorum non morietur.
Numérotation du verset Sir. 7,20 
marg.| {u} Noli prevaricari in amicum pecunia differenti ] id est noli pervertere, nec transgredi legem amicitie propter pecuniam, que multipliciter differt ab amicitia, que est thesaurus incomparabilis. Unde supra 6.b. Amico fideli nulla est comparatio. Vel sic : Noli prevaricari in amicum pecunia differenti id est facienti differentiam inter divitem et pauperem, etiam inter amicos ; quia libentius diviti, quam pauperi amicitia copulamus.
marg.| Vel sic Noli prevaricari in amicum pecunia differenti contemnendo, vel opprimendo ipsum existentem pecunia differenti id est licet differat a te pecunia maiore, vel minore ; non ideo iniuriam facias ei, vel opprimendo ipsum existentem pecunia differenti id est pro qua differtur habenti, si ditiores  Δ vel furando ei res {3.185ra} Δ vel furando ei res suas, si pauperiores ; et ita dicitur pecunia differri ab effectu ; quia facit differre habentem et non habentem. Aliqui libri habent [Pecuniam differentem et tunc plana est littera.
marg.| Alii habent. Pecuniam differenti ] id est pro qua defertur habenti, sicut dicitur infra 13.d. Dives locutus est ; et omnes tacuerunt : et verbum illius usque ad nubes perducent : pauper locutus est : et dicunt, quis est hic ? et si offenderit, subvertent illum : ecce et differentia et deferentia.
marg.| {a} Neque fratrem carissimum auro ] id est propter aurum quod habes.
marg.| {b} Spreveris ] sed potius perde pecuniam propter fratrem et amicum. Infra 29.b. Prv. 12.d. Qui negligit damnum propter amicum iustus est. Ergo a sensu contrario, qui non negligit, iniustus est.
marg.| Vel sic {a} Neque fratrem tuum ] carnalem, vel spiritualem, auro spreveris id est propter defectum auri id est quia pauper est. Dicit enim Petrus Act. 13.a. Argentum et aurum non est mihi.
Numérotation du verset Sir. 7,20 
mystice
marg.| Mystice autem prohibet non discedere a societate Ecclesie quod fit per heresim ; et pactum baptismale violare quod fit per quodlibet peccatum mortale. De hac muliere dicitur infra 26.a. Mulieris bone beatus vir ; numerus enim annorum illorum duplex. Prv. 5.d. Cerva carissima et gratissimus hinnulus : ubera eius inebrient te omni tempore : et in amore illius delectare iugiter.
marg.| Θ pecunia differenti ] id est propter dilationem pecunie quod dicitur contra quosdam Sacerdotes : qui, quando subditi differunt reddere redditus, sive oblationes, sive decimas suas, nolunt eis dare Sacramenta ; et sic peccant in amicum id est in Christum, qui semper diligit et vere. Sequitur.
marg.| {a} Neque fratrem tuum auro ] id est amore auri spreveris : fratrem dicit, vel ipsum subditum, vel Christum, qui frater noster est ; quia hoc os nunc ex ossibus meis est etc. Gn. 2.d. [Noli discedere a muliere sensata et bona id est noli dimittere Ecclesiam tuam sensui tuo commissam, ut fiat bona.
marg.| {u} Noli prevaricari ] etc. Exponitur etiam hoc de illis qui relinquunt Ecclesias et tantum per Vicarios regunt : qui revera prevaricantur in Christum, qui totam Ecclesiam sanguine suo comparavit et lavit, sicut dicitur Apc. 1.
marg.| Unde dicit Auctor {u} Noli prevaricari in amicum ]  Θ pecunia differenti]
Numérotation du verset Sir. 7,21 
marg.| {c} Noli discedere a muliere sensata ] id est habente sensum Dei in familia regenda.
marg.| {e} Et bona ] id est casta et quieta.
marg.| {d} Sensata ] scientia.
marg.| {e} Bona ] vita.
marg.| {f} Quam sortitus es ] lege matrimonii.
marg.| {g} In timore Domini ] id est cum reverentia, non causa luxuriandi ; sed generandi filios ad cultum Dei, sicut Tb. 8.b. Domine, tuscis, quia non luxurie causa accipio sororem meam coniugem ; sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in secula seculorum. Et quare non debeat discedere, subiungit.
marg.| {h} Gratia enim verecundie illius ] id est gratiosa verecundia illius.
marg.| {i} Super aurum ] id est melior auro. Non autem verecundia virtus tantum ; sed status et perfectio virtutum, que maxime in muliere commendatur. infra 32.b. Ante verecundiam preibit gratia, infra 26.c. Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. ad litteram ergo docet Auctor coniugium esse servandum, secundum quod Dominus dicit. Mt. 19.a. Quod Deus coniunxit, homo non separet.
Numérotation du verset Sir. 7,21 
mystice
marg.| {f} Quam sortitus es in timore Domini ] id est si eam sortitus es timore Domini, non precibus, aut pretio, aut cupiditate mediante ; tunc enim dimitti debet omnino. De hoc dicitur Prv. 7.c. Non est vir in domo sua : abiit via longissima : et sacculum pecunie secum tulit : in die plene Lune reversurus est, Sequitur.
Numérotation du verset Sir. 7,22 
marg.| {k} Non ledas servum in veritate operantem ] id est sine fictione et fideliter et utiliter. Talis enim non est ledendus id est affligendus convitiis, aut verberibus, aut mercedis dilatione, vel defraudatione. Unde Lev. 19.c. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane.
marg.| {l} Neque mercenarium dantem animam suam ] id est vitam suam tuo servitio exponentem. Illum, inquam, non leseris convitiando, vel mercedem suam retinendo infra 33.d. Si leseris eum iniuste, in fugam convertetur : et si extollens discesserit quo queras et in qua via queras illum, nescis.
Numérotation du verset Sir. 7,23 
marg.| {m} Servus sensatus ] id est sapiens.
marg.| {n} Sit tibi dilectus quasi anima tua ] quasi dicat : tantum dilige, quantum debes : et nihil ei facias, nisi quod velles anime {3.185rb} tue fieri, infra 33.d. Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua.
marg.| {o} Non defraudes illum libertate ] bene operandi quod faciunt illi, qui servos baptizari non permittunt et ad frugem melioris vite transire ; et qui precipiunt facere illicitum. Contra quos dicitur Col. 4.a. Domini quod iustum est et equum, servis prestate. Vel sic. Non defraudes illum libertate id est noli eum opprimere, sed libere permitte servire in his, que potest et decet. Sed cum diu servierit, libertate eum dona. Unde Ex. 21.a. Si emeris servum Hebreum, sex annis serviet tibi ; in septimo liber egredietur gratis.
marg.| {p} Neque inopem derelinquas illum ] id est inopia oppressum ; sed inopiam eius revelare tenetur Dominus eius.
Numérotation du verset Sir. 7,24 
marg.| {q} Pecora tibi sunt ad litteram ] attende, illis in custodiendis sine iniuria proximi.
marg.| {s} Et si sunt utilia ] tibi, ita quod nulli nociva, perseverent apud te.
Numérotation du verset Sir. 7,24 
mystice
marg.| Mystice dicitur hoc de Prelato.
marg.| {q} Pecora tibi sunt ] id est simplices subditi, qui sicut pecora per omnia serviunt et Pastore indigent ut pecora.
marg.| {r} Attende illis ] id est provide illis pastum spiritualem verbi et exempli : et corporalem, scilicet temporalis subsidii, cum indigent. Unde Petro dicitur ter : Pasce oves meas. De hoc dicitur Act. 20.f. Attendite vobis et universo gregi, in quo vos posuit Spiritus Sanctus Episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. De vigilantia boni Pastoris dicitur Gn. 31.e. Viginti annis fui tecum : oves tue et capre tue steriles non fuerunt : arietes gregis tui non comedi : nec captum a bestia ostendi tibi : ego omne damnum reddebam : quicquid peribat furtim, a me exigebas, die noctuque urebar estu et gelu : fugiebatque somnus ab oculis meis. Item 1Rg. 17.d. dicit David. Pascebat servus tuus greges patris sui : et veniebat leo, vel ursus : et tollebat arietem de medio gregis : et persequebar eos et percutiebam, eruebamque de ore eorum.
marg.| {s} Et si sunt utilia, perseverent apud te ] id est si sint usui tuo apta, hoc est, si salubriter tibi et illis possis providere : tunc maneas cum eis : alioquin dimittenda sunt.
Numérotation du verset Sir. 7,25 
marg.| {t} Filii tibi sunt ] carnales, vel spirituales.
marg.| {u} Erudi illos ] disciplina morum et fidei id est extra ruditatem pone. Omnis enim malus rudis.
marg.| {x} Et cura, vel   curva illos ] verberibus, vel verbis.
marg.| {y} A pueritia illorum ] quia tunc flexibiles sunt sicut ramunculus. De hoc dicitur infra 30.a. Qui diligit filium suum, assiduat illi flagella. Prv. 22.c. Stultitia colligata est in corde pueri : et virga discipline fugabit eam. Item in eodem 23.b. Noli subtrahere disciplinam a puero : si enim percusseris eum virga, non morietur. Tu virga percuties eum : et animam eius de inferno liberabis.
marg.| {z} Filie tibi sunt ] carnales, vel spirituales.
Numérotation du verset Sir. 7,26 
marg.| {a} Serva corpus illarum ] in castitate, vel in domo, ut non passim vadant ad choreas et a iuvenibus corrumpantur, sicut Dina. Gn. 34.a. infra 26.b. In filia non advertente se, firma custodiam, ne inventa occasione abutatur se. Et 42.b. Super filiam luxuriosam firma custodiam, ne quando faciat te venire in opprobrium inimicis tuis. Qualiter autem hoc possit fieri, ostendit, cum subiungit.
marg.| {b} Et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas ] quia inde sumunt fiduciam, sive audaciam peccandi. Unde Iob. 29.d. si quando ridebam ad eos, non credebant : et lux vultus mei non cadebat in terram. Sed quoniam non omnes volunt servare virginitatem, admonet Auctor, ut tales matrimonio copulentur. Si enim castitatem virginalem, aut vidualem non servant, necesse habent matrimonio uti, sicut dicit Apostolus. 1Cor. 7.a. Bonum est homini mulierem non tangere ; propter fornicationem autem unusquisque suam habeat uxorem : et unaqueque suum virum habeat.
Numérotation du verset Sir. 7,27 
marg.| {c} Trade filiam ] matrimonio. Melius enim est nubere, quam uri. 1Cor. 7.b.
marg.| {d} Et grande opus feceris ] id est utile, vel grande ; quia magne rei Sacramentum est matrimonium, sicut dicitur Eph. 5.g. Sacramentum hoc est magnum ; ego autem dico in Christo et {3. 185va} Ecclesia.
marg.| {a} Et homini sensato da illam ] id est prudenti et strenuo, qui provideat ei. De hoc dicit Tullius : Malo filie mee virum, qui egeat pecunia, quam pecuniam, que egeat viro,
Numérotation du verset Sir. 7,28 
marg.| {a} Mulier si est tibi secundum animam tuam ] id est ad salutem anime tue, que scilicet non scandalizat te.
marg.| {b} Non proiicias illam ] id est procul abiicias a domo tua et a corde tuo, imo toto corde diligas illam. Eph. 5.e. Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam et semetipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret.
marg.| {c} Et odibili ] mulieri [non credas te in toto corde tuo id est non reveles secretum, ut Samson uxori sue de Thamnata. Idc. 14.d. et Dalile 16.d. Unde Mi. 7.b. Ab ea, que dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui.
Numérotation du verset Sir. 7,29 
marg.| {d} Honora patrem tuum ] carnalem, vel spiritualem, Deum, scilicet et Prelatum et Magistrum obediendo et reverentiam exhibendo.
marg.| {e} Et gemitus matris tue ] id est dolorum, quos habuit te pariendo.
marg.| {f} Ne obliviscaris ] affectu, vel effectu sup. 3.b. Eleemosyna patris non erit in oblivione ; nam pro peccato matris restituetur tibi bonum. Tb. 4.a. Memor esse debes, que et quanta passa sit propter te pericula in utero suo, angustias, scilicet usque ad mortem. Io. 16.e. Mulier cum parit, tristitiam habet etc.
Numérotation du verset Sir. 7,30 
marg.| {g} Memento quoniam nisi per illos non fuisses ] id est memento quod ex illis es substantialiter ; non tamen ab illis auctoritate prima ; sed ministerio potius. Unde 2. Machab. 7.d. dicit illa nobilis mater filiis suis : Nescio qualiter in utero meo apparuistis : neque enim spiritum et animam ego donavi vobis : et vitam et singulorum membra non ego ipsa compegi ; sed mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem.
marg.| {h} Et retribue illis ] vicem, quomodo et illi tibi, quasi dicat : Illi dederunt tibi vitam generando ; et tu redde illis sustentando vitam illorum. Unde 1Tim. 5.a. si qua autem vidua et nepotes habet, discat primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus.
Numérotation du verset Sir. 7,31 
marg.| {i} In tota anima tua time Deum ] ut nihil audeas contra illum. In tota anima timet Deum, qui nihil timet, nisi Deum et propter Deum. Mt. 10.c. Nolite timere eos, qui occidunt corpus ; animam autem non possunt occidere ; sed potius timete etc.
marg.| {k} Et Sacerdotes illius sanctifica ] id est Prelatos Ecclesiasticos honora, vel sanctos esse reputa, reverentiam exhibendo et eis non detrahendo. Ex. 22.d. Diis non detrahes : et Principi populi non maledices. 1Tim. 5.c. Qui bene presunt Presbyteri, duplici honore digni habeantur.
Numérotation du verset Sir. 7,32 
marg.| {l} In omni virtute tua dilige eum, qui te fecit ] id est in tota fortitudine tua, que est in sustinendo gravia et aggrediendo ardua propter Deum. Dt. 6.a. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua. August. Intellectu, sine errore : voluntate, sine contrarietate : memoria, sine oblivione. Beatus Bernardus. Dulciter prudenter et fortiter et toto corde, omnes cogitationes in eum dirigendo : tota anima, omnia desideria in eum, vel ad eum referendo : tota fortitudine, omnia opera propter ipsum faciendo. Hoc plene fiet in patria, partim in via. Unde dicit August. quod hoc mandatum non impletur in via ; sed quomodo sit eundum, innuit,
marg.| {m} Et ministros eius non derelinquas ] cum eis conversari, vel non derelinquas id est non contemnas. Sicut illi, qui Prelatis suis suas conscientias nolunt aperire per confessionem ; sed alios eligunt, ut minus erubescant. Similes Iude, de quo legitur Mt. 27.a. Videns ludas, qui eum tradidit quod damnatus esset, penitentia ductus {3. 185vb} retulit triginta argenteos Principibus Sacerdotum dicens : Peccavi, tradens sanguinem iustum. At illi dixerunt : Quid ad nos ? tu videris, quasi dicant : Nos non habemus potestatem absolvendi te. Intellige de mortali.
Numérotation du verset Sir. 7,33 
marg.| {n} Honora Deum ex tota anima tua ] nihil desiderando, nisi ipsum ; nihil ipsi preponendo, vel equiparando ; sed ipsum omnibus.
marg.| {o} Et honorifica Sacerdotes ] eis reverentiam exhibendo propter ipsum et necessaria ministrando, ut Ministris Dei eis peccata confitendo. Glossa Dei amorem et timorem se habere ostendit, qui honorat et timet Ministros eius. Unde Lc. 10.c. Qui vos audit, me audit ; et qui vos spernit, me spernit.
marg.| {p} Et propurga te cum brachiis ] eleemosynam tribuendo, propriis brachiis acquisitam. Prv. 3.b. Honora Dominum de tua substantia.
Numérotation du verset Sir. 7,34 
marg.| {q} Da illis ] Sacerdotibus.
marg.| {r} Partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis ] id est decimarum, que pro purgatione offeruntur. Mandatum decimarum et primitiarum habetis, Ex. 22.g. Lev. ultim. d. Nm. 18.c. Mal. 3.c.
marg.| {l} Et de negligentia tua ] id est de peccatis ex negligentia commissis.
marg.| {t} Purga te cum paucis ] id est per pauca ; quia pauca sufficiunt ad deletionem talium peccatorum respectu eorum, que fiunt ex certa scientia. [Vel cum paucis id est paucis revela, secundum quod dicitur infra 11.d. Non omnem hominem inducas in domum tuam. Vel Cum paucis, dicit ; quia pauci sunt, qui peccata negligentie purgare sciant.
Numérotation du verset Sir. 7,35 
marg.| {u} Datum brachiorum tuorum ] id est acquisitum labore proprio.
marg.| {x} Et sacrificium sanctificationis ] id est quo sanctificeris.
marg.| {y} Offeres Domino ] id est Ministris Domini propter ipsum.
marg.| {z} Initia Sanctorum ] id est imitationes sanctificationis sunt hec, scilicet decime, primitie, datum, sacrificium et cetera, que dicta sunt. Et dicit, Initia : quia huiusmodi munera non faciunt sanctificationem, sed initiant.
Numérotation du verset Sir. 7,36 
marg.| {a} Et pauperi porrige manum tuam ] eleemosynam dando, vel corrigendo, vel consulendo.
marg.| {b} ut perficiatur propitiatio ] id est peccatorum remissio.
marg.| {c} Et benedictio tua ] id est gratiarum, vel beneficiorum collatio.
Numérotation du verset Sir. 7,37 
marg.| {d} Gratia ] scilicet, propter gratiam.
marg.| {e} Datis ] id est donationis tue.
marg.| {f} In conspectu omnis viventis ] quod fiet in futuro, quando gratia fiet gloria ; et sic perficietur benedictio et propitiatio.
marg.| {g} Et mortuo non prohibeas gratiam ] sepulture, vel suffragiorum, vel obsequiorum in sepeliendo.
Numérotation du verset Sir. 7,38 
marg.| {h} Non desis plorantibus in consolatione ] hoc est, consolare lugentes, compatiendo eis. Hoc enim est opus misericordie magis, quam sepultura, ut dicit. Glossa Unde 1. Thess. 5.c. Consolamini pusillanimes. Is. 61.a. Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me : ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, ut consolarer omnes lugentes, per predicationem et consolationem, ut ponerem fortitudinem lugentibus Sion.
marg.| {i} Et cum lugentibus ambula ] ad consolandum eos, vel ad cogitandum de morte. Eccl. 7.a. Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii. Ier. 50.a. Ambulantes et flentes properabunt.
Numérotation du verset Sir. 7,39 
marg.| {k} Non te pigeat ] id est tedeat.
marg.| {l} Visitare infirmum ] mente, vel corpore. Iac. 1.d. Religio munda et immaculata apud Deum Patrem hec est, visitare pupillos, {3. 186ra} et viduas in tribulatione eorum. Iob. 5.d. Visitans speciem tuam, non peccabis, quasi dicat : nisi visitaveris, peccabis. Unde Mt. 25.d. Infirmus fui et non visitastis me.
marg.| {a} Ex his enim ] que dicta sunt, operibus misericordie.
marg.| {b} In dilectione ] active, vel passive.
marg.| {c} Firmaberis ] per augmentum et radicationem. Et est argumentum quod caritas crescit ex operibus misericordie. Ergo ex eis fit : et opera ex habitu exeunt ; ergo misericordia est caritas. Sic posset probari quod omnis virtus est caritas : quia ex omnibus operibus virtutum crescit caritas. Sed dicimus quod hoc est ex consequenti et ratione concomitantie : quia scilicet una virtus crescit ex operibus alterius.
Numérotation du verset Sir. 7,40 
marg.| {d} In omnibus operibus tuis memorare novissima tua ] id est mortem incertam, Iudicium iustum, gehennam interminabilem, gloriam eternam.
marg.| {e} Et in eternum non peccabis ] id est numquam peccabis. Similiter Io. 13.a. Non lavabis mihi pedes in eternum id est numquam lavabis. Vel non peccabis in eternum id est peccatum dignum morte eterna non facies. De hoc dicit beatus Bernardus Quid horribilius morte : quid terribilius iudicio : quid intolerabilius gehenna potest cogitari ? quid ultra metuet, qui ad ista securus est ? Et ita validior est ad resistendum peccato timor, quam pudor et dolor. Unde Gregorius Nihil adeo valet ad domanda carnis desideria, sicut cogitare, qualis ipsa erit mortua.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_7)

Notes :