Capitulum 9

Numérotation du verset Sir. 9,1 

non zeles mulierem sinus tui
ne ostendas super te malitiam doctrine nequam
Numérotation du verset Sir. 9,2 

non des mulieri potestatem anime tue ne ingrediatur in virtute tua et confundaris
Numérotation du verset Sir. 9,3 

ne respicias mulierem multivolam1
1 multivolam Edmaior. ( Y ²) Rusch Weber ] multivelam Ω ΩJ*, malivolam Edmaior. ( Y ΘH Z* )
ne forte incidas in laqueos
Illius
Numérotation du verset Sir. 9,4 

cum psaltrice ne assiduus sis nec audias illam ne forte pereas in efficacia illius
Numérotation du verset Sir. 9,5 

virginem ne conspicias ne forte scandalizeris in decore illius
Numérotation du verset Sir. 9,6 

non des fornicariis
animam tuam in nullo ne perdas te et hereditatem
tuam
Numérotation du verset Sir. 9,7 

noli conspicere in vicis civitatis nec oberraveris in plateis illius
Numérotation du verset Sir. 9,8 

averte faciem tuam a muliere
Compta
et non circumspicias speciem alienam
Numérotation du verset Sir. 9,9 

propter speciem mulieris
multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit
Numérotation du verset Sir. 9,10 

omnis mulier
que est fornicaria quasi stercus in via
conculcatur
Numérotation du verset Sir. 9,11 

speciem mulieris aliene multi admirati reprobi facti sunt
colloquium enim illius quasi ignis exardescit
Numérotation du verset Sir. 9,12 

cum aliena muliere non accumbas super cubitum cum aliena muliere ne sedeas
omnino nec accumbas cum ea super cubitum
Numérotation du verset Sir. 9,13 

et non alterceris cum ea in vino ne forte declinet cor tuum in illa
et sanguine tuo
labaris in perditionem
Numérotation du verset Sir. 9,14 

ne derelinquas amicum antiquum novus enim non erit similis illi
Numérotation du verset Sir. 9,15 

vinum novum amicus novus veterescat et cum suavitate bibes illud
Numérotation du verset Sir. 9,16 

non zeles gloriam
et opes peccatoris
non enim scis que futura sit
illius subversio
Numérotation du verset Sir. 9,17 

non placeat tibi iniuria iniustorum sciens
quoniam usque ad inferos non placebit impius
Numérotation du verset Sir. 9,18 

longe abesto ab homine potestatem habente occidendi
et non suspicaberis timorem mortis
Numérotation du verset Sir. 9,19 

et si accesseris ad illum noli aliquid committere
ne forte auferat vitam tuam
Numérotation du verset Sir. 9,20 

communionem mortis scito quoniam in medium laqueorum ingredieris et super dolentium arma ambulabis
Numérotation du verset Sir. 9,21 

secundum virtutem tuam cave te a proximo et cum sapientibus et prudentibus tracta
Numérotation du verset Sir. 9,22 

viri iusti sint tibi convive
et in timore Dei sit gloriatio tibi
Numérotation du verset Sir. 9,23 

et in sensu sit tibi cogitatus
et omnis narratio tua in preceptis Altissimi
Numérotation du verset Sir. 9,24 

in manus
artificum opera laudabitur
et princeps populi in sapientia sermonis sui
in sensu vero seniorum verbum
Numérotation du verset Sir. 9,25 

terribilis est in civitate sua
homo linguosus
et temerarius in verbo suo odibilis erit.

Capitulum 9

Numérotation du verset Sir. 9,1 
marg.| Non zeles mulierem ] etc. In precedenti capitulo actum est de pace ; in isto agitur de castitate. Et bene post pacem agitur de castitate : quia sepe ex otio pacis sequitur destructio castitatis. Primo agit de castitate corporali et amore illius usque ibi : [Non derelinquas amicum antiquum
marg.| Deinde agit de curialium impudicitia, qui vendunt Dominum propter lucra. In primo igitur reprehendens nimium amorem viri in propriam uxorem, atque zelotypiam. Dicit ergo.
marg.| {b} Non zeles mulierem sinus tui ] id est non nimis tenere, vel temere diligas uxorem tuam, que dormit in sinu tuo, sicut Samson Dalilam. Iud. 16.e. Vel Non zeles etc. id est non sis zelotypus super uxore tua. Dicitur autem zelotypia nimius amor viri in uxorem, propter quod non potest sustinere, ut alii misceantur ei, vel colloquantur. Et sic zelotypus dicitur nimius vel vehemens amator uxoris. De quo dicit August. Vehemens amator uxoris adulter est. Aliquando zelotypia dicitur idem quod mechia : et zelotypus adulter. Aliquando dicitur zelotypia ipsa suspicio adulterii et zelotypus suspiciosus. Et sic sumitur Nm. 5.b. Si spiritus zelotypie concitaverit quemquam virum adversus uxorem suam etc.
Numérotation du verset Sir. 9,mystice 
marg.| : Mulier sinus tui est hereticus familiaris, vel detractor pravus demulcens dulci eloquio, ut emolliat te a veritate. Hanc igitur.
marg.| {b} Non zeles mulierem ] id est non diligas ad consentiendum ei, vel ad imitandum. Unde Pr. 5.a. Ne intenderis fallacie mulieris. Favus enim distillans labia meretricis ; et nitidius oleo guttur eius. Novissima autem illius amara, quasi absynthium.
marg.| $moraliter Mulier sinus tui caro tua est, que mollit herum id est spiritum. Hanc.
marg.| {b} Non zeles ] id est nimium diligas, ut facias eius concupiscentias ; quia qui delicate nutrit servum a pueritia sua, postea sentiet eum contumacem. Prv. 29.c. De hoc dicitur. Mic. 7.b. Ab ea, que dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui. Causam autem, quare non sit zelanda uxor, subiungit.
marg.| {c} Ne ostendat super te malitiam doctrine, nequam ] id est ne te alliciat blandimentis, vel blanditiis ad peccatum, vel doceat furari, vel fenerari ; vel idola adorare, sicut Salomon uxores eius. 3Rg. 11.a. Unde dicitur Dt. 8.a. Non sociabis cum eis connubia : filiam tuam non dabis filio eius : nec filiam illius accipies filio tuo ; quia seducet filium tuum ne sequatur me.
marg.| {d} Non des mulieri potestatem anime tue ] ut presit et dominetur.
marg.| {e} Ne ingrediatur in virtute tua ] id est ne emolliat cor tuum, ut auferat virtutem tuam.
marg.| {f} Et confundaris ] sicut Samson, qui Dalile virtutem suam aperuit, que ingressa in eum rapuit et confusus est Samson oculis exorbatus. Iud. 16.e. Unde infra 25.d. Mulier si primatum habeat, contraria est viro suo. Cor humile et facies tristis et plaga mortis, mulier nequam.
marg.| Et non solum mulieri non est danda potestas anime sue ; sed nec fratri, nec filio, nec alicui amico. Unde infra 33.c. filio et mulieri, fratri et amico non des potestatem super te in vita tua et non dederis alii possessionem tuam, ne forte peniteat te et depreceris pro illis. Melius est enim, ut filii tui te rogent, quam te respicere in manus filiorum tuorum. Signanter autem dicit : Non des mulieri potestatem anime tue ; {3. 187vb} quia mulier est subiecta viro a principio. Gn. 3.c. Sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui.
marg.| {g} Ne respicias mulierem malevolam ] vel multivolam, secundum Rabanum ne forte concupiscas eam. Non licet enim intueri quod non licet concupisci, dicit Gregorius Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est eam in corde suo, Mt. 5.d. Multivola mulier dicitur, quia multos, vel multa vult ; vel quia multum volat id est ad multa discurrit. Prv. 7.b. Garrula et vaga et quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis.
marg.| {h} Ne forte incidas in laqueos illius ] id est ne capiaris specie illius, ut David a Bersabee. 2Rg. 11.a.
marg.| Vel ne seducaris blanditiis illius ; et deceptionibus. Eccl. 7.d. Inveni amariorem morte mulierem ; que laqueus est venatorum et sagena cor eius et vincula sunt manus eius.
Numérotation du verset Sir. 9,mystice 
marg.| intelligitur hoc et illud de heretico, qui per multos errores volat et seducit.
marg.| Moraliter, de carne que multa vult. Qui corpori servit, multis Dominis servit.
marg.| Intelligitur etiam de seculari scientia et carnali voluptate. Sequitur.
marg.| {i} Cum saltatrice ne assiduus sis, nec audias illam ] Hic prohibet Auctor assiduitatem mulierum theatralium, que miris corporis gesticulationibus et vocis blande modulationibus multos decipiunt et capiunt. Unde Mt. 14.a. legitur quod cum saltasset filia Herodiadis, placuit Herodi : et iussit decollari Ioannem. Talis saltus multos provocat ad luxuriam. Unde Ier. 21.d. Succendam ignem in saltum eius et devorabit omnia in circuitu eius. Ideo bene excusavit se Sara : Tb. 3.b. Tu scis, Domine quod numquam concupivi virum : et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia : numquam cum ludentibus miscui me : nec cum his, qui in levitate ambulant, participem me prebui. Idem dicit Ier. 15.d. Non sedi in consilio ludentium. Veruntamen est saltus bonus, scilicet bone operationis. De quo dicitur 2Rg. 6.d. David autem percutiebat in organis armigatis et saltabat totis viribus ante Dominum. Et Mt. 1.b. Cecinimus vobis et non saltastis. Dicit ergo.
marg.| {i} Cum saltatrice ] id est cum qualibet muliere theatrali.
marg.| {k} Ne assiduus sis ] libenter respiciendo.
marg.| {l} Nec audias illam ] id est cantilenas eius.
marg.| {m} Ne forte pereas in efficacia illius ] id est corporis gesticulatione, vel vocis modulatione efficaci ad perdendum te in anima, infra 40.c. Tibie et psalterium suavem faciunt melodiam et super utraque lingua suavius Is. 13.d. Pilosi saltabunt ibi et respondebunt ibi, ulule in edibus suis et sirene in delubris voluptatis. Ideo dicitur infra 28.d. Sepi aures tuas spinis, noli audire linguam nequam.
Numérotation du verset Sir. 9,mystice 
marg.| . Saltatrix est hereticus, qui per diversos errores dissilit, ut etiam eloquentie sue amatorem aspexerit, ad se trahat quasi meretrix. Unde Prv. 7. Irretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum suorum protraxit illum.
marg.| $moraliter Saltatrix est anima peccatrix, que vertit caput ad terram et anum ad celum id est cor ad terrena et os ad celum. Hoc autem magni contemptus et magne derisionis signum est, scilicet ostendere anum alicui. Unde conqueritur Dominus Ier. 2.f. Verterunt ad me tergum et non faciem, Ez. 8.f. Ecce in ostio templi Domini inter vestibulum et altare quasi vingintiquinque viri dorsa habentes contra templum Domini.
marg.| Item saltatrix ambulat super manus ; sic anima, cum de suis operibus gloriatur. Iob. 31.c. si osculatus sum manum meam ore meo, que est iniquitas maxima et negatio contra Deum Altissimum. Lev. 11.d. Quod autem ambulat super manus ex cunctis animantibus, que incedunt quadrupedia, immundum erit.
marg.| Item saltatrix retro plicat se ; et anima peccatrix anteriorum oblita ad posteriora se convertit id est ad mundi divitias et carnis delitias. Ier. 7.e. Abierunt in voluptatibus suis et in pravitate cordis sui mali : factique sunt retrorsum et non in ante. Item saltatrix, procax, ebriosa, levis, gracilis, inverecunda et multa huiusmodi que conveniunt anime peccatrici. Unde versus.
marg.| Garrula, saltatrix, gracilis, levis, inverecunda : Curva retro, caput ad terram, sursumque pudenda. Erigit et questum sequitur, vix sobria, numquam. Casta : per hec anima peccantis vita notatur.
marg.| Sequitur.
marg.| {n} Virginem ne conspicias ] id est adolescentulam non aspicias ad concupiscendam.
marg.| {3. 188ra} {a} Ne forte scandalizeris ] id est ne decor illius sit tibi occasio scandali, sive ruine spiritualis. Sicut dicitur Ier. 9.f. Ascendit mors per fenestras vestras disperdere parvulos de foris, iuvenes de plateis. Lam. 3.f. Oculus meus depredatus est animam meam in cunctis filiabus urbis mee. Et Holofernes captus est in oculis per speciem Iudith, sicut legitur Iud. 12.a. Ideo dicit Iob. 31.a. Pepigi fedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de Virgine. De hoc infra 32.d. Ne ponas scandalum anime tue. Apc. 2.d. Habeo adversum te pauca, quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balach mittere scandalum coram filiis Israel id est mulierculas ornatas Nm. 25.a.
Numérotation du verset Sir. 9,mystice 
marg.| . Prohibetur amor decoris eloquentie heretice, quo multi decipiuntur. Dn. 13.f. Seman, Canaan et non Iuda, species decepit te. Sequitur.
marg.| {b} Ne des fornicariis animam tuam in ullo ] id est meretricibus, ad litteram ; Nullus enim sapiens daret filiam suam, aut uxorem suam fornicariis : quanto magis, nec animam suam dare debet in ullo, dicit, quia tota anima debetur Deo. Dt. 6.a. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo etc. In nullo igitur danda est anima alicui, nisi Deo, neque cogitando, neque desiderando, neque loquendo, neque aliter operando, infra 41.d. Erubescite a patre et a matre de fornicatione.
Numérotation du verset Sir. 9,mystice 
marg.| .
marg.| {b} Ne des fornicariis ] id est hereticis, qui fornicantur cum falsis dogmatibus, vel demonibus, qui suggerunt fornicationem.
marg.| {c} Animam tuam ] consentiendo peccato, vel errori. In hoc autem quod dicitur [non des
marg.| notatur libertas arbitrii, infra 19.a. Qui se iungit fornicariis, erit nequam. Cor. 6.c. Corpus autem non fornicationi, sed Domino : Quanto magis ergo nec anima ?
marg.| {d} Ne perdas te et animam tuam et hereditatem tuam ] ecce tria incommoda, que facit luxuria. Corpus perdit. 1Cor. 6.d. Qui fornicatur in corpus suum, peccat. Animam necat, opes annihilat. Lc. 15.c. Post multos dies congregatis omnibus, adolescentior peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose, Prv. 29.a. Qui nutrit scortum, perdet substantiam.
marg.| {e} Noli circumspicere in vicis civitatis ] quia impudicus oculus, impudici cordis est nuntius, dicit Augustinus Iob. 31.a. si ad ostium amici mei insidiatus sum. Pr. 17.d. Oculi stultorum in finibus terre.
marg.| {f} Nec oberraveris in plateis illius ] discurrens et vagus, infra 21.d. Pes fatui facilis in domum proximi sui. Contra quod dicitur Prv. 25.c. Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui Iob. 31.a. si ambulavi in veritate et in dolo festinavit pes meus.
marg.| {g} Averte faciem tuam a muliere compta ] ne capiaris in specie illius.
marg.| Limosi enim sunt oculi nostri et cito adheret eis species mulieris. Unde infra 25.d. Ne respicias in mulieris speciem et non concupiscas mulierem in specie.
marg.| {h} Et ne circumspicias speciem alienam ] id est speciem mulieris alterius viri, vel alterius, que non est tua uxor. Quia.
marg.| {i} Propter speciem mulieris, multi perierunt ] in corpore et anima. Amnon propter Thamar. 2Rg. 1.f. Salomon propter uxores suas. 3Rg. 11.a. Unde Prv. 7.d. Fortissimi quique interfecti sunt ab ea.
marg.| {k} Et ex hoc ] scilicet malo respectu mulieris.
marg.| {l} Concupiscentia ] carnis [quasi ignis exardescit
marg.| Sicut enim ignis ex abundantia lignorum crescit et ex subtractione decrescit ; ita luxuria ex operibus et collocutionibus et ceteris occasionibus crescit ; et his subtractis paulatim decrescit.
marg.| Et de hoc igne dicitur Iob. 31.b. Ignis est usque ad consumptionem devorans etc.
marg.| {m} Omnis mulier que est fornicaria ] quantecumque nobilitatis sit, vel formositatis.
marg.| {3. 188rb} {n} quasi stercus in via conculcabitur ] plurimorum libidini se exponens.
marg.| Et sicut stercus quanto plus calcatur, tanto amplius fetet, ita mulier quanto pluribus se exponit, tanto plus sordet. Et sicut stercus quanto recentior, tanto fetidior ; ita est et de meretrice. Is. 51.g. Posuisti ut terram corpus tuum et quasi viam transeuntibus. Ez. 16.c. Ad omne caput vie edificasti signum prostitutionis tue et abominabilem fecisti decorem tuum : et divisisti pedes tuos omni transeunti et multiplicasti omnes fornicationes tuas.
marg.| {o} Speciem mulieris aliene multi admirati ] male intuentes.
marg.| {p} Reprobi facti sunt ] coram Deo et hominibus. Ier. 5.c. Equi amatores in feminas et emissarii facti sunt, unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.
marg.| {q} Colloquium enim illius ] id est mulieris aliene.
marg.| {r} quasi ignis exardescit ] Cuius materia sunt ipsa colloquia, nutus et respectus et tactus et oscula et huiusmodi : Sufflator, vetula mediatrix, vel ipsa Demonis suggestio. Iob. 41.b.
marg.| Halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur. Unde Ier. 7. dicitur filii colligunt ligna et patres succendunt ignem : et mulieres conspergunt adipem.
marg.| {s} Cum aliena muliere non sedeas omnino ] id est moreris.
marg.| {t} Nec accumbas cum ea super cubitum ] In lecto, sicut solet fieri : locus enim ipse sepe mittit ad illicita et malas excitat cogitationes.
marg.| {u} Et non alterceris cum illa in vino ] confabulando et potando pariter.
marg.| {x} Ne forte declinet cor tuum in illam ] id est in concupiscentiam illius.
marg.| {y} Et sanguine tuo ] effuso.
marg.| {z} Labaris in perditionem ] tam corporis, quam anime.
marg.| {y} Sanguine tuo ] id est peccato tuo.
marg.| {z} Labaris in perditionem ] id est in damnationem eternam, Ideo dicit Apostolus Eph. 5.d. Nolite inebriari vino, in quo est luxuria, infra 19.a. Vinum et mulieres apostatare faciunt etiam sapientes.
marg.| Exemplum de Loth. Gn. 19.g. Et de Salomone. 3Rg. 11.a. De Samsone. Iud. 16.a.
Numérotation du verset Sir. 9,mystice 
marg.| exponitur hoc totum de doctrina heretica, de seculari scientia et carnali voluptate, que omnia per mulierem alienam signantur ; quia emolliunt virum id est spiritum et alienant a Deo. Et de quolibet illorum dicitur infra 25.c.
marg.| Nequitia mulieris immutat faciem eius et obcecabit vultum tuum tamquam Ursus.
marg.| {a} Ne derelinquas ] hec est secunda pars huius capituli. In prima parte, sicut patet prohibet Auctor zelum stultum mulieris, dominationem eius, aspectum illicitum ; theatri assiduitatem, intuitum Virginis, fornicatorum societatem, vagationem, sive discursum per vicos et plateas civitatis, nutus adulterinos, colloquium, confessionem, adulationem et potationem.
marg.| Nunc vero reprehendens inconstantiam impudicam quorumdam, qui Dominos, vel amicos suos propter lucrum aliquod, vel aliquid huiusmodi mutant, in differentiam amicitie, vel amicorum. Nam et alius novus et alius antiquus. Novum comparat vino novo : antiquum, vino veteri.
marg.| Sicut enim vinum novum dulcius est, sed pungitivum ; ita novus amicus fervet in amicitia, sicut patet in novitiis religiosis.
marg.| Item vinum novum mixtum est cum fece ; ita novus amicus non est adhuc in amicitia depuratus. Vinum vetus est clarius et suavius et odoriferius et tutius servatur ; sic amicus probatur.
marg.| Et ideo non est hic, pro illo dimittendus. Dicit ergo.
marg.| {3. 188va} {a} Ne relinquas amicum antiquum ] tempore, vel etate vel morum vetustate pro novo et nondum cognito.
marg.| {b} Novus enim non erit : ] etc. Maior enim fiducia est ex parte rei cognite quam ignote. Derelinquitur autem amicus, quando ei in tentatione, vel tribulatione, sive adversitate qualibet non subvenitur. Unde Ps. 21. Deus, Deus meus, respice in me : quare me dereliquisti ; derelinquitur etiam, cum amicitia omnino solvitur, vel in odium vertitur, vel remittitur. Derelinquitur etiam, cum eo dimisso alius preeligitur, cui secreta committuntur. Et de hoc magis videtur loqui Auctor. [Ne derelinquas amicum antiquum id est ipso dimisso non preponas ei novum.
marg.| {b} Novus enim non erit similis illi ] in amore forte et forte melior erit ; sed quod certius est, magis est eligendum.
marg.| {c} Vinum novum, amicus novus ] id est simile amico novo quia ; sicut incertum est de vino novo, quale erit : ita de amico novo.
marg.| {d} Veterascet ] vinum novum.
marg.| {e} Et cum suavitate bibes illud ] id est suavius est ad bibendum. Sic amicus novus, cum diu fuerit in amicitia, suavior erit : et confidentius poteris ei committere secreta tua, quasi dicat : antequam confirmes amicitiam cum illo, diu proba illum ; quia ex mille vix unus invenitur amicus id est animi custos, vel cordis consors. Vel sic continua.
marg.| {b} Novus non erit similis illi ] et tamen non est contemnendus. Quia.
marg.| {d} Veterascet ] amicus novus.
marg.| {c} Et cum suavitate bibens illud ] id est suavior sic et clarior et securior. Lc. 5.g. Nemo bibens vetus vinum statim vult novum ; dicit enim vetus melius est.
Numérotation du verset Sir. 9,moraliter 
marg.| {c} Vinum novum ] novitius est, qui fervet, ut mustum in novitate. Et certas proprietates vini novi habet, que notantur his versibus.
marg.| Fervet, ferratur, frangit, purgatur odore. Ebriat, amittit, dulcorem pungit, opacum est.
marg.| Fervet caritate. Ier. 30.c. Factus est sermo Domini in corde meo, quasi ignis estuans. Ferratur religione. Ex. 29.b. Cinges baltheo Aaron et liberos eius : et impones eis mitras ; eruntque Sacerdotes mihi religione perpetua. Frangit corpus observantiis discipline regularis. Iob. 52.d. En venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas dirumpit. Purgatur quotidiana confessione Ct. 7.c. Guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto meo ad potandum. Odore ebriat id est fama et exemplo sancte conversationis. 2Cor. 2.d. Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvi fiunt. Et ad hanc ebrietatem invitat Sponsa. Ct. 5.a. Comedite amici et bibite et inebriamini carissimi. Amittit dulcorem carnis et mundi, gustu devotionis. Gregorius Gustato spiritu desipit omnis caro. Ps. 67. Parasti in dulcedine tua pauperi Deus. Pungit compunctione. Ps. 59. Potasti nos vino compunctionis. Lc. 10.f. Samaritanus infudit vinum et oleum vulneribus sauciati. Opacum est ; quia fex vite preterite adhuc est mixta conscientie. Ps. 47. In manu Domini calyx vini meri plenus mixto et inclinavit ex hoc in hoc ; verumtamen fex eius non est exinanita.
Numérotation du verset Sir. 9,mystice 
marg.| . Amicus antiquus est Christus, qui dilexit et elegit nos ante mundi constitutionem. Eph. 1.a. Amicus novus, mundus est. Amicus quidem nomine ; sed inimicus re.
marg.| De quo dicitur sup. 6.a. Est amicus secundum tempus suum et non permanebit in die tribulationis et est amicus, qui convertitur ad inimicitiam. Non est ergo derelinquendus amicus antiquus pro novo. Quod tamen faciunt omnes, qui plus diligunt mundum, vel que mundi sunt, quam Deum. Quibus dicitur Io. 2.b. Nolite diligere mundum, neque ea, que mundi sunt, si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo. Antiquum vinum, doctrina antiquorum : novum, nova doctrina et modernorum. Non est illa dimittenda pro ista, quia sicut dicit Ier. Bos lassus altius figit pedem. Et Poeta. Barbato crede Magistro. Et infra 34.b. In multis expertus cogitabit multa et qui multa didicit, enarrabit intellectum. Sequitur.
marg.| {f} Non zeles gloriam et opes peccatoris ] id est non desideres honores huius mundi, neque divitias ; quia vix sine peccato possunt acquiri, vel possideri. Augustinus Omnis dives aut iniquus, aut heres iniqui. De primo dicitur Lc. 14.c. Omnis {3. 188vb} qui se exaltat humiliabitur. De secundo Mt. 6.c. Nolite vobis thesaurizare thesauros in terra. De utroque dicitur in Ps. 36. Noli emulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem. Prv. 24.a. Ne emuleris viros malos, nec desideres esse cum eis. Sen. Summa via malorum est ; quod vivitur ad exemplum.
marg.| {g} Non enim scis que futura sit illius subversio ] id est qualis et quanta et quando. Iob. 20.a. Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocrite ad instar puncti. Ps. 36. Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani et transivi et ecce non erat.
marg.| {h} Non placeat tibi iniuria iniustorum ] quasi dicat : si non potes prohibere iniuriam iniustorum, saltem displiceat tibi.
marg.| {i} Sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius ] Deo, vel hominibus id est nullo tempore, nullo loco placebit impius, nisi in inferno, ubi nullam poterit facere iniuriam, sed de ipso fiet iustitia. Et tunc qui displicuit Deo et Sanctis in culpa iusta, placebit in pena iusta. Unde Ps. 57. Letabitur iustus, cum viderit vindictam, Is. ultimo g. Egredientur et videbunt cadavera virorum, qui prevaricati sunt in me.
marg.| {k} Longe esto ab homine potestatem habente occidendi ] id est a tyranno, loco et animo, quasi dicat : non consentias tyrannidi potentum ne sis in consortio eorum, vel de familia eorum, infra 13.a. Ditiori te socius ne fueris. Quid communicabit cacabus ad ollam ? Quando enim se colliserint confringetur. Exemplum de Seneca flebotomato.
marg.| Vel sic.
marg.| {k} Longe esto ab homine potestatem habente occidendi ] id est ne sis nimis audax, ut indiscrete te offeras periculo mortis. Non est enim provocandus tyrannus, sed fugiendus, ubi fides, vel caritas non periclitatur. Unde Mt. 10.c. Cum persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam.
marg.| {l} Et non suspicaberis timorem mortis ] id est non in suspicione colligas timorem mortis, quasi dicat : talem te exhibe, ut audeas mori, cum necesse fuerit : et scias declinare mortem, cum oportuerit.
Numérotation du verset Sir. 9,mystice 
marg.| .
marg.| {k} Longe esto ab homine potestatem habente occidendi ] id est a diabolo, qui nocere potest et non prodesse. Qui dicitur homo, quia hominem vicit : sicut Scipio dicitur Africanus, quia devicit Africam. Mt. 13.d. Inimicus homo hoc fecit. Longe esto ab isto homine per dissensum et humilitatem.
marg.| {l} Et non suspicaberis timorem mortis ] et tunc non timebis mortem eternam.
marg.| Item homo potestatem occidendi habens, Christus est Mt. 10.c. Eum timete, qui potest animam et corpus perdere in gehennam. Ab hoc longe esto receptione dignitatis, non ingerendo te ; sicut ambitiosi, qui faciunt se ordinari et audiunt Theologiam, ut valeant citius promoveri accedentes ad altare Domini cum igne alieno id est ambitionis quod est contra legem. Lev. 10.a. Arreptis Nadab et Abiu thuribulis imposuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum quod eis preceptum non erat, egressusque ignis a Domino devoravit eos ; et mortui sunt coram Domino, infra 13.b. Advocatus a potente discede ; ex hoc enim magis te advocabit.
marg.| Et hoc docuit Dominus, qui cum eum vellent facere Regem fugit. Io. 6.b. Sequitur.
marg.| {m} Et si accesseris ad illum ] scilicet potentem.
marg.| {n} Noli aliquid committere ] mali, unde habeat occasionem malignandi.
marg.| {o} Ne forte auferat vitam tuam ] occasione illius quod feceris.
marg.| De hoc Rm. 13.a. Principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis non timere potestatem ? Bonum fac : et habebis laudem ex eo.
marg.| {p} Communionem mortis scito ] id est attende quod mors communiter et indifferenter omnes capiat, sine personarum acceptione. 2. Regum 14.c. Omnes morimur. Eccles. 3.d. Cuncta subiacent vanitati et omnia pergunt ad unum locum. Vel sic. [Communionem mortis scito
marg.| {3. 189ra} id est cogita te moriturum, sicut et alii moriuntur. Et ita cogita.
marg.| {a} Quoniam ] etc. mortis et peccati.
marg.| {b} Ingrederis ] quocumque vadas.
marg.| {c} Et super dolentium ] id est super Demonum suggestiones, sive tentationes viriliter resistendo et superando, si scilicet cogitas te moriturum. Sen. Vive, quasi cras moriturus : sic operare, quasi semper victurus. Socr. Summa Philosophie cognitio est assidua mortis cogitatio. Nota, arma iustorum sunt virtutes. 2Cor. 6.b. Per arma iustitie a dextris et a sinistris.
marg.| Item arma Doctorum, scientia et patientia. Ct. 4.b. Mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium.
marg.| Item arma dolentium penitentie. Hieronymus Cinis et cilicium sunt arma penitentium.
marg.| Item arma iniquitatis, oculus vagus, lingua dissoluta, manus otiosa et huiusmodi. Rm. 6.c. Neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato.
marg.| Item arma Diaboli peccatores, vel peccata, Iob. 4.c. Protegunt umbre umbram eius, item in eod. 41.a. Corpus eius quasi scuta fusilia compactum squamis se prementibus.
marg.| {d} Secundum virtutem tuam ] id est possibilitatem tuam.
marg.| {e} Cave te ] etc. id est carne tua, Mi. 7.b. Ab ea, que dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui.
marg.| {f} Et cum sapientibus ] etc. quid credendum et quid agendum : quid sperandum et quid timendum : quid fugiendum et quid appetendum. Sapientes dicit contemplativos, qui divina sapiunt : prudentes dicit activos, qui temporalia disponunt, Iob. 5.d. Quod auditum est, mente pertracta. Prv. 13.d. Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit.
marg.| {g} Viri iusti sunt tibi convive ] id est commensales ad litteram. Unde Dominus Lc. 14.c. dicit : Cum facis convivium, voca pauperes debiles et claudos : et beatus erit. Ps. 100. Ambulans in via immaculata hic mihi ministrabat. Tb. 2.a. Cum esset dies festus Domini et factum esset prandium bonum in domo Tobie, dixit filio suo : Vade et adduc aliquos de Tribu nostra timentes Deum, ut epulentur nobiscum.
marg.| {h} Et in timore Dei sit tibi gloriatio ] id est hoc gloriare, si times Deum : et gloriare non in te, sed in Domino, qui dat donum timoris, sup. 1.b. Timor Domini gloria et gloriatio, letitia et corona, infra 23.d. Nihil melius, quam timor Dei : et nihil dulcius, quam respicere in mandatis Domini.
marg.| {i} Et in sensu sit tibi cogitatus Dei ] id est sensate, sive sapienter cogita de Deo. Vel sic, In sensu sit tibi cogitatus Dei id est ut recte sentias de Deo, cogita et attende. Vel sic. In sensu sit tibi cogitatus Dei id est ut sensus tuos bene regas, cogita de Deo, qui de omnibus exigis rationem, etiam de verbo otioso, Mt. 12.c.
marg.| {k} Et omnis enarratio tua in preceptis Altissimi ] id est in preceptis Dei, nihil doceas alios, vel loquaris, nisi quod Deus precipit. Unde supra 3.c. Que precepit tibi Deus, cogita illa semper. Ps. 8. Narrabo omnia mirabilia tua id est omnis interrogatio mea erit ex mirabilibus tuis. Sed paucorum, vel nullorum est hoc ; ideo sic exponitur de quibusdam : Omnis enarratio tua in preceptis Altissimi id est nulla contra. Similiter 1Cor. 10.g. Sive manducatis, sive bibitis, vel aliquid aliud facitis : omnia in gloriam Dei facite. Eph. 4.g. Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat ; sed si quis bonus, ad edificationem fidei.
marg.| {l} In manu artificum opera laudabuntur ] id est ipsi Artifices in suis operibus laudabuntur et nunc et in futuro, sicut dicitur Prv. ultimo d. Laudent eam in portis opera eius. Neque etiam hoc dicit Auctor quod Artifices laudabuntur ; sed opera Dei in manu Artificum : non enim ad hoc faciunt opera sua ut laudentur ; sed ut Deus glorificetur. Unde Mt. 5.b. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona et glorificent Patrem vestrum, qui in celis est.
marg.| {m} Et Princeps populi ] id est Prelatus, vel Doctor qui preest populo.
marg.| {3. 189rb} {n} In sapientia sermonis sui ] supple, laudabitur. Doctrina enim laudabilis est, quam vita commendat. Unde Iob. 29.d. Gloria semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur. Inde est quod tertius quinquagenarius aliis pereuntibus adduxit Eliam, 4Rg. 1.d. quia Prelati, qui non operantur, pereunt : illi soli salvantur, qui docent et predicant et operantur.
marg.| {o} In sensu vero seniorum ] id est in sapientia Doctorum, exiguum.
marg.| {p} Verbum ] laudabitur, Illud enim verbum laudabile est quod sapientia gignit id est quod ex affectu et intellectu oritur. Verbum exiguum, euangelica doctrina et brevis sermo, de quo Is. 10.f. Rm. 9.f. Verbum abbreviatum faciet Dominus super terram.
marg.| {q} Terribilis est in civitate sua homo linguosus ] id est homo loquax et contentiosus odibilis est et abominabilis in mundo, in claustris, in scholis, in capitulis : quorum quodlibet dicitur civitas id est civium unitas. De hoc dicit Ps. 139. Vir linguosus non dirigetur in terra.
marg.| {r} Et temerarius in verbo suo ] id est indiscretus reprehensor, qui portat cor in ore, ut dicitur infra 21.d.
marg.| {s} Odibilis erit ] Deo et hominibus, Eccl. 5.a. Ne temere quid loquaris : neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_9)

Notes :