Hugo de Sancto Caro

Capitulum 5

Numérotation du verset Sir. 5,1 

Noli attendere
ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi sufficiens vita.
Nihil enim proderit in tempore vindicte et obductionis.
Numérotation du verset Sir. 5,2 

Ne1 sequaris in fortitudine tua2 concupiscentiam3
1 Ne ΩJS edd. Ed1455 Rusch ] Non Weber |
2 in fortitudine tua ΦP Θ ΩM ΩJ ΩS edd. Ed1455 Rusch ] om. Weber |
3 concupiscentiam] concupiscentias Cava ΘH |
cordis tui4
4 tui Cava M Y Z S² Φ Θ ΨD ΩM ΩJ ΩS Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 5,3 

et ne dixeris : Quomodo potui aut quis me subiciet propter facta mea ?
Deus
enim vindicans vindicabit.
Numérotation du verset Sir. 5,4 

Ne dixeris5 : Peccavi6 et quid mihi accidit7 triste ?
5 dixeris] + in corde tuo ΦP T² S, cf. Ps. 9, 27 etc., + viri ΩM, + in corde et vi L* |
6 Peccavi] + vindicavi T |
7 mihi accidit ΘAM ΩM ΩJ ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber | accidit] accidet Cava ΩM |
Altissimus enim est patiens
redditor.
Numérotation du verset Sir. 5,5 

De propitiatu8 peccatorum9
8 propitiatu Cor1 ] + autem ΩJ*, propitiato ΛL* ΠH L M Y ΦRG ΘAM Z ² T Cor1 (vel) Sixtina Clementina , propitiatio ΦP, + autem ΩJ* |
9 peccatorum Cor1 Ed1455 Rusch Weber ] peccato L M Y Φ ΘAM Z² Cor1 (vel) Sixtina Clementina | de propitiatu peccatorum] om. Cor1 ( DE PROPITIATU PECCATORUM vel DE PROPITIATO PECCATO . Beda neutrum habet set simpliciter NOLI ESSE SINE METU) |
noli esse sine metu10 neque11 adiicias peccatum super peccatum
10 metu] + Dei X |
11 neque] ne x, et ne X |
Numérotation du verset Sir. 5,6 

et ne12 dicas13: Miseratio Dei14 magna est multitudinis peccatorum meorum miserebitur.
12 ne Cor1 (Rabanus) Weber ] om. Φ Z² S² ΩM Rusch |
13 peccatum super... dicas] om. ΘA |
14 Dei Rusch Weber ] Domini edd. |
Numérotation du verset Sir. 5,7 

Misericordia enim et ira ab illo cito proximat15 et in peccatores respicit ira illius.
15 cito proximat plerique codd. ] cito proximant edd., om. Weber
Numérotation du verset Sir. 5,8 

Non16 tardes converti ad Dominum17* et ne differas de18 die in diem.
16 Non ΩM ΩJ ΩS Rusch Weber ] ne Y² Ed1455 ; cf. Hugo de Sancto Caro, Postillae (Ed1703) : « Ne tardes... » |
17 Dominum plerique codd. edd. Ed1455 Rusch Clementina ] Deum Weber (G Σ Y Z* T x) |
18 de] om. ΩM b* |
Numérotation du verset Sir. 5,9 

Subito enim veniet19 ira illius20 et in tempore vindicte disperdet te.
19 veniet Amiatinus L M² Q Y Z Φ Θ ΨD ΩM ΩJ ΩS edd. Rusch ] venit Weber |
20 illius Ω (in ras.) ] Domini Ed1455 |
Numérotation du verset Sir. 5,10 

Noli anxius esse in divitiis iniustis
Non21* enim proderunt22 in die obductionis
21 Non ΩM ΩJ ΩS Ed1455 Ed1532 Rusch Sixtina Clementina ] Nihil Weber |
22 proderunt X Amiatinus L Q* Θ ΩM ΩJ ΩS Rusch Carafinus ] + tibi cett. codd. edd. Ed1455 Clementina Weber |
et vindicte
Numérotation du verset Sir. 5,11 

Non ventiles te in omnem ventum23 et non eas in omnem viam24. Sic25 enim26 peccator probatur in27 duplici lingua.
23 omnem ventum ] omni vento Cava L Y² ΘH ΓAM² ΨD |
24 omnem viam Amiatinus ΛL ΠH ΘAM ΩJ ΩS Ed1455 Sixtina Clementina ] omni via ΩM Cor3 (vel) Rusch Weber |
25 Sic] Si ΩM |
26 enim] omnis ΩS, + omnis Ed1455 Ed1530 Sixtina Clementina |
27 in Y ΦRG Θ Z² S² ΩM ΩJ ΩS Ed1455 Rusch Ed1530 Sixtina Clementina ] om. cett. codd. edd. Weber |
Numérotation du verset Sir. 5,12 

Esto firmus in via Domini28
28 Domini Y Φ ΘH Z ΩM ΩJ ΩS ΩV Ed1455 Rusch Ed1530 Sixtina Clementina ] Dei cett . codd. Weber
et in veritate sensus tui et scientia et29 persequatur30 te verbum pacis et iustitie.
29 scientia et Ω(ia et in ras. )] scientiam ΛL* |
30 persequatur ΩS ΩV ] prosequatur ΩM ΩJ Ed1455 Rusch Clementina Weber |
Numérotation du verset Sir. 5,13 

Esto mansuetus
ad audiendum verbum Dei31*ut intelligas et cum sapientia profers32* responsum verum.
31 Dei L Y S² Σ ΛΦ Θ ΨD Γ Cor1 ΩM ΩJ ΩS Ed1455 Rusch Ed1530 Sixtina Clementina ] Domini M, om. Cor1 (Rabanus non habet DEI ) Weber |
32 proferes Σ Φ Θ S² Cor1 (Rabanus) ΩM ΩJ ΩS Ed1455 Rusch Ed1530 ] profers X ΛL ΓM* ΨD*, profer Y ΓAM² Ψ , refers Cava, proferas M² Sixtina Clementina, fer Q Z* T², fers Weber |
Numérotation du verset Sir. 5,14 

Si est tibi intellectus responde proximo. Sin33 autem manus tua sit34 super os tuum ne capiaris in35 verbo indisciplinato
33 Sin ΩJ* Rusch Weber ] Si ΦR Ω |
34 manus tua – sit ΩS ΩJ Ed1455 ] manus tua Y ΩM, inv. Cor3 (al.) Weber , + ut ΩM |
35 in S² plerique codd. edd. Rusch Weber ] om. Cava X ΠΗ Y S* Edmaior. cum Augustino |
et confundaris.
Numérotation du verset Sir. 5,15 

Honor
et gloria
in sermone sensati
lingua vero36 imprudentis
36 lingua] + tua Cava | vero Σ ΛL ΠΗ T S ΩJ ΩS edd. ] om. Rusch Weber
subversio est37 ipsius38.
37 est ΛL ΠΗ Y Φ Z² T S ΨD ΩM ΩJ ΩS Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] om. Weber |
38 ipsius] illius X ΘH Z*ΩM |
Numérotation du verset Sir. 5,16 

Non appelleris39 susurro40 in vita tua41
39 appelleris] appellere ΩM |
40 susurro Σ² ΛL M² Q² S² ΓA ΩM ΩJ ΩS Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] susurrio Weber |
41 in vita tua ΣΓ ΨD Γ ΩM ΩJ ΩS Ed1455 Rusch Ed1530 ] om. Sixtina Clementina Weber |
et lingua tua ne42 capiaris
42 ne X L ΩM ΩJ ΩS Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] om. Weber
et confundaris
Numérotation du verset Sir. 5,17 

super furem enim est confusio et penitentia
et denotatio43 pessima
43 denotatio Cor1 (Rabanus) Rusch Weber ] devotatio Cor1 (quidam dicunt male DEVOTATIο ), Cor3 (Rabanus minus recte)
super bilinguem
susurratori autem odium et inimicitia et contumelia.
Numérotation du verset Sir. 5,18 

Iustifica pusillum44 et magnum45 similiter
44 pusillum plerique codd. ΩM ΩJ ΩS Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] pusillo Weber (G Q ΘAM* Z*), pupillo Cava T*, pupillum ΘH |
45 magnum plerique codd. edd. ΩM ΩJ ΩS Rusch ] magnatum Σ, magno Weber (G Cava Q ΘAM* Z* T* ) |

Capitulum 5

Numérotation du verset Sir. 5,1 
marg.| Noli attendere ] etc. Tria sunt, de quibus homines superbire solent. Divitie, fortitudo, impunitas. Et contra ista tria invehitur in prima parte istius deinde ad conversionem hortatur et mansuetudinem et modestiam. Dicit ergo.
marg.| {b} Noli attendere ad possessiones iniquas ] id est inique acquirendas, vel inique possidendas : quia qui amat divitias, fructum non capiet ex eis, Eccl. 5.b.
marg.| {c} Et ne dixeris : est mihi sufficiens vita ] id est non promittas tibi longam vitam, cum nescias te victurum per instans : dicens : iuvenis sum ; et ideo oportet me acquirere multa, quibus sustenter in senectute mea. Contra huiusmodi dicit Iob. 27.c. Si congregaverit quasi terram argentum et sicut lutum preparaverit vestimenta sua : preparabit quidem ; sed Iustus vestietur illis. Et ita dives cum dormierit, nihil secum auferet ; aperiet oculos suos et nihil inveniet, apprehendet eum quasi aqua inopia : nocte opprimet eum tempestas. Vel sic. Ne dixeris : est mihi sufficiens vita id est sufficiens victus, unde vita sustentetur ; sicut dives ille Evangelicus, qui dicebat Lc. 12.c. Quid faciam quod non habeo, quo congregem fructus meos ? Et dixit ; hoc faciam : Destruam horrea mea et maiora faciam ea : et illic congregabo omnia, que nata sunt mihi et bona mea ; et dicam anime mee : Anima : multa bona habes in annos plurimos, requiesce, comede, bibe, epulare. Dixit autem illi Deus ; Stulte, hac nocte repetent animam tuam a te ; que autem preparasti cuius erunt ?
marg.| {d} Nihil enim proderit in tempore vindicte ] id est in die iudicii, quando Dominus vindicabit se et suos de inimicis suis.
marg.| {e} Et obductionis ] id est finis, sive mortis, quando sensus exteriores obducuntur, sive clauduntur. Vel obductionis id est sanationis, quoad bonos, qui in die iudicii induti gloria immortalitatis penitus sanabuntur. Sic accipitur Ier. 8.g. Numquid resina non est in Galaad, aut Medicus non est ibi ? Quare ergo non est obducta cicatrix filie populi mei ? De hoc dicitur Prv. 11.a. Nihil proderunt divitie in die ultionis. So. 1.d. Argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die ire Domini. Iac. 5. Agite nunc, divites : plorate ululantes in miseriis vestris que advenient vobis : Divitie vestre putrefacte sunt : ideo erugo eorum erit vobis in testimonium : et manducabit carnes vestras, sicut ignis. Ideo dicturi sunt in fine : Quid profuit nobis superbia, aut divitiarum iactantia quid contulit nobis ?
marg.| {f} Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui ] malam.
marg.| {3. 180rb} Unde infra 18.d. Post concupiscentias tuas non eas ; et a voluntate tua avertere, si prestes anime tue concupiscentias eius, faciet te in gaudium inimicis tuis. Et intelligitur hoc de fortitudine mala qua fortis est quis et potens ad facienda mala. Unde Is. 5.e. Ve qui potentes estis ad bibendum vinum ; et viri fortes ad miscendam ebrietatem. Item in eod. 40.g. Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem.
marg.| {g} Et ne dixeris ] corde, vel opere ex arrogantia.
marg.| {h} Quomodo potui ] id est potens fui facere, que, scilicet volui ? Sicut dixit Nabuchodonosor. Dn. 4.f. Nonne hec est Babylon, quam reedificavi in domum regni in robore fortitudinis mee.
marg.| {i} Aut quis me subiiciet ] sibi.
marg.| {k} Propter facta mea ] id est propter peccata mea, quasi dicat : ; nullus poterit iudicare de me. Hoc, inquam, non dicas.
marg.| {l} Deus enim vindicans vindicabit ] Vindicans in corpore, vindicabit in anima : secundum quod dicitur Ier. 17.c. Induc super eos diem afflictionis : et duplici contritione contere eos. Vel vindicans omissa bona, vindicabit commissa mala. Unde Ps. 93. Deus ultionum, Dominus, Deus ultionum.
marg.| {m} Ne dixeris : peccavi ; et quid mihi accidit triste ? ] quasi dicat : noli gloriari de impunitione peccatorum, nec securitatem tibi super hoc precare.
marg.| {n} Altissimus enim est patiens redditor ] Patiens per misericordiam in presenti, redditor per iustitiam in futuro. Unde Dt. 32.e. Mea est ultio : et ego retribuam. Gregorius Lentis passibus incedit iustitia Dei ; sed tarditatem eius gravitas recompensat. Dissimulat enim peccata hominum propter penitentiam. Sap. 11.d. Sed multi abutuntur hac patientia Dei, tempus quod datur eis ad penitentiam, in voluptatibus et desideriis suis consumentes. Unde Iob. 24.d. Dedit ei Deus locum penitentie ; et ille abutitur eo in superbia. Eccl. 8.b. Quia non profertur cito contra malos sententia, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala.
marg.| {o} De propitiatu peccatorum noli esse sine metu ] id est licet Dominus fuerit tibi propitius dimittendo peccata tua ; tamen semper time, ne iterum cadas, vel ne plene satisfeceris, vel plene sint tibi dimissa. Unde Prv. 28.c. Beatus homo, qui semper est pavidus infra 27.a. non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua.
marg.| {p} Neque adiicias peccatum ] presumptionis.
marg.| {q} Super peccatum ] operis, quasi dicat : Noli tibi promittere impunitatem peccatorum tuorum, quod est peccare in Spiritum Sanctum. Iud. 10.b. Filii Israel peccatis veteribus iungentes nova, fecerunt mala in conspectu Domini : servierunt idolis Baalim etc. Vel simpliciter.
marg.| {p} Neque adiicias peccatum ] unu  m.
marg.| {q} Super ] alterum.
marg.| {r} Et ne dicas ] in corde tuo.
marg.| {s} Miseratio Dei magna est ] quia magna peccata non semel sepe dimittit. De qua dicit Ps. 50. Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam.
marg.| {t} Multitudinis peccatorum meorum miserebitur ] quia non obliviscetur misereri Deus ; nec continebit in ira sua misericordias suas.
marg.| Verum est, sed apponit quod tu coadiuves : quia qui creavit te sine te, non iustificabit te sine te dicit Augustinus 1Cor. 3.b. Dei sumus adiutores. Non igitur pecces sub hac stulta fiducia.
marg.| {u} Misericordia, enim et ira ab illo cito proximat ] Misericordia super bonos ; ira super malos.
marg.| Unde sequitur
marg.| {x} Et in peccatores respicit ira illius ] Et per hoc relinquitur quod misericordia respicit super Iustos. Unde Ps. 144. Dominus custodit omnes diligentes se ; et omnes peccatores, disperdet. Cito, dicit id est subito, quia dies Domini, sicut fur, in nocte ita veniet, cum enim dixerint : pax et securitas ; tunc repentinus eis superveniet interitus, 1Th. 5.a. Et cito quia omne tempus breve est respectu eternitatis, sicut dicitur in Ps. 89. Mille anni ante oculos tuos, sicut dies hesterna, que preteriit. Dt. 32. Iuxta est dies perditionis et ad esse {3. 180va} festinant tempora. So. 1.d. Iuxta est dies Domini magnus, iuxta est et velox nimis. Apc. ultimo d. Dicit qui testimonium perhibet istorum : ecce venio cito. Cum igitur ita sit.
marg.| {a} Non tardes converti ad Dominum ] per penitentiam.
marg.| {b} Et ne differas ] converti, scilicet.
marg.| {c} De die in diem ] sicut corvus, qui semper clamat : Cras, cras. De quo dicitur So. 2.d. Vox cantantis in fenestra et corvus in superliminari. Huius autem mora non est sine periculo, propter quod Dominus non permisit quemdam sepelire patrem suum, sed voluit, ut statim sequeretur eum : Mt. 8.c. multi vero contra naturam omnium animalium fetum id est conceptum, sive propositum conversionis portant in utero mentis duobus, vel tribus annis. Contra quos dicitur Lc. 11.d. Ve pregnantibus et nutrientibus in illis diebus. Ideo dicitur Ioa. 12.e. Ambulate, dum lucem habetis, ne tenebre vos comprehendant.
marg.| {d} Subito enim veniet ira illius ] id est dies mortis, vel dies iudicii, ubi iratus videbitur malis, ideo festinanda esset conversio ad Deum. Unde Dominus Mt. 25.a. Vigilate itaque ; quia nescitis diem, neque horam. Lc. 12.e. Et vos estote parati ; quia qua hora non putatis, filius hominis veniet.
marg.| {e} Et in tempore vindicte ] id est in die iudicii, quando iudicabit sedens a dextris.
marg.| {f} Disperdet te ] id est diversis partibus perdet, scilicet corpore et anima : et diversis penis, verme conscientie rodente interius et igne gehennali comburente exterius. Is. ultimo g. Vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur. Erunt etiam ibi diverse pene exterius. Iob. 24.c. Ad nimium calorem transient ab aquis nivium, Mt. 13.f. Ibi erit fletus et stridor dentium. Et cum ita sit.
marg.| {g} Noli anxius esse in divitiis in iustis ] id est iniuste acquirendis vel iniuste retinendis.
marg.| {h} Non enim proderunt in die obductionis ] id est finis sive mortis.
marg.| {i} Et vindicte ] id est districti iudicii, quia propter divitias dies mortis potest differri, non tamen iudicialis sententia averti. Prv. 6.d. Zelus et furor viri non parcet in die vindicte, nec acquiescet cuiusquam precibus : non suscipiet pro redemptione dona plurima.
marg.| {k} Non ventiles te in omnem ventum ] id est non credas te omni vento doctrine. Eph. 4.c. Non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrine.
marg.| {l} Et non eas in omnia via ] qua vadunt fere omnes, scilicet in via lata et spatiosa, que ducit ad perditionem. Mt. 7.b.
marg.| Vel sic.
marg.| {k} Non ventiles te in omnem ventum ] id est non consentias omni tentationi, vel suggestioni, 1Io. 4.a. Carissimi nolite credere omni spiritui ; sed probate spiritus, si ex Deo sint.
marg.| {l} Et non eas in omni via ] quia non omnis via bona. Via enim Cain mala est. Unde Iud. d. Ve illis, qui in via Cain ambulaverunt.
marg.| Vel sic.
marg.| {k} Non ventiles te in omnem ventum ] id est non appetas divitias temporales et laudes hominum, que cito transeunt, nec replent, sicut ventus, imo non premunt, sed extollunt sicut ventus. Os. 12.a. Ephraim pascit ventum et sequitur estum. Infra 34.a. Sicut qui apprehendit umbram et sequitur ventum : sic qui attendit ad visa mendacia.
marg.| {l} Et non eas in omni via ] id est non in via ad dexteram extollendo in prosperis, nec in via ad sinistram succumbendo in adversis ; sed tantum in via media, quia virtus in medio est et medio tutissimus ibis. Et Iudeis volentibus Dominum precipitare, ipse transiens per medium illorum ibat. Lc. 4.e. Et post resurrectionem stetit in medio Discipulorum et dixit : Pax vobis. Io. 20.e. Hic dicit Glossa Ibi mutabilitatem reprehendit, de qua dicitur : Stultus ut luna mutatur, infra 27.b. Et Iac. 1.b. Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. In omnem ventum se ventilat et in omnem viam vadit, qui luxum seculi sequitur et timorem Domini servare se putat et mundo et Christo equaliter militare Hieronymus Nimis delicatus es Miles, si vis hic regnare cum mundo et in futuro gloriari cum Christo. Non est sic.
marg.| Nemo enim potest duobus Dominis servire. Mt. 6.c.
marg.| {3. 180vb} {m} Sic enim ] sequendo omnem ventum et eundo in omnem viam.
marg.| {n} Peccator ] id est hereticus.
marg.| {o} Probatur ] id est manifestatur.
marg.| {p} Duplici lingua ] id est in doctrina mixta falsitate et veritate. Primo enim vera dicunt, ut alliciant ; tandem falsa immiscent cauda, ut decipiant, sicut scorpio. Unde Io. 2. Omnis homo id est hereticus, qui non sapit nisi humum, bonum vinum id est veram doctrinam primum ponit super mensam et cum inebriati fuerint, auditores, scilicet tunc, id quod deterius est. Is. 1.f. secundum aliam litteram. Caupones tui miscent aquam vino. Et in duplici lingua id est in duplicitatem lingue ; quia aliud habent in corde ; et aliud in ore ; et aliud in opere : et tunc est lingua duplex, sed hoc ante non innuitur. Dicitur autem hereticus peccator antonomastice, quia infidelitas maximum peccatum est, quia opponitur maxime virtuti, scilicet fidei, ut dicunt quidam. Vel quia pervertit optimum ordinem ad Deum vel quia fundamentum omnium virtutum annihilat. Vel aliter.
marg.| {m} Sic enim ] sequendo omnem ventum vanarum laudum, vel rerum temporalium et eundo in omnem viam, exultando nimis in prosperis, dolendo nimis in adversis et acquirendo quocumque modo per fas et nefas.
marg.| {o} Probatur ] aliquis esse peccator id est avarus et superbus. Qui uterque peccator simpliciter dicitur. Superbia enim initium est omnis peccati infra 10.b. Et radix omnium malorum cupiditas, 1Tim. 6.b.
marg.| {p} In duplici lingua ] id est in mendacio duplex. Omnis enim avarus et superbus, mendax est. Non est igitur eundum in omni via, sed tantum media et illa tenenda est firmiter.
marg.| Unde sequitur
marg.| {q} Esto firmus ] id est constans.
marg.| {r} In via Domini ] id est qua venitur ad Dominum, que est regula catholice fidei et observantia mandatorum : semita autem Domini est impletio consiliorum.
marg.| {s} Et esto firmus, in veritate sensus tui ] id est in vero sensu fane fidei.
marg.| {t} Et scientia ] de moribus. In his duobus consistit tota Christiana doctrina, in cognitione vere fidei et in compositione bonorum morum. Unde dictum est, ut eradicatis vitiis, edificet et plantet fidem et edificet mores.
marg.| {u} Et prosequatur te verbum pacis et iustitie ] scilicet : Venite, Benedicti Patris mei etc. Mt. 25.c. Quod dicitur verbum pacis, quia ad eternam pacem vocat. Et iustitie ; quia pro meritis redditur a iusto Iudice. Aliqui libri habent. Et persequatur te verbum pacis et iustitie id est verbum predicationis informans ad pacem temporis, pectoris et eternitatis : et iustitia semper sit in ore tuo ; non verbum rixe et discordie, aut detractionis, vel adulationis. Unde Eph. 4.g. Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat ; sed quis bonus est ad edificationem fidei, ut det gratiam audientibus.
marg.| Et nota congruum ordinem Primo monuit ad observantiam mandatorum, non qualemcumque sed firmam, deinde ad veritatem fidei et morum ordinationem ; et tunc demum ad doctrinam et predicationem. Deinde informat auditores dicens.
marg.| {x} Esto mansuetus ] id est benignus et humilis.
marg.| {y} Ad audiendum verbum Dei ] id est quod Deus loquitur per Doctores et quod de Deo est id est Sacram Scripturam.
marg.| {z} Ut intelligas ] id est intus legas spiritualem sensum. Littera enim occidit ; Spiritus autem vivificat 2Cor. 3.b. Hanc intelligentiam meretur humilitas. Unde Ps. 64. Valles abundabunt frumento id est humiles spirituali intelligentia, que reficit. Lc. 10.d. Confiteor tibi Domine pater celi etc. Idem Mt. 11.d. Et Iac. 1.c. In mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras.
marg.| {a} Et cum sapientia proferes responsum verum ] id est cum mansuete audieris et intellexeris, tunc poteris alios vere docere, aliter non.
marg.| Unde sequitur
marg.| {b} Si est tibi intellectus ] id est intelligentia Scripturarum.
marg.| {c} Responde proximo ] tuo id est instrue proximum tuum, qui te interrogat. et petit doceri eo ipso, quo ignorans est.
marg.| {d} Sin autem ] id est si non est tibi intellectus.
marg.| {e} Manus tua sit super os tuum ] id est tace et taciturnitatem redime bono opere quod significatur in manu.
marg.| {f} Ne capiaris in verbo indisciplinato ] id est indisciplinate, sive indiscrete prolato.
marg.| {3. 181ra} {a} Et confundaris ] in presenti confusione erubescentie et in futuro confusione damnationis eterne. Hic dicit Glossa Sicut peccat qui scit et non vult docere proximum suum, sic qui nescit et vult docere et Magister esse. Unde Iac. 3.a. Nolite plures Magistri fieri fratres mei, scientes quod maius iudicium sumitis. Prv. 29.c. Vidisti hominem velocem ad loquendum, stultitia magis speranda est, quam illius correctio. Ideo dicitur, infra 11.a. Priusquam audias, ne respondeas verbum et in medio seniorum ne adiicias loqui. Item infra 18.c. Ante iudicium para iustitiam tibi et antequam loquaris, disce. Sic faciunt boni, qui salutem suam et aliorum querunt : magis volunt exemplo, quam verbo docere. Unde Iob. 19.b. Principes cessabant loqui et digitum suum supponebant ori suo.
marg.| {b} Honor ] immortalitatis quoad corpus.
marg.| {c} Et gloria ] eterne beatitudinis quoad animam.
marg.| {d} In sermone sensati ] id est in doctrina catholici Doctoris id est ad hoc est omnis sermo eius.
marg.| Vel sic.
marg.| {b} Honor ] id est exhibitio reverentie.
marg.| {c} Et gloria ] id est laus et benedictio populi.
marg.| {d} In sermone sensati ] id est pro doctrina Sapientis. Unde 1Tim. 5.c. Qui bene presunt Presbyteri duplici honore digni sunt, maxime autem qui laborat in verbo et doctrina.
marg.| {b} Vel : Honor ] in presenti.
marg.| {c} Et gloria ] in futuro
marg.| {d} In sermone ] id est pro sermone sensati. Sensatus autem dicitur doctus bonis moribus et rationibus fidei, qui bene sentit de omnibus.
marg.| {e} Lingua ] id est locutio.
marg.| {f} Imprudentis ] id est heretici vaniloqui, falsi testis, detractoris, adulatoris.
marg.| {g} Subversio est ipsius ] id est causa subversionis ipsius id est eterne damnationis. Prv. 18.b. Os stulti contritio eius : et labia eius ruina anime eius. Idem in eod. d. Vita et mors in manibus lingue.
marg.| {h} Non appelleris susurro in vita tua ] id est detractor. Vel susurro proprie dicitur, qui inter amicos occulte seminat discordias. Quem Dominus maxime odit et detestatur. Unde Pr. 6.c. Sex sunt, que odit Dominus et septimum detestatur anima eius, scilicet eum, qui seminat inter fratres discordias. Rm. 1.d. Susurrones et detractores Deo odibiles. Ibi dicit Glossa inter amicos discordias seminantes. Lev. 19.c. Non eris criminator, nec susurro in populis. Criminator id est detractor : susurro id est discordie seminator. Et susurro est hereticus, qui seminat errorem et ita discordiam seminat inter Deum et homines, quos decipit.
marg.| {i} Et lingua tua ne capiaris ]  a d iabolo, qui multos capit per linguam. Omnes, scilicet mendaces : quia os quod mentitur, occidit. Sap. 1.c. Omnes detractores, adulatores, periuros, falsos testes, malos Advocatos, fictos Actores et Predicatores Quia ut dicitur in lib. Prosperi. Bene docere et male vivere nihil aliud est, quam se sua lingua damnare. Omnes turpiloquos, vaniloquos et bilingues dicitur Lac. 3.b. Lingua est ignis universitas iniquitatis : Ideo quia maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostre.
marg.| {k} Et confundaris ] in presenti, convictus et reprehensus coram hominibus et in futuro damnatus coram Angelis Dei.
marg.| {l} Super furem enim ] id est super Susurronem, qui occulte seminat discordias inter amicos et super hereticum, qui occulte seminat errorem et tendit laqueos deceptionis, de quo dicitur Io. 10.b. Fur non venit, nisi ut furetur et mactet et perdat.
marg.| {m} Est confusio ] mala in presenti.
marg.| {n} Et penitentia ] id est pena tenax in futuro. Et sic super furem est confusio, vel penuria secundum quosdam id est defectus omnis {3. 181rb} boni et penitentia susurronis, supple, quasi dicat : maiorem penam et confusionem meretur susurro, quam fur : quia fur tantum res furatur, susurro pacem amici et famam boni hominis aufert : que melior est omni temporali   sensati possessione. Unde infra 41.c. Curam habe de bono nomine : hoc enim magis permanebit tibi, quam mille thesauri magni et pretiosi. Si autem fur tenetur ad restitutionem rei furate, quam magis susurro ad restitutionem fame denigrate ?
marg.| {o} Et devoratio pessima ] id est anathematizatio, vel suspensio, vel separatio a quolibet bono, est.
marg.| {p} Super bilinguem ] qui modo vera, modo falsa loquitur, modo bona, modo mala. Hic est proprie adulator, vel hereticus. Aliqui libri habent : Et devoratio pessima id est eterna damnatio. Alii habent, Denotatio pessima id est digiti ostensio confusione plena.
marg.| {q} Susurratori autem est, odium Dei et inimicitia hominum et contumelia ] id est opprobrium.
marg.| Et nota differentiam inter hec tria vocabula. Odium cordis, inimicitia operis ; contumelia oris. Odium est mala voluntas, qua quis vult alii malum. Inimicitia est machinatio nocumenti, que ex odio procedit. Contumelia est turpis verborum infamatio. Veruntamen contumelia quandoque consistit in turpi facto. Turpis enim actio contra corpus proprium est. Sic accipitur Rm. 1.c. Tradit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis. Ubi dicit Glossa Corpora sua naturaliter repugnantia quadam vi applicabant et vitio aptiora faciebant. Aliquando vero consistit in solo turpi verbo, ut hic. Et Act. 5.g. Ibant Apostoli gaudentes etc. Ibi dicit Glossa Ubi Christus in causa est, ibi maledictio est optanda. Aliquando sumitur communiter ad utrumque, ut Rm. 1.d. Detractores Deo odibiles et contumeliosos. Ibi dicit Glossa Contumeliosi sunt, qui dictis, vel factis contumelia et turpia inferunt. Sequitur.
marg.| {r} Iustifica pusillum et magnum similiter ] quasi dicat : non accipias personas. Gregorius sub Iob. in mor. Personam accipere, est hominem, non quia homo est, sed propter aliquid quod circa ipsum est. honorare. Dt. 16.d. Non accipies personam, nec munera : quia munera excecant oculos Sapientum et mutant verba Iustorum. Iuste quod iustum est, exequeris. Lev. 19.g. Nolite facere iniquum aliquid in iudicio. Ex. 23.a. Non declinabis in iudicium pauperis. Sap. 6.b. Pusillum et magnum ipse fecit et equaliter cura est ei de omnibus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_5)

Notes :