Capitulum 37

Numérotation du verset Sir. 37,1 

omnis amicus dicet
et ego amicitiam copulavi sed est amicus solo nomine amicus nonne tristitia inest usque ad mortem
Numérotation du verset Sir. 37,2 

sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur
Numérotation du verset Sir. 37,3 

o presumptio nequissima unde creata es
cooperire
aridam nequitiam1
1 nequitiam] malitiam Weber
et dolositatem
illius
Numérotation du verset Sir. 37,4 

Sodalis
amico coniucundatur in oblectatione
et in tempore tribulationis adversarius erit
Numérotation du verset Sir. 37,5 

sodalis amico condolet causa ventris
et contra hostem accipiet scutum
Numérotation du verset Sir. 37,6 

non obliviscaris amici tui in animo tuo et non immemor sis illius in operibus tuis
Numérotation du verset Sir. 37,7 

noli consiliari cum socero tuo et a zelantibus
te absconde consilium
Numérotation du verset Sir. 37,8 

omnis consiliarius prodit consilium
sed est consiliarius in semetipso
Numérotation du verset Sir. 37,9 

a consiliario serva animam tuam prius scito que sit illius necessitas et ipse enim animo suo
cogitabit
Numérotation du verset Sir. 37,10 

ne forte mittat sudem
in terram
et dicat tibi
Numérotation du verset Sir. 37,11 

bona est via tua et stet e contrario videre quid tibi eveniat
Numérotation du verset Sir. 37,12 

cum viro irreligioso tracta de sanctitate et cum iniusto de iustitia et cum muliere de ea que emulatur
cum timido de bello cum negotiatore de traiecticio
cum emptore de venditione cum viro livido
de gratiis agendis
Numérotation du verset Sir. 37,13 

cum impio de pietate cum inhonesto de honestate cum operario agri de omni opere
Numérotation du verset Sir. 37,14 

cum operario annuali de consummatione anni cum servo pigro de multa operatione non attendas his in omni consilio
Numérotation du verset Sir. 37,15 

cum viro sancto assiduus esto
quemcumque cognoveris observantem timorem
Dei
Numérotation du verset Sir. 37,16 

cuius anima est secundum animam tuam quicumque
titubaverit in tenebris
non condolebit tibi
Numérotation du verset Sir. 37,17 

et cor boni consilii statue
non est enim tibi aliud pluris illo
Numérotation du verset Sir. 37,18 

anima viri sancti enuntiat aliquando vera quam septem circumspectores
Sedentes
ad speculandum
Numérotation du verset Sir. 37,19 

et in his omnibus deprecare Altissimum ut dirigat in veritate viam tuam
Numérotation du verset Sir. 37,20 

ante omnem operam verbum verax precedat te
et ante omnem actum consilium stabile
Numérotation du verset Sir. 37,21 

Verbum
nequa immutabit
cor
quatuor partes
oriuntur bonum et malum
vita
et mors
et dominatrix illorum est assidua lingua
Numérotation du verset Sir. 37,22 

vir peritus
multos erudivit et anime sue suavis est
Numérotation du verset Sir. 37,23 

qui sofistice
loquitur odibilis est omni re defraudabitur
Numérotation du verset Sir. 37,24 

non est enim data illi a Domino gratia omni
enim sapientia
defraudatus est
Numérotation du verset Sir. 37,25 

est sapiens
anime sue
sapiens et fructus sensus illius laudabilis
Numérotation du verset Sir. 37,26 

vir sapiens
plebem suam
erudit
et fructus sensus eius
laudabiles2
2 laudabiles] fideles Weber
sunt
Numérotation du verset Sir. 37,27 

Vir sapiens implebitur benedictione
et videntes
Illum
laudabunt
Numérotation du verset Sir. 37,28 

Vita
viri in numero dierum dies autem Israel
innumerabiles sunt
Numérotation du verset Sir. 37,29 

Sapiens
in populo
hereditabit honorem
et nomen illius erit vivens in eternum
Numérotation du verset Sir. 37,30 

fili in vita tua tempta animam tuam
et si fuerit nequam non des illi potestatem
Numérotation du verset Sir. 37,31 

non enim omnia omnibus expediunt
et non omni anime omne genus placet
Numérotation du verset Sir. 37,32 

noli avidus esse in omni epulatione et non te effundas super omnem escam
Numérotation du verset Sir. 37,33 

in multis enim escis erit infirmitas et aplestia appropinquabit usque ad cholera
Numérotation du verset Sir. 37,34 

propter aplestiam multi obierunt qui autem abstinens est adiiciet vitam

Capitulum 37

Numérotation du verset Sir. 37,1 
marg.| Omnis amicus ] etc. In hoc capitulo agit Auctor de ficta et dolosa amicitia, vel societate. Dividitur autem in Quatuor Partes. Primo invehitur contra dolosos, ac fictos amicos Secundo ostendit, cum quibus non est ineundum consilium ; et cum quibus sit, ibi : [Noli Consiliari cum socero tuo
marg.| Tertio de Sophista et Sapiente agit, ibi : [Qui Sophistice loquitur etc.
marg.| Quarto moralem ponit instructionem, dehortans de ambitione et crapula. ibi : [Fili, in vita tua tenta animam tuam etc.
marg.| Dicit ergo.
marg.| {o} Omnis amicus ] et verus et falsus.
marg.| {p} Dicet et ego amicitiam copulavi ] id est se verum amicum profitebitur.
marg.| {q} Sed est amicus solo nomine amicus ] et non re. Tullius. Vera amicitia in solo amore consistit. Amor autem omnia communia facit ille vero verus amicus est, quia omnia bona sua aliis communicat et mala aliorum facit sua. Qui aliter amat, fictus est amicus et nomine tenus. Sup. 6. et 12. de falso amico dictum est satis ; et ideo nihil de hoc hic.
marg.| {r} Nonne tristitia inest usque ad mortem ] in falsa amicitia, que creditur esse vera ? quasi dicat : magnum malum est et valde dolendum quod ubi fides speratur, invenitur malignitas : ubi speratur amicitia invenitur perversitas.
marg.| {s} Sodalis autem ] socius mense.
marg.| {t} Et amicus ] fictus, sive putativus, sive fortune.
marg.| {u} Ad inimicitiam convertentur ] de facili, vel modica occasione. sup. 6.b. Est amicus, qui convertitur ad amicitiam ; et est amicus qui, odium rixam et convitia denudabit. Item sup. 12.d. In oculis tuis lacrimabitur inimicus : et si invenerit tempus, non satiabitur sanguine.
marg.| {x} O presumptio nequissima ] id est simulata, sive {3. 242rb} palliata hypocrisis, que fingis amicitiam esse, ubi non est
marg.| {y} Unde creata es cooperire aridam nequitiam ] id est malitiam, que animam facit aridam sine pinguedine caritatis.
marg.| {z} Et dolositatem illius ] nequitie, vel simulationis ; quia dolosus et se et alios decipit. Miratur Auctor, unde habeat ortum hypocrisis, que malitiam palliat et inimicum facit amicum.
marg.| {a} Sodalis ] socius mense.
marg.| {b} Amico ] active.
marg.| {c} Coniucundabitur in oblectationibus ] id est in negotio voluptatis, vel in tempore prosperitatis.
marg.| {d} Et in die tribulationis ] id est in tempore adversitatis.
marg.| {e} Adversarius erit ] illi, cui prius se fingebat amicum. Unde Poeta. Donec eris felix, multos numerabis amicos Tempora si fuerint nubila, solus eris, Prv. 19.a. Divitie addunt amicos plurimos, a paupere enim et hi, quos habuit, separantur Gregorius In prosperis ignoratur, an persona, vel prosperitas diligatur. Et hoc est quod dicitur sup. 12.b. Non agnoscetur in bonis amicus. Sen. Ob hoc precipue diligenda est paupertas ; quia facit scire, quis tenere diligat.
marg.| {f} Sodalis amico condolet causa ventris ] id est causa comessationis.
marg.| {g} Et contra hostem ] amici sui.
marg.| {h} Accipiet scutum ] id est arma defensionis tempore prosperitatis pro gula non pro amicitia ; verus autem amicus toto corde et opere diligit non verbo tantum. Unde 1Io. 3.d. Non diligamus verbo, neque lingua ; sed opere et veritate.
marg.| {i} Non obliviscaris amici tui ] id est illius, qui amat te.
marg.| {k} In animo tuo ] id est in oratione tua. Oratio enim est pius affectus animi in Deum directus pro bonis eternis adipiscendis.
marg.| {l} Et non immemor sis illius in operibus tuis ] id est in eleemosynis tuis.
marg.| Vel sic.
marg.| {i} Non obliviscaris amici tui ] ill  i us, qui dicit, se amicum tuum.
marg.| {k} In animo tuo ] id est attende et considera in animo tuo, qualis sit, qui se dicit amicum tuum, antequam te credas illi.
marg.| {l} Et non immemor sis illius in operibus tuis ] id est diligenter attende, qualiter tractet et procuret opera tua, antequam amicum appelles. 1Io. 4.a. carissimi, nolite omni spiritui credere ; sed probare spiritus, si ex Deo sunt Mt. 8.c. A fructibus eorum cognoscetis eos. Gregorius Probatio dilectionis, exhibitio est operis.
marg.| {m} Noli consiliari ] Sec  u nda pars capituli, in qua primo ostendit, cum quibus amicis non sunt tractanda consilia. Et ponit novem personas cum quibus non est habendum consilium dicens : [Noli consiliari cum socero tuo id est cum patre vel quolibet consanguineo uxoris tue, maxime de ipsa castigienda, vel vestienda, quasi dicat : non de omnibus consulendus est socer : quia sepe carnalis affectus imperat rationi. Ier. 9.b. Unusquisque a proximo suo se custodiat : et in omni fratre suo non habeat fiduciam Mi. 7.b. Noli credere amico et noli confidere in Duce. Ab ea, que dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui.
marg.| Moraliter per socerum, qui ex parte feminea affinis est, intelligitur omnis homo femineum et mutabilem habens animum, cum quo non est consiliandum : quia cito corrumpi potest ab adversario homo huiusmodi et revelat consilia. Unde supra 6.a. Multi pacifici sint tibi et Consiliarius sit tibi unus de mille id est aliquis de perfectis.
marg.| Moraliter, socer tuus carnalis affectus, pater uxoris tue id est concupiscentie, Istius consilio non est credendum, nec cum eo consilium pertractandum de penitentia vel de aliquo bono faciendo. Quod manifeste docuit Iacob. Gn. 31.c. qui ignorante Laban socero suo cum filiis et uxoribus atque pecoribus suis recessit de Mesopotamia in terra Canaan. Legitur Idc. 19.b. quod Levita quidam credidit socero suo, ut cum eo, 3. diebus maneret in via amisit uxorem suam a Gabaonitis oppressam, unde postea strages magna populi secuta est. Imo dicit Auctor.
marg.| {m} Noli Consiliari cum socero tuo ] id est consilium ab eo querere, nec tuum consilium ei revelare.
marg.| {n} Et a zelantibus te ] id est tibi invidentibus, vel nimis ardenter diligentibus, ut est uxor et filii et familia.
marg.| {3. 242va} {a} Absconde consilium ] quia non consulunt tales, nisi quod placere querunt, vel credunt illi, qui consulit eos.
marg.| {b} Omnis Consiliarius prodit ] id est proponit consilium suum, quasi dicat : diversi diversa sentiunt.
marg.| {e} Sed est Consiliarius in semetipso ] id est manens fixus et stabilis et fidelis, quasi dicat : non omnibus credendum est quia non omnes stabiles et fideles inveniuntur in consiliis suis. Ille Consiliarius verus est, qui sibi et aliis consulit facere quod Deo placet quod est unicum consilium infusum a Spiritu S. de quo Dominus per Ps. 61. Consilium meum cogitaverunt repellere.
marg.| Vel sic.
marg.| {b} Omnis Consiliarius ] id est fere.
marg.| {c} Prodit ] id est revelat.
marg.| {d} Consilium ] id est secretum sibi commissum Vel
marg.| {c} Prodit consilium ] id est prodigiose dat filium.
marg.| {e} Sed ] tamen [est Consiliarius in semet ipso id est verus et immutabilis. licet rarus.
marg.| {f} A Consiliario malo ] qui contra salutem anime consulit.
marg.| {g} Serva animam tuam ] id est consensum anime tue. Hoc est non consentias eius consilio, sicut Roboam, qui relicto consilio senum, acquievit consilio iuvenum. 3Rg. 13.b. Vel A [Consiliario malo
marg.| qui male vivit.
marg.| {g} Serva animam tuam ] id est secretum anime tue. Hoc est, non reveles secreta tua.
marg.| {h} Prius scito que sit illius necessitas ] quare velit esse amicus tuus, vel familiaris : utrum privata vel communis utilitas, quasi dicat : prius attendendum est, qualis est homo, quam amicitia copulanda. Unde Rabanus Previdenda est Consiliarii prudentia, fides, voluntas et religio.
marg.| {i} Et quid ipse in animo suo cogitabit ] cito prius, quam amicitiam familiaritatis cum eo copules. Sed quomodo poterit hoc fieri, cum solus Deus noverit cogitationes hominum ? Responsio per signa exteriora et per interrogationes ab eo et ab aliis, qui noverunt eum.
marg.| {k} Ne forte mittat sudem in terram ] id est confirmet consilium suum pro terreno commodo. Et loquitur Auctor transumptive, tangens quod fere sudibus capiuntur, quasi dicat : ideo primo considera, qualis sit Consiliarius, quam ei consentias, ne forte sit terrenum eius consilium et te per cupiditatem figat in terram, vel occidat, sicut feram per terrenum ostium.
marg.| {l} Et dicat tibi, bona est vita tua ] id est benefacis : bonum consilium dedi tibi.
marg.| {m} Et stet e contrario videre ] id est ut videat.
marg.| {n} Quid tibi eveniat ] de consilio suo, ut si bene evenerit, laudetur ; si male, irrideat et dicat : non fecisti eo modo, quo dixi tibi : quod maxime Medicorum est et Advocatorum.
marg.| {o} Cum viro irreligioso ] etc. Tres species Consiliantium posuit Auctor, a quibus abscondi precepit consilium : adhuc ponit plures alias, cum quibus similiter docet non esse Consiliandum, loquens ironice hucusque : [Non attendas his in omni consilio etc.
marg.| Dicit ergo.
marg.| {o} Cum viro irreligioso ] id est cum dissoluto, qui non habet in se religionem, nec amat in aliis.
marg.| {p} Tracta de sanctitate ] vite amplectenda, vel servanda ; quasi dicat : si vis intrare religionem, vel sanctitatem vite inchoare, non queras consilium ab irreligioso, quia potius dissuaderet, quam suaderet, cum nesciat bona religionis. Multi enim vident nostras cruces, qui non vident nostras unctiones, dicit. Beatus Bernardus.
marg.| {q} Et cum iniusto de iustitia ] facienda, vel servanda.
marg.| {r} Et cum muliere de his, que emulatur ] id est quod odit, vel quod diligit. Nimis enim odit quod odit : et diligit quod diligit : ita quod omnino affectio imperet rationi.
marg.| {s} Cum timido de bello ] faciendo, vel ineundo et numquam consulet, non ex amore sed ex timiditate.
marg.| {t} Cum negociatore de traiectione ] id est de mercium transportatione ad forum : et consulit quod non portentur : vellet enim quod {3. 242vb} nullus alius haberet ibi merces, nisi ipse, ut carius venderet. Est autem traiectio ipsa transportatio mercium et ipsa pecunia data pro transportatione.
marg.| {u} Cum emptore de venditione ] id est de pretio rei vendende ; Emptor enim semper minuit pretium quod venditor auget. Prv. 20.c. Malum est, malum est, dicit omnis emptor et cum recesserit gloriabitur.
marg.| {x} Cum viro livido ] id est invido, vel ingrato.
marg.| {y} De gratiis agendis ] et dicit quod non sunt agende gratie.
marg.| {z} Cum impio de pietate ] que consistit in tribus : In cultu Sanctorum, in reverentia parentum, in subventione miserorum.
marg.| {a} Cum inhonesto de honestate ] morum.
marg.| {b} Cum operario agrario ] qui est bestialis et silvestris et nihil scit, nisi de agricultura.
marg.| {c} De omni opere ] alio, vel de malitia et studio : et dicet otium esse.
marg.| {d} Cum operario annuali ] id est in conducto ad anNm.
marg.| {e} De consummatione anni ] id est de opere consummando in anno et dicit, non posse perfici in anno quod in mense deberet perfici, vel fieri.
marg.| {f} Cum servo pigro ] ad operandum [de multa operatione
marg.| quasi dicat : stultum est de huiusmodi rebus, sive negotiis, que dicta sunt consiliari cum dictis hominibus : sic stultum est cum omnibus habere consilium. Et ideo sequitur.
marg.| {g} Non attendas his ] supradictis.
marg.| {h} In omni consilio ] id est noli de omnibus consiliari cum illis : quia nesciunt et ideo vilipendunt.
marg.| {i} Sed viro Sancto assiduus esto ] quia ex convictu formantur mores Ps. 17. Cum Sancto sanctus eris.
marg.| {k} Quemcumque cognoveris observantem timorem Dei ] filialem, qui ab omni malo revocat et ad bonum impellit : nam timere facit offensam et querere benevolentiam.
marg.| {l} Cuius anima est secundum animam tuam ] id est qui est secundum cor tuum, ut tua voluntas sit ipsius voluntas et e converso. Hec est enim vera amicitia unio voluntatum.
marg.| {m} Quicumque titubaverit ] in fide, vel in iure dubius.
marg.| {n} In tenebris non condolebit tibi ] id est non compatietur tibi lapso in tenebris vitiorum : vel quia infidelis est : vel quia inscius est iuris et nescit consulere.
marg.| {o} Et cor boni consilii ] id est Consiliarium habentem zelum et scientiam.
marg.| {p} Statue tecum ] ut secundum eius consilium omnino facias, quasi dicat : Consiliarium elige fidelem zelum habentem et sapientem. Tb. 4.c. Consilium semper a sapiente require.
marg.| {q} Non est enim tibi plus illo ] id est nihil melius hoc habere potes fideli Consiliario.
marg.| {r} Anima viri sancti annuntiant aliquando vera, quam ] id est plusquam.
marg.| {s} Septem circumspectores sedentes in excelso ] id est cathedra magistrali.
marg.| {t} Ad speculandum ] subtilia Scripturarum, quasi dicat : veriora et meliora consilia dat aliquando unus simplex idiota sancte et honeste vite, quam septem magni Magistri omnium liberalium artium scientia prediti. Lc. 10.d. et Mt. 11.d. Confiteor tibi Domine, pater celi et terre : quia abscondisti hec a sapientibus et revelasti ea parvulis. Is. b. Sapientes Consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens.
marg.| {u} Et in his omnibus ] Consiliandis, vel intelligendis, aut peragendis.
marg.| {x} Deprecare Altissimum, ut dirigat in veritate viam tuam ] Oratione enim intelligentia occultorum et consilium dubiorum et virtus faciendorum impetratur. Iac. 1.a. Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter. Exemplum de Salomone. 3Rg. 3.b.
marg.| {3. 243ra} {a} Ante omnia opera verbum verax precedat te ] id est cogitatio pura et discreta, secundum quam locutio et actio exterior disponitur. Ex abundantia enim cordis os loquitur. Mt. 12.c. Pr. 4.d. Oculi tui recta videant et Palpebre tue precedant gressus tuos, Ps. 36. Os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium.
marg.| Vel sic.
marg.| {a} Ante omnia opera verbum verax precedat te ] id est verbum vere orationis et pure confessionis.
marg.| {b} Et ante omnem actum consilium stabile ] id est consilium sapientum, vel sacre Scripture, est consilium immutabile. Tb. 4.d. Omni tempore benedic Deum : et pete ab eo, ut vias tuas dirigat et omnia consilia tua in ipso permaneant. Prv. 13.c. Astutus omnia agit cum consilio sup. 32.d. Fili, sine consilio nihil facias ; et post factum non penitebis.
marg.| {c} Verbum nequam ] id est malum consilium.
marg.| {d} Immutabit cor ] tam illius, qui consulit, quam illius, qui consulitur in deterius pervertendo.
marg.| {e} Ex quo ] corde, scilicet.
marg.| {f} Quatuor partes ] id est quatuor sibi adinvicem contraria.
marg.| {g} Oriuntur ] ut de fonte rivuli, vel de radice ramusculi.
marg.| {h} Bonum et malum ] consilium, vel consensus, vel cogitatio, vel opus, Mt. 15.b. De corde exeunt cogitationes male, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemie.
marg.| {i} Vita ] gratie et glorie.
marg.| {k} Et mors ] culpe et pene, sive gehenne. Pr. 4.b. Omni custodia serva cor tuum : Ex ipso enim procedit vita et mors : sed mors ex solo corde oritur : vita vero ex corde et gratia Dei adiuvante, 1Cor. 15.b. Non autem ego, sed gratia Dei mecum.
marg.| Duo ultima duobus primis respondent, Bono, vita : malo, mors. Rm. 6.d. Stipendia peccati mors ; gratie autem Dei vita eterna.
marg.| {l} Et Donatrix illorum ] qua  tuor id est boni et mali, vite et mortis.
marg.| {m} Est assidua lingua ] qua panduntur secreta cordis, Prv. 18.d. Mors et vita in manibus lingue. Assidua, dicit, quia lingua semper declinat in illam partem, cui fuerit assueta. Iac. 3.c. In lingua benedicimus Deum Patrem ; et in ipsa maledicimus homines, qui ad imaginem Dei facti sunt ; ex ipso ore procedit benedictio et maledictio.
marg.| {n} Vir peritus ] in iure divino.
marg.| {o} Multos erudivit ] in vita et scientia.
marg.| {p} Et anime sue suavis est ] id est propitius in hoc quod multos erudit : quia inde mercedem eternam recipiet. Dn. 12.b. Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti ; et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stelle in perpetuas eternitates.
marg.|
marg.| Vel sic.
marg.| {n} Vir peritus ] id est multa expertus.
marg.| {o} Multos erudivit ] Und  e supra 34.b. Vir in multis expertus cogitabit multa : et qui didicit, enarrabit intellectum.
marg.| Et quia multi sunt sibi nequam et immisericordes, alios reficientes et ipsi fame morientes. Ideo sequitur.
marg.| {p} Et anime sue suavis est ] id est causa suavitatis eterne : quia bona, que docet facere, facit prior ; et cibo, quo pascit alios, primo pascitur, sup. 14.a. Qui sibi nequam, cui alii bonus erit et non iucundabitur in bonis suis. Rm. 2.c. Qui alium doces, teipsum non doces.
marg.| {q} Qui sophistice loquitur ] id est ad ostentationem et deceptionem : Hec enim duo querit sophista, apparere sapiens et decipere socium.
marg.| {r} Odibilis est ] Deo et hominibus : quia Spiritus S. discipline effugiet fictum. Sap. 1.b. Vel
marg.| {q} Qui sophistice loquitur ] id est rigorose et contentiose in disputatione, maxime in Theologia, que est disciplina pacis.
marg.| {r} Odibilis est ] sup. 20.a. Est tacens, qui invenitur sapiens : et est odibilis, qui procax est ad loquendum. Item sup. 19.a. Qui odit loquacitatem, extinguit malitiam.
marg.| {s} In omni re defraudabitur ] active et passive, ideo enim defraudatur : quia alios defraudare intendit. Is. 32.b. Fraudulenti vasa pessima sunt : ipse enim cogitationes concinnabit ad perdendos {3. 243rb} mites in sermone mendacii.
marg.| {t} Non est enim illi ] scilicet, loquenti sophistice.
marg.| {u} Data a Domino gratia ] loquendi, vel disputandi ad talem finem.
marg.| {x} Omni enim sapientia ] id est cogitatione veritatis et sapore bonitatis.
marg.| {y} Defraudatus est ] quia fraudulentus est. Et in malevolam animam non introibit Sapientia. Sap. 1.a.
marg.| {z} Est sapiens anime sue ] id est ad commodum anime sue.
marg.| {a} Et fructus sensus ] id est Sapientie.
marg.| {b} Illius laudabilis ] quia que Deo placent, mente tractat : et quod profert ore, opere demonstrat.
marg.| {c} Vir sapiens ] Sapientia celi
marg.| {d} Plebem suam ] non alienam.
marg.| {e} Erudit ] verbo et exemplo.
marg.| {f} Et fructus sensus illius ] id est doctrina et opera.
marg.| {g} Laudabiles sunt ] id est digni laude, vel Fideles id est digni fide. Prv. 22.b. Novit Iustus animas iumentorum suorum. Item Pr. 27.d. Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera.
marg.| {h} Vir sapiens implebitur benedictionibus ] dextere et sinistre Benedictione dextere implebitur in futuro, quando ei dicetur cum aliis : Venite, benedicti etc. Mt. 25.c. Benedictione sinistre implebitur in presenti id est gratia Dei et laude hominum. Pr. 11.d. Anima, que benedicit, impinguabitur ; qui inebriat, ipse quoque inebriabitur. Ec. 31.c. Splendidum in panibus benedicent labia multorum et testamentum veritatis illius fidele.
marg.| {i} Et videntes illum ] id est laudabilem conversationem illius.
marg.| {k} Laudabuntur ] Deum, qui talem Doctorem dedit Ecclesie sue.
marg.| Vel sic.
marg.| {i} Videntes ] opera eius.
marg.| {k} Illum laudabuntur ] id est laude dignum predicabunt.
marg.| Vel sic.
marg.| {i} Videntes illum ] remuneratum in gloria.
marg.| {k} Laudabunt ] dicentes : Euge, serve bone et fidelis : quia in pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam : intra in gaudium Domini tui. Mt. 25.b.
marg.| {l} Vita viri in numero dierum ] id est brevis est sup. 18.a. Numerus dierum hominum ut multum centum anni, quasi gutte aque maris deputati sunt. Iob. 4.a. Breves dies hominis sunt.
marg.| {m} Dies autem Israel ] id est iusti vera fide et contemplatione Dominum videntis.
marg.| {n} Innumerabiles sunt ] quia sine fine cum Domino gaudebit. Unde Ps. 60. Dies eius super dies Regis adiicies, annos eius usque in diem generationis et generationis, quasi dicat : dies Iacob luctantis terminum habebunt : sed dies Israel contemplantis facie ad faciem interminabiles erunt.
marg.| {o} Sapiens in populo hereditabit honorem ] id est Prelatus vel Predicator sapienter regens et instruens populum sibi commissum, acquirit sibi honorem et in presenti et in futuro, interminabilem, 1Tim. 5.c. Qui bene presunt Presbyteri, duplici honore digni sunt.
marg.| {p} Et nomen illius ] id est fama, sive memoria.
marg.| {q} Erit vivens in eternum ] scriptum in libro vite. Unde infra 44.c. Corpora Sanctorum in pace sepulta sunt : et nomen eorum vivet in generationes. Prv. 10.b. Memoria Iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet. Lc. 10.c. Gaudete ; quia nomina vestra scripta sunt in celis.
marg.| {r} Fili, in vita tua tenta animam tuam ] id est experiendo proba voluntatem et fortitudinem anime tue : Multi enim credunt se habere voluntatem paratam ad omnia bona facienda ; et fortitudinem ad omnia mala sustinenda propter Christum, qui forte in ipsa probatione experimenti deficerent et seipsos omnino quantum alios estiment, invenirent. Unde post tentationem Abrahe de filio suo Isaac immolando, tunc demum dictum est ei. Nunc cognovi id est cognoscere feci quod timeas Deum. Gn. 22.c. Ideo dicit Apost. 1Th. 4.d. Omnia probare.
marg.| {s} Et si fuerit nequam ] id est non equa, sed superba et perversa.
marg.| {t} Non des illi potestatem ] explendi concupiscentias suas Unde supra 18.d. Si prestes anime tue concupiscentias suas, faciet te in gaudium inimicis tuis. Vel
marg.| {t} Non des illi potestatem ] id est prelationis dignitatem, quia {3. 243va} qui seipsum regere nescit, male regeret alios, 1Tim. 3.b. Si quis domui sue preesse nescit, quomodo vel Ecclesie Dei dignitatem habebit, vel diligentiam ?
marg.| {a} Non enim omnia omnibus expediunt ] etiam licita et bona in genere.
marg.| Alii enim competit et expedit vita solitaria, alii vita socialis, alii vita contemplativa, alii vita activa, alii vita claustralis, alii vita secularis, alii prelatio, alii subiectio et cetera huiusmodi. Similiter secundum divisiones gratiarum. Unde 1Cor. 6.c. Omnia mihi licent : sed non omnia expediunt.
marg.| {b} Et non omni anime omne genus ] voluntatis, vel actionis, vel vivendi.
marg.| {c} Placet ] nec etiam placere debet. Quid enim si villico militia et militi villicatio placeret : omnia confusa male fierent : et tamen sic est in multis locis quod paucis, vel nullis placet officium suum quod sciunt, vel possunt facere ; sed cupiunt alienum.
marg.| {d} Noli avidus esse in omni epulatione ] ad litteram, parsimoniam commendat et crapulam vituperat.
Numérotation du verset Sir. 37,mystice 
marg.| vero admonet in temporalibus concupiscendis et scientia acquirenda, habere temperantiam. Unde Prv. 25.c. Mel invenisti, comede quod sufficiat tibi ; ne forte satiatus evomas illud. Iob. 20.b. Divitias, quas devoravit, evomet et de ventre eius extrahet eas Deus.
marg.| {e} Et non te effundas ] per nimium studium, aut libidinem comedendi.
marg.| {f} Super omnem escam ] id est super aliam escam : quecumque, vel qualiscumque sit illa.
marg.| {g} In multis enim escis ] id est in varietate, vel nimietate escarum.
marg.| {h} Erit infirmitas ] comedendo. Unde Eccl. 5.c. Saturitas divitis non sinit eum dormire.
marg.| {i} Et aviditas ] id est immoderatus appetitus comedendi ante horam, vel plus debito.
marg.| {k} Appropinquabit usque ad choleram ] id est cholericam passionem, vel crudi humoris superfluitatem sup. 31.c. Vigilia et cholera et tortura viro infrunito. Sen. Fastidientis stomachi est plurima degustare, que ubi multa sunt et varia, animum inquinant. Nam.
marg.| {l} Propter crapulam ] id est nimiam ciborum repletionem.
marg.| {m} Multi obierunt ] id est perierunt corpore et anima.
marg.| {n} Qui autem abstinens est ] virtuose.
marg.| {o} Adiiciet vitam ] nature, gratie et glorie. Quinque enim bona naturaliter facit abstinentia. Spiritum roborat, 2Cor. 4.d. Licet is, qui deforis est, noster homo corrumpatur : tamen is, qui intus est, roboratur, vel renovatur de die in diem. Item carnis lasciviam domat. Item vitam prolongat, preces sanctificat, sensum subtilat. Unde versus :
marg.| Abstineas, fortis fit spiritus et caro casta. Vitaque longa, preces sancte, fit sensus acutus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 37), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_37)

Notes :