Hugo de Sancto Caro

Capitulum 13

Numérotation du verset Sir. 13,1 

qui tetigerit picem inquinabitur ab illa et qui communicaverit superbo inducet superbiam
Numérotation du verset Sir. 13,2 

pondus super se tollit qui honestiori communicat et ditiori te ne socius fueris
Numérotation du verset Sir. 13,3 

quid communicabit caccabus ad ollam quando enim colliserint confringetur
Numérotation du verset Sir. 13,4 

dives iniuste egit et fremebit pauper autem lesus tacebit
Numérotation du verset Sir. 13,5 

si largitus fueris assumet te et si non habueris derelinquet te
Numérotation du verset Sir. 13,6 

si habes convivet tecum et evacuabit te et ipse non dolebit super te
Numérotation du verset Sir. 13,7 

si necessarius illi fueris subplantabit te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet quid opus est tibi
Numérotation du verset Sir. 13,8 

et confundet te in cibis suis donec te exinaniat bis et ter et in novissimo derideat te postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te
Numérotation du verset Sir. 13,9 

[ ]
Numérotation du verset Sir. 13,10 

attende ne seductus in stultitiam
humilieris
Numérotation du verset Sir. 13,11 

noli esse humilis in sapientia tua ne humiliatus in stultitiam
seducaris
Numérotation du verset Sir. 13,12 

advocatus a potentiore discede ex hoc enim magis te advocabit
Numérotation du verset Sir. 13,13 

ne improbus sis ne impingaris et longe abesto ne eas in oblivionem
Numérotation du verset Sir. 13,14 

ne retineas ex equo loqui cum illo ne credas multis verbis illius ex multa enim loquella temptabit te et subridens interrogabit te de absconditis tuis
Numérotation du verset Sir. 13,15 

immitis animus illius conservabit verba tua et non parcet de malitia et de vinculis
Numérotation du verset Sir. 13,16 

cave tibi et attende diligenter auditui tuo quoniam cum subversione tua ambulas
Numérotation du verset Sir. 13,17 

audiens vero illa quasi in somnis vide et vigilabis
Numérotation du verset Sir. 13,18 

omni vita tua dilige Deum et invoca eum in salute tua
Numérotation du verset Sir. 13,19 

omne animal diligit similem sibi sic et omnis homo proximum sibi
Numérotation du verset Sir. 13,20 

omnis caro ad similem sibi coniungitur et omnis homo simili sui sociabitur
Numérotation du verset Sir. 13,21 

si communicabit lupus agno aliquando sic peccator iusto
Numérotation du verset Sir. 13,22 

que communicatio sancto homini ad canem aut que pax bona diviti ad pauperem
Numérotation du verset Sir. 13,23 

venatio leonis onager in eremo sic pascua sunt divitum pauperes
Numérotation du verset Sir. 13,24 

et sicut abominatio est superbo humilitas sic execratio divitis pauper
Numérotation du verset Sir. 13,25 

dives commotus confirmatur ab amicis humilis autem cum ceciderit expellitur et a notis
Numérotation du verset Sir. 13,26 

diviti decepto multi recuperatores locutus est superba et iustificaverunt illum
Numérotation du verset Sir. 13,27 

humilis deceptus est et insuper arguitur locutus est sensate et non est datus ei locus
Numérotation du verset Sir. 13,28 

dives locutus est et omnes tacuerunt et verbum illius usque ad nubes perducent
Numérotation du verset Sir. 13,29 

pauper locutus est et dicunt quis est hic et si offenderit subvertunt illum
Numérotation du verset Sir. 13,30 

bona est substantia
cui non est peccatum in conscientia
et nequissima paupertas
in ore impii
Numérotation du verset Sir. 13,31 

cor hominis immutat faciem illius sive in bona sive in mala
Numérotation du verset Sir. 13,32 

vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies et cum labore

Capitulum 13

Numérotation du verset Sir. 13,1 
marg.| Qui tetigerit picem ] etc. In precedenti capitulo actum est de discretione amicitie : In hoc capitulo agitur de discretione societatis Multum enim nocet mala societas : et multum iuvat una societas. Et primo, ostendit quod malorum societas fugienda sit : quia multum coinquinat, ubi dicit. Qui tetigerit etc. Secundo, ostendit quod soli Deo adherendum est, ibi : Humiliare Deo. Tertio, ostendit societatem hereticorum specialiter vitandam, ibi, Attende, ne seductus in stultitia mulieris. Quarto, ostendit qualiter oportet se habere ad potentes, ibi : Advocatus a potentiore etc. Quinto, ostendit quod Dei et Sanctorum consortium appetendum est, ibi : Omni vita tua dilige Deum. Sexto, ostendit quod non est societas divitis et pauperis, vel Iusti et peccatoris, ibi, Sicut communicabit lupus agno. Septimo et ultimo, ostendit. quomodo mali possint a bonis agnosci ; aliter enim non posset vitari eorum societas, ibi : Cor hominis immutat faciem illius. Dicit ergo.
marg.| {l} Qui tetigerit picem ] etc. ipso tactu : quia macula, vel malus odor remanet in manu, etiam eiecta pice.
marg.| {m} Et qui communicaverit superbo ] consentiendo, vel cohabitando.
marg.| {n} Induet superbiam ] quasi vestimentum id est omnibus membris, factis, dictis et gestibus, superbia denigrabit. Hec est vestis peregrina, que peregrinari facit a Domino. De qua dicitur So. 1.b. Visitabo super omnes, qui induti sunt veste peregrina : et visitabo super omnem, qui arroganter ingreditur super limen. Vestis vero domestica est iustitia : De qua dicitur Iob. 29.c. Iustitia indutus sum et vestivi me sicut vestimento. Prv. ultim. c. Stragulatam vestem fecit sibi mulier fortis, byssus et purpura indumentum eius. Sicut pix non est tangenda ; sic malorum societas est fugienda, maxime infirmi, qui adhuc seducibiles sunt. Nimis enim difficile est esse in medio ignis et non comburi ; imo miraculum, ut tribus pueris, Dn. 3.e. Unde Prv. 6.d. Numquid potest homo abscondere ignem in {3. 195va} sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant : aut ambulare supra prunas, ut non comburantur plante eius. Cor. 15.e. Corrumpunt mores bonos colloquia mala.
marg.| {a} Pondus ] culpe, vel pene.
marg.| {b} Super se tollit, qui honestiori se ] id est ditiori se.
marg.| {c} Communicat ] se parificando, vel consentiendo vel imitando eum.
marg.| {d} Et ] ideo [ditiori te ne socius fueris
marg.| te parificando ei in expensis, vel in contractibus, vel in verbis.
marg.| {e} Quid communicabit cacabus ad ollam ? ] quasi dicat : non est conveniens eorum coniunctio.
marg.| {f} Quando enim se colliserint ] cacabus et olla.
marg.| {f} Confringetur ] olla, que fictilis est et fragilis, a cacabo eneo et forti ; Sic pauper supple a divite opprimitur et convertitur
marg.| Unde sequitur
marg.| {g} Dives ] contra pauperem.
marg.| {h} Et fremet ] id est indignabitur pauperi.
marg.| {i} Pauper autem ] lesus a divite.
marg.| {k} Tacebit ] non audens respondere, ne magis ledatur, vel quia non habet vocem in consistorio. Prv. 18.d. Pauper cum obsecrationibus loquitur ; et dives effabitur rigide.
marg.| {l} Si largitus fueris ] diviti munera.
marg.| {m} Assumet te ] id est honorabit te, iuxta se te vocando.
marg.| {n} Et si non habueris ] quid ei largiaris.
marg.| {o} Derelinquet te ] id est non assumet te, vel amovebit te ab officio, sive a loco, in quo te propter munera collocaverat. Prv. 19.a. Multi colunt personam potentis : et amici sunt dona tribuentis, fratres hominis pauperis oderunt eum : insuper et amici procul recesserunt ab eo.
marg.| Versus.
marg.| Si nihil attuleris, ibis Homere foras.
marg.| {p} Si habes ] divitias et possessiones.
marg.| {q} Convivet tecum ] id est tamdiu habitabit et † convivabitur tecum.
marg.| {r} Et evacuabit te ] emergens et multa pollicens.
marg.| {s} Et ipse non dolebit super te ] cum evacuatus fueris id est non compatietur tibi. Sicut Principes Prepositos suos primo blande et familiariter emergunt : et postea capiunt violenter : tandem eiiciunt a Prepositura miserum et excoriatum.
marg.| {t} Si necessarius illi fueris ] in aliquo.
marg.| {u} Supplantabit te ] id est alliciet et decipiet blandiens : et tantum faciet laborare, ut non possis stare super plantas : vel mercedem tuam retinendo.
marg.| {x} Et subridens ] id est simulate arridens tibi.
marg.| {y} Spem dabit ] promittendo multa et magna fallaciter. Sicut Saul, David 1Rg. 18.d. Dixit Saul ad David. Ecce filia mea maior Merob : ipsam dabo tibi uxorem : tantummodo esto vir fortis et preliare prelia Domini. Saul autem reputabat dicens. Non sit manus mea in eum ; sed sit super eum manus Philistinorum.
marg.| {z} Narrans tibi omnia bona ] que contulit servientibus sibi. Vel si tu servis, promittet tibi.
marg.| {a} Et dicet ] etc. quasi velit idem dare quod deest.
marg.| {b} Et confundet te in cibis suis ] id est in conviviis, que tu ei facis id est depauperabit te : vel exeniis, que tibi mittet, decipiet te.
marg.| {c} Donec te exinaniat ] id est de pauperet te.
marg.| {d} Bis et ter ] id est sepe, quandiu habes, scilicet quid ei des, vel commodes. Vel bis et ter, dicit id est quinquies : quia quinque modis evacuantur pauperes a divitibus. Nocent enim divites pauperibus aperte et occulte. Aperte duobus modis, vel sua auferendo quod est violentia ; aut quod meruerunt, non reddendo quod est immisericordia et ita bis exinaniunt aperte. Item occulte nocent per verba duplicia quod est fallacia. Et per facta duobus modis, vel ipso paupere presente et ignorante ; ut quando in oculis eius male ponderant, vel mensurant quod est fraus ; vel ipso absente et in ipsis confidente quod est proditio. Et ita ter exinaniunt occulte. Unde quinque filias avaritie tangit hic Auctor : Violentiam, immisericordiam, fallaciam, fraudem, proditionem, {3. 195vb} cum dicit, bis et ter, quibus divites avari nocent pauperibus. Nec solum hoc facit dives pauperi ; sed post depauperationem deridet eum quod peius est.
marg.| Unde sequitur
marg.| {e} Et in novissimo ] id est post evacuationem tuam.
marg.| {f} Deridebit te ] id est deridendo dicet quod gulosus es et stultus ; quia omnia consumpsisti. Iob. 12.a. Deridetur Iusti simplicitas etc.
marg.| {g} Postea videns ] te attenuatum, sive bonis denudatum.
marg.| {h} Derelinquet te ] id est contemnet te nec invitabit te, nec assumet te ad negotia sua, nec mittet tibi fercula, ut prius.
marg.| {i} Et caput suum movebis ad te ] irridendum. Motio enim capitis signum est irrisionis. Unde Ps. 43. Posuisti nos in similitudinem Gentibus, commotionem capitis in populis Is. 37.d. Despexit te et subsannavit virgo filia Sion : post te movit caput filia Hierusalem.
marg.| {k} Humiliare Deo. ] etc. Secunda pars capituli, ubi dehortata familiaritate malorum id est superborum divitum, hortatur ad societatem et familiaritatem Dei. Unde dicit.
marg.| {k} Humiliare Deo ] id est humilitatem exhibe Deo, nihil da te presumendo, omnibus propter Deum te subiiciendo 1Pt. 2.c. Subiecti estote omni humane creature propter Deum.
marg.| {l} Et exspecta manus eius ] dexteram, qua dabit stolam anime : Et sinistram, qua dabit stolam corporis. Vel exspecta manus eius, quarum una eriget a miseriis mundi ; et altera sublimabit ad gaudia celi : quia qui se humiliat, exaltabitur. Lc. 14.c.
marg.| {m} Attende ] etc. Tertia pars capituli, ubi ostendit societatem hereticorum specialiter esse fugiendam.
marg.| {m} Attende, ne seductus in stultitia ] id est erronea doctrina hereticorum, vel Philosophorum.
marg.| {n} Humilieris ] id est confundaris in presenti convictus de heresi et in futuro omnibus manifestus.
marg.| {o} Noli esse humilis ] id est pusillanimis, vel nimium simplex.
marg.| {p} In sapientia tua ] id est in defensione fidei et predicatione, quasi dicat : si sapientiam habes, viriliter resiste heretico et predica fidem.
marg.| {q} Ne humiliatus in stultitiam ] id est deiectus in errorem.
marg.| {r} Seducaris ] id est seorsum ducaris a via, que ducit ad vitam.
marg.| {s} Advocatus ] etc. Quarta pars, ubi ostendit, qualiter se oportet habere ad potentes, docens fugiendum esse ab eis. Aliquando tamen accedendum, ne omnino venias in oblivionem eorum. Et hoc est.
marg.| {s} Advocatus a potentiore ] ad convivandum cum eo, vel ad aliquod officium, vel honorem.
marg.| {t} Discede ] id est contrahe te excusando, non statim eundo, vel ingerendo, ut multi faciunt.
marg.| {u} Ex hoc enim magis te advocabit ] si prius tamen ex corde vocavit te. Multi enim solo ore vocant, non ex corde : et libentius audient excusationem invitati : quam concessionem. Proverbior. 15.b. Melius est vocari ad olera cum caritate, quam ad vitulum saginatum cum odio.
marg.| {x} Ne improbus sis ] impudenter te ingerendo et multa convivia querendo.
marg.| {y} Ne impingaris ] id est foras expellaris. Prv. 25.c. Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, ne quando satiatus oderit te.
marg.| {z} Et ne longe sis ab eo ] id est absis a divite nimis te elongando.
marg.| {a} Ne eas in oblivionem ] Dives enim facile obliviscitur quos non videt pauperes.
marg.| {b} Ne retineas ex equo loqui cum illo ] id est verbis paribus ; sed tantum et taliter loquendo, ut ille, quasi dicat : noli de paupere loqui cum divite {3. 196ra} sed audi tacens.
marg.| {a} Ne credas multis verbis illius ] id est non adhibeas fidem omnibus, que dicit tibi. Multa enim promittit, qui non solvit : et multa dicit ad tentandum te et investiganda secreta tua.
marg.| Unde sequitur
marg.| {b} Ex multa enim loquela tentabit te ] id est multa loquetur ad tentandum te.
marg.| {c} Et subridens ] id est falso ridens.
marg.| {d} Interrogabit te de absconditis tuis ] ut eis cognitis decipiat te, vel improperet tibi.
marg.| {e} Immitis animus illius ] id est crudelis.
marg.| {f} Et conservabit verba tua ] id est [observabit insidiando
marg.| si in aliquo reprehendere possit. Ps. 16. Observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus suis. Io. 15.c. Si sermonem meum servaverint et vestrum servabunt.
marg.| {g} Et non parcet de malitia et de vinculis ] id est si aliquid reprehensibile invenerit, non parcet, quin malitiose incarceret te et puniat.
marg.| {h} Cave tibi ]  a s tulta locutione.
marg.| {i} Et attende diligenter auditui tuo ] active et passive id est his, que ipse audit a te : et his, que tu audis ab ipso, quasi dicat : attende, quid loquaris et quid audias, ut nec dicas non dicenda, nec audias non audienda. De primo dicitur, Prv. 21.d. Qui custodit os suum, custodit animam suam. De secundo dicitur, Prv. 4.d. Remove a te os pravum et labia detrahentia sint procul a te. De utroque dicitur infra 28.d. Sepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam et ori tuo facito ostia. Et causam subiungit Auctor.
marg.| {k} Quoniam cum subversione tua ambulas ] id est cum periculo subversionis tue, vel ex verbis tuis, vel ex verbis illius.
marg.| {l} Audiens vero illa ] id est verba divitis.
marg.| {m} quasi in somnis ] una dictio, quasi diligens et attendens.
marg.| {n} Vide ] id est discerne, qualia sunt, que dicit.
marg.| {o} Et vigilabis ] id est cautus eris, ne decipiaris. Vel in somnis, potest esse oratio. Et est sensus.
marg.| {l} Audiens vero illa quasi   in somnis ] id est sicut non curas de his, que in somnis videris ; ita non cures de his, que a divite audieris.
marg.| {o} Et vigilabis ] id est vigilans eris id est sapiens. alia littera habet : Et vigilabit. Et tunc est sensus.
marg.| {l} Audiens vero illa quasi   in somnis ] dicta, scilicet obscure.
marg.| {n} Vide ] id est cave tibi.
marg.| {o} Et quia vigilabit ] id est insidiabit tibi, ut non intelligas, que dicit et decipiat te. Sicut loquebatur David Urie 2Rg. 11.b. Vade in domum tuam et lava pedes tuos. Ecce posuit quinque Auctor, que oportet habere ad hoc, ut bene te habeas ad divites sive potentes.
marg.| Primo, ut non sis improbus. Secundo, ut non sis omnino alienus. Tertio, ut non loquaris cum eo, experiri. Quarto, ut caveas que loquitur tibi. Quinto, ut caveas que ei loquaris. Sequitur.
marg.| {p} Omni vita ] etc. Quinta pars capituli, ubi ostendit quod Dei et Sanctorum societas, ac familiaritas debet appeti et amari. Unde dicit : Omni vita tua etc. id est omni vita tua, sive prospera, sive adversa.
marg.| {q} Dilige Deum ] propter se tantum. Et hoc dicit Auctor, quia quidam sunt, qui diligunt Deum, dum bene eis est ; tempore vero tentationis, vel adversitatis murmurant et maledicunt Deum, ut Iudei in deserto. De quibus Ps. 48. Confitebitur tibi, cum benefeceris ei. Et Lc. 8.b. Ad tempus credunt ; et in tempore tentationis recedunt. Alii e converso, tempore prosperitatis obliviscuntur Deum ; et in tempore adversitatis orant et requirunt, eum. De quibus dicitur Is. 26.c. Domine, in angustia requirunt te. Propter hoc dixit Ioseph pincerne : Memento mei, cum bene tibi fuerit, Gn. 40.c. Qui autem vere diligit Deum, omni tempore diligit. Unde Prv. 17.c. Omni tempore diligit, qui amicus est. Et hoc est quod dicit : Omni vita tua dilige Deum. Vel
marg.| {p} Omni vita tua ] id est toto corde, unde vita et tota anima, unde regnum vite et tota virtute, unde conversatio bone vite. Et hoc est quod dicitur Dt. 6.a. et Mt. 22.d. Diliges Dominum Deum tuum etc.
marg.| {r} Et invoca illum ] id est intus corde voca illum per internam et devotam orationem.
marg.| {s} In salute tua ] temporali, vel eterna. Que consistit in tribus. In amotione mali et collatione {3. 196rb} boni et confirmatione eiusdem. Amotio vero mali triplicis id est presentis, preteriti et futuri. Collatio boni triplicis id est boni glorie, nature et gratie. Et hec sunt petitiones orationis Dominice : septimum est confirmatio boni collati et mali amoti. Verbi gratia, Amotio mali futuri petitur, ibi : Libera nos a malo. Amotio mali presentis, ibi : Et ne nos inducas in tentationem. Amotio mali preteriti, ibi : Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Collatio boni nature petitur, ibi : Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Collatio boni gratie, ibi Fiat voluntas tua, sicut in celo et in terra. Collatio boni glorie, ibi : Adveniat regnum tuum Confirmatio omnium, ibi : Sanctificetur nomen tuum. Quod dicitur : Pater noster, qui es in celis, captatio est benevolentie. Quod autem Deum diligere debeamus, ostendit : quia omne simile diligit suum simile : et nos similes sumus Deo : facti enim sumus ad imaginem et similitudinem suam. Et hoc est quod sequitur.
marg.| {t} Omne animal diligit simile sibi ] naturaliter.
marg.| {u} Sic et omnis homo proximum sibi ] id est similem sibi conditione diligit naturaliter. Unde August. in lib Soliloquiorum. Homines amo, non ex eo quod animalia ; sed quia homines sunt id est quia rationales animas habent quas amo, etiam in latronibus. Hic dicit Glossa Hoc ad superiora respicit, ut divitum et potentum societatem declines et ei coniungaris, qui studio et religione tibi consors est. Hec est enim firma amicitia, quam similitudo virtutum sociat. Et ita pauper pauperis societatem debet querere, non divitis. Et hoc adhuc ostendit, per simile.
marg.| {x} Omnis caro ad similem sibi coniungetur ] id est omne sensibile diligit suum simile.
marg.| {y} Et omnis homo ] re   et nomine homo.
marg.| {z} Simili sui sociabitur ] pro amore. Unde infra 27.b. Volatilia ad sibi similia conveniunt.
marg.| Versus.
marg.| Rusticus agricolam, miles fera bella gerentem. Rectorem dubie navita puppis amat.
marg.| {a} Sicut communicabit lupus agno aliquando ] etc. quasi dicat : Sicut inconveniens est et periculosa lupi et agni, societas ; sic peccatoris et iusti. Nam sicut lupus agnum, sic peccator iustum devorat. Nondum enim venit tempus illud, de quo dicitur Is. 65.d. Lupus et Agnus pascentur simul ; leo et bos paleas comedent.
marg.| {b} Que communicatio sancto homini ad carnem ] id est peccatorem, ad vomitum revertentem. et peccata deposita iterum comedentem ? quasi dicat : nulla.
marg.| {c} Aut que pars bona diviti ad pauperem ] id est que communicatio, sive participatio ? quasi dicat : nulla, Unde 2Cor. 6.c. Que participatio iustitie cum iniquitate, aut que societas lucis ad tenebras ? Aut que conventio Christi ad Belial ? Aut que pars fideli cum infideli ?
marg.| {d} Venatio leonis onager in eremo ] id est onager asinus silvestris habitans in eremo, est cibus leonis venatione quesitus.
marg.| {e} Sic pascua sunt ] etc. id est sic divites devorant pauperes et bona eorum. Unde conqueritur Dominus. Is. 3.c. Quare atteritis populum meum et facies pauperum commolitis ? Mi. 3.a. Audite Principes Iacob et Duces domus Israel. Numquid vestrum est iudicium, qui odio habetis bonum et diligitis malum ; qui violenter tollitis pelles eorum desuper eos. Ecce lupo, cani, leoni comparavit Auctor divitem : et pauperem agno, homini sancto. et onagro. In lupo rapacitas et fames avaritie designatur, que est in divitibus huius mundi in Agno vero innocentia et mansuetudo, que est in pauperibus Christi. Lc. 10.a. Ecce ego mitto vos, sicut agnos inter lupos. In cane significatur detractio et immunditia sive loquacitas et gulositas, que sunt in divitibus, ut patet in divite epulone. Lc. 16.e. In homine sancto puritas et munditia vite, que sunt in pauperibus Christi Ap. 22.c. Beati, qui lavant {3. 196va} stolas suas in sanguine Agni, ut sit potestas eorum in ligno vite et per portas intrent civitatem, hoc ad pauperes. Foris autem canes et venefici et impudici. In leone significatur superbia et crudelitas, que sunt in divitibus huius mundi : in onagro humilitas et castitas significatur, que sunt in pauperibus Christi. Unde Iob. 39.a. Quis dimisit onagrum liberum et vincula eius quis dissolvit ? Cui dedi ei in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis. Contemnit multitudinem civitatis et clamorem exactoris non audit. Sequitur.
marg.| {a} Et sicut ] etc. id est vilitas, paupertas, abiectio, que sunt custos et nutrix anime, vel humilitatis.
marg.| {b} Sic et execratio ] hoc est, sicut superbus abominatur humiles et humilitatem : sic dives execratur pauperes et paupertatem. Abominabile dicitur quod cordi contrarium est, ita ut vomitum provocet ; sic humilitas contraria est cordi superbo, ita ut eam evomat et repellat a se quasi vile cadaver. Execrabile vero dicitur quod indignum honore putatur. Sap. 2.c. Circumveniamus iustum, quoniam inutilis est nobis et contrarius operibus nostris. Gravis est etiam nobis ad videndum : quoniam dissimilis est aliis vita illius.
marg.| {c} Dives commotus ] id est iratus et turbatus aliquo casu, vel infortunio.
marg.| {d} Confirmatur ab amicis suis ] id est consolatur ab his, qui dicunt se esse amicos, dummodo maneat dives.
marg.| {e} Humilis autem ] id est pauper.
marg.| {f} Cum ceciderit ] in adversitatem, vel tribulationem aliquam.
marg.| {g} Expelletur ]  a f amiliaritate.
marg.| {h} Et a notis ] id est etiam a domesticis, ut Iob. ab uxore sua et familia sua Unde Iob. 19.b. Noti mei quasi alieni recesserunt a me : dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant, obliti sunt mei. Prv. 19.a. Fratres hominis pauperis oderunt eum : insuper et amici eius recesserunt ab eo.
marg.| {i} Diviti decepto ] id est damnificato, vel erranti in aliquo.
marg.| {k} Multi recuperatores ] id est damni restitutores, vel erroris defensores.
marg.| {l} Locutus est superba ] dives superbus.
marg.| {m} Et iustificaverunt illum ] id est iuste locutum dixerunt audientes : quia laudatur peccator in desideriis anime sue etc.
marg.| {n} Humilis ] id est pauper.
marg.| {o} Deceptus est ] id est damnificatus, vel errans in aliquo.
marg.| {p} Insuper et arguitur ] quasi dicat : nullus est, qui restituat ei damnum, vel defendat errorem eius ; imo arguitur, quia dicunt stultus est : et quia nescis custodire tua, omne bonum te sugit : et huiusmodi.
marg.| {q} Locutus est sensate ] pauper id est sapienter.
marg.| {r} Et non est datus ei locus ] loquendi vel audiendi, quia.
marg.| Rara in tenui facundia panno.
marg.| {s} Dives locutus est ] sive bona sive mala.
marg.| {t} Et omnes tacuerunt ] ob reverentiam eius.
marg.| {u} Et verbum illius usque ad nubes perducent ] homines mundi id est extollunt et magnificant verbum illius quasi celeste et Angelicum, dicentes : Optime dixit : numquam sic locutus est homo. Sicut legitur Act. 12.d. De Herode. Herodes vestitus veste regali sedit pro tribunali et concionabatur ad eos : populus autem acclamabat, Dei voces non hominis.
marg.| {x} Pauper locutus est et dicunt ] homines mundi.
marg.| {y} Quis est hic ] despective. Simile 1Rg. 10.b. Quenam res accidit filio Cis ? Numquid Saul inter Prophetas ? Et quis est pater eius ?
marg.| {z} Et si offenderit ] aliquem audientium, dicendo quod non placet ei, vel defendendo quod dixit.
marg.| {a} Subvertent illum ] id est sub pedibus suis vertunt conculcando eum, vel si ceciderit in syllaba cadet in causa. Sed ne crederet aliquis quod ideo omnis dives contemnendus esset ostendit quod non omnis, qui habet divitas malus, {3. 196vb} est, vel contemnendus. Unde dicit.
marg.| {b} Bona est substantia ] id est possessio temporalis Homini.
marg.| {c} Cui non est peccatum in conscientia ] id est que non est contra conscientiam acquisita, vel retenta, vel dispensata.
marg.| {d} Et nequissima paupertas in ore impii ] id est avari, qui paupertatem, quasi rem execrabilem et detestabilem malam dicit.
Numérotation du verset Sir. 13,mystice 
marg.| .
marg.| {b} Bona est substantia ] nature id est bona naturalia, vel gratie id est bona gratuita, vel glorie id est bona eterna, vel Scripture id est sapientia, meditatione, oratione, locutione, operatione, congregata illi.
marg.| {c} Cui non est peccatum in conscientia ] id est homini iusto, qui nihil mali sibi conscius est. [Et nequissima paupertas id est doctrina hereticorum pauperem facit ; quia privat veris divitiis : De quibus dicitur Prv. 13.b. Redemptio anime viri divitie illius
marg.| {e} In ore impii ] id est hereticis docentis, vel predicantis. Vel paupertas, spiritus est nequissima in ore impii id est mali et avari Doctoris. Commendatio enim paupertatis spiritualis in ore avari Doctoris detestabilis efficitur. Unde infra 15.c. Non est speciosa laus in ore peccatoris.
marg.| {f} Cor hominis ] etc. Septima pars capituli, ubi ostendit, per quid possint agnosci mali, a quorum societate docuit supra esse cavendum, dicens quod in facie hominis legitur mentis qualitas. Nam nimis difficile est crimen non prodere vultu. Unde facies dicitur vultus, quia voluntatem cordis nuntiat extra. Unde : In facie legitur secreta mentis voluntas. Dicit ergo.
marg.| {f} Cor hominis immutat faciem illius ] id est secundum cordis mutationem mutatur facies. Tanta enim corporis et anime harmonia est quod secundum anime mutationem necesse sit mutari corporis qualitatem. Unde infra 19.d. Ex visu cognoscitur vir et ab occursu faciei cognoscitur sensatus. Amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis enuntiant de illo. Proverbior. 15.b. Cor gaudens exhilarat faciem et merore animi deiicitur spiritus. Et hoc est quod sequitur.
marg.| {g} Sive in bono ] id est in leto et iucundo.
marg.| {h} Sive in malo ] id est in tristi et mesto. Utrobique enim legitur qualitas cordis in specie faciei. Unde Martialis coquus :
marg.| Est speculum mentis facies, oculique revelant, Quales sunt intus mens, animusque mei.
marg.| {i} Vestigium cordis boni ] id est bonam cogitationem et bonam affectionem.
marg.| {k} Et faciem bonam ] id est bonam operationem et bonam locutionem et honestam conversationem.
marg.| {l} Difficile invenies et cum labore ] simul in eodem : Non quod non sint in aliquo, sed quia in paucis. Nam.
marg.| Rara avis in terris, nigroque simillima Cygno.
marg.| quasi dicat : Auctor : dixi quod secundum cor hominis immutatur facies eius ; non tamen semper consonat facies cordi : quia multi sub ovina pelle cor lupinum gerunt : Et propter illos dicitur : Vestigium cordis etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_13)

Notes :