Hugo de Sancto Caro

Capitulum 11

Numérotation du verset Sir. 11,1 

sapientia humiliati exaltabit caput illius
et in medio magnatorum
consedere illum faciet
Numérotation du verset Sir. 11,2 

non laudes virum in specie sua neque spernas hominem in visu suo
Numérotation du verset Sir. 11,3 

brevis in volatilibus est apis et initium dulcoris habet fructus illius
Numérotation du verset Sir. 11,4 

in vestitu ne glorieris umquam
nec in die honoris tui extollaris quoniam mirabilia opera Altissimi solius
et gloriosa et absconsa et invisa opera illius
Numérotation du verset Sir. 11,5 

multi tyranni sederunt in throno et insuspicabilis portavit diadema
Numérotation du verset Sir. 11,6 

multi potentes
pressi sunt valde1
1 valde] valide Weber
et gloriosi traditi sunt in manus alterorum
Numérotation du verset Sir. 11,7 

priusquam interroges ne vituperes quemquam
et cum interrogaveris
corripe iuste
Numérotation du verset Sir. 11,8 

priusquam audias ne respondeas verbum et in medio sermonum ne adiicias loqui
Numérotation du verset Sir. 11,9 

de re ea que te non molestat ne certeris et in iudicio peccantium ne consistas
Numérotation du verset Sir. 11,10 

fili ne in multis sint actus tui
et si dives fueris non eris immunis a delicto
si enim secutus fueris
non apprehendes
et non effugies
si precucurreris
Numérotation du verset Sir. 11,11 

est laborans et festinans et dolens impius et tanto magis non abundat
Numérotation du verset Sir. 11,12 

est homo marcidus egens recuperatione plus deficiens virtute
et abundans paupertate
Numérotation du verset Sir. 11,13 

et oculus Dei respexit illum in bono et erexit illum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius et mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum
Numérotation du verset Sir. 11,14 

bona
et mala
Vita
et mors et paupertas et honestas a Deo sunt
Numérotation du verset Sir. 11,15 

[ ]
Numérotation du verset Sir. 11,16 

[ ]
Numérotation du verset Sir. 11,17 

datio Dei
permanet iustis
et profectus
illius successus
habebunt in eternum
Numérotation du verset Sir. 11,18 

est qui locupletatur parce agendo et hec pars mercedis illius
Numérotation du verset Sir. 11,19 

in eo quod dicit inveni requiem mihi et nunc manducabo de bonis meis solus
Numérotation du verset Sir. 11,20 

et nescit quod tempus pretereat et relinquet omnia aliis
Numérotation du verset Sir. 11,21 

sta in testamento tuo
et in illo colloquere
et in opera
mandatorum tuorum veteresce
Numérotation du verset Sir. 11,22 

ne manseris in operibus peccatorum fide autem in Deo et mane in loco tuo
Numérotation du verset Sir. 11,23 

facile est enim in oculis Dei de subito honestari pauperem
Numérotation du verset Sir. 11,24 

Benedictio
Dei in mercedem iusti festinat et in honore veloci processus illius fructificat
Numérotation du verset Sir. 11,25 

ne dicas quid est mihi opus
et que erunt mihi ex hoc bona
Numérotation du verset Sir. 11,26 

ne dicas sufficiens sum
et quid ex hoc pessimabor
Numérotation du verset Sir. 11,27 

in die bonorum ne immemor sis malorum
et in die malorum ne immemor sis bonorum
Numérotation du verset Sir. 11,28 

quoniam facile coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas
Numérotation du verset Sir. 11,29 

malitia hore
oblivionem facit luxurie magne
et in fine hominis denudatio operum illius
Numérotation du verset Sir. 11,30 

ante mortem ne laudes hominem quemquam quoniam in filiis suis
agnoscitur vir
Numérotation du verset Sir. 11,31 

non omnem hominem inducas in domum tuam multe enim insidie sunt dolosi
Numérotation du verset Sir. 11,32 

sicut enim eructant precordia fetantium sicut perdix inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor superborum et sicut prospectator
videns casum
proximi sui
Numérotation du verset Sir. 11,33 

bona enim in mala convertens
insidiatur et in electis imponet maculam
Numérotation du verset Sir. 11,34 

ab scintilla una augetur ignis
et ab uno doloso augetur sanguis
homo vero peccator sanguini
insidiatur
Numérotation du verset Sir. 11,35 

attende te a pestifero
fabricat enim mala
ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum
Numérotation du verset Sir. 11,36 

admitte ad te alienigenam
et subvertet te in turbore
et abalienabit te a tuis propriis

Capitulum 11

Numérotation du verset Sir. 11,1 
marg.| Sapientia humiliati ] etc. In precedenti capitulo egit Auctor de mansuetudine Prepositorum.
marg.| In hoc ostendit de patientia et modestia et obedientia subditorum.
marg.| Primo, docet revereri maiores.
marg.| Secundo, non contemnere minores.
marg.| Tertio, prohibet pompam vestium.
marg.| Quarto, non temere iudicare non pertinentes ad se.
marg.| Quinto, nihil mali cupere ; et de hoc multum loquitur.
marg.| Sexto, memoriam mortis pre oculis habere monet.
marg.| Septimo, iubet cavere dolos hominum et Demonum.
marg.| Dicit ergo.
marg.| {z} Sapientia humiliati ] id est humiliantis se id est de se humilia sentientis.
marg.| {a} Exaltabit caput illius ] in futuro. Lc. 14.c. Qui se humiliat, exaltabitur.
marg.|
marg.| Vel sic.
marg.| {z} Sapientia humiliati ] id est sapientia, qua quis se humiliat renuntians mundo et seipsum contemnens propter Deum.
marg.| {a} Exaltabit caput illius ] id est Christum, quia fiet Iudex cum Domino, Mt. 19.d. Amen dico vobis quod vos, qui secuti estis me etc.
marg.| Vel sic.
marg.| {z} Sapientia ] id est humilis sapientia Predicatoris.
marg.| {a} Exaltabit ] id est Christum. Multum enim exaltat Christum humilis predicatio. Unde Ps. 63. Accedet homo ad cor altum et exaltabitur Deus. Ideo dicebat Dominus Discipulis suis ; Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, Mt. 11.d. Glossa dicit hic : Sapientia humiliati id est fides operans per dilectionem ; ergo sapientia est fides. Et dicit Gregorius super Iob. 1. Quod Sapientia mentem de eternorum spe et certitudine reficit ; ergo Sapientia non est fides. Quod concedimus : sed dicitur fides, quia est ex fide operante per dilectionem. Talis enim fides purificat cor, ut dicitur Actuum 15.b. Cor autem purificatum {3. 191va} sapit res secundum saporem proprium quod est Sapientia.
marg.| Simile dicitur Iob. 28.d. Ecce timor Domini, ipsa est Sapientia.
marg.| {a} Et in medio Magnatorum ] ad litteram, in presentia Apostolorum et Prophetarum et aliorum Sanctorum.
marg.| {b} Consedere illum facit ] Et in iudicio. Sap. 3.b. Iudicabunt nationes et dominabuntur populis. Et in gloria. Prv. 29.d. Humilem spiritu suscipiet gloria.
Numérotation du verset Sir. 11,mystice 
marg.| , exponitur de Christo humiliato in Nativitate et Passione et exaltato in Resurrectione et Ascensione. Phil. 2.a. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem etc.
marg.| Propter quod et Deus exaltavit illum etc. Eph. 2.b. Resuscitavit eum et consedere fecit in celestibus.
marg.| {c} Non laudes virum in specie sua ] exteriori id est iuxta corporis speciem, non estimes qualitatem mentis.
marg.| {d} Neque spernas hominem in visu suo ] id est propter habitum, staturam, vel formam, vel in presentia sua, 1Rg. 16.b. Non respicias vultum eius, neque altitudinem stature eius ; quoniam abieci eum : nec iuxta intuitum hominis ego iudico. Is. 11.a. Non secundum visionem oculorum iudicabit.
marg.| {e} Brevis in volatilibus est apis ] Probatio est, quoniam nemo est laudandus, vel spernendus secundum speciem exteriorem. Apis enim contemptibilis est exterius ; et tamen utilis : et hec est brevis corpore, non valore.
marg.| {f} Et initium dulcoris habet fructus illius ] id est dulcorem precipuum. Unde Iud. 14.d. Quid melle dulcius ?
Numérotation du verset Sir. 11,mystice 
marg.| de Christo, qui fuit apis, habens mel in ore id est in primo adventu dulcedinem in predicatione, Mt. 11.d. Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis. Ioa. 7.f. Qui sitit, veniat ad me et bibat. Sed in cauda. id est in secundo adventu, habebit aculeum perforantem et pungentem, cum dicet : Ite, maledicti etc. Mt. 25.d. Brevis est. id est humilis. Is. 9.b. Parvulus natus est nobis etc. Fructus eius dulcis, humani generis redemptio, angelice ruine reparatio, ianue Paradisi reseratio, infra 24.c. Flores mei fructus honoris et honestatis.
marg.| Item de Beata Virgine, que comparatur api : quia brevis per humilitatem ; fructus eius dulcis, Lc. 1.d. Benedictus fructus ventris tui.
marg.| Item de Beato Ioanne Baptista, qui brevis fuit sui reputatione, Io. 3.d. Me oportet minui ; illum autem crescere.
marg.| Item Io. 1.c. Ego vox clamantis in deserto.
marg.| Item pungens fuit aspere corripiens. Mt. 3.b. Progenies viperarum etc. Et in volatilibus id est in locustis edendis.
marg.| Esca autem eius erat locuste et mel silvestre. Eodem, a. Vel in volatilibus id est inter Eremitas, quorum primus post Nativitatem Domini ipse fuit. Marci 1.a. Fuit Ioannes in Deserto baptizans et predicans Baptismum penitentie. Et Discipulos habuit Ioannes, de quibus infra 27.b. Volatilia ad sibi similia conveniunt.
marg.| Comparatur etiam api Predicator propter eius proprietates.
marg.| Est enim sedula : sic Predicator sedulus debet esse per sollicitudinem, Rm. 12.c. Sollicitudine non pigri spiritu ferventes.
marg.| Item parca est sibi et aliis larga ; sic Predicator sibi debet esse parcus et aliis largus, infra eod. c. Est qui locupletatur parce agendo, 2Cor. 6.b. Sicut nullius egentes, multos autem locupletantes.
marg.| Item brevis est ; et Predicator humilis debet esse modicus. Mt. 11.d. Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.
marg.| Item vocem habet maiorem corpore suo ; et Predicator vocem debet habere tam magnam quod et audiatur a mortuis in peccatis et in purgatorio. Is. 40.b. Exalta in fortitudine vocem tuam, tu, qui euangelizas Sion. Io. 5.d. Venit hora et nunc est, quando mortui audient vocem filii Dei ; qui audierint, vivent.
marg.| Item mel habet in ore ; sic Predicator dulcedinem debet habere in predicatione, Can. 4.c. Favus distillans labia tua : mel et lac sub lingua tua.
marg.| {3. 191vb} Item in grege est omnino similis aliis : sic Predicator se debet aliis conformare condescendendo, 1Cor. 9.d. Omnibus omnia factus sum, ut omnes salvos facerem.
marg.| Item sub Rege est : sic Predicator etsi regat alios, ipse regatur a Christo. Ps. 22. Dominus regit me et nihil mihi deerit etc.
marg.| Item perit uncta oleo : sic Predicator si ungatur oleo adulationis, moritur spiritualiter. Ps. 140. Oleum peccatoris non impinguet caput meum. Multi ungunt et unguntur hoc oleo. Os. 12.a. Fedus cum Assyriis iniit et oleum in Egypto ferebat.
marg.| Item reviviscit aceto ; sic Predicator recordatione passionis Christi et vivit et alios vivere facit. Ruth. 2.c. Quando hora comedendi fuerit, veni huc et comede panem et intinge buccellam tuam in aceto.
marg.| Item crure secat ; sic Predicator in se primo et postea in aliis, quando voluptatem, que in femore designatur, resecat. Can. 3.c. Uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos, 1Cor. 9.d. Castigo corpus meum etc.
marg.| Item stimulum habet ; Predicator stimulare debet pigros et excitare, infra 38. Qui tenet aratrum et qui gloriatur in iaculo, stimulo boves agitat id est pigros.
marg.| Item quando vulnerat, moritur ; sic Predicator, cum nimis acriter corripit, scandalizat et peccat et sic moritur. Prv. 30.d.
marg.| Qui vehementer emungit, elicit sanguinem. Dt. 19.b. Si securis fugerit manum, ferrumque lapsum de manubrio amicum eius percusserit et occiderit : hic ad unam supradictarum urbium confugit et vivet.
marg.| Item casta manens prolem facit ; sic Predicator castus debet esse. Mt. 19.b. Sunt Eunuchi etc. Et prolem bonorum operum, vel peccatorum conversorum ad Christum debet facere, 1Cor. 4.d. In Christo Iesu per Evangelium ego vos genui. Is. 49.e.
marg.| Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tue : angustus est mihi locus, fac spacium mihi, ut habitem.
marg.| Item pedes habet cassos : sic Predicator propriam debet deponere voluntatem et proprium sensum : et solo sensu Scripture sacre regi et Domini voluntate. Naum. 1.c. Omnes Optimates eius confixi sunt in compedibus. Iob. 37. Nubes spargunt lumen suum et lustrant cuncta per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit.
marg.| Item flores pascit, non stercora : sic Predicator spiritualia et celestia pascit, non temporalia, vel terrena. Iob. 39.a. De onagro ; Circumspicit montes pascue sue et virentia queque perquirit. Ct. 2.b. Fulcite me floribus, stipate me malis.
marg.| Item nascitur ex corio bovis : sic Predicator, mactata in se superbia, qui fuit in seculo taurus, fiat apis in claustro, ut de Saule factus est Paulus : prostratus est Saulus : et surrexit Paulus. Iob. ultim. b. Sumite ex vobis septem tauros et septem arietes ; et ite ad servum meum Iob. ; et offerte pro vobis holocaustum, supra 6.a. Non te extollas in cogitatione tua sicut taurus.
marg.| Item sexangulam domum facit, que significat sex officinas, que sunt in religione, Oratorium, Capitulum, Claustrum, Refectorium, Dormitorium, Infirmatorium.
marg.| Hec sunt loca orationis, confessionis, sive correctionis, studii, refectionis, somni, medicine.
marg.| Et de his dicitur in Ps. 13. Quam dilecta tabernacula tua, Domine, virtutum etc.
marg.| Et Nm. 24.a. Quam pulchra tabernacula tua, Iacob et tentoria tua, Israel ! Sic in corde Predicatoris debent esse iste sex mansiones, Oratorium et Claustrum id est locus orationis et studii ; in rationabili, Refectorium et Dormitorium id est locus refectionis et somni : in concupiscibili, Capitulum et Infirmatorium id est locus correctionis et compassionis in irascibili, Io. 14.a. In domo Patris mei mansiones multe sunt.
marg.| Item fumum et fetorem et strepitum fugit : sic Predicator fugere debet fumum elationis et fetorem luxurie et strepitum mundi. Iob. 39.a. dicitur de onagro. Tabernacula eius in terra salsuginis, contemnit multitudinem civitatis : vocem exactoris non audit. Is. 32.a. Erit vir sicut, qui absconditur a vento et celat se a tempestate : et sicut rivi aquarum in siti.
marg.| Item lapides fert, ne vento rapiatur ; sic Predicator peccata sua et aliena debet in corde suo fortiter portare, ne vento inanis glorie rapiatur, sicut navis. Ier. 50.b. Tollite de via lapides et redigite in acervos. Item defuncto Rege suo pugnat : ita Predicator pro Christo defuncto pugnat contra hostes Ecclesie. Iob. 39.c. dicitur de equo ; Gloria narium eius terror, terram ungula fodit, exultat audacter, in occursum pergit armatis, contemnit pavorem, nec cedit gladio. Item rapax est, sic Predicator rapit sibi et aliis regnum celorum, Mt. 11.b.3.192ra} Regnum celorum vim patitur etc. Item cedit alie api onerate ; sic Predicator iuvare debet oneratos peccatis, vel miseriis, Galatas ; 6.a. Alter alterius onera portate.
marg.| Item colit palmam, que semper viret ; sic Predicator semper viret fide et fortitudine. Idc. 4.a. Erat Delbora Prophetes uxor Lapidoth, que iudicabat populum in templo illo et sedebat sub palma, que nomine illius vocabatur inter Rama et Bethel.
marg.| Item in frigore putrescit ; sic Predicator aliquando ingruente adversitate putrescit. Prv. 20.a. Propter frigus piger arare noluit.
marg.| Item apes pedibus se connectunt ; sic Predicatores affectibus. Act. 4.f. Multitudinis autem credentium etc.
marg.| Item apis cellam inhabitat ; sic Predicatores cellam sacre Scripture, Ct. 2.a. Introduxit me Rex in cellam vinariam.
marg.| Item quasi cincta est ; sic Predicator fide pectus, castitate renes cinctus est. Is. 11.a.
marg.| Erit iustitia cingulum lumborum eius et fides cinctorium renum eius.
marg.| Item melior fit Rex aliorum. Prv. 1.a. Intelligens gubernacula possidebit.
marg.| Item calida est natura : et Predicator calere debet igne caritatis, de quo Lc. 12.f. Ignem veni mittere in terram ; et quid volo, nisi ut accendatur ? Io. 5.f. Erat Ioannes lucerna ardens et lucens.
marg.| De hoc solet dici in versibus.
marg.| Versus.
marg.| Sedula, parca, brevis, vox maior corpore, mel dat In grege, sub Rege est, perit uncta, revivit aceto. Crure secat, stimulat, vitam cum vulnere ponit : Casta facit prolem, pede cassa est, florida pascit. Nascitur ex tauro, sex angula menia condit. Fumos, fetores, strepitum fugit et lapides fert. In vento, pugnat defuncto Rege repitque. Cedit portanti, palmam colit, est pigra bruma. Rex fit in examen, que plus valet et calet omnis.
marg.| Sequitur.
marg.| {a} In vestitu ne glorieris umquam ] Non prohibet vestes, sed gloriam vestium et superfluitatem, 1Pt. 3.a. Sancte mulieres sperantes in Domino, non in ornatu vestium, ornabant se. Lc. 16.e. Dives induebatur purpura et bysso.
marg.| Ubi dicit Glossa Nisi vestium preciositas in culpa esset, Dominus mentionem de vestibus divitis non fecisset. Ez. 7.f. Scandalum iniquitatis eorum factum est et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt. Gregorius Vestes pomposas mundus cuius sunt, retinebit, abusione sua alios vanos seducturus. Vestis data est pro tegumento membro peccati : et est signum peccati primi parentis.
marg.| Non igitur glorieris de veste, sicut nec de fomite peccati celebrato a primis parentibus, propter quem vestitus est adinventus.
marg.| {b} Nec in die honoris tui ] id est sublimationis temporalis, vel spiritualis.
marg.| {c} Extollaris ] per elationem, ut Herodes, Act. 12.d.
marg.| {d} Quoniam mirabilia opera Altissimi solius ] et admiratione plena, ut quod pravos et adeo indignos preficit ; et honestos et bonos conculcari permittit. Eccl. 10.b. Est malum quod vidi sub Sole et quasi per errorem a facie Principis egrediens : positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum. Vidi servos in equis ; et Principes ambulantes quasi servos super terram.
marg.| Item mirabilia sunt opera Dei : quia nescit homo, quare tribuat ei honores huius mundi, vel divitias, vel scientias. Unde Cantor bone memorie flendo dicebat : Mirabile mihi videtur quod Dominus dat honores et divitias ei, quem vult damnari.
marg.| Item mirabilia sunt ; quia ipsi mali non deturpant, sed augent pulchritudinem universi. Unde Augustinus in lib. de vera relig. De peccatis anime, vel penis non efficitur, ut universitas ulla deformitate turpetur.
marg.| Est enim pulchritudo universe creature per hec tria inculpabilis, scilicet damnatione peccatorum, exercitatione Iustorum, perfectione Beatorum. Et non solum mirabilia sunt ; sed.
marg.| {e} Et gloriosa et absconsa et invisa opera illius ] Gloriosa, id {3. 192rb} est, digna gloria, sive laude. Gloria enim est frequens fama cum laude.
marg.| Absconsa, quia nemo potest plene investigare causam eorum. Dt. 32.e. Nonne hec condita sunt apud me et signata in thesauris meis ?
marg.| {f} Invisa ] propter sensus humani parvitatem ; quia sicut se habet oculus noctue ad lucem Solis : sic intellectus humanus ad manifestissima nature.
marg.| {g} Multi Tyranni sederunt in throno ] ut Saul, 1Rg. 15. Et Aman, Est. 3.
marg.| {i} Et insuspicabilis ] qui nec sperabat, nec alius, nec ipse cogitabat.
marg.| {k} Portavit diadema ] ut David, 1Rg. 16.c. Et Mardocheus, Est. 8.a.
marg.|
marg.| Vel sic.
marg.| {g} Multi Tyranni ] id est multi ambitiosi.
marg.| {h} Sederunt in throno ] id est sedere cupierunt vacante sede. Vel sederunt, iam presumptione.
marg.| {i} Et insuspicabilis ] id est aliquis, de quo nulla erat suspicio.
marg.| {k} Portavit diadema ] id est fuit electus. Augustinus Tyrannus est, qui violenta dominatione opprimit subditos. Chrys. Tyrannus est, qui alienos servos sibi cogit servire.
marg.| Utroque modo ambitiosi recte dicuntur Tyranni : quia tantum dominationem querunt et tyrannide trahunt ad se alios.
marg.| Notandum autem quod quatuor de causis preficiuntur Tyranni.
marg.| Una causa est, ut Dominus laudetur in eorum humiliatione et populi oppressi ab eis liberatione. Ex. 9.d. Id circo posui te, ut ostendam te in fortitudinem meam et narretur nomen meum in omni terra.
marg.| Secunda est, ut Sancti probentur, Gn. 25.c. Maior serviet minori.
marg.| Tertia causa est, ut gravius et iustius puniantur. Eccl. 8.b. Interdum dominatur homo homini in malum suum.
marg.| Quarta est, ut recipiant mercedem bonorum, que fecerunt. Ez. 29.d. Merces non est reddita ei, neque exercitui eius de Tyro pro servitute qua servivit mihi adversus eam.
marg.| Propterea hec dicit Dominus Deus : Ecce ego dabo Nabuchodonosor Regem Babylonis de terra Egypti et cetera.
marg.| His quatuor opera Dei sunt mirabilia, gloriosa, absconsa, invIs.
marg.| Mirabilia, Io. 7.c. Unum opus feci : et omnes miramini. Gloriosa, Lc. 13.d. Omnis populus gaudebat in universis, que gloriose fiebant ab eo. Absconsa, infra 16.c. Plurima illius opera sunt in absconsis. Invisa, Marci 7.d. Apprehendens eum Iesus de turba seorsum, misit digitos suos in auricula eius. Mirabile est quod de malo bonum facit. Gloriosum quod Martyrem inermem Tyrannum vincere facit. Absconsum quod predestinatum est. Invisum quod gratuitum est. Sequitur.
marg.| {l} Multi potentes oppressi sunt valide ] ut Aman suspensus, Est. 7.d. Et Sennacherib, Is. 37.g. Et Iudei a Tito et Vespasiano. Am.
marg.| {c} . 5. Deprecationem affert super Potentem.
marg.| {m} Et gloriosi ] id est gloriantes in lege et templo Domini.
marg.| {n} Traditi sunt in manus alterorum ] id est Romanorum. Vel Generaliter.
marg.| {m} Gloriosi ] id est omnes vane gloriantes.
marg.| {n} Traditi sunt in manus alterorum ] id est Demonum. Prv. 25.a. Ne gloriosus appareas coram Rege. Item Prv. 5.b. Ne des alienis honorem tuum.
marg.| {o} Priusquam interroges, ne vituperes quemquam : et cum interrogaveris, corripe iuste ] Hic prohibet temerarium iudicium, quo multi iudicant de aliis solis rumoribus, nescientes causas et circumstantias peccati, vel facti. Contra quos dicitur Gn. 18.c. Descendam et videbo, utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint. Act. 25.d. Non est consuetudo Romanis damnare quemquam, nisi qui accusatur, presentes habeat accusatores, infra 19.a. Qui cito credit, levis est corde.
marg.| {p} Priusquam audias, ne respondeas verbum ] id est aliorum causas non prius diiudices, quam agnoscas : vel non prius doceas, quam addiscas ; non prius sis canalis, quam concha ; non prius sis Didascalus, quam Discipulus. Prv. 18.c. Qui prius respondet, quam audiat : stultum se esse demonstrat. Unde Prv. 29.c. Vidisti hominem velocem ad loquendum ; stultitia magis speranda est, quam illius correctio. Ideo dicit Iac. 1.c. Sit omnis homo velox ad audiendum ; tardus autem ad loquendum, infra 18.c. dicitur : Antequam loquaris, disce.
marg.| {3. 192va} {a} Et in medio seniorum ] Sapientum.
marg.| {b} Ne adiicias loqui ] id est ne multum, vel audacter loquaris, sup. 7.b. Noli verbosus esse in multitudine Presbyterorum.
marg.| {c} De ea re, que te non molestat ] id est cuius amissio, vel ignorantia debet esse causa molestie.
marg.| {d} Ne certaveris ] contendendo sic esse, vel nimis curiose inquirendo. Hieronymus Stultum est sollicitum esse circa id quod sine periculo ignoratur, sup. 3.c. In pluribus operibus Dei ne fueris curiosus.
marg.| {e} Et in iudicio peccantium ] id est iudicium pervertentium.
marg.| {f} Ne consistas ] ut Assessor. Vel non consistas id est consentias : Satis enim consistit, qui consentit. Dn. 13.e. Mundus ego sum a sanguine huius.
marg.| Vel sic.
marg.| {e} In iudicio peccantium ne consistas ] id est ne moreris iudicare et punire peccantes cognita veritate : quod sepe faciunt Iudices causa cupiditatis. Eccl. 8.b. Quia non profertur cito contra malos sententia, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala.
marg.| {g} Ne in multis sint actus tui ] Prohibiturus avaritiam, prohibet curiositatem, que comes est avaritie.
marg.| Et potest legi de his, qui simul audiunt diversas facultates.
marg.| Contra quos dicitur Dt. 22.b. Non arabis in bove simul et asino ; nec indueris vestimento quod ex lana, linoque contextum est.
marg.| Idem potest legi de his, qui de scripturis multiplicandis, aut possessionibus aliis nimis solliciti sunt.
marg.| Contra quos dicitur Os. 10.a. Divisum est cor eorum : nunc interibunt. Lc. 10.g. Martha, Martha sollicita es et turbaris erga plurima.
marg.| Item de his, qui dispensationem querunt, ut habeant plures redditus et curam spiritualium et temporalium simul.
marg.| Contra quos dicitur 2Tim. 2.a. Nemo militans Deo implicat se secularibus negotiis Mt. 25.b. Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam. Ideo dicitur Ps. 26. Unam petii a Domino, hanc requiram. Gregorius sup. Ez. Fluvius, qui in multos rivos dividitur, citius a suo alveo desiccatur.
marg.| {h} Et si dives fueris ] id est esse cupieris.
marg.| {i} Non eris immunis a delicto ] quia aut male cupies, aut male retinebis, 1Tim. 6.b.
marg.| Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum Diaboli.
marg.| {k} Si enim secutus fueris ] divitias temporales, mente, vel desiderio, vel corporali discursu.
marg.| {l} Non apprehendes ] Quia, ut dicit Gregorius Gloria huius mundi umbre similis est ; quia fugientem sequitur : et fugit sequentem. Unde infra 34.a. quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum ; sic qui attendit ad visa mendacia.
marg.| {m} Et non effugies ] peccatum, vel faciem Iudicis.
marg.| {n} Si precucurreris ] id est festinanter cucurreris post divitias. Hab. 2.b. Ve qui multiplicat non sua. Prv. 28.c. Qui festinat ditari, non erit innocens.
marg.| {k} Si secutus fueris ] divitias temporales.
marg.| {l} Non apprehendes ] eternas.
marg.| {m} Et non effugies ] divitias eternas et etiam temporales.
marg.| {n} Si precucurreris ] ad eternas, quasi dicat : ; si sequeris divitias temporales : amittis eternas : si contemnis temporales : eternas habebis et temporales. Unde Rabanus in orig. In nullo bono deficient, qui spirituali fruuntur : nam cum diligimus Dominum, in eo omnia bona reperimus.
marg.| Unus est, qui queritur, cum quo omnia bona reperiuntur et lucrum admirabile et compendium singulare. Sap. 7.b. Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa.
marg.| {o} Est homo laborans ] Prosequitur de cupiditate et ostendit miserias et erumnas hominum. Unde dicit ; Est homo id est ab humo.
marg.| {p} Laborans ] seipsum crucians pro divitiis congregandis. Eccl. 10.c. {3. 192vb} Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere id est in celum ; volunt enim pergere onerati.
marg.| {q} Et festinans ] ditari. Hab. c. quasi Aquila festinans ad comedendum, omnes ad predam veniunt. Prv. 13.b. Substantia festinata ipsa minuetur.
marg.| {r} Et dolens ] quia non potest tantum acquirere, quantum vellet id est tam cito ; vel quia laceratur cor eius spinis divitiarum. Contra Iob. 30.a. Esse sub sentibus delitias computabant ; Sicut Phreneticus, cum inciditur ; non sentit ; imo gaudet.
marg.| {s} Impius ] in Deum, quia res filiorum eius id est pauperum, vel male acquirit, vel iniuste detinet. Pr. 28.b. Qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes id est contra pauperes congregat eas.
marg.| Item exponitur hoc de scholaribus, qui festinant et laborant, ut sciant.
marg.| {o} Est homo laborans ] vigilando, scribendo, studendo, tantum, ut sciat. Eccl. 1.d. Dedi cor meum, ut scirem prudentiam et doctrinam, erroresque et stultitiam : et cognovi quod in his esset labor et afflictio spiritus.
marg.| Item in eod. 6.c. Omnis labor hominis in ore eius. Contra quod dicitur eod. 5.d. Hoc mihi visum est bonum, ut comedat quis et bibat de labore suo, quo laboravit sub Sole id est convertat in suam utilitatem quod audit, vel docet.
marg.| {q} Et festinans ] audire multas lectiones et multos libros cito transcurrere ; et in fine tantum scit, quantum prius sciebat, vel forte minus. Pr. 20.c. Hereditas, ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. Vel festinans, esse, vel vocari Magister quod peius est. Iac. 3.a. Nolite plures Magistri fieri, fratres mei. Pr. 19.a. Qui festinus est, pedibus offendet.
marg.| {r} Et dolens ] quod non habet magnas dilectiones de littera. Vel quia non potest cito fieri Magister. Iob. 21.c. Deus servabit filiis illius dolorem patris. Vel quia non assequitur nomen, vel statum Magistri sui. Ps. 126. Surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris.
marg.| {s} Impius ] in cultum Dei ; quia propter studii curiositatem amittit Missas et Matutinas ; vel tam festinanter dicit, ut nec attentionem, nec devotionem habeat. Unde tali dicit Dominus Iob. 38.a. Cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei, supple, ubi eras ? Eccl. 8.d.
marg.| Est homo, qui diebus et noctibus somnum non capit oculis : et intellexi quod omnium Dei nullam possit homo invenire rationem eorum, que fiunt sub Sole ; et quanto plus laboraverit ad querendum, tanto minus inveniet eam. Et hoc est quod dicitur hic.
marg.| {o} Est homo laborans et festinans et dolens impius ] id est cultum Dei.
marg.| {t} Et ] quanto magis negligit [tanto magis abundabit
marg.| scientia et virtute. Prv. 11.a. Exspectatio sollicitorum peribit.
marg.| Et infra c. Impius facit opus instabile. Et infra d. Alii dividunt propria et ditiores fiunt ; alii rapiunt non sua ; et semper in egestate sunt.
marg.| {u} Est homo marcidus ] id est eger, vel senex, sicut flos marcidus, cum viriditatem amittit.
marg.| {x} Egens recuperatione ] sanitatis, vel temporis amissi, vel corporis refectione, sup. 2.b. Crede Deo : et recuperabit te.
marg.|
marg.| Vel sic.
marg.| {u} Est homo marcidus ] id est piger et torpens. Ios. 18.a. Usquequo marcetis ignavia ?
marg.| {x} Egens recuperatione ] amissi temporis propter pigritiam, vel confortatione, exhortatione, vituperatione erga seipsum.
marg.| {y} Plus deficiens virtute ] id est valde deficiens virtute corporis, vel animi.
marg.| {z} Et abundans paupertate ] virtutum.
marg.| {a} Et ] tamen [oculus Dei respexit illum in bono id est ad bonum illius. Vel sic legatur et melius.
marg.| {u} Est homo marcidus ] id est pauper sine flore mundi. Flos enim dicitur marcidus, cum viriditatem amittit.
marg.| {x} Egens recuperatione ] id est egere se cognoscens Deo, qui recuperabit omnia. Phil. 3.d. Salvatorem exspectamus Dominum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostre etc.
marg.| {y} Plus deficiens virtute ] quam egens recuperatione divitiarum ; et plus dolens de defectu virtutis, quam pecunie, vel sanitatis.
marg.| {z} Et abundans paupertate ] id est sciens {3. 193ra} compati. Vel abundant, divitiis spiritualibus, paupertate id est merito paupertatis, 2Cor. 8.a. Altissima paupertas eorum abundavit in divitias paupertatis eorum. Prv. 10.
marg.| quasi pauper cum in multis divitiis sit.
marg.| {a} Et oculus Dei respexit illum in bono ] In bono dicit, quoniam respicit oculus Dei in malo pene. Ex. 13.f. Respiciens Dominus super castra Egyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum.
marg.| Quandoque est in bono, ut hic et Gn. 4.a. Respexit Dominus ad Abel et ad munera eius ; ad Cain autem et ad munera eius non respexit.
marg.| Et Lc. 1.e. Respexit Dominus humilitatem ancille sue.
marg.| Primus oculus iustitie est, secundus misericordie.
marg.| {b} Et erexit eum ab humilitate ipsius ] id est ab oppressione infirmitatis et paupertatis.
marg.| {c} Et exaltavit caput eius ] in presenti, ut patet in Iob. ultimo c. Et in futuro, ut patet in Lazaro, Lc. 16.d.
marg.| {d} Et mirati sunt in illo multi ] quod tam subito de tanta miseria in tantam gloriam sublimatus est. Sap. 5.a.
marg.| Videntes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperate salutis.
marg.| {e} Et honoraverunt Deum ] sic boni sublimati id est laudaverunt, gratias agentes et de bonis et de malis ab eo receptis.
marg.| Utraque enim sunt a Deo :
marg.| Unde sequitur
marg.| {f} Bona ] id est prospera.
marg.| {g} Et mala ] id est adversa.
marg.| {h} Vita ] nature et glorie.
marg.| {i} Et mors ] nature et gehenne.
marg.| {k} Paupertas ] spiritualis, vel temporalis vita.
marg.| {l} Et honestas ] id est opulentia temporalis, vel spiritualis.
marg.| {m} A Deo sunt ] principali Auctore. Contra Sap. 1.c.
marg.| Deus mortem non fecit. Solutio : Deus mortem non fecit id est causam mortis id est peccatum quod dicitur mors culpe.
marg.| Item est duplex malum, scilicet malum culpe et hoc non est a Deo : et malum pene et illud est a Deo. Is. 45.a. Ego Dominus : et non est alter Deus formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum.
marg.| {n} Sapientia et disciplina et scientia legis apud Deum ] Et est idem in Deo Sapientia, disciplina, scientia, lex, scilicet divina essentia.
marg.| Que Sapientia dicitur, quia omnia sapit et falli non potest. Disciplina, quia docet et disciplinat. Scientia, quia scit omnia et scire nos facit omnia id est aliqua. Lex, quia regit et dirigit omnia.
marg.| Et de hac lege dicit Augustinus Hec est incommutabilis veritas illa, que omnium artium lex recte dicitur et ars Domini potentis Artificis.
marg.| {o} Dilectio et vie bonorum apud ipsum ] id est Deus diligit bonos et facit venire ad se.
marg.| Vie autem bonorum sunt penitentia et innocentia, extra quas nullus venit ad ipsum.
marg.| He sunt vie pulchre, de quibus Prv. 3.c. Vie eius vie pulchre et omnes semite eius pacifice.
marg.| Et eod. 4.d. Vias, que a dextris sunt, novit Dominus : perverse autem, que a sinistris sunt.
marg.| {p} Error et tenebre peccatoris concreata sunt ] simul facta, non a Deo Creatore omnium, sed a libero arbitrio peccatoris, quasi dicat : Sapientia et disciplina et scientia, delectio et via continendi ad Deum, est in hominibus, non ab ipsis, sed a Deo : error circa viam, tenebre, dicit, contra Sapientiam.
marg.| Hoc ideo dicit Auctor, ut ostendat, quia aliter et aliter sunt a Deo bona et mala.
marg.| Bona quidem sunt a Deo solo simpliciter id est ex mera gratia eius : mala vero id est supplicia ab eo irato et provocato peccatis nostris.
marg.| {3. 193rb} Unde Thr. 3.d. Se abiecit et miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum : Non enim humiliavit ex corde suo et abiecit filios hominum.
marg.| {q} Qui autem exultant in malis ] id est in peccatis suis.
marg.| {r} Consenescunt in malo ] id est usque ad canos permanent in malis id est usque ad mortem. Dn. 13.f. Inveterate dierum malorum. Vel Consenescunt in malo id est astutiores sunt ad mala perpetranda. Lc. 16.c. Filii huius seculi prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua.
marg.| {s} Datio Dei ] id est quod dat Deus scilicet gratia et gloria.
marg.| {t} Permanet Iustis ] quia mitis. Iusti enim in perpetuum vivent : et apud Dominum est merces eorum. Sap. 5.c. 1Cor. 13. Caritas numquam excidit.
marg.| {u} Et profectus illius ] pauperis, vel Dei id est multiplicatio bonorum operum et virtutum.
marg.| {x} Successus habebit in eternum ] id est multiplicis mercedis et eterne remunerationis. Sap. 3.b. Bonorum operum gloriosus est fructus.
marg.| {y} Et qui locupletatur parce agendo ] id est avare congregando.
marg.| {z} Et hec est pars mercedis illius ] non tota.
marg.| {a} In eo quod dicit, inveni requiem mihi ] in luto divitiarum, sicut porcus. Ier. 48.b. Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua et requievit in fecibus suis. Lc. 12.c. Anima habes multa bona reposita in annos plurimos : requiescere, comede, bibe, epulare. Contra Ps. 127. Labores manuum tuarum manducabis.
marg.| {b} Et nunc manducabo de bonis meis solus ] id est propter me solum congregata. Eccl. 4.c.
marg.| Ve soli, quia si ceciderit etc. Iob. 31.b. Si comedi bucellam meam solus etc.
marg.| {c} Et nescit quod tempus pretereat illum ] inutiliter et damnabiliter. Dt. 32.e. Iuxta est dies perditionis.
marg.| {d} Et mors ] nature, vel gehenne.
marg.| {e} Appropinquet ] Unde infra 13.b. Memor esto, quoniam mors non tardabit.
marg.| {f} Et relinquat omnia aliis et moriatur ] inf  ra 14.a. Qui acervat anime sue iniuste, aliis congregat et in bonis illius alius luxuriabitur. Prv. 13.d. Custodietur Iusto substantia peccatoris. Ps. 48. Ne timueris, cum dives factus fuerit homo etc. 1Tim. 6.b. Nihil intulimus in hunc mundum etc.
marg.| {g} Sta in testamento tuo ] id est in mandato Dei quod tibi statutum est ad observandum ; Ex. 20. Et in pacto baptismali quod statuisti et promisisti servare. Ps. 118. Iuravi et statui etc. Vel religionis quod vovisti. Ps. 75. Vovete et reddite.
marg.| {h} Et in illo colloquere ] Deo meditando et aliis predicando. Mi. 5.b. Stabit et pascet in fortitudine Domini, non in sua. Non stat in testamento suo, qui pactum violat baptismale, vel mandata Dei transgreditur, vel votum religionis sue non custodit. Gal. 3.c. Hominis confirmatum testamentum nemo spernit id est nullus, qui sit heres, renovabit, aut superordinat.
marg.| Ubi enim testamentum est, mors, necesse est, intercedat testatoris ; Testamentum enim in mortuis confirmatum est ; alioquin nondum valet, dum vivit, qui testatus est, Hbr. 9.c. Iam multi claustrales non stant in testamento, nondum valet testamentum eorum ; quia adhuc vivunt sibi et mundo et parentibus.
marg.| {i} Et in opere mandatorum tuorum ] id est tibi datorum.
marg.| {k} Veterasce ] id est persevera usque in finem. Nam qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit, Mt. 10.c. et 24.b. Et non alius, quia unus solus accipit bravium, 1Cor. 9.d.
marg.| {l} Ne manseris in operibus peccatorum ] maculatione id est peccantium pravitati ne consentias : vel si forte consenseris, opere non impleas ; vel si feceris, non permaneas ; sed penitendo recedas Mi. 7.b. Ne leteris inimica mea super me, quia cecidi : consurgam, cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est.
marg.| {3. 193va} {a} Confide autem in Deo ] qui potest erigere et eripere, lapsos. Ier. 17.b. Benedictus, qui confidit in Domino.
marg.| {b} Et mane in loco tuo ] id est in Deo, qui est locus tuus. Vel In loco tuo id est Fide et Caritate. Eccl. 10.a. Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris.
marg.| {c} Facile est enim in oculis Domini ] Vel [Dei subito id est cito, vel ex improviso.
marg.| {d} Honestare pauperem ] id est adiuvare et liberare a miseria et pressura paupertatis, vel infirmitatis, vel tentationis, aut cuiuscumque tribulationis.
marg.| {e} Benedictio Dei ] id est remuneratio.
marg.| {f} In mercedem Iusti festinat ] Apc. ultimo c. Ecce venio cito : et merces mea mecum est. Gn. 15.a. Ego sum merces tua magna nimis.
marg.| Vel sic.
marg.| {e} Benedictio Dei ] id est gratia et cetera bona, que tribuit in presenti, que sunt benedictio sinistre.
marg.| {g} Festinat ] ut perducat.
marg.| {f} In mercedem iusti ] id est ad gloriam, quam tribuet futuro iustis pro mercede laboris, que est benedictio dextere. Unde sensus est. Benedictio sinistre festinat ad benedictionem dextere. Prv. 3.d. Mansuetis dabit gratiam, gloriam sapientes possidebunt. Ps. 83. Gratiam et gloriam dabit Dominus.
marg.| {h} Et in honore veloci ] dativi casus [processus illius fructificat id est Iusto velociter currenti ad bravium eterne vocationis, processus vite eius fructificat ad honorem illius.
marg.| Merito enim bone vite honorabitur a Christo honore regni. Unde Ps. 8. Gloria et honore coronasti eum, Domine.
marg.| Item honore iudicii, Mt. 19.d. Amen dico vobis quod vos, qui secuti estis me etc.
marg.| Item honore adoptionis Filiorum, Sap. 5.a. Nos insensati, vitam illorum estimabamus insaniam et finem illorum sine honore ; quomodo ergo computati sunt inter filios Dei et inter Sanctos sors illorum est ?
marg.| Item honore, laudationis ipsius Christi, Mt. 25.c. Esurivi et dedistis mihi manducare etc. Venite ergo benedicti.
marg.| Item honore angelico, quia parificabuntur Angelis, Mt. 22.c. In resurrectione, neque nubent, neque nubentur ; sed sunt sicut Angeli Dei.
marg.| Et nota quod dicit, fructificat : quia vita Iusti est arbor fructificans, cuius radix est fides, stipes spes est, armi caritas extensa ad omnes, folia sunt bona verba, fructus opera. Sequitur.
marg.| {i} Ne dicas, qu id est   mihi opus ] id est quo indigeo. Hec enim vox est superborum divitum, qui in potentia et opulentia sua confidunt.
marg.| {k} Et que erunt mihi ex hoc ] id est post hoc [bona
marg.| Hec est vox infidelium, qui dicunt animam perire cum corpore, nec bona, nec mala esse post hanc vitam.
marg.| De primis dicitur Apc. 3.c. Dicis, quia dives sum et locupletatus et nullius indigeo : et nescis, quia miser es et miserabilis et pauper et cecus et nudus.
marg.| De aliis dicitur Sap. 2.a. Ex nihilo nati sumus et post hoc erimus, tamquam non fuerimus. Prv. 24.c. Ne emuleris impios ; quoniam non habent futurorum spem.
marg.| {l} Ne dicas ; sufficiens mihi sum ] in consiliis, in scientia, in vita ; et nullius auxilio, vel consilio, vel oratione indigeo.
marg.| {m} Et quid ex hoc pessimabor ] id est quid mali ex hoc quod tot et tanta congregavi, sustinebo ? Et quid ex hoc id est post hoc.
marg.| {n} Pessimabor ] id est cum ita sufficiens sim, quidnam modo pati possum adversi ? infra 38.b. Memento novissimorum et noli oblivisci ; neque enim est conversio ; et huic non proderis et teipsum pessimabis.
marg.| {o} In die bonorum ne immemor sis malorum ] id est in tempore prosperitatis, tam spiritualis, quam temporalis, memento adversitatis, que precessit, vel que accidere potest.
marg.| {3. 193vb} Naturale enim est, ut diem sequatur nox et e converso.
marg.| Unde sequitur
marg.| {p} Et in die malorum ] id est adversitatis spiritualis, vel temporalis, vel corporalis.
marg.| {q} Ne immemor sis bonorum ] id est beneficiorum Dei, vel bonorum eternorum, que promittit Dominus diligentibus se, vel sperantibus in se.
marg.| Primum dicit, ut timeas : secundum, ut speres.
marg.| De hoc dicitur Gn. 8.d. Frigus et estus : estas et hiems : nox et dies non requiescent id est infirmitas et sanitas ; tristitia et letitia ; adversitas et prosperitas.
marg.| Quare autem sic oporteat esse memorum bonorum et malorum, subiungit.
marg.| {r} Quoniam facile est coram Deo in die obitus ] id est mortis, vel adversitatis.
marg.| {s} Retribuere unicuique secundum vias suas ] sive bonum, sive malum. Ier. 32.d. Aperti sunt oculi Domini super omnes vias filiorum Adam, ut reddat unicuique secundum vias suas id est secundum opera sua.
marg.| {t} Malitia hore oblivionem facit luxurie maxime ] id est ; brevis afflictio adversitatis delet et purgat dolorem maxime voluptatis. Unde Prv. 20.d. Livor vulneris absterget mala et plage in secretioribus ventris. Eccl. 10.a. Locum tuum ne dimiseris ; quia curatio cessare faciet peccata maxima.
marg.| Et hoc est quod dicitur infra 31.a. Infirmitas gravis sobriam facit animam.
marg.| {u} Et in fine hominis ] id est in die iudicii.
marg.| {x} Denudatio operum illius ] id est intentionis operum, que vestita erat operibus exterioribus, 1Cor. 3.a. Nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium id est secretas cogitationes et voluntates.
marg.| {y} Ante mortem ne laudes hominem ] scilicet, adulando. Prv. 24.d. Ne lactes quemquam labiis tuis id est ne laudes hominem ante mortem simpliciter ; quia adhuc est pugna ; sed finis, non pugna coronat.
marg.| Nescit etiam homo an amore, vel odio dignus sit, ut dicitur Eccl. 9.a. Dicit Glossa Stultum est laudare pugnantem quasi iam victorem : ille enim, qui bene videtur agere, nescimus si velit, vel si possit perseverare.
marg.| Veruntamen cum boni laudantur, non ipsi, sed Christus in eis laudatur, qui in eis vivit. Unde Gal. 2.d. Vivo ego iam non ego etc. Et subiungit causam.
marg.| {z} Quoniam in filiis suis agnoscitur vir ] id est ; in finalibus et perfectis operibus, que ex pura intentione generat. Mt. 7.c. A fructibus eorum cognoscetis eos.
marg.| {a} Non omnem hominem inducas in domum tuam ] id est exponas omnia secreta domus tue omnibus indifferenter, ut Ezechias 4Rg. 20.c. Et Is. 39.a.
marg.| {d} Multe enim sunt insidie dolosi ] qui forte in specie peregrini hominis recipitur. Unde supra 8.d. Coram extraneo ne facias consilium : nescis enim quid pariet.
marg.| De hac auctoritate faciunt scutum quidam, suam in hospitalitatem palliantes, advenas et peregrinos suspicantes latrones.
Numérotation du verset Sir. 11,mystice 
marg.| dicitur Prelato.
marg.| {c} In domum tuam ] id est in Ecclesiam tuam.
marg.| {b} Non inducas omnem hominem ] sed probatum moribus et scientia et pauperem.
marg.| {d} Multe enim sunt insidie dolosi ] id est Diaboli, qui sepe sub specie pietatis nepotibus et extraneis suggerit prebendas, aut Ecclesias dari.
marg.| Dicit enim : Si quis suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior 1Tim. 5.a.
marg.| {e} Sicut enim eructuant ] fetorem.
marg.| {f} Precordia fetentium ] vel fetantium id est sordentium, vel parturientium.
marg.| {3. 194ra} {a} Et sicut perdix inducitur in caveam ] que est sagacissima avis ; et tamen decipitur.
marg.| {b} Et ut caprea in laqueum ] que acutissime videt et velocissime currit ; et tamen occupatur et capitur.
marg.| {c} Sic et cor superborum ] fetorem spirat et sepe decipitur, licet sibi sapiens videatur. Recte autem comparatur perdici et capree superbus. Perdix enim ex voce nomen habet ut dicit Isidor. Sic superbus ex vocibus adulantium nomen habet, sive famam sibi usurpat.
marg.| Item perdix aliena ova fovet et furatur, ut dicitur Ier. 17.b. Fovit, que non peperit ; Sic superbus aliorum facta sepe sibi attribuit, ut patet in scholaribus et Magistris, qui sepe scripta aliorum surripiunt : et quasi novum opus publicant. Sed sicut in perdice, sic sepe accidit in eis. Cum enim perdix pullos de alienis ovis eduxerit, statim ut vocem, vere genitricis audierint, relinquunt perdicem ; et revertuntur ad veram genitricem ; sic auditores, qui cum audierint illum, qui scripta condidit, relicto superbo Magistro, qui se de scriptis huiusmodi falso iactabat, commendant illum et istum vituperant.
marg.| Item perdix est avis immundissima ; et tamen a magnatis libenter comeditur : quia superbia natione celestis etc. Item capree similis est superbus ; Caprea enim habitat in montibus ; sic superbus semper est in dignitatibus mente et desiderio.
marg.| Item caprea acute videt et superbus se reputat sapientem.
marg.| Item caprea velocissime currit : et superbus omnibus se prefert : ubicumque vacat dignitas, primus adest. Fetidus autem dicitur superbus ; quia sicut fetens numquam de aliis nisi fetida dicit et spurca. Et licet Auctor omne genus superbie hic comprehendat ; tamen duplicem superbiam hic specialiter suggillat. Unam, que surgit ex opinione scientie, quam Beatus Bernardus. vocat superbiam latam, que per capream designatur. De qua dicitur 1Cor. 8.a. Scientia inflat. Et aliam, que surgit ex divitiis, quam Beatus Bernardus. vocat superbiam imam, que per perdicem significatur. De qua dicitur 1Tim. 6.d. Precipe divitibus huius seculi non sublime sapere. Sequitur.
marg.| {d} Et sicut prospector videns casum proximi sui sic est cor superbi.
marg.| {e} Bona enim facta, vel dicta aliena.
marg.| {f} In mala convertens id est : diminuens, vel mala intentione facta asserens.
marg.| {g} Insidiatur ut si male aliquid fiat, vel dicatur, publicet et augmentet ; bonum vero diminuat et pervertat.
marg.| {h} Et ita   in Electis imponit maculam id est intentionem eorum pervertens.
marg.| Sicut Iudei Mt. 12.b. Non eiicit hic Demonia, nisi in Beelzebub. Prospectorem vocat superbum ; quia procul aspicit alios, se cunctis superiorem estimans. Unde Iob. 40.b. Disperge omnes superbos et respiciens omnem arrogantem humilia.
marg.| {i} A scintilla una augetur ignis id est magnus ignis nascitur.
marg.| {k} Et ab uno doloso id est heretico, vel falso fratre.
marg.| {l} Augetur sanguis id est hominum perditio, vel peccatum quod sanguinis nomine designatur. Os. 4.a. Sanguis sanguinem tetigit id est peccatum peccato additum est.
marg.| {m} Homo enim peccator id est hereticus, vel quilibet ex certa scientia peccans.
marg.| {n} Sanguini insidiatur id est vite spirituali extinguende ; quia quasi nihil in conspectu eius sanguis, ut dicitur sup. 8.d.
marg.| {o} Attende tibi a pestifero id est cave tibi ab heretico, vel detractore, qui venenum portat in ore, ut serpens.
marg.| {p} Fabricat enim mala id est cogitat qualiter nocere tibi possit aut valeat Iob. 13.a. Cum Deo disputare cupio, prius ostendens vos fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum. Is. 45.c. Abierunt in confusionem fabricatores errorum. Et qualiter attendere moneat a tali pestifero, subdit.
marg.| {q} {3. 194rb} Ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum id est derisum Demonum, qui subsannant peccatores : vel Christi qui in die iudicii impios subsannabit. Prv. 1.c. Ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo : cum vobis quod timebatis, advenerit.
marg.| {r} Admitte ad te alienigenam id est hereticum, vel Demonem, vel quemlibet perversorem.
marg.| {s} Et subvertet te in turbine erroris, vel peccati, vel iudicii. Et loquitur ironice, quasi dicat : si admittis alienigenam, subvertet te verbo, vel exemplo : ideo consortium eius fuge. Contra Lev. 19.g. Si habitaverit advena in terra vestra et moratus fuerit inter vos, non exprobretis ei : sed sit inter vos quasi indigena et diligetis eum quasi vosmetipsos. Item Dt. 10.d. Amat Deus peregrinum et dat ei victum et vestitum : et vos ergo amate peregrinos. Solutio : Hic loquitur Auctor de alienigena spirituali, heretico, vel Diabolo, vel peccato, qui alienant a Deo. Ibi igitur de alienis litteralibus, in quibus debent exerceri opera misericordie.
marg.| {t} Et abalienabit te si ei consentias.
marg.| {u} A viis propriis que proprie ducunt ad vitam, vel ad Deum. Vel a viis tuis id est que tibi date sunt et ostense, ut in eis ambules.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_11)

Notes :