Hugo de Sancto Caro

Capitulum 47

Numérotation du verset Sir. 47,1 

post hoc surrexit Nathan propheta
in diebus David
Numérotation du verset Sir. 47,2 

et quasi adeps separatus est a carne sic David a filiis Israel
Numérotation du verset Sir. 47,3 

cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter fecit sicut cum agnis ovium in iuventute sua
Numérotation du verset Sir. 47,4 

numquid non occidit gigantem et extulit obprobrium de gente
Numérotation du verset Sir. 47,5 

in tollendo manum in saxo funde deiecit exultationem Golie
Numérotation du verset Sir. 47,6 

ubi invocavit Dominum potentem et dedit in dexteram eius tollere hominem fortem in bello et exaltare cornum gentis sue
Numérotation du verset Sir. 47,7 

sic in milibus glorificavit illum et laudavit eum in benedictionibus Domini in offerendo illi coronam glorie
Numérotation du verset Sir. 47,8 

conteruit enim inimicos undique et extirpavit Philistiim contrarios usque in hodiernum diem conteruit cornum ipsorum usque in eternum
Numérotation du verset Sir. 47,9 

in omni opere dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo glorie
Numérotation du verset Sir. 47,10 

de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum qui fecit illum et dedit illi contra inimicos potentiam
Numérotation du verset Sir. 47,11 

et stare fecit cantores contra altarium et in sono eorum dulces fecit modos
Numérotation du verset Sir. 47,12 

et dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora usque ad consummationem vite ut laudarent sanctum nomen Domini et amplificarent mane Dei sanctitatem
Numérotation du verset Sir. 47,13 

Christus purgavit peccata ipsius et exaltavit in eternum cornum ipsius et dedit illi testamentum regum et sedem glorie in Israel
Numérotation du verset Sir. 47,14 

post ipsum surrexit filius sensatus et propter illum deiecit omnem potentiam inimicorum
Numérotation du verset Sir. 47,15 

Salomon imperavit in diebus pacis
cui subiecit Deus omnes hostes ut conderet domum
in nomine suo et pararet sanctitatem
in sempiternum quemadmodum eruditus est in iuventute sua
Numérotation du verset Sir. 47,16 

et impletus est quasi flumen sapientia
et terram
retexit anima tua
Numérotation du verset Sir. 47,17 

et replesti in comparationibus enigmata
ad insulas longe distulisti nomen tuum
et dilectus es in pace tua
Numérotation du verset Sir. 47,18 

in cantilenis
et proverbiis
et comparationibus
et interpretationibus
mirate sunt te terre
Numérotation du verset Sir. 47,19 

et in nomine Domini Dei cui est cognomen Deus Israel
Numérotation du verset Sir. 47,20 

collegisti quasi auricalcum aurum et ut plumbum complesti argentum
Numérotation du verset Sir. 47,21 

et reclinasti
femora tua mulieribus potestatem habuisti in tuo corpore
Numérotation du verset Sir. 47,22 

dedisti maculam
in gloria tua
et profugasti semen tuum
inducere iracundiam
ad liberos tuos et incitari stultitiam tuam
Numérotation du verset Sir. 47,23 

ut faceres imperium bipertitum et ex Ephraim
imperare imperium durum
Numérotation du verset Sir. 47,24 

Deus autem non relinquit misericordiam suam
et non corrumpit nec delebit opera sua
neque perdet ab stirpe nepotes electi sui
et semen eius qui diligit Dominum non corrumpet
Numérotation du verset Sir. 47,25 

dedit autem reliquum Iacob et David de ipsa stirpe
Numérotation du verset Sir. 47,26 

et finem
habuit Salomon cum patribus suis
Numérotation du verset Sir. 47,27 

et reliquit post se de semine suo gentis stultitiam
Numérotation du verset Sir. 47,28 

et mutum prudentia Roboam qui avertit
gentem consilio suo
Numérotation du verset Sir. 47,29 

et Ieroboam filium Nabath qui peccare fecit Israel
et dedit Ephraim viam peccandi
et plurima redundaverunt peccata ipsorum
Numérotation du verset Sir. 47,30 

valde averterunt illos a terra sua
Numérotation du verset Sir. 47,31 

et quesivit omnes nequitias
usque dum perveniret ad illos defensio et ab omnibus peccatis liberavit eos

Capitulum 47

Numérotation du verset Sir. 47,1 
marg.| Post hec surrexit Nathan ] Post Iudices successerunt Reges in Israel. Et ideo Auctor quia capitulo precedenti egit de Iudicibus in hoc capitulo subiungit de Regibus. Dividitur autem hoc capitulum in tres partes. In prima agit de Nathan Propheta et David Rege Israel : In secunda de Salomone. ibi ; Post ipsum surrexit filius sensatus. In tertia agit de Roboam filio Salomonis et Ieroboam servo eiusdem, qui successerunt ei in regnum : alter in Iuda, scilicet Roboam : et alter in Israel, scilicet Ieroboam. Dicit ergo.
marg.| {e} Post hec ] scilicet, post Saulem et Samuelem.
marg.| {f} Surrexit ] nascendo, de virtute in virtutem procedendo, prophetie donum recipiendo.
marg.| {g} Nathan Propheta ] qui David Regem de adulterio Bersabee, in homicidio Urie libere corripuit. 2Rg. 12.c.
marg.| {h} In diebus David ] id est regnante David surrexit.
marg.| {i} Et quasi   adeps ] per interiorem pinguedinem caritatis, de qua Ier. 31.c. Inebriabo animas Sacerdotum pinguedine.
marg.| {k} Separatus a carne ] id est ab omni inquinamento carnis, vel ab omni illicito, vel inordinato affectu carnali, vel a consortio et vita et moribus carnalium, qui in carne preter carnem vivens, corpore conversatus est cum hominibus in mundo ; sed mente cum Angelis in celo, secundum quod dicit Apostolus Phil. 3.d. Nostra conversatio in celis est. Vel Separatus a carne id est a timore humano, quia audacter redarguit Regem de peccato suo, Is. 51.c. Quis tu, ut timeas ab homine mortali.
marg.| {l} Sic David a filiis Israel ] id est inter filios Israel surrexit, sicut Nathan separatus a carne : Vel sicut Nathan surrexit in alto virorum, separatus a carne id est a moribus carnalium : sic David surrexit in alta virtutum separatus a filiis Israel fide et moribus. Et postea ostendit quod surrexit David propter sui strenuitatem.
marg.| {m} Cum leonibus ] etc. id est leviter et quasi ludendo leones occidit.
marg.| {n} Et in ursis similiter fecit sicut in agnis ovium ] etc. Ubi autem leones, vel ursos occiderit David, non legitur in textu, nisi quod ipse dixit ad Saulem, quando petebat, ut mitteretur contra Goliam, 1Rg. 17.d. Pascebat servus tuus gregem patris sui et veniebat leo, vel ursus et tollebat arietem de medio gregis et persequebar eos et percutiebam, eruebamque de ore eorum et illi consurgebant adversum me et apprehendebam mentum eorum et suffocabam et interficiebam eos.
marg.| {o} Numquid non occidit ] ipse David.
marg.| {p} Gigantem ] id est Goliam, quasi dicat : sic, 1Rg. 17.f.
marg.| {q} Et abstulit opprobrium de Gente ] derisus id est de servitute, qua serviebant Philistheis, vel quod sustinebat de hoc quod non inveniebatur in toto Israel qui auderet pugnare contra Goliam, qui tota die improperabat eis, dicens : Ego exprobravi agminibus Israel hodie, date mihi virum, qui ineat mecum singulare certamen, 1Rg. 17.b.
marg.| {r} In tollendo manum in saxo funde deiecit exultationem Golie ] id est Goliam exultantem et insultantem Israel, deiecit David volvendo fundam et lapidem iaciendo, 1Rg. 17.f. Misit David manum suam in peram, tulitque lapidem et funda iecit et circumducens percussit Philistheum in fronte et infixus est lapis in fronte eius et cecidit in faciem etc.
marg.| {s} Ubi ] id est in quo loco.
marg.| {t} Invocavit ] David.
marg.| {u} Dominum omnipotentem ] in adiutorium {3. 260vb} sibi.
marg.| {x} Et dicit ] Dominus.
marg.| {y} In dextera eius ] id est David.
marg.| {z} Tollere ] de medio id est occidere.
marg.| {a} Hominem fortem in bello ] id est Goliam.
marg.| {b} Et exaltare cornu ] id est robur et fortitudinem : quia interfecto Golia exaltatus est Israel super omnes Gentes et reveritus ab omnibus nationibus.
marg.| {c} Sic ] id est per hoc quod occidit Goliam.
marg.| {d} In decem millibus glorificavit eum Dominus ] id est glorificari et laudari fecit. 1Rg. 18.b. Precinebant mulieres ludentes et dicentes : Saul percussit mille et David decem millia.
marg.| {e} Et laudavit eum ] id est laudabilem fecit.
marg.| {f} In benedictionibus Domini ] id est in bonis operibus, que a Domino faciebat, propter quod benedicebatur ab omnibus et acceptus erat apud omnes. Unde 1Rg. 18.d. In omnibus viis suis prudenter agebat David : et Dominus erat cum eo : omnis autem Israel et Iuda diligebat David ; et iterum glorificavit eum Dominus.
marg.| {g} In offerendo ] id est gratis conferendo.
marg.| {h} Illi coronam glorie ] id est regiam potestatem, contemptis cunctis fratribus suis. 1Rg. 16.b. Et vere laudabilem fecit eum Dominus.
marg.| {i} Contrivit enim inimicos ] suos, undique David, vel Dominus. 2Rg. 7.b. Fui tecum in omnibus, ubicumque ambulasti et interfeci universos inimicos tuos a facie tua.
marg.| {k} Et extirpavit Philistiim ] id est adversarios suos.
marg.| {l} Usque in hodiernum diem ]  2Rg. 8.a. Et percussit David Philistiim et humiliavit eos.
marg.| {m} Contrivit cornu ] id est potestatem, sive superbiam.
marg.| {n} Usque in eternum ] id est toto tempore vite sue.
marg.| {o} In omni opere ] suo.
marg.| {p} Dedit confessionem ] laudis.
marg.| {q} Sancto et Excelso ] id est Deo.
marg.| {r} In verbo glorie ] id est in psalmis.
marg.| {s} De omni corde suo ] id est toto intellectu et affectu.
marg.| {t} Laudavit Dominum ]  Ps. 103. Benedic, anima mea Dominum etc.
marg.| {u} Et dilexit Deum, qui fecit illum ] hominem, vel Regem.
marg.| {x} Et dedit illi ] ut ab omnibus teneretur.
marg.| {y} Et stare fecit ] David, scilicet
marg.| {z} Cantores contra altare ] holocaustorum, quia ad aliud altare quod erat in Sancta, soli Sacerdotes intrabant, 1. Par. 25.a. Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithum, qui prophetarent id est cantarent in cytharis et psalteriis et cymbalis.
marg.| {a} Et in sono ] id est in cantu eorum.
marg.| {b} Dulces fecit modulos ] id est dulces melodias adinvenit, quas cantabant cantores, ut facerent harmoniam delectabilem in cantu suo. Est autem harmonia dissimilium sonorum in unum redacta concordantia. Et servat Ecclesia usque hodie. Iosephus vero narrat quod cum David summa pace frueretur, cantica et hymnos composuit, alios trimetros, alios pentametros, alios hexametros. Et hymnos faciebat David cantari in Sabbatis et aliis festivitatibus in diversis organis, que composuerat ipse David. Et hos hymnos, vel canticum ipsorum vocat hic Auctor modulos dulces.
marg.| {c} Et dedit ] David, scilicet.
marg.| {d} In celebrationibus ] id est in magnis solemnitatibus.
marg.| {e} Decus ] id est cultus ampliationem : quia tunc et plures erant cantores et plura solemnius cantabantur : unde decoratur festivitas, sicut hodie fit in Ecclesia.
marg.| {f} Et ornavit tempora ] id est festivitates temporum, secundum quod unicuique competebat, uni maiorem, alii minorem assignans.
marg.| {g} Usque ad consummationem ] quia iste cultus usque ad mortem suam servatus fuit : et etiam post in tempore Salomonis. Sed usque ad consummationem vite dicit Auctor : quia David circa finem vite sue hanc fecit cultus ampliationem. Et quare hoc fecit David subdit Auctor.
marg.| {h} Ut laudarent cantores ] et ministri constituti a David.
marg.| {i} Nomen sanctum Domini ] id est Dominum sanctum et nominabilem.
marg.| {k} Et amplificarent ] id est amplam et immensam annuntiarent.
marg.| {l} Mane ] surgentes.
marg.| {m} Dei sanctitatem ] id est Deum sanctum per cantum et sacrificia ipsi reverenter {3. 261ra} exhibita. Et ne aliquis posset arguere Auctorem de eo quod ita commendat hominem adulterum, proditorem et homicidam, subiungit.
marg.| {a} Spiritus sanctus ] {b}   Purgavit peccata ipsius ] tria id est adulterium in Bersabee et proditionem et homicidium in servum suum Uriam. 2Rg. 12.d. Dixit David ad Nathan. Peccavi Domino ; Dixitque Nathan ad David. Dominus quoque transtulit peccatum tuum.
marg.| {c} Et exaltavit in eternum cornu eius ] id est potestatem. In eternum, dicit, quia diu duravit regnum eius, vel quia Christus de ipso descendit, cuius regnum permanet in eternum.
marg.| Is. 9.b. Cuius regni non erit finis.
marg.| {d} Et dedit illi ] id est pactum de regno in suo genere permansuro. Regum, autem pluraliter, quia pactum istud, sive promissio ad alios Reges se extendit. Unde 2Rg. 7.b. Suscitabo semen tuum post te quod egredietur de utero tuo et firmabo regnum eius, ipse edificabit domum nomini meo et stabiliam Thronum regni eius, usque in sempiternum.
marg.| {e} Et sedem glorie ] dedit illi supple id est sedem gloriosam super Israel.
Numérotation du verset Sir. 47,mystice 
marg.| . David significat Christum, qui leonem id est Diabolum et ursum id est Antichristum contrivit et Gigantem id est Sathanam in funda et lapide stravit id est predicatione Sancte doctrine. Is. 11.a. Spiritu oris sui interficiet impium. Et populum Dei ab hostibus id est a malignis Spiritibus liberavit. Cui a cede hostium revertenti, mulieres id est sancte anime laudem decantant decem millium victorem predicant ; quia omnes hostes tam spirituales, quam corporales perfecte superavit. Ipse cultum Ecclesiasticum ampliavit et officia singulorum ad laudandum Deum dispensavit. Sequitur.
marg.| {f} Post ipsum ] etc. Secunda pars, in qua agitur de Salomone qui patri suo David successit in regnum et templum Domini pro ipso edificavit. Interpretatur autem Salomon pacificus et significat Christum. De quo Ps. 71. Orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis. Et Ps. 71. Factus est in pace locus eius. Et Is. 9.b. Multiplicabitur eius imperium. Hic templum id est Dei Ecclesiam devivis edificavit lapidibus, ubi laus eius et gloria permanet in eternum. Bona Salomonis, bonos qui sunt in Ecclesia significant : mala autem malos : sicut in una area bonos significant grana ; malos vero palea. Unde Mt. 3.c. Cuius ventilabrum in manu eius et permundabit aream suam et congregabit triticum etc. Dicit ergo.
marg.| {f} Post ipsum ] David, scilicet.
marg.| {g} Surrexit filius sensatus ] id est in Regem est sublimatus filius sensatus id est Salomon, cui Dominus super omnes Sapientiam contulit. 3Rg. 3.b. Dedi tibi cor sapiens et intelligens in tantum, ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus est.
marg.| {h} Et propter illum ] id est propter David.
marg.| {i} Deiecit ] Dominus.
marg.| {k} Omnem potentiam inimicorum ] Israel tempore David, ut Salomon omnes regiones subditas haberet sine bello et in pace posset edificare domum Domino.
marg.| Unde sequitur
marg.| {l} Salomon imperavit ] etc. id est pax fuit in diebus eius,
marg.| {m} Cui subiecit Deus ] Israel.
marg.| {n} Ut conderet domum ] templi. in nomine suo id est ad honorem nominis sui et domus Domini nominetur.
marg.| {o} Et pararet sanctitatem ] id est utensilia templi et vasa sancta.
marg.| {p} In sempiternum ] id est longo tempore duratura. Vel in sempiternum dicit propter significationem, quia istud templum significat Ecclesiam et vasa templi fideles in Ecclesia in eternum duraturos. Unde Ps. 92. Domum tuam Domine decet sanctitudo in longitudine dierum.
marg.| {q} Quemadmodum eruditus est in iuventute sua ] ab ipso Deo, quando postulavit Sapientiam. 3Rg. 3.b.
marg.| {r} Et impletus est, quasi   flumen sapientia ] quia sicut flumen repletum aquis inundat et irrigat loca vicina, ita Salomon sua Sapientia totum Israel gubernat.
marg.| {s} Et terram retexit anima sua ] id est natura rerum terrenarum {3. 261rb} sua scientia et investigatione investigavit. Apostrophat Auctor.
marg.| {t} Et replesti in comparationibus Enigmata ] id est obscuras parabolas aggregasti per ignotas similitudines vel dilucidasti per notas.
marg.| {u} Ad insulas longe ] id est usque ad fines terre.
marg.| {x} Divulgatum est nomen tuum ] propter sapientiam et divitias et fortitudinem. Unde et Regina Saba venit a finibus terre audire sapientiam Salomonis et tentare eum in enigmatibus. 3Rg. 10.a.
marg.| {y} Et dilectus es in pace tua ] Deo et hominibus, in principio vite.
marg.| {z} In cantilenis ] De quibus in Ct. dictum est.
marg.| {a} Et in proverbiis ] De quibus in parabolis dictum est.
marg.| {b} Et comparationibus ]  ; id est similitudinibus.
marg.| {c} Et interpretationibus ] id est expositionibus, de quibus in Ecclesiaste dictum est.
marg.| {d} Mirate sunt terre ] id est homines habitantes in terra, propter sapientiam et brevitatem dictorum. 3Rg. 4.d. Locutus est Salomon tria millia parabolas et fuerunt carmina eius quinque millia et disputavit super lignis a cedro, que est in Libano, usque ad hysopum etc. Et veniebant de cunctis populis ad audiendum sapientiam Salomonis et ab universis Regibus terre, qui audiebant sapientiam eius. Ecce admiratio.
marg.| {e} Et ] dilectus es, in nomine Domini id est in cultu nominis Domini.
marg.| {f} Cui est cognomen Deus Israel ] licet Deus sit omnium, Propter nimiam dilectionem et familiaritatem, sicut aliquis quando bene amat alium, imponit sibi cognomen ab eo. Vel quia de cognatione Israel natus est Deus, dicitur : Cui cognomen est Deus Israel, ut sit sensus, Deus de Israel.
marg.| {g} Collegisti quasi   aurichalcum aurum ] id est in multa abundantia.
marg.| {h} Et ut plumbum complesti argentum ] id est abundanter accumulasti. Dominus enim cum sapientia dedit ei divitias multas ut legitur 3Rg. 3.b. Et iterum de Ophir veniebat ei aurum plurimum et de Arabia, ut legitur. 3Rg. 10.b. Quid autem quietem et divitias secutum fuerit, subdit Auctor.
marg.| {i} Et inclinasti femora tua mulieribus ] multis et alienigenis, propter quas idola adoravit, que eis fecit. 3Rg. 11.a. Rex Salomon adamavit mulieres alienigenas multas. Et postea sequitur : Cumque iam senex esset, depravatum est cor eius per mulieres, ut sequeretur Deos alienos.
marg.| {k} Potestatem habuisti in corpore tuo ] id est potens fuisti ad voluptatem corporis adimplendam.
marg.| {l} Dedisti maculam ] infamie.
marg.| {m} In gloria tua ] quam primo habuisti antequam adamares mulieres.
marg.| {n} Et prophanasti semen tuum ] id est filium tuum prophanum et odibilem fecisti propter peccatum tuum, quo idola Gentium adorasti. Quomodo autem semen suum prophanavit Salomon, ostendit Auctor, cum subdit :
marg.| {o} Inducere ] id est ut induceres.
marg.| {p} Iracundiam ] Dei ad liberos tuos.
marg.| {q} Et ceteris ] hominibus id est in populo Israel.
marg.| {r} Stultitiam tuam ] id est exemplum, vel penam stultitie tue.
marg.| {s} Ut faceres imperium ] id est regnum bipertitum ; quia due Tribus adheserunt tantum Roboam filio Salomonis et decem secute sunt Ieroboam servum eius. 3Rg. 11.b. Quia non custodisti pactum meum et precepta mea que mandavi tibi, dirumpens scindam regnum tuum et dabo illud servo tuo.
marg.| {t} Et ex Ephraim imperare ] id est Ieroboam, qui fuit de tribu Ephraim dura imperantem scilicet adorare idola, ut legitur 3Rg. 12.f. Timens enim si decem Tribus ascenderent in Hierusalem adorare quod reverterentur ad Dominum suum, fecit duos vitulos aureos et unum posuit in Dan et alium in Bethel, qui erant duo termini Israel et illos adorari precepit. Sed quoniam non omnino abstulit regnum Israel a Roboam, ideo sequitur.
marg.| {u} Deus autem non derelinquet misericordiam ] id est puniendo non obliviscetur miseri, nec continebit in ira misericordias suas ? sed potius cum iratus fuerit, misericordie recordabitur. Hab. 3.a.
marg.| {x} Et non corrumpet ] id est promissiones suas, quas fecit David de regno {3. 261va} eius in eternum mansueto, 2Rg. 7.b. quod non staret, nisi Salomon filium reliquisset, qui regnaret post ipsum.
marg.| {a} Neque perdet a stirpe ] radicitus.
marg.| {b} Nepotes electi sui ] Iacob, vel David.
marg.| {c} Et semen eius, qui diligit ] etc. quia sepe parcit Dominus filiis propter patres.
marg.| {d} Dedit autem reliquum Iacob et David de ipsa stirpe ] Sic construe : dedit autem Dominus reliquum de ipsa stirpe id est reliquam partem que non est secuta Ieroboam, scilicet duas Tribus, Iacob et David, electis suis id est propter ipsos reliquit duas Tribus filio Salomonis Roboam, ut sic staret promissio facta Iacob. Gn. 28.c. Et David. 2Rg. 7.b.
marg.| {e} Et finem ] vite.
marg.| {f} Habuit Salomon cum patribus suis ] id est simul cum patribus suis et sepultus cum patribus suis. 3Rg. 11.g. Dormivit Salomon cum patribus suis, sepultusque est in civitate David cum patribus suis. Ex quibus verbis innuitur quod Salomon penituit cum patribus suis. Et hoc dicit Hieronymus super Ez. Sed Beda super Isaiam videtur dicere contrarium. Et Augustinus in libro de Civitate Dei, dicit : Salomon malos exitus habuit. Sed potest Glossari id est malus in senectute fuit.
marg.| {g} Et reliquit ] etc. Tertia pars ubi agitur de Roboam filio Salomonis et Ieroboam servo eiusdem, qui ei successerunt in regnum. Continuans autem dicta dicendis, dicit.
marg.| {g} Et reliquit ] Salomon moriens.
marg.| {h} Post se de semine suo ] id est stultum filium, qui causa stultitie restitit Genti Iudaice.
marg.| {i} Et minutum a sua prudentia ] id est deficientem a prudentia Salomonis. Et minutum a sua prudentia dicit, quia primo prudens fuit, cum sapientes patris sui consuluit. Prudens etiam fuit, cum diem deliberationis super responsione populo facienda quesivit, 3Rg. 12.b. Sed minutus fuit ab hac prudentia quando relicto consilio seniorum, secutus est consilium iuvenum, eod. Unde sequitur hic.
marg.| {k} Qui avertit Gentem ]  a s uo Domino et a cultu divino.
marg.| {l} Consilio suo ] id est consilio iuvenum sibi dato et approbato. Quod consilium fuit, ut diceret populo : Pater meus cecidit vos flagellis ; ego cedam scorpionibus. 3Rg. 12.c. Sed quoniam populus adversatus est Roboam, Regem super se constituit Ieroboam filium Nabath. Ideo de illo subiungit Auctor.
marg.| {m} Et Ieroboam filium Nabath ] reliquit post se Salomon Regem super decem Tribus, hoc tamen preter voluntatem et intentionem.
marg.| {n} Qui peccare fecit Israel ] in cultura vitulorum aureorum, quos fecit a populo adorari, unius in Dan, alterius in Bethel. 3Rg. 12.g.
marg.| {o} Et dedit viam peccandi ] id est causam et exemplum.
marg.| {p} Ephraim ] id est decem Tribubus, que dicuntur Ephraim propter Ieroboam primum Regem suum, qui fuit de Tribu Ephraim, Israel autem dicuntur nomine patris sui, propter multitudinem. Alie due Tribus, scilicet Tribus Iuda et Tribus Beniamin, que adheserunt Roboam dicuntur Iuda, propter dignitatem et prerogativam Iude filii Iacob.
marg.| {q} Et plurima redundaverunt ] id est Ieroboam et Ephraim, quia sicut a fonte rivulus, ita a Ieroboam et Ephraim idololatria redundavit.
marg.| {r} Valde enim averterunt illos ] peccata ipsorum.
marg.| {t} A terra sua ] id est a Hierusalem metropoli Iudee, ne irent illuc adorare in templo. Vel
marg.| {s} Averterunt illos a terra sua ] id est eiecerunt a Samaria et tota terra illa : quia propter huiusmodi peccata ducti sunt captivi in Assyrios. 4Rg. 17.d.
marg.| {u} Et quesivit ] id est Ieroboam, vel Ephraim.
marg.| {x} Omnes nequitias ] id est omne peccati genus, vel peccati novitates. Quantum fecerunt in his nequitiis ostendit.
marg.| {y} Usque dum perveniret ] id est Ezechias, qui defendit eos, non decem Tribus, sed duas a Rege Assyriorum, cuius exercitum occidit Dominus una nocte centum octoginta millia, qui civitatem Hierusalem obsederant : et sic merito Ezechie liberatus est populus Iuda, Is. 37.g. Hoc audierunt decem Tribus, que iam captivate erant in Assyrios a Salmanasar, 4Rg. 17. et ita pervenit ad illos defensio per auditum, ad Iudam vero per effectum. Alii legunt hoc de Cyro, qui Iudeis captivis dedit licentiam redeundi, ut legitur 1. Esd. 1.b. Secundum, {3. 261vb} quod de ipso predixit. Is. 45.a. Hec dicit Dominus Christo meo Cyro, cuius apprehendi dexteram. Et usque tunc duravit nequitia hec in Iudea. Glossa legit de Christo sic :
marg.| {y} Usque dum perveniret ] id est usque ad adventum Christi, qui conversos ad se defendit.
marg.| {z} Et ab omnibus peccatis liberavit eos ] per Baptismum, vel Penitentiam merito passionis. Unde Dn. 9.f. Septuaginta hebdomades abbreviate sunt super populum tuum et super urbem tuam sanctam, ut consummetur prevaricatio et finem accipiat peccatum et deleatur iniquitas et adducatur iustitia sempiterna et impleatur prophetia et visio et ungatur Sanctus Sanctorum.
Numérotation du verset Sir. 47,mystice 
marg.| . Roboam, qui interpretatur latitudo populi, vel impetus populi, vel dissipans populos, vel inclinatio populorum, significat malos Prelatos, qui malo exemplo inclinant populos a tramite veritatis et semitas iustitie dissipant et ducunt post se populos per latam et spatiosam viam, que ducit ad mortem, per quam multi ambulant, ut dicitur Mt. 7.b. Arctam vero viam, que ducit ad vitam, illam fugiunt et abominantur. Unde Ioel. 1.d. Computruerunt iumenta id est Prelati, qui alios deberent iuvare et portare in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipate sunt Apothece, Is. 33.b. Dissipate sunt vie, cessavit transiens per semitas, irritum factum est pactum. Hi relicto consilio seniorum id est Sanctorum, iuvenum desideria et adulationes sequuntur. Unde Ecclesiastes 10.c.a : « Ve tibi terra cuius Rex puer est et cuius principes mane comedunt ». Prv. 29.a. Cum impii sumpserint Principatum gemet populus, Ieroboam vero, qui interpretatur discernens populum, vel superius dimicans, vel temporalitas, significat hereticos, qui populum dividunt a fidei unitate et contra fidem Ecclesie dimicant. Unde per Prophetam dictum est ei, 3Rg. 11.f. Tolle tibi decem scissuras, hec dicit Dominus Deus Israel, ego scindam regnum Salomonis et decem Tribus dabo tibi, porro una Tribus remanebit ei propter servum meum David. Decem scissuras iubetur sibi tollere, quia heretici Decalogum violant et corrumpunt, una Tribus cum filio David remanet, quia Catholica Ecclesia in unitate fidei permanens, Christo adheret : quia unus Deus : una fides, unum Baptisma. Eph. 4.b.
a Qo. 10, 16.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 47), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_47)

Notes :