Capitulum 40

Numérotation du verset Sir. 40,1 

occupatio magna
creata est
omnibus hominibus et iugum grave
super filios Adam
a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulture in matrem omnium
Numérotation du verset Sir. 40,2 

cogitationes eorum
et timores cordis
adinventio exspectationis et dies finitionis
Numérotation du verset Sir. 40,3 

residentes super sedem gloriosam
usque ad humiliatum in terra et cinere
Numérotation du verset Sir. 40,4 

ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam usque ad eum qui operitur lino crudo furor
zelus tumultus fluctuatio et timor mortis
iracundia perseverans
et contentio
Numérotation du verset Sir. 40,5 

et in tempore refectionis
in cubile somnus
noctis immutat scientiam eius
Numérotation du verset Sir. 40,6 

modicum tamquam nihil in requie et ab eo in somnis quasi in die respectus
Numérotation du verset Sir. 40,7 

conturbatus est in visu cordis sui tamquam qui evaserit in die belli in tempore salutis sue exsurrexit et admirans ad nullum timorem
Numérotation du verset Sir. 40,8 

cum omni carne ab homine usque ad pecus et
super peccatores septuplum
Numérotation du verset Sir. 40,9 

ad hec mors sanguis contentio et romphea oppressiones famis et contritio et flagella
Numérotation du verset Sir. 40,10 

super iniquos creata sunt hec omnia et propter illos factus est cataclysmus
Numérotation du verset Sir. 40,11 

omnia que de terra sunt in terram convertentur
et aque omnes in mare convertentur
Numérotation du verset Sir. 40,12 

omne munus
et iniquitas
delebitur
et fides in seculum stabit
Numérotation du verset Sir. 40,13 

substantie iniustorum sicut fluvius siccabuntur
et sicut tonitruum magnum in pluvia manebunt
Numérotation du verset Sir. 40,14 

in aperiendo
manus suas letabitur
sic prevaricatores
in consummatione tabescent
Numérotation du verset Sir. 40,15 

nepotes impiorum non multiplicabunt ramos et radices immunde super cacumen petre sonant
Numérotation du verset Sir. 40,16 

viriditas super omnem escam1
1 escam] aquam Weber
et ad oram fluminis ante omnem fenum evelletur
Numérotation du verset Sir. 40,17 

gratia
sicut paradisus in benedictionibus
et misericordia in seculo permanet
Numérotation du verset Sir. 40,18 

vita sibi sufficientis operarii condulcabitur
et in ea invenies thesaurum
Numérotation du verset Sir. 40,19 

fili edificatio civitatis
confirmabit nomen et super hec mulier immaculata computatur
Numérotation du verset Sir. 40,20 

vinum et musica letificant cor
et super utraque dilectio sapientie
Numérotation du verset Sir. 40,21 

tibie et psalterium suavem faciunt melodiam et super utraque lingua suavis
Numérotation du verset Sir. 40,22 

gratiam et speciem desiderabit oculus tuus et super hoc viride sationis
Numérotation du verset Sir. 40,23 

amicus et sodalis
in tempore convenientes et super utrosque mulier cum viro
Numérotation du verset Sir. 40,24 

fratres in adiutorium in tempore tribulationis et super eos misericordia
liberabit
Numérotation du verset Sir. 40,25 

aurum et argentum constituet pedem et super utrumque consilium beneplacitum
Numérotation du verset Sir. 40,26 

facultates et virtutes exaltant cor et super hec timor Domini
Numérotation du verset Sir. 40,27 

non est in timore Domini minoratio et non est in eo inquirere adiutorium
Numérotation du verset Sir. 40,28 

timor Domini sicut paradisus benedictionis et super omnem gloriam
operuerunt illum
Numérotation du verset Sir. 40,29 

fili in tempore vite tue
ne indigeas
melius est enim mori
quam indigere
Numérotation du verset Sir. 40,30 

vir respiciens in mensam alienam non est vita eius in cogitatione victus
alit enim animam suam cibis alienis
Numérotation du verset Sir. 40,31 

vir autem disciplinatus et eruditus
custodiet se
Numérotation du verset Sir. 40,32 

in ore
imprudentis condulcabitur inopia et in ventre eius ignis ardebit

Capitulum 40

Numérotation du verset Sir. 40,1 
marg.| Occupatio ] etc. Hoc caput dividitur in duas partes. In prima agitur de malis que homo per peccatum incurrit. In secunda de bonis, que ex gratia oriuntur. Dicit ergo.
marg.| {h} Occupatio magna ] ducatione id est
marg.| {i} Creata est ] in peccato Ade, dicit Glossa id est pro peccato Ade.
marg.| {k} Omnibus ] hominibus ortum ducentibus ex Adam. Est autem occupatio labor, sive sollicitudo mentem occupans circa temporalia. Unde Magister Hugo sic describit eam. Occupatio est destructio et illaqueatio mentis, que avertit et dissipat et illaqueat eam ne cogitare valeat ea, que salutis sunt. Est autem triplex occupatio, ut ipse dicit : est necessitatis, que presenti miserie necessaria est. Hec est mala malitia miserie, non culpe : quia etsi penam a beatitudine alienam : culpam tamen non habet iustitie contrariam. Secunda, est curiositatis, qua mens humana instat scrutari, aut que scire non convenit, aut que scire noxium est. Tertia est cupiditatis, qua mens humana in acquirendis et conservandis temporalibus,
marg.| Δ distenditur
marg.| {h} Occupatio ] etc. id est necessitas laborandi et necessaria procurandi et defectus proprios reparandi.
marg.| {i} Creata est ] etc.   Λ i d est
marg.| {3. 248va} Δ distenditur. Prima mala est, secunda peior, tertia pessima. Unde Ec. 1.c. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occupentur in ea.
marg.| {a} Et iugum grave ] id est afflictio gravis.
marg.| {c} Super filios Adam ] heredes originalis peccati. De hoc iugo dicitur Thr. 1.e. Vigilavit iugum iniquitatum mearum in manu eius, est autem iugum corporis pena ; iugum anime culpa, Is. 5.e. Ve qui trahitis iniquitates in funiculis vanitatis et quasi vinculum plaustri peccatum : primum iugum per gratiam fit suave. Mt. 11.d. Iugum meum suave est etc. Secundum per gratiam omnino destruitur, Is. 9.a. Iugum oneris eius et virgam humeri eius et sceptrum exactoris eius. Item 10.f. Auferetur onus eius de humero tuo et iugum eius de collo tuo et computrescet iugum a facie olei et quia dixerat. Occupatio magna creata est hominibus, exponit quam magna.
marg.| {d} A die ] etc.   a q ua contraxerunt saccum et meritum sacci id est culpam et penam.
marg.| {e} Usque in diem ] etc. id est in terram, Iob. 1.d. Nudus egressus sum de utero matris mee etc. Gn. 3.d. In sudore vultus tui etc.
marg.| {f} Cogitationes eorum ] id est varie mentis sollicitudines torquentes. Ecce occupatio.
marg.| {g} Et timores cordis ] quibus sibi vane timent trepidantes, ubi non est timor : ecce iugum.
marg.| {h} Adinventiones exspectationis ] fictiones, quibus fingunt bona sibi futura, que vane exspectant, vel mala sibi ventura, que male timent. Nau. 1.a. Onus Ninive liber visionis, Sap. 17.c. Cum sit timida nequitia, data est in omnium condemnationem. Semper enim presumit seva perturbata conscientia : nihil enim est timor nisi presumptionis adiutorium. Poeta.
marg.| Pessimus in dubiis augur, timor.
marg.| Os. 9.c. exosos habui eos propter malitiam adinventionum eorum.
marg.| {i} Et dies finitionis ] id est preconceptio diei mortis, vel cuiuslibet diei cui continue morimur, que timorem et dolorem magnum facit. Unde Sen. In omni morbo tria hec gravia sunt, metus mortis, dolor corporis et intermissio voluptatis. Huiusmodi igitur angustie, sunt, sup. communiter sine persone acceptione.
marg.| {k} A Presidente ] etc. id est a maximo usque ad minimum, a divite usque ad pauperem, a potente usque ad debilem, a Prelato usque ad subditum, a Doctore usque ad discipulum. Sedem gloriosam vocat solium Regum, vel tribunal Iudicum, vel cathedram Prelatorum, vel Doctorum : quas omnes sedes vana gloria undique circumdat. Unde et ipse Dominus in loco predicationis id est in pinnaculo templi tentatus fuit de vana gloria.
marg.| {m} Ab eo ] etc. quasi veste hyacinthina et portat coronam ut Rex vel ut Clericus.
marg.| {n} Usque ad eum ] etc. id est sacco, vel veste stupea.
marg.| {o} Furor ] id est iracundia iuxta illud.
marg.| ——— Ira levis furor est.
marg.| {p} Zelus ] id est invidia, vel zelotypia.
marg.| {q} Tumultus curarum ] vel cogitationum et affectionum, vel litium.
marg.| {r} Fluctuatio ] id est animi vacillatio.
marg.| {s} Et timor mortis ] eterne vel temporalis.
marg.| {t} Iracundia perseverans ] id est continue affligens, vel ira conversa in odium.
marg.| {u} Et contentio ] causarum, discordia disputationum et contradictionum Hec omnia insultum faciunt in omnem hominem.
marg.| {x} Et in tempore perfectionis ] id est nocturne quietis, quando homo post laborem diei quiete et somno refici debet.
marg.| {y} In cubili ] etc. id est nocturna visio.
marg.| {z} Immutat scientiam eius ] id est perturbat animam, ut videatur sibi scire, que nescit et nescire que scit.
marg.| {a} Modicum tamquam nihil in requie ] est homo toto tempore vite sue.
marg.| {b} Et ab eo in {3. 248vb} somn is quasi in die respectus
marg.| fit id est visio id est videt per somnium dormiens, id quod viderat per diem vigilans, cernit in nocte somnians ; ex cogitatione enim precedente sepe oriuntur somnia. Unde Cato. Somnia ne cures etc. sup. 34.a. Multos errare fecerunt somnia : et exciderunt sperantes in illis.
marg.| {e} Conturbatus est in visu cordis sui ] id est ; de visione somnii sui
marg.| {f} Tamquam qui evaserit in die belli ] in quo etiam post bellum remanet timor et tremor turbans eum.
marg.| {h} In tempore salutis sue ] id est sanitatis vel prosperitatis sue.
marg.| {i} Exsurrexit ] homo miser per superbiam se erexit.
marg.| {k} Et admirans ] id est seipsum mirabilem estimans.
marg.| {l} Ad ]   Δ n ullum timorem cum omni
marg.| Λ id est post etiam propter peccatum inflicta sine exceptione tam nobili quam ignobili. Iob. 5.b. Homo natus ad laborem etc. Gn. 3.c. Maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex eo.
marg.| {a} Et iugum ] multiplicis penalitatis.
marg.| {b} Grave ] corpori et ipsi anime. Sap. 9.c. Corpus quod corrumpitur, aggravat animam : et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.
marg.| {c} Super filios Adam ] id est super omnes nomines peccati originalis heredes.
marg.| {d} A die exitus de ventre matris eorum ] id est Eve.
marg.| {e} Usque in diem sepulture in matrem omnium ] id est in terram, de qua sumptus est omnis homo.
marg.| {f} Cogitationes eorum ] vane [et timores cordis
marg.| mundani et humani.
marg.| {h} Adinventiones exspectationis ] id est que fiunt per exspectationem et deliberationem, vel pro re exspectata.
marg.| {i} Et dies finitionis ] id est qui tendunt ad mortem. Huiusmodi supple, occupatio et iugum super omnes filios Adam est.
marg.| {k} A presidente super sedem gloriosam ] id est a Lucifero volente sedere cum Domino et presidere cum aliis Angelis.
marg.| {l} Usque ad humiliatum ] etc. id est usque ad Adam in terram et cinerem redigibilem propter peccatum.
marg.| {m} Ab eo ] etc. id est a Prelato usque ad subditum : vel a contemplativo usque ad activum.
marg.| {o} Furor ] Dei id est vindicta peccatorum
marg.| {p} Zelus ] Christi, quo zelat animas propter quem non parcet in futuro : vel qui sibi animas suas, vel aliorum abstulerunt. Prv. 6.d. Zelus et furor viri non parcet in die vindicte.
marg.| {q} Tumultus ] demonum, vel damnatorum in inferno clamantium pre dolore
marg.| {r} Fluctuatio ] nunc ad ignem, nunc ad aquam recurrens et simul utramque penam sentiens : quia ibi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. Iob. 10.d. Item Iob. 24.c. Ad calorem nimium transiet ab aquis nivium.
marg.| {s} Et timor mortis ] eterne, vel etiam temporalis, quam timet omnis malus. Iob. 15.c. Terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum, Lev. 26.f. Terrebit eos sonitus folii volantis et ita fugient quasi gladium.
marg.| {t} Iracundia perseverans ] id est ira Iudicis in eternum puniens.
marg.| {u} Et contentio ] conscientie remordentis et sibiipsi contendentis : quia ibi nulla pax, nulla doloris mitigatio erit.
marg.| {x} Et in tempore ] etc. id est in tempore quo debebat homo venire ad refectionem eternam, ad epulas et nuptias Agni.
marg.| {y} In cubili somnus ] etc. id est corpore in sepulchro iacente, delectatio, quam habuit in presenti vita, quasi nox immutat sensum anime eius in inferno dolentis ; quia longe ibi aliter sentit de voluptatibus huius mundi, quam hic senserit, dum videbat in corpore : Pena enim aperit ibi oculos cordis, quos hic culpa claudit, ut dicit Gregorius Vel somnus noctis id est delectatio peccati.
marg.| {z} Immutat ] etc. id est causa est immutationis eius, quia delectatio peccati mutabitur in tormentum et materia supplicii.
marg.| {a} Modicum tamquam nihil in requie ] sup. fuit respectu laboris eterni, licet toto tempore vite sue requieverit quod est impossibile ; quia omnis homo in dolore et labore vivit. Unde Eccl. 2.d. Cuncti dies eius doloribus et erumnis pleni sunt : nec per noctem in mente requiescit.
marg.| {b} Et ab eo ] huic tali existenti.
marg.| {c} In somnis ] peccati.
marg.| {d} quasi in die ] iuste fit, respectus, ad divinam miserationem, quasi dicat : ita secure cogitat et sperat homo in peccatis de Dei miseratione, sicut ille, qui vivit in iustitia et sanctitate, Eccl. 3.c. Sunt impii qui ita securi sunt, quasi iustorum facta habeant.
marg.| {e} Conturbatus est in visu cordis sui ] id est videndo cor suum tam turpe, tam fetidum : vel quoniam videbitur cor suum ab omnibus, qui erunt in iudicio : vel in visione iudicii et inferni, revelatis oculis cordis, aspiciet, velit, nolit, unde totus turbabitur, Sap. 5.a. Videntes turbabuntur timore horribili.
marg.| {f} Tamquam qui evaserit ] id est extra vas corporis exierit.
marg.| {g} In die belli ] id est in die mortis, quando morbus cum natura pugnat. De quo Iob. 40.d. Memento belli et ultra non adiicias loqui. Vel
marg.| {f} Tamquam qui evaserit in die belli ] id est de vita presenti. Tunc enim turbabuntur, qui hic non volunt turbare seipsos per penitentiam.
marg.| {h} In tempore salutis sue ] id est concesso ad promerendum salutem : vel tempore prosperitatis et sanitatis.
marg.| {i} Exsurrexit ] superbiendo.
marg.| {k} Et admirans ] id est cupiditate rerum temporalium estuans.
marg.| {l} Ad nullum ]   Λ t imorem] Dei
marg.| {3. 249ra} Δ null um timorem, cum omni carne etc.
marg.| hoc est, respiciens et admirans suam magnitudinem nullo timore compescitur, nec Dei, nec hominis, nec pecoris. vel   sic. Et admirans ad nullum timorem ] id est nihil timens.
marg.| {a} Cum omni carne ] etc. inane convenit, quasi dicat : nihil est ab igne tutum. Tangit flagitium bestiale et contra naturam quod ex superbia incurrit homo.
marg.| {c} Et super peccatores ] huiusmodi.
marg.| {d} Septuplum ] id est vindicta plena et perfecta veniet, quasi dicat : peccatores qui toto tempore vite sue quod septenario dierum agitur, non cessarunt peccare, plene et perfecte punientur, vel hic, vel in futuro. Simile in Ps. 78. Redde vicinis septuplum id est penam perfectam.
marg.| {e} Ad hec ] id est preter mala predicta ex peccato Ade provenientia.
marg.| {f} Mors ] prematura.
marg.| {g} Sanguis ] id est homicidium.
marg.| {h} Contentio ] id est discordia et rixa.
marg.| {i} Et rhomphea ] id est gladius persecutionis.
marg.| {k} Oppressiones ] Tyrannorum, vel hostium tam temporalium, quam spiritualium.
marg.| {l} Et fames ] id est defectus victualium.
marg.| {m} Et contritio ] id est dolor cordis.
marg.| {n} Et flagella ] corporis.
marg.| {o} Super iniquos ] puniendos.
marg.| {p} Creata sunt hec omnia ]  a D eo Iudice iusto, qui nullum malum relinquit impunitum.
marg.| {q} Et propter illos ] id est propter iniquitates illorum. [Factus est cataclysmus id est diluvium generale, Gn. 7. Ecce omnia mala predicta propter peccatum Ade et peccata superaddita incurrit homo. Unde Rabanus peccanti homini multiplex pena deputata est, ut correctus peniteat et deinceps caveat ; sed quia negligit et in penis proficit et etiam meritis penarum, induxit Dominus diluvium orbi, ut hominem deleret, quem creavit. Ad comparationem vero pene future nihil est quod homo patitur in presenti. Quare autem hec mala homini inferantur, ostendit.
marg.| {s} Omnia enim que de terra sunt ] etiam homines secundum corpus.
marg.| {t} In terram convertentur ]  Gn. 3.d. Terra es etc. 2Rg. 14.c. Omnes morimur etc. Eccl. 3.d. Omnia pergunt ad eundem locum.
marg.| {u} Et aque omnes in mare convertentur ] unde exeunt, Eccles. 1.b. Omnia flumina intrant in mare etc.
marg.| {x} Omne munus ] id est omnis questus per avaritiam collectus, vel omnis fructus acceptorum munerum.
marg.| {y} Et iniquitas ] mundane, vel carnalis concupiscentie.
marg.| {y} Delebitur ] id est cessabit et transibit et annihilabitur, 1Io. 2.c. Transit mundus et concupiscentia eius.
marg.| Vel sic.
marg.| {x} Omne munus et iniquitas ] quasi omne munus iniquum a corde, ab ore, a manu.
marg.| {y} Delebitur ] id est cessabit in futuro, quia non est Hypocrisis, vel vana gloria, vel avaritia in inferno, neque in celo.
marg.| {z} Et fides ] etc. id est merces fidei, que per dilectionem operatur. Et non est contrarium quod dicitur 1Cor. 13.c. quod fides et spes evacuabuntur.
marg.| {a} Substantie iniustorum ] id est bona temporalia, que iniusti iniuste possident.
marg.| {b} Sicut fluvius siccabuntur ] id est velociter evanescent, Sap. 5.b. Quod nobis profuit superbia, aut divitiarum iactantia quid contulit nobis ? Transierunt omnia illa, sicut umbra.
marg.| Vel sic.
marg.| {a} Substantie iniustorum ] etc. id est sicut torrens, qui cum impetu fluit in hieme et siccatur et deficit in estate ; sic divites huius mundi in presenti vita abundant ; sed in futura mendicabunt, nec accipient, sicut patet in divite epulone, Lc. 16.f. Ps. 75. Dormierunt somnum suum etc. Quedam Glossa supra Iob. dicit. Quare ? Quia nihil posuerunt in manibus pauperum.
marg.| {e} Et sicut tonitruum ] etc. iniusti id est tumultuabunt. Tonitruum multum perstrepit ; sed cito in pluvia deficit ; sic pompa divitum modo perstrepit, sed cito in pena {3. 249rb} cessabit, Prv. 10.d. quasi tempestas transiens non erit impius, Iob. 21.b. Ducunt in bonis dies suos, Is. 25.b. Spiritus robustorum quasi turbo impellens parietem.
marg.| {d} In aperiendo manus suas ] ad accipiendum munera.
marg.| {e} Letabitur avarus ] id est gaudet avarus de acceptione munerum, supra 4.d. Non sit manus tua porrecta ad accipiendum et ad dandum collecta, Dt. 16.d. Non accipies personam, nec munera, quia munera excecant oculos Sapientum et mutant verba iustorum.
marg.| {f} Sic prevaricatores ] id est quia prevaricatores illius precepti, Non concupisces rem proximi tui, Ex. 20.c.
marg.| {g} In consummatione ] id est in morte.
marg.| {h} Tabescent ] avari omni bono vacui, Iob. 15.d. Ignis devorabit tabernacula eorum, qui libenter munera accipiunt.
marg.| {i} Nepotes impiorum ] carne et imitatione.
marg.| {k} Non multiplicabunt ramos ] progenies sue id est non diu durabit generatio eorum. Unde Rabanus Sepe videmus progeniem impiorum cito deficere, maxime cum filii imitantur iniquitatem patrum.
marg.| {l} Et radices immunde ] id est mali parentes, ex quibus mali rami filiorum nascuntur.
marg.| {m} Super cacumen petre ] id est potestatis alicuius dure et aride.
marg.| {n} Sonant ] id est nimis intonant et arescunt, ut radices super petram. Comparatio est, quasi dicat : sicut radices non firmiter adheret petre, sed arescendo sonitum, vel strepitum faciunt : sic impiorum parentum progenies non firmiter adherent Christo, sed arefacta a gratia strepitum murmuris, ac rixe, ac inquietudinis facit. Et sicut huiusmodi ad radices licet germinare incipiant, tamen ad modicum ventum eradicantur ; sic talis progenies licet aliquando bene facere incipiat, ad primum persecutionis estum deiicitur. Unde Lc. 8.b. Hi radices non habent, quia ad tempus credunt etc. Sap. 4.a. Adulterine plantationes non dabunt radices altas.
marg.| Δ
prol.| {a} Super omnem
marg.| Λ timorem ] Dei, vel hominis refrenatur a cupiditate.
marg.| {a} Cum omni carne ] id est contra omnem hominem.
marg.| {b} Ab homine usque ad pecus ] id est tam contra nobilem, quam contra ignobilem, quasi dicat : cupiditate estuans movit certamen et lites contra omnes homines tam nobiles, quam ignobiles.
marg.| {c} Et ] ideo (super peccatores) huiusmodi.
marg.| {d} Septuplum ] vindicabitur id est perfecte.
marg.| {e} Ad hec ] id est preter, hec, vel inter hec.
marg.| {f} Mors ] id est moriendi necessitas, non solum timor mortis, ut prius.
marg.| {g} Sanguis ] id est sanguinis effusio.
marg.| {h} Contentio ] dissensionis.
marg.| {i} Et romphea ] persecutionis.
marg.| {k} Oppressiones ] tentationum.
marg.| {l} Et fames ] defectus victualium.
marg.| {m} Et contritio ] dolor cordis.
marg.| {n} Et flagella ] infirmitatum, contumeliarum et verberum.
marg.| {o} Super iniquos creata sunt hec omnia ] quorum quedam creata sunt bonis, sed non super eos, imo bene potius sunt super ea.
marg.| {q} Et propter illos ] scilicet, iniquos id est propter iniquitates eorum.
marg.| {r} Factus est cataclysmus ] id est diluvium generale, maxime propter peccatum contra naturam. Vel cataclysmum dicit multiplicitatem penarum, quas propter peccata inflixit Deus hominibus. Nec mirum, si mors et contritio super iniquos creata sunt.
marg.| {s} Omnia enim ] etc. id est omnes homines, propter quos omnia facta sunt.
marg.| {t} In terram convertentur ] quantum ad corpus, preter Christum et Beatam Virginem, ut dicunt.
marg.| {u} Et aque ] etc. id est omnes delectationes in penitentiam. Vel per aquas accipitur populus, iuxta illud Apc. 17.d. Aque omnes, quas vidisti, ubi meretrix sedet, populi, sunt et Gentes et lingue. Per mare, amaritudo mortis, quam nullus hominum evitare potest. 2Rg. 14.c. Omnes morimur etc.
marg.| {x} Omne munus et iniquitas ] id est omne munus inique acquisitum.
marg.| {y} Delebitur ] quia preterit mundus et omnis concupiscentia eius, 1Io. 2.c.
marg.| {z} Et fides in seculum stabit ] id est merces fidei in eternum manebit, scilicet aperta visio Dei.
marg.| {a} Substantie iniustorum ] id est divitie avarorum, qui Deo et proximis et ipsis divitiis retinendo iniuriantur.
marg.| {b} Sicut fluvius siccabuntur ] id est velociter evanescent. Preterit enim figura huius mundi, 1Cor. 7.f.
marg.| {c} Sicut ] etc. id est sicut tonitruum magnum fit, cum ignis in nube aquosa extinguitur omnino, ita cum Dominus pluet in fine super ignem avaritie, extinguentur omnia, delectationes et concupiscentie et miserorum querulosus gemitus personabit, quid profuit nobis superbia, aut divitiarum iactantia quid nobis contulit, Sap. 5.b.
marg.| {d} In aperiendo manus suas ] ad recipiendum.
marg.| {e} Letabitur ] avarus.
marg.| {f} Sic prevaricatores ] id est mandatorum Dei transgressores.
marg.| {g} In consummatione ] id est fine vite.
marg.| {h} Tabescent ] avari vacui omnibus bonis, Ps. 75. Dormierunt somnum suum etc.
marg.| {i} Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos ] id est malorum generatio cito deficiet, maxime cum filii parentes imitantur.
marg.| {l} Et radices immunde ] id est cogitationes male.
marg.| {m} Super cacumen petre sonant ] id est super duritiam obstinati cordis perstrepunt.
marg.| Λ
prol.| {a} Super
marg.| {3. 249va} Δ
marg.| {a} Super omnem aquam viriditas ] herbe,
marg.| {b} Et ad oram fluminis ] id est ripa fluminis.
marg.| {c} Ante omne fenum ] id est citius, quam omne fenum.
marg.| {d} Evelletur ] id est marcescet evulsa, sicut fenum tectorum quod priusquam evellatur, exaruit. Hoc est dicere, sicut herba, que secus flumen est, citius crescit et citius evellitur a terra et arescit evulsa, sic impii et eorum progenies cito florent divitiis, delitiis et honoribus huius mundi et subito moriuntur et marcescunt, Is. 40.b. Omnis caro fenum et omnis gloria eius, quasi flos agri. Exsiccatum est fenum et cecidit flos, Iac. 1.b. Exortus est Sol et arefecit fenum et flos eius decidit : et decor vultus illius deperiit, ita et dives in itineribus suis marcescet.
marg.| Λ
marg.| {a} Super omnem aquam viriditas ] id est temporalis prosperitas eorum, quasi dicat : velocius transit viror temporalis prosperitatis, quam omnis aqua, que defluit incessanter.
marg.| {b} Et ad oram fluminis ] id est tempore tentationis.
marg.| {c} Ante fenum evelletur ] viriditas temporalis id est citius deficiet, quam herba in ripa fluminis evellatur.
marg.| {e} Gratia ] etc. Secunda pars capituli, in qua agitur de bonis gratie, per que predicte miserie relevantur. Dicit ergo, Gratia Dei superabundans in fidelibus.
marg.| {f} Sicut paradisus ] etc. fructificat diversas species virtutum, dicit Glossa id est ex gratia Dei est multiplicatio bonorum operum.
marg.| {g} Et misericordia ] Dei, vel etiam hominis.
marg.| {h} In seculo permanet ] in effectu suo. Unde Mt. 5.a. Beati misericordes etc.
marg.| {i} Vita sibi ] etc. dulcore spiritualis letitie et sapore eterne suavitatis in futuro. Unde Ps. 96. Lux orta est etc. Eccl. 5.c. Dulcis est somnus operanti, sive parum, sive multum comedat.
marg.| {k} Et in ea invenies ] post laborem utilem.
marg.| {l} Thesaurum ] eterne remunerationis. De quo Mt. 6.c. Thesaurizate vobis thesauros in celo.
marg.| {m} Edificatio civitatis ] id est Ecclesie, vel operum bonorum constructio.
marg.| {n} Firmabit nomen ] bone fame id est firmum faciet. Multiplicatio enim bonorum operum confirmatio est bone fame.
marg.| {o} Et super hanc ] edificationem.
marg.| {p} Mulier immaculata computabitur ] id est in eminentiori loco huius edificationis collocabitur virginitas. Unde Rabanus in originali dicit : Precipuum et supremum in meritis Electorum Virginitas habet premium, quia et angelis sociatur in celis et sequitur Agnum, quocumque ierit. De hoc Apc. 14.a. Sic pelles hiacynthine in tabernaculo celo viciniores rubricatis etiam Martyribus fuerunt. Hoc tamen questionem habet, nec est verum simpliciter.
marg.| {q} Vinum ] modice sumptum.
marg.| {r} Et musica ] id est instrumentorum, vel cantuum consonantia.
marg.| {s} Letificant cor ] naturaliter. Unde Ps. 103. Et vinum letificat cor hominis.
Numérotation du verset Sir. 40,mystice 
marg.| .
marg.| {q} Vinum ] id est fervor scientie legis.
marg.| {r} Et musica ] id est consonantia Prophetarum.
marg.| {s} Letificant cor ] hominis intelligentie spiritualiter.
marg.| {t} Et super utraque ] etc. Evangelice. Unde Ct. 1.a. dicit Sponsa. Meliora sunt ubera tua vino etc.
marg.| {u} Tibie ] id est Prophetie subtiles et longe, ut tibie, remotissima promittentes.
marg.| {x} Et psalterium ] id est lex decem mandata continens.
marg.| {y} Suavem faciunt melodiam ] quia concordant in idipsum lex et Prophete ; quod enim lex figuraliter demonstravit, hoc idem Prophete predixerunt futurum et hoc idem Evangelium demonstrat impletum.
marg.| Unde sequitur
marg.| {z} Et super utraque lingua suavis ] id est Christi, vel Apostolorum predicatio.
marg.| {a} Gratiam et speciem ] id est gloriosam speciem artificialium, quia gratis id est voluntarie fiunt.
marg.| {b} Desiderabit oculus ] id est libenter aspicit et delectatur in his.
marg.| {c} Et super hec virides sanationes ] id est prata, vel sata virentia, quasi dicat : pulchriora sunt opera nature, quam opera artis et maior est delectatio sensus.
Numérotation du verset Sir. 40,mystice 
marg.| .
marg.| {a} Gratiam et speciem ] id est gratiosam speciem templi et ceremonialium.
marg.| {b} Desiderabit oculus ] interior id est intellectus ad videndum.
marg.| {c} Et super hec virides sationes ] {3. 249vb} id est virtutes, quas Christus serit in terra cordis humani, vel semina sue predicationis. Maior enim in infinitum delectatio est et pulchritudo in predicatione Evangelii et virore bonorum, in quo moderni delectantur, quam in ornatu templi et veteri cultura legis, quam prior populus sub lege habuit.
marg.| {d} Amicus et sodalis in tempore ] necessitatis id est in omni fortuna.
marg.| {f} Convenientes ] id est mutuo se sublevantes.
marg.| {g} Et super utrosque mulier cum viro ] suo conveniens, quasi dicat : conveniens est societas amici, sodalis veri, sed convenientior est societas mulieris et viri bene concordantium simul.
Numérotation du verset Sir. 40,mystice 
marg.| .
marg.| {d} Amicus et sodalis ] id est antiqui Patres.
marg.| {e} In tempore convenientes ] id est adinvicem concordantes et subvenientes.
marg.| {g} Et super utrosque mulier cum viro ] id est Ecclesia cum Christo conveniens, quasi dicat : grata fuit et placida Antiquorum societas ; sed gratior et convenientior est societas Christi et Ecclesie.
marg.| {h} Fratres in adiutorium ] id est mutuo se iuvantes.
marg.| {l} In tempore tribulationis ] spiritualis, vel corporalis, supple, sunt accepti, vel utiles.
marg.| {k} Et super eos misericordia liberabit ]  a m alo tribulationis, quasi dicat : magis liberabit a malo tribulationis misericordia, quam frater, Ps. 48. Frater non redimit, redimet homo etc.
marg.| {l} Aurum et argentum ] id est stabilitas gressuum, supple, sunt adiutorium hominum.
marg.| {n} Et super utrumque ] id est Sapientia, ex qua bonum datur consilium.
marg.| Vel sic.
marg.| {l} Aurum et argentum ] id est omnes divitie.
marg.| {m} Et constitutio pedum ] id est sanitas corporis, per quam pedes stabiles et fixi consistunt, supple sunt in adiutorium hominum.
marg.| {n} Et super utrumque ] id est divitias et sanitates corporales.
marg.| {o} Consilium beneplacitum ] id est adimpletio consilii Domini beneplacens, Mt. 19.c. Si vis perfectus esse etc. quasi dicat : bone sunt divitie, bona est sanitas ; sed paupertas omnia abiiciens, vel subiiciens, multo melior est. Unde dicit Glossa Rabani Divitie a Domino in tempore legis roboraverunt corda Antiquorum, quibus dictum est : Si volueritis et audieritis me, bona terre comedetis, Is. 1.e. Sed hec excellit timor Domini et voluntaria paupertas Ecclesie Christi et hec et omnes facultates mundi abiicit, Mt. 5.a. Beati pauperes spiritu etc.
marg.| {p} Facultates ] id est divitie et mundane possessiones.
marg.| {q} Et virtutes ] id est corporales vires.
marg.| {r} Exaltant cor ] id est per superbiam. Unde Is. 7.a. Requievit Syria super Ephraim id est superbia super divites. Syria, interpretatur sublimis et Ephraim fructificans. Ideo monet Apostolus, 1Tim. 6.d. Precipe divitibus non sublime sapere.
marg.| {s} Et super hec ] id est melius, quam hec.
marg.| {t} Timor Domini ] exaltat cor, quia illa mala exaltatione exaltant cor ; timor vero bona exaltatione exaltat, quia humiliat et merito humilitatis exaltatus cor, Lc. 14.c. Qui se humiliat, exaltabitur. Vel
marg.| {s} Super hec timor Domini ] quasi repressorium comprimens. Unde supra 25.b. Timor Domini super omnia se superposuit.
marg.| {u} Non est in timore Domini minoratio ] id est defectus boni, sed profectus : quia timentibus Deum nihil deest. Unde, Ps. 33. Inquirentes Dominum non minuentur omni bono.
marg.| {x} Et non est in eo inquirere adiutorium ] aliud a timore, quasi dicat : timor sibi sufficiens est. Unde Prv. 14.d. Timor Domini fons vite, declinet id est declinare faciat, a ruina mortis.
marg.| {y} Timor Domini ] filialis.
marg.| {z} Sicut paradisus benedictionis ] id est abundans omnibus bonis ; sicut paradisus omnibus pomis.
marg.| {a} Super omnem gloriam ] temporalem.
marg.| {b} Operuerunt illum ] Benedictiones Domini et eterna premia, quasi dicat : timentem Dominum circumstant et ornant benedictiones Domini et eterna premia ; plusquam aliqua gloria temporalis. Sed quia timor Domini otiosus non est. Iuxta illud Eccl. 7.c. Qui timet Deum, nihil negligit. Ideo subiungit Auctor, otium et pigritiam prohibens.
marg.| {3. 250ra} {a} Fili, in tempore vite tue ] presentis id est tibi date ad serviendum Domino et promerendum vitam eternam.
marg.| {b} Ne indigeas ] Consequens ponit pro antecedente id est ne otieris quod sequitur egestas, Prv. 10.a. Egestatem operata est manus remissa, manus autem fortium divitias parat, Pr. 21.a. Cogitationes robusti semper in abundantia : omnis autem piger in egestate est.
marg.| Vel sic.
marg.| {a} Fili, in tempore vite tue ] id est quandiu vivis.
marg.| {b} Ne indigeas ] per torporem bonis operibus.
marg.| {c} Melius est enim mori ] morte corporali.
marg.| {d} Quam indigere ] spiritualibus divitiis. Nam huiusmodi indigentia mors spiritualis est, que tanto gravior et perniciosior est, quanto anima prevalet corpori, Glossa Stultum est otiari et de alieno labore mercedem querere. Recipit enim unusquisque secundum opera sua, Mt. 16.d. Unde Poeta dicit. Miserum est aliena vivere quadra.
marg.| {e} Vir respiciens in mensam alienam ] id est volens semper comedere in mensa aliena et numquam in sua, ut mimus, vel scurra.
marg.| {g} Non est vita ] etc. id est non cogitat, qualiter de labore suo vivat.
marg.| {h} Alit enim animam suam ] id est animalitatem suam.
marg.| {k} Cibis alienis ] permanens otiosus. Econtra de forti muliere, pr. ultimo d. Panem ociosa non comedit. Et ideo talibus dare eleemosynas pauperum, qui possunt laborare, peccatum est. Unde Hieronymus Histrionibus dare, nihil aliud est, quam Demonibus sacrificare. Hoc ad litteram dicitur contra Clericos beneficiatos, qui nihil boni facientes semper aluntur de mensa Domini. Quibus Dominus dicit per Ps. 126. Surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris.
Numérotation du verset Sir. 40,mystice 
marg.| .
marg.| {e} Vir respiciens in mensam alienam ] id est ad doctrinam hereticam, vel ad temporalem delectationem.
marg.| {g} Non est vita eius in cogitatione victus ] spiritualis id est intelligentia veritatis, qua vivit anima.
marg.| {h} Alit enim animam suam cibis alienis ] id est hereticorum documentis, vel Philosophorum figmentis, vel mundanis delectationibus. Et de huiusmodi mensis dicitur Is. 28.b. Omnes mense replete sunt vomitu, sordiumque.
marg.| Vel sic.
marg.| {e} Vir ] id est aliquis potens operari.
marg.| {f} Aspiciens in mensam alienam ] id est ad abundantiam aliorum, sperans se orationibus eorum salvari et ideo nolens operari.
marg.| {g} Non est vita ] etc. id est cogitat, ut de suo bono opere vivat.
marg.| {h} Alit enim ] modo per stultam confidentiam id est alendam putat.
marg.| {i} Animam suam cibis alienis ] id est bonis meritis et precibus aliorum et ideo esuriens mendicabit in futuro, dicens cum fatuis virginibus. Date nobis de oleo vestro etc. Et dicet eis. Ne forte non sufficiat etc. Mt. 25.a.
marg.| {l} Vir autem disciplinatus ] vita.
marg.| {m} Et eruditus ] scientia id est vir bonus.
marg.| {n} Custodiet se ] ne sit ociosus, dum tempus habet operandi.
marg.| {o} In ore imprudentis ] id est pigri et improvidentis sibi in posterum.
marg.| {p} Conculcabitur ] id est commendabitur. Vel Conculcabitur id est frequenter versabitur.
marg.| {q} Inopia ] id est otium, vel de otio verba.
marg.| {r} Et in ventre eius ignis ardebit ] id est fames et sitis, vel ignis inferni, aut cupiditatis, aut luxurie, vel qui talentum sibi creditum abscondit, nolens prodesse proximo, cum posset, tandem doloribus inferni et sera penitentia estuabit, Pr. 20.a. Propter frigus piger arare noluit : mendicabit ergo estate et non dabitur ei.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 40), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_40)

Notes :